Title: Herodoti Historiarum Libri IX
Author: Herodotus
Release date: March 25, 2018 [eBook #56842]
Most recently updated: December 25, 2018
Language: Latin
Credits: Produced by Carolus Raeticus
For this transcription, the following edition was used:
Any changes applied by the transcriber are indicated by footnotes ([TR1], [TR2], etc.). When a passage seemed doubtful, the following Greek/Latin edition was used to clear up any remaining doubts:
Herodotus Halicarnassus, quæ quum cæteris de rebus, tum de caussa bellorum Græcos inter Barbarosque gestorum, perquirendo cognovit, ea his libris consignata in publicum edit; ne, quæ ab hominibus gesta sunt, progressu temporis oblivione deleantur, neve præclara mirabiliaque facta, quæ vel a Græcis edita sunt vel a Barbaris, sua laude fraudentur.
I. Jam Persarum quidem literatos si audias, inimicitiarum primi auctores Phœnices fuere. Hos enim, aiunt, postquam a mari quod Rubrum vocatur ad hoc nostrum mare advenissent, hancque regionem quam etiam nunc incolunt, cœpissent habitare, continuo navigationibus longinquis dedisse operam, et transvehendis mercibus Ægyptiis Assyriisque quum alias Græciæ partes; tum vero et Argos adiisse. (2) Argos enim illis temporibus inter alia ejus regionis oppida, quæ Græcia nunc nominatur, rebus omnibus eminebat. Ad Argos igitur hoc postquam adpulissent Phœnices, ibique merces suas venum exposuissent, (3) quinto aut sexto ab adventu die, divenditis fere rebus omnibus, mulieres ad mare venisse, quum alias multas, tum vero et regis filiam, quam quidem eodem nomine Persæ adpellant atque Græci, Io Inachi. (4) Quæ dum ad puppim navis stantes mercarentur merces quæ illarum maxime animos advertissent, Phœnices interim mutuo sese cohortatos impetum in illas fecisse: et majorem quidem mulierum numerum profugisse, Io vero cum aliis fuisse raptam: quibus in navem impositis, soluta navi Phœnices Ægyptum versus vela fecisse.
II. Hac quidem ratione in Ægyptum pervenisse Io aiunt Persæ, secus atque Græci, idque primum fuisse injuriarum initium. Deinde vero Græcos nonnullos, quorum nomina non possunt memorare, (fuerint hi autem Cretenses,) Tyrum in Phœnice aiunt adpulisse, filiamque regis rapuisse Europam; (2) ac sic quidem par pari fuisse ab his repensum. Post hæc autem Græcos secundæ injuriæ fuisse auctores: etenim longa navi Æam, Colchidis oppidum, et ad Phasin flumen profectos, perfectis cæteris rebus quarum caussa advenissent, rapuisse inde regis filiam Medeam; (3) quumque ad pœnas raptus hujus repetendas et ad reposcendam filiam caduceatorem in Græciam misisset Colchus, respondisse Græcos, quemadmodum illi de raptu Argivæ Ius sibi non dedissent pœnas, sic ne se quidem illis daturos.
III. Tum deinde, proxima ætate, Alexandrum Priami filium, quum ista audivisset, cupidinem incessisse uxoris sibi e Græcia per rapinam comparandæ; existimantem utique se non daturum pœnas, quoniam nec illi dedissent. (2) Ita quum is rapuisset Helenam, visum esse Græcis primum missis nunciis Helenam repetere et pœnas de raptu poscere: (3) illos vero hisce, postulata sua exponentibus, raptum exprobrasse Medeæ, ut qui, quum ipsi nec pœnas dedissent, nec illam reposcentibus reddidissent, vellent ab aliis pœnas sibi dari.
IV. Hucusque igitur mutuis solum rapinis esse actum: ab illo vero tempore Græcos utique graviorum injuriarum exstitisse auctores; hos enim priores Asiæ cœpisse bellum inferre, quam Persæ intulissent Europæ. (2) Et mulieres quidem rapere, videri sibi aiunt iniquorum esse hominum; raptarum vero ultionem tanto studio persequi, amentium; contra, nullam raptarum curam habere, prudentium: quippe manifestum esse, nisi ipsæ voluissent, non futurum fuisse ut raperentur. (3) Itaque se quidem, Asiam incolentes, aiunt Persæ, raptarum mulierum nullam habuisse rationem; Græcos autem mulieris Laconicæ caussa ingentem contraxisse classem, et mox in Asiam profectos Priami regnum evertisse: (4) ab eo tempore se constanter Græciæ populos sibi esse inimicos existimasse. Nam Asiam et barbaras gentes eam incolentes ad se pertinere autumant Persæ; Europam vero et Græcos nihil secum commune habere.
V. Hunc in modum Persæ quidem gestas res esse memorant, et ab Ilii excidio repetunt inimicitiarum suarum adversus Græcos initium. (2) De Io vero cum Persis non consentiunt Phœnices rem isto modo esse gestam. Negant enim se raptu usos illam in Ægyptum abduxisse: sed Argis eam cum nauclero aiunt concubuisse, et quum se gravidam sensisset, veritam parentum iram, sic volentem ipsam cum Phœnicibus enavigasse, ne comperta foret. (3) Hæc sunt igitur quæ partim a Persis, partim a Phœnicibus memorantur. Ego vero, utrum tali modo hæc gesta sint, an alio, non adgredior disceptare: sed, quem ipse novi primum fuisse injuriarum Græcis illatarum auctorem, hunc ubi indicavero, tunc ad reliqua exponenda progrediar, perinde et parvarum civitatum et magnarum res persecuturus. (4) Etenim quæ olim fuerant magnæ, earum plurimæ parvæ factæ sunt: et quæ nostra memoria magnæ fuere, eædem prius exiguæ fuerant. Itaque, bene gnarus humanam felicitatem nequaquam in eodem fastigio manere, perinde utrarumque faciam mentionem.
VI. Crœsus, genere Lydus, Alyattis filius, rex fuit populorum intra Halyn fluvium incolentium; quod flumen, a meridie Syros inter et Paphlagonas interfluens, ad septentrionem in Euxinum qui vocatur Pontum se exonerat. (2) Hic Crœsus e barbaris, quos novimus, primus alios Græcorum imperio suo subjecit et ad tributum pendendum adegit, alios sibi socios et amicos adjunxit. Subegit Ionas et Æoles et Dorienses Asiam incolentes; amicos autem sibi conciliavit Lacedæmonios. (3) Ante Crœsi vero imperium Græci omnes liberi fuerunt: nam Cimmeriorum expeditio adversus Ioniam, ante Crœsi ætatem suscepta, non oppidorum fuerat redactio in potestatem, sed rapina ex incursione.
VII. Cæterum regnum illud, quum Heraclidarum antea fuisset, ad Crœsi genus, qui Mermnadæ nominabantur, tali modo pervenerat. (2) Candaules, quem Græci Myrsilum vocant, Sardium fuit rex, ab Alcæo oriundus, Herculis filio. (3) Nam Agron, Nini filius, Beli nepos, Alcæi pronepos, primus ex Heraclidis rex fuerat Sardium; Candaules vero, Myrsi filius, postremus. Qui vero ante Agronem in eadem regione regnaverant, a Lydo Atyis filio erant oriundi, a quo universus populus Lydorum nomen invenit, quum prius Mæones fuissent nominati. (4) Ab his priscis regibus commissum sibi regnum ex oraculi edicto obtinuerunt Heraclidæ, Iardani ancilla et Hercule prognati; regnantes, per duas et viginti virorum generationes, annos quinque et quingentos, continua serie filius patri succedens usque ad Candaulen Myrsi filium.
VIII. Hic igitur Candaules uxoris suæ amore tenebatur, eamque deperiens arbitrabatur esse sibi uxorem mulierum omnium formosissimam. Quod quum ei esset persuasum, apud Gygen Dascyli filium, unum e corporis custodibus, quem maxime acceptum habebat, ut de rebus etiam gravissimis cum eo communicabat, ita formæ laudem uxoris supra modum extulit. (2) Nec multo post (erat enim in fatis ut infortunatus esset Candaules) his verbis Gygen est adlocutus: «Gyge, videris tu mihi de forma uxoris meæ verba facienti fidem non adhibere; auribus enim minus fidere amant homines quam oculis: fac igitur ut nudam illam spectes.» (3) At ille, vehementer exclamans, «Domine, inquit, quemnam sermonem haudquaquam sanum profers, jubens me heram meam nudam spectare! Mulier enim tunicam exuens, simul etiam verecundiam exuit. (4) Jam olim vero honestatis præcepta inventa sunt ab hominibus, a quibus discere oportet: quorum unum hoc est, Sua quemque debere inspicere. Ego vero persuasum habeo esse illam mulierum omnium pulcerrimam; teque oro, ne postules illicita.»
IX. His usus verbis repugnavit Gyges, veritus ne quid sibi ex ea re mali accideret. Cui rex vicissim, «Confide, inquit, Gyge; neque aut me time, quasi te tentaturus utar hoc sermone, aut uxorem meam, ne quid tibi ex illa detrimenti creetur. Omnino enim eam rationem equidem inibo, ut illa ne intellectura sit quidem, esse se a te conspectam. (2) Te enim post apertam januam cubiculi, in quo cubamus, collocabo. Postquam ego ero ingressus, aderit et uxor mea in cubiculum: posita est autem prope introitum sella, in qua illa vestes suas, aliam post aliam exuens, deponet: ibi tunc licuerit tibi multo cum otio eam spectare. (3) Deinde, quum e sella in lectum conscendet et tu a tergo ejus eris, reliquum est ut tu cures ne illa te conspiciat foras exeuntem.»[TR1]
X. Igitur Gyges, quum effugere non posset, paratus fuit: quem Candaules, postquam cubandi tempus visum est adesse, in cubiculum introduxit; pauloque post uxor etiam adfuit. (2) Ingressam et vestimenta ponentem Gyges quum spectasset, mox ubi aversa illa in lectum se contulit, clam ipse foras se subduxit: at egredientem conspicata est mulier. (3) Quæ ut intellexit quid a marito actum esset, neque exclamavit, pudore retenta, et se animadvertisse dissimulavit, in animo habens ultionem capere de Candaule. Apud Lydos enim, ac fere apud cæteros quoque barbaros, etiam viro magnum in probrum vertitur nudum conspici.
XI. Itaque tunc quidem nihil aperiens, silentium tenuit illa: simulac vero illuxit, præsto esse jussis famulis quos maxime fidos sibi cognoverat, Gygen ad se vocavit. (2) Et ille, nihil eam nosse ratus eorum quæ gesta essent, arcessitus venit; quippe et antea solitus, quoties regina vocaret, eam convenire. (3) Ut venit, his verbis eum adlocuta est mulier: Gyge, «nunc duarum viarum tibi apertarum optionem concedo utram ingredi volueris: aut enim, interfecto Candaule, et me et regnum Lydorum habeto; aut te ipsum protinus sic mori oportet, ne posthac, Candaulæ in omnibus obsequens, spectes quæ te spectare nefas est. Enimvero aut illum, qui ista molitus est, interire oportet, aut te, qui nudam me es conspicatus et illicita fecisti.» (4) Ad hæc verba Gyges primum stupere, tum deinde obsecrare illam ne se necessitati illigaret dijudicandæ talis optionis. Nec vero ei persuasit; sed vidit necessitatem utique sibi propositam aut perdendi herum aut per alios pereundi. Elegit itaque ut ipse superesset: (5) et illam percontans, «Quandoquidem invitum me, inquit, adigis ad herum meum occidendum, age audiam ecquo illum modo adgressuri simus?» Et illa excipiens, «Ex eodem loco, inquit, adoriendus erit, unde ille nudam me tibi ostendit: in sopitum somno impetus fiet.»
XII. Ita quum de faciendis insidiis inter se constituissent, ingruente nocte Gyges (nec enim dimittebatur, neque ullum ei effugium erat, sed aut ipsum interire oportebat aut Candaulen) secutus est mulierem in cubiculum; ubi eum illa, tradito pugione, post eandem januam occultavit.[TR2] (2) Deinde quiescente Candaule leniter accessit; illoque obtruncato et uxorem et regnum obtinuit Gyges: cujus etiam Archilochus Parius, qui eadem vixit ætate, in iambis trimetris meminit.
XIII. Obtinuit autem regnum in eoque confirmatus est ex Delphici oraculi effato. Nam quum indigne ferrent Lydi casum Candaulæ, essentque in armis, convenit inter Gygæ factionem et reliquos Lydos, ut, si respondisset oraculum hunc esse regem Lydorum, ipse regnaret; sin minus, Heraclidis restitueret regnum. (2) Edito igitur secundum eum oraculo, Gyges ita regnum obtinuit. Verumtamen hoc simul edixerat Pythia, ultionem venturam esse Heraclidis in quintum ex posteris Gygæ: quod quidem vaticinium nec Lydi nec eorum reges ullius momenti fecerunt, donec exitu comprobatum est.
XIV. Tali igitur modo ad Mermnadas pervenit Lydiæ regnum, Heraclidis ereptum. Gyges autem, regnum adeptus, Delphos donaria misit non pauca. Et argentea quidem donaria ejus maximo numero Delphis exstant: præter argentum vero, auri etiam immensam vim dedicavit, quum aliarum rerum, tum vero (quod præcipue memoratu dignum) crateres aurei numero sex ab eodem dedicati exstant, (2) pondere triginta talentorum [aureorum, quæ hodie fuerint 2,106,00 libræ. LARCH.], repositi in Corinthiorum thesauro; qui quidem thesaurus, vere ut dicam, non publicus civitatis Corinthiorum est, sed Cypseli, Eetionis filii. (3) Est autem hic Gyges barbarorum quos novimus primus qui donaria Delphis dedicavit post Midam Gordiæ filium, Phrygiæ regem. Dedicaverat enim Midas quoque regiam sellam, in qua præsidens jus dicere consueverat, spectatu dignam; positaque est hæc sella ibidem ubi Gygæ crateres. (4) Aurum vero istud et argentum, quod a Gyge dedicatum est, Gygadas [id est Gygæum] vocatur a Delphensibus de illius nomine qui dedicavit. (5) Hic quoque, postquam regno est potitus, arma intulit Mileto et Smyrnæ, et Colophonis urbem cepit: cæterum, quum per octo et triginta, quos regnavit, annos nihil aliud memorabile ab eodem gestum sit, hisce commemoratis, missum hunc faciemus.
XV. Ardyis vero, Gygæ filii, qui post illum regnavit, mentionem injiciam. Hic Prienenses expugnavit, et Miletum invasit: eodemque regnum Sardium obtinente, Cimmerii suis sedibus a Scythis nomadibus pulsi in Asiam venerunt, Sardesque præter arcem ceperunt.
XVI. Ardys postquam undequinquaginta annos regnarat, successorem habuit filium Sadyatten, qui annos regnavit duodecim. Sadyattæ successit Alyattes; qui cum Cyaxare, Deiocæ nepote, et cum Medis bellum gessit. Idem Cimmerios ex Asia ejecit; et Smyrnam, Colophoniorum coloniam, cepit; et Clazomenas invasit: quo quidem ab oppido non ita ut voluerat discessit, sed cladem haud mediocrem passus. Verum et alias res, dum regnum tenuit, gessit; quarum memoratu dignissimæ hæ sunt.
XVII. Bellum gessit cum Milesiis, a patre traditum. Oppugnabat igitur incursione facta Miletum tali modo: (2) quando terræ fruges adultæ erant, tunc exercitum in regionem immittebat, expeditionem faciens ad cantum fistularum fidiumque, ac tibiæ tam muliebris quam virilis. Ubi vero in fines Milesiorum pervenerat, ædificia in agris nec diruebat nec incendebat, neque fores abstrahebat, sed intacta stare omnia sinebat; verum arbores et terræ fruges ut corruperat, domum se recipiebat: quum enim mare obtinerent Milesii, nil attinebat circumsedere urbem cum exercitu. (3) Ædificia autem non diruebat Lydus hoc consilio, ut possent inde progressi Milesii terram serere colereque, ipse vero, quum illi terram colerent, haberet quod incursione facta popularetur.
XVIII. Hoc illo modo bellum gerebat, per undecim annos; intra quos duo ingentia vulnera Milesii accepere, unum prælio ad Limeneum in ipsorum finibus commisso, alterum in Mæandri campo. (2) Horum undecim annorum sex adhuc Sadyattes, Ardyis filius, apud Lydos regnaverat, qui ætate illa cum exercitu fines Milesiorum incursavit; Sadyattes enim hic conflaverat id bellum: quinque vero insequentibus annis Alyattes, Sadyattæ filius, bellum gerebat, qui illud, a patre (ut supra etiam memoravi) sibi traditum, intente persecutus est. (3) Quo in bello nulli ex Ionibus sublevarunt Milesios, præterquam Chii soli: hi autem, opem illis ferentes, vicem rependerunt; nam et Milesii antea Chiis, in bello cum Erythræis, sociam præstiterant operam.
XIX. Sed anno duodecimo, dum succendebantur ab exercitu segetes, hoc rei accidit. Simulatque incensæ segetes erant, valido coorto vento Minervæ templum cognomine Assesiæ corripuit flamma, eoque incendio templum conflagravit. Quæ res principio nullius momenti est habita, deinde vero, simul Sardes redierat exercitus, in morbum Alyattes incidit. (2) Diuturnior quum esset morbus, Delphos misit qui deum de valitudine consulerent, sive alieno consilio ad mittendum inductus, sive suo. Hi quum Delphos venissent, negavit Pythia se responsum eis reddituram priusquam Minervæ templum restituissent, quod Assesi in Milesiorum agro cremassent.
XX. Hæc ita acta esse equidem ex Delphensibus auditu cognovi: sed Milesii istis hoc adjiciunt, Periandrum Cypseli filium, quum audivisset oraculum Alyattæ redditum, ea de re Thrasybulum, Milesiorum tunc temporis tyrannum, hospitio et amicitia sibi inprimis conjunctum, misso nuncio fecisse certiorem; quo ille, re ante cognita, consilium aliquod ad rem pertinens caperet. Ita quidem Milesii rem gestam narrant.
XXI. Alyattes vero, nunciato Pythiæ responso, præconem protinus Miletum misit, inducias cum Thrasybulo et Milesiis ad tempus pacturus dum templum ædificaret. (2) Miletum dum se confert legatus, Thrasybulus de tota re liquido antea certior factus, nec ignarus quid moliretur Alyattes, hæc machinatur. (3) Quidquid frumenti in urbe erat, tam suum, quam privatorum, id omne in forum comportari jussit, prædixitque Milesiis, ut ubi signum ipse dedisset, tunc compotationes comessationesque mutuas cuncti instituerent.
XXII. Id fecit prædixitque Thrasybulus hoc consilio, ut Sardianus legatus, postquam ingentem frumenti acervum in foro profusum et homines vidisset oblectationibus vacantes, Alyattæ rem renunciaret. (2) Quod et factum: nam postquam ista vidit caduceator, expositisque Thrasybulo Lydi mandatis domum rediit, nullam aliam ob caussam (ut ego audio) pax composita est. (3) Quum enim existimasset Alyattes vehementem frumenti penuriam Mileti esse, populumque ad extremum malorum esse redactum et fere contritum, audivit ex caduceatore Mileto domum redeunte contraria eorum quæ erat opinatus. (4) Inde paullo post pax inter illos conciliata est hac lege, ut mutuo hospites essent sociique: et pro uno Minervæ templo ad Assesum duo ædificavit Alyattes, ipseque e morbo convaluit. Hæc igitur ratio exitusque belli fuit, quod Alyattes cum Milesiis et Thrasybulo gessit.
XXIII. Periander vero Cypseli filius erat, is qui Thrasybulum de edito oraculo certiorem fecit, et Corinthi tyrannus: cui maximum in vita oblatum fuisse miraculum narrant Corinthii, hisque Lesbii adsentiuntur; scilicet Arionem Methymnæum delphino insidentem ad Tænaron fuisse delatum. Citharœdus is erat, nulli suæ ætatis secundus; primusque hominum, quos novimus, dithyrambum et fecit et nominavit docuitque Corinthi.
XXIV. Hunc Arionem aiunt, postquam plurimum temporis apud Periandrum esset versatus, in Italiam Siciliamque cupivisse navigare; ingentique pecunia ibi comparata, voluisse Corinthum reverti. Igitur quum Tarento esset profecturus, nec ullis magis quam Corinthiis fidem haberet, navigium conduxisse hominum Corinthiorum: (2) at hos, ubi altum tenuere, consilium agitasse de illo in mare projiciendo, quo pecunia potirentur. Tum illum, quid ageretur intelligentem, ad preces confugisse; et, pecunia omni nautis oblata, vitam esse deprecatum: (3) nautas vero, precibus viri nil commotos, jussisse ut aut sibi manus inferret, quo in terra sepulturam nancisceretur, aut ut illico in mare se projiceret. (4) Has in angustias et consilii inopiam redactum Arionem orasse, ut, quandoquidem ita eis placitum esset, sinerent se omni ornatu suo indutum, in summo puppis foro stantem, canticum canere; quo facto pollicebatur sibi se manus illaturum. (5) Tunc nautas, cupidine captos audiendi præstantissimi omnium cantoris, e puppi mediam in navem concessisse; et illum, omni ornatu indutum, capta cithara, in summo navis foro stantem, carmen quod orthion vocatur peregisse; peractoque cantu, ita ut erat, cum omni ornatu in mare se conjecisse. (6) Tum illos, continuato cursu, Corinthum navigasse: hunc vero, aiunt, a delphino exceptum dorso, Tænaron fuisse delatum; ubi quum in terram esset egressus, Corinthum inde eodem habitu perrexisse, ibique quid accidisset enarrasse. (7) Periandrum vero, quum fidem non haberet, tenuisse Arionem in custodia, ne quo prodiret, cæterum curam intendisse in nautas. Nautæ ut Corinthum advenerunt, accitos ad se percontatum esse Periandrum, ecquid de Arione memorarent: (8) quibus dicentibus salvum illum in Italia esse, et fortunatum Tarenti a se relictum, adparuisse Arionem eodem cultu quo in mare prosiluerat; et illos, perterritos convictosque, non potuisse amplius ire infitias. (9) Hæc quidem et Corinthii narrant et Lesbii; et exstat Tænari donarium Arionis æneum, non magnum illud quidem, homo insidens delphino.
XXV. Alyattes Lydus, confecto cum Milesiis bello, deinde, quum septem et quinquaginta annos regnasset, vita excessit. Dedicavit autem hic, secundus ex hac familia, postquam e morbo convaluerat, Delphis craterem argenteum ingentem, et basin crateris ferream ferruminatam, spectatu dignam inter omnia quæ sunt Delphis donaria; Glauci Chii opus, qui unus hominum omnium ferruminationem ferri invenit.
XXVI. Mortuo Alyattæ successit in regnum Crœsus, Alyattæ filius, annos natus quinque et triginta: qui Græcorum primos Ephesios armis invasit. (2) Ibi tunc Ephesii, quum ab eo obsiderentur, urbem suam Dianæ dedicarunt, fune ex illius templo ad murum adligato: est autem inter veterem urbem, quæ tunc obsidebatur, et Dianæ templum septem stadiorum intervallum. (3) Hos igitur primos adgressus est Crœsus; deinde vero, per vices, singulos quoque Ioniæ et Æoliæ populos, aliis alias caussas inferens, graviora caussatus adversus hos in quibus graviores reperire caussas poterat, nonnullis etiam eorum levia admodum exprobrans.
XXVII. Deinde, postquam Asiam incolentes Græci ad pendendum tributum erant subacti, constituit ædificatis navibus insulanos adgredi. (2) Ad quas compingendas quum omnia ei essent parata, aiunt alii Biantem Prienensem, quum Sardes venisset, alii Pittacum Mytilenæum, interrogatum a Crœso ecquid maxime novi gereretur apud Græcos, ea respondisse quæ illum ne classem conficeret inhibuerunt. Dixisse enim: «Insulani, o rex, decem milia equitum conducunt, expeditionem adversus Sardes atque te molientes.» (3) Crœsum autem, ratum vera eum dicere, respondisse: «Utinam dii hanc mentem dent insulanis, ut Lydorum filios cum equitatu invadere velint!» (4) Tum illum excipientem dixisse: «Videris mihi, rex, cupide vota facere ut insulanos equis vectos deprehendas in continente, haud absurda spe; (5) insulanos vero quid putas, ex quo primum ædificare te contra se classem audiverunt, exoptare aliud, nisi ut, in altum evectos deprehendant Lydos in mari, teque pro Græcis continentem incolentibus, quos tu in servitute contines, ulciscantur?»[TR3] (6) Cujus conclusione orationis admodum delectatum Crœsum, paruisse illi, ut qui perapte ad rem locutus videretur, et a fabricanda classe destitisse. Atque ita cum Ionibus insulas incolentibus hospitium contraxit.
XXVIII. Insequente tempore, subactis fere omnibus populis intra Halyn fluvium incolentibus: (nam, exceptis Cilicibus ac Lyciis, cæteros omnes suæ potestati subjectos Crœsus tenebat; sunt autem populi hi, Phryges, Mysi, Mariandyni, Chalybes, Paphlagones, Thraces quum Thyni, tum Bithyni, Cares, Iones, Dorienses, Æolenses, Pamphyli:)
XXIX. hos igitur postquam sub potestatem suam Crœsus redegerat, eaque accessione regnum Lydorum auxerat, adveniebant Sardes, urbem divitiis florentem, quum alii omnes e Græcia viri per illud tempus sapientiæ laude clari, ut cuique commodum erat eo proficisci, tum vero etiam Solon, Atheniensis: qui postquam Atheniensibus jussu ipsorum scripserat leges, navi profectus, caussam interserens velle se alias spectare regiones, decem annos peregrinatus est; ne scilicet quampiam ex legibus, quas tulerat, mutare cogeretur. (2) Nam ipsis Atheniensibus per se id facere nefas erat, quippe qui gravissimo jurejurando sese obstrinxerant, per decem annos eis legibus, quascumque ipsis Solon tulisset, esse usuros.
XXX. Hanc ipsam igitur ob caussam, tum vero etiam spectandi gratia, peregre profectus Solon in Ægyptum se contulit ad Amasin, atque etiam Sardes ad Crœsum. (2) Quo ut advenit, in regia hospitio acceptus est a Crœso. Tum tertio aut quarto post die, jussu Crœsi, ministri regis circumduxerunt Solonem, thesauros omnes et quidquid ibi magni et opulenti inerat, ostentantes. (3) Quæ quum ille spectasset, et cuncta, ut ei commodum fuerat, esset contemplatus, tali modo eum percunctatus est Crœsus: «Hospes Atheniensis, inquit, multa ad nos de te fama manavit, quum sapientiæ tuæ caussa, tum peregrinationis, ut qui sapientiæ studio incumbens multas terras spectandi caussa obieris. Nunc igitur incessit me cupido ex te sciscitandi, ecquem tu adhuc videris omnium hominum beatissimum.» (4) Nempe, quod se ipsum hominum beatissimum esse putaret, idcirco hanc illi quæstionem proposuit. At Solon, nulla usus adsentatione, sed ut res erat respondens, «Ego vero, inquit, beatissimum vidi Tellum Atheniensem.» (5) Quod dictum miratus Crœsus, concitate quærit: «Qua tandem ratione Tellum beatissimum judicas?» Cui ille: «Tellus, inquit, florente civitate, filios habuerat bonos viros honestosque, et illis cunctis prognatos viderat liberos, eosque omnes superstites: idemque, quum re familiari satis lauta, ut apud nos, usus esset, vitæ finem habuit splendidissimum; (6) nam in prælio, quod Athenienses adversus finitimos ad Eleusinem commiserunt, postquam fortiter pugnavit, hostemque in fugam vertit, honestissima morte defunctus est; et eodem loco, quo cecidit, publice ab Atheniensibus sepultus est et magnifice honoratus.»
XXXI. Hisce quum Solon, quæ de Tello ejusque felicitate copiose exposuit, admonuisset Crœsum, interrogare hic institit, quemnam secundum ab illo vidisset beatissimum; existimans utique secundas certe partes sese laturum. (2) At ille, «Cleobin, inquit, et Bitonem. His enim, genere Argivis, et victus suppetebat probabilis, et robur corporis erat tale, ut et uterque pariter certaminum præmia abstulerit, et de eisdem hæc etiam narretur historia. (3) Quum festus dies ageretur Junonis Argivæ, oporteretque omnino matrem horum bigis in templum vehi, nec vero in tempore ex agro adessent boves; tunc juvenes, urgente hora, jugum sibi subeuntes, plaustrum traxerunt quo mater vehebatur, eoque per quadraginta quinque stadia tracto ad templum pervenerunt. (4) Quo facto quum oculos universi cœtus in se convertissent, optimus eisdem obtigit vitæ exitus; ostenditque in his numen, melius esse hominibus mori, quam vivere. (5) Nam quum circumstantes Argivi laudarent juvenum robur, Argivæ vero felicem prædicarent matrem quod tales haberet filios; mater, et facto vehementer gavisa et omine, stans ante simulacrum precata est deam, ut Cleobi et Bitoni filiis suis, qui ipsam magnifice honorassent, id daret quod optimum esset contingere homini. (6) Post hanc precationem, peracto sacrificio, laute epulati juvenes, quum in ipso templo somno se dedissent, non amplius resurrexerunt, sed hoc vitæ exitu sunt perfuncti. Eorundem dein imagines, ut qui homines fuissent præstantissimi, fieri curarunt Argivi, Delphisque dedicarunt.»[TR4]
XXXII. Istis igitur secundum felicitatis locum Solon tribuebat. Tum vero subiratus Crœsus: «Hospes Atheniensis, ait, nostra vero felicitas adeo abs te in nihilum projicitur, ut ne privatis quidem hominibus æquiparandos nos existimes?» (2) Cui ille: «Crœse, inquit, gnarum me numen omne esse invidum et summa imis mutare, interrogas de rebus humanis. In diuturno tempore multa videre est quæ quis nolit, atque etiam tolerare multa. Propono enim homini terminum vitæ ad septuaginta annos. (3) Hi septuaginta anni constant ex viginti quinque millibus ac ducentis diebus, mense intercalari non posito: sin velis alternos ex illis annis interjecto mense fieri longiores, quo tempestatum vicissitudines justo tempore redeant, menses intercalares per annos septuaginta conficientur triginta quinque, dies autem ex his mensibus mille et quinquaginta. (4) Horum autem dierum omnium, qui in septuaginta annis sunt numero ducenti et quinquaginta supra viginti sex millia, nullus est qui rem prorsus similem, qualis ab alio adducta est, adducat. (5) Itaque, Crœse, homo quantus est, fortunæ casibus est obnoxius. Jam te quidem ego et opulentum video, et multorum hominum regem; istud vero, quod ex me quærebas, de te nondum prædicabo priusquam te vita bene defunctum audiero. (6) Neque enim beatior est magnis opibus præditus, quam is cui in diem victus suppetit, nisi eidem omnibus bonis prædito fortuna concesserit vita bene defungi. Etenim multi homines perquam opulenti, non idcirco beati sunt: multi vero, quibus mediocris res familiaris est, felices. (7) Jam qui admodum dives est, nec tamen beatus, is duabus tantum rebus antecellit felicem; hic vero divitem, multis rebus. Ille ad explendas cupiditates et ad tolerandum magnum aliquod incidens damnum, validior est: hic vero illum superat hisce rebus; damnum quidem et cupiditatem non similiter, atque ille, potest ferre, sed hæc incommoda ab illo abigit felicitas; est vero membris integris, prospera fruens valitudine, malorum exsors, lætus liberis, formosus. (8) Quodsi præterea diem quoque extremum feliciter obierit, hic ille est quem tu quæris, dignus qui beatus prædicetur. Priusquam vero diem obierit, differendum est, necdum beatus hic nominandus, sed felix. (9) Jam ista simul cuncta ut consequatur homo, id quidem fieri non potest; quemadmodum nulla est terra quæ cuncta sibi suppeditet, sed aliud habet, alio indiget; quæ vero plurima habet, ea optima est. (10) Nempe eodem modo etiam hominum nemo est omnium, cui uni omnia cumulate adsint, sed alia habet, aliorum autem indiget: qui vero eorum plurima ad vitæ usque exitum habuit, ac deinde placide finiit vitam, hic, o rex, me judice, nomine isto prædicari dignus est. Denique in omni re respiciendus finis est, in quem sit res exitura: multos enim deus, postquam felicitatem illis ostendit, funditus dein evertit.»
XXXIII. Hæc dicens minime gratum se præbebat Crœso, sed is nullam ejus rationem habens a se dimisit, inscitum admodum esse hominem ratus, qui præsentia bona omittens, finem cujusque rei juberet respicere.
XXXIV. Post Solonis discessum gravis divinitus vindicta Crœsum excepit; hac causa, ut conjicere licet, quod se ipsum hominum beatissimum judicaret. Ac statim quidem per quietem oblatum ei somnium est, veritatem indicans malorum quæ filio ejus essent eventura. (2) Erant enim Crœso filii duo; alter corporis vitio laborabat, erat enim mutus; alter inter æquales rebus omnibus longe primus: nomen ei erat Atys. Hunc Atyn, Crœso significat somnium, fore ut amittat ferrea cuspide ictum. (3) Expergefactus ille, re secum versata, pertimescens somnium, capit filio uxorem; eumque, quum solitus esset exercitum ducere Lydorum, nusquam porro ad tale munus emittit: jacula vero et hastas, et cujusque generis tela quibus ad bellum utuntur homines, ex virorum habitatione in interiora conclavia congeri jubet, ne quid suspensum in filium suum incidat.
XXXV. Interim dum filius ejus nuptias ageret, advenit Sardes vir calamitate obstrictus, cui manus non erant puræ, natione Phryx, regio de genere. (2) Qui quum ad ædes Crœsi venisset, orassetque ut ritu patrio expiari sibi contingeret, expiavit eum Crœsus: est autem modum expiandi apud Lydos similis ei quo Græci utuntur. (3) Peractis legitimis, percontatur Crœsus hominem, unde veniret, quisve esset, his usus verbis: «Quis tu es, homi, et quonam e Phrygiæ loco veniens, ad meos lares supplex te recepisti? et quem virum, quamve fœminam occidisti?» (4) Cui ille respondit: «O rex, Gordiæ sum filius, Midæ nepos; est autem nomen mihi Adrasto. Fratrem meum occidi invitus, unde ejectus a patre adsum, et rebus omnibus destitutus.» (5) Tum Crœsus: «Ex viris amicis, inquit, oriundus es, et ad amicos venisti, ubi nullius rei indigebis quoad apus nos manseris. Istam autem calamitatem quam poteris levissime ferendo, plurimum lucri feceris.» Ita ille in Crœsi ædibus vitam agebat.
XXXVI. Per idem tempus in Olympo Mysio aper exstitit mira magnitudine, qui ex illo monte irruens Mysorum arva vastabat; contra quem quum sæpe egressi essent Mysi, nihil ei mali inflixerant, sed male ab illo fuerant accepti. (2) Ad extremum venere ad Crœsum Mysorum legati, hæc dicentes: «Adparuit, o rex, in regione nostra immani magnitudine aper, qui agrestia corrumpit opera; cujus ut potiamur studiosi operam dantes, nihil proficimus. Itaque te nunc oramus, filium tuum et selectos juvenes canesque nobiscum emittas, quo belluam e terra nostra tollamus.» (3) Hæc illis precantibus Crœsus, recordatus eorum quæ per somnum ipsi prædicta erant, ita respondit: «Filii quidem mei nolite amplius facere mentionem: nec enim illum emittere vobiscum possum, est enim novus nuptus, et hæc rei ei nunc curæ est. (4) Lydorum autem selectam manum et venaticum omne ministerium una mittam; hortaborque exeuntes, ut quam promtissime vobiscum belluam a terra submoveant.»[TR5]
XXXVII. Hæc Crœsus respondit; quibus quum contenti essent Mysi, intervenit filius, auditis quæ Mysi precarentur. (2) Pernegante vero Crœso se filium cum illis missurum, hæc inquit ad eum adolescens: «At antehac, o pater, hoc mihi honestissimum et nobilissimum fuit, in bella et in venationes exeundo gloriam parare: nunc vero utroque horum exclusum me tenes, nulla in me cognita ignavia aut animi dejectione. (3) Nunc ergo quibus oculis me conspici oportet euntem in forum, aut ex foro redeuntem? quis tandem esse videbor civibus? qualis videbor novæ nuptæ? cui illa viro putabit se connubio esse junctam? Proinde me tu aut sinas venatum exire, aut ratione mihi persuadeas, melius mihi hoc esse quod tu ita facis.»
XXXVIII. Cui respondens Crœsus, «Non quod ignaviam, inquit, o fili, aut aliud quidquam parum mihi gratum in te cognoverim, hoc facio; sed quod mihi somnii species per quietem oblata dixit brevis ævi te futurum, quippe ferrea periturum cuspide. Cujus visi caussa et has tuas nuptias maturavi, nec ad ea quæ nunc suscipiuntur te emitto, vigilans si quo pacto, dum vivo, periculo te queam subducere. Es enim unicus mihi filius; nam alterum [auribus captum] pro nullo existimo.»
XXXIX. Ibi rursus adolescens: «Ignosco quidem tibi, inquit, pater, quod, quum tale tibi oblatum sit visum, custodiam mei agas: sed, quod tu parum animadvertis, quodve oblitus es in hoc insomnio, id me te monere fas est. (2) Somnium ais tibi dixisse, ferrea cuspide me periturum: at apro quænam sunt manus, quæve ferrea cuspis, quam tu timeas? Quodsi enim a dente me periturum dixisset, aut ab alia re simili, tum hoc, quod agis, agere te oporteret; nunc vero a cuspide dixit. Quare, quum non sit nobis cum viris proposita pugna, abire me patere.»
XL. Tum Crœsus: «Fili,[TR6] ait, aliquatenus me vincis, sententiam insomnii declarans. Itaque, tamquam a te victus, sententiam muto, et veniam tibi do venatum exeundi.»
XLI. Quibus dictis, Adrastum Phrygem jubet vocari; eumque, ubi adfuit, sic est adlocutus: «Adraste, ego te funesta calamitate obstrictum, quam tibi non exprobro, expiavi, et domum meam recepi, in qua etiam nunc omnium rerum sumtum tibi suppedito. (2) Nunc ergo (debes enim de me, prius de te bene merito, in vicem bene mereri) rogo te ut custos sis filii mei venatum exeuntis, ne qui in itinere cooriantur vobis malefici grassatores in perniciem. Ad hæc, tua etiam ipsius interest ut eas ubi splendorem ex rebus gestis possis parare; nam et patrium hoc est tibi, et præterea robur inest.»
XLII. Cui Adrastus: «Alioquin, inquit, rex, in istud certamen non eram proditurus; neque enim tali adfectum calamitate fas est æqualibus se immiscere fortunatis, neque id ego cupio; atque etiam alias sæpe me continui. (2) Nunc vero, quoniam tibi hoc cordi est, cui gratum facere debeo (nam rependenda mihi sunt beneficia tua), paratus sum exsequi mandatum: tuque filium tuum, quem custodire me jubes, rediturum esse incolumem, quod quidem penes custodem fuerit, exspecta.»
XLIII. Hæc postquam Crœso ille responderat, proficiscuntur deinde selectis juvenibus stipati canibusque. Ubi ad Olympum montem pervenerunt, indagant belluam, et inventam circumfusi jaculis incessunt. (2) Ibi tum hospes, idem ille qui a cæde fuerat purgatus, cui Adrasto nomen, vibrato in aprum jaculo, ab illo quidem aberrat, sed Crœsi filium ferit. (3) Atque ita ille, cuspide ictus, somnii effatum explevit. Quod factum nunciaturus aliquis Crœso cucurrit, veniensque Sardes et pugnam ei et fatum filii indicavit.
XLIV. Crœsus, morte filii consternatus, tanto gravius eam tulit, quos is eum occidisset, quem ipse expiaverat a cæde. Et calamitatem eam gravissime lamentans, Jovem Expiatorem invocavit, testificans quæ ab hospite esset passus; et Larem quoque et Sodalitium invocavit, eumdem deum adpellans. Nempe Larem (sive Focorum præsidem) vocavit, quod, quem hospitem domi suæ receperat, eundem imprudens interfectorem filii sui aluisset: Sodalitium vero, quod, quem custodem adjunxisset filio suo, eumdem inimicissimum deprehendisset.
XLV. Post hæc Lydi venerunt cadaver ferentes. quos pone sequebatur interfector. Et hic quidem, ubi adfuit, stans ante cadaver tradidit sese Crœso, manus protendens, oransque ut se super cadavere mactaret; non esse sibi vivendum, dicens, qui, post superiorem calamitatem, expiatorem etiam suum perdidisset. (2) Quibus auditis Crœsus, tanto licet domestico in luctu, commiseratus tamen Adrastum, dixit illi: «Habeo abs te, hospes, omnem vindictam, quoniam te ipse morte condemnas; nec tu mihi hujus mali auctor es, nisi quatenus invitus illud fecisti, sed deorum nescio quis; qui mihi jam pridem hoc futurum ante significavit.» (3) Crœsus igitur filium, prout justum erat, sepeliendum curavit. Adrastus vero, Gordiæ filius, Midæ nepos, hic idem qui et fratris sui fuerat interfector, et sui expiatoris, ubi silentium fuit hominum circa sepulcrum, agnoscens se esse hominum quos ipse novisset calamitosissimum, super busto se ipse jugulavit.
XLVI. Crœsus vero, filio orbatus, duos annos ingenti in luctu desedit. Sed posthac imperium Astyagis, Cyaxaræ filii, a Cyro Cambysis filio eversum, resque Persarum crescentes, luctui Crœsi finem fecerunt, curamque injecerunt ei et cogitationem, si qua ratione posset crescentem Persarum potentiam, priusquam nimium invalesceret, coercere. (2) Ab hac igitur cogitatione statim tentare oracula cœpit, tum quæ apud Græcos erant, tum id quod in Libya; aliosque alio dimisit, quorum alii Delphos irent, alii Abas, Phocensium oppidum, alii Dodonam. Alii item ad Amphiaraum mittebantur, et ad Trophonium; alii ad Branchidas ditionis Milesiæ. (3) Hæc Græca sunt oracula, ad quæ Crœsus misit consulenda: in Libyam vero ad Ammonem alios misit, qui ab illo responsa peterent. (4) Misit autem tentaturus oracula quid saperent; ut, si illa reperisset verum nosse, tum iterum mitteret qui ex illis quærerent, an expeditionem adversus Persas deberet suscipere.
XLVII. Ad tentanda igitur oracula hisce cum mandatis Lydos emisit, ut ab eo die, quo Sardibus essent profecti, centum consequentes numerarent dies, et centesimo die oracula adirent, ex eisque quærerent, quid esset quod illo die ageret rex Lydorum Crœsus, Alyattæ filius; et quidquid a quoque oraculo responsum fuisset, id scripto mandarent, ad seque deferrent. (2) Jam, quid fuerit quod cætera responderint oracula, a nemine memoriæ proditum est: Delphis autem, simul atque Lydi deum consulturi penetrale templi intrarant, et quod ipsis mandatum erat interrogaverant, Pythia hexametro tenore hæc respondit:
Æquoris est spatium et numerus mihi notus arenæ,
mutum percipio, fantis nihil audio vocem.
Venit ad hos sensus nidor testudini' duræ,
quæ simul agnina coquitur cum carne lebete
ære infra strato, et stratum cui desuper æs est.
XLVIII. Hoc Pythiæ responsum quum scripto mandassent Lydi, Sardes sunt reversi. Postquam vero cæteri quoque,[TR7] quos circummiserat Crœsus, rediere vaticinia ferentes, singula scripta evolvens Crœsus inspexit. (2) Ac horum quidem nullum advertebat ejus animum, præter id quod Delphis erat adlatum: quod simul atque cognovit, adoravit probavitque, unum existimans esse oraculum illud Delphicum, quippe cui compertum fuisset, quid ipse fecisset. (3) Postquam enim emiserat homines qui oracula consulerent, statutum diem observans, tale quidpiam machinatus erat, ea commentus quæ nemo cognoscere aut hariolari posset: testudinem et agnum in frusta concidit, et una coxit ipse æneo in lebete, æneo imposito operculo.
XLIX. Hoc igitur Delphis responsum accepit Crœsus: quid sit vero quod ab Amphiarai oraculo Lydis fuerit responsum, postquam in illius templo legitimis cærimoniis essent perfuncti, non habeo dicere: nec enim de hoc aliud quidquam memoratur, nisi quod hunc etiam Crœsus oraculum verax habere existimaverit.
L. Post hæc autem ingentibus sacrificiis Delphicum deum propitium sibi reddere instituit. Lectas enim victimas ter millenas de quoque genere immolavit; præterea lectulos auro argentove obductos, et phialas aureas, et purpureas vestes tunicasque, ingenti pyra exstructa, concremavit.[TR8] hisce sperans deum magis sibi se conciliaturum; Lydisque cunctis edixit, ut de suo, quidquid quisque haberet, eidem deo sacrificaret. (2) Tum peractis sacrificiis, conflata immensa vi auri, dimidiatos lateres ex eo procudi jussit, palmarum sex in longitudinem, trium palmarum in latitudinem, crassitie palmari, numero centum et septemdecim. Horum quattuor ex purissimo auro erant, singuli pondo duorum talentorum cum dimidio; reliqui semilateres ex albido auro, pondo binorum talentorum. (3) Fecit etiam leonis effigiem ex auro purissimo, cujus pondus decem talentorum erat. Hic leo, quo tempore deflagravit Delphicum templum, de semilateribus decidit (super illis enim erat collocatus), et nunc in Corinthiorum thesauro est repositus, pondusque ejus sex talentorum est cum dimidio; periere enim liquefacta talenta tria cum dimidio.
LI. Hæc Crœsus postquam confecta habuit, Delphos misit, cum eisque simul hæcce: crateres duos ingenti magnitudine, alterum aureum, argenteum alterum; quorum aureus ad dextram positus erat intrantibus templum, argenteus ad sinistram. (2) Sed et hi, quo tempore conflagravit templum, loco moti sunt: et aureus quidem, cujus pondus octo talenta cum dimidio colligit duodecimque insuper libras, in Clazomeniorum thesauro positus est; argenteus vero in atrii angulo, capiens amphoras sexcentas; miscetur enim in eo vinum a Delphensibus festo Theophaniorum die. (3) Aiunt autem Delphenses, esse opus Theodori Samii; quod etiam ego existimo, esse enim fabricam haud vulgarem adparet. Præterea quattuor dolia misit argentea, quæ in Corinthiorum thesauro reposita sunt. Duas item urnas lustrales dedicavit, auream alteram, alteram argenteam: quarum illa, quæ ex auro est, titulum præfert LACEDÆMONIORUM, dicuntque Lacedæmonii suum esse donarium, falso; (4) nam et hoc Crœsi est, titulum autem inscripsit Delphensium non nemo, Lacedæmoniis gratificaturus; cujus nomen, bene mihi cognitum, edere nolo. Sed puer quidem cujus per manum effluit aqua, Lacedæmoniorum donarium est, at urnarum neutra. (5) Alia denique multa donaria minus insignia simul cum istis misit Crœsus: in his guttos argenteos orbiculata forma; est præsertim mulieris simulacrum aureum tricubitale, quam Delphenses aiunt effigiem esse pistricis Crœsi. Ad hæc uxoris etiam suæ monilia dedicavit, ejusdemque cingula.
LII. Ista igitur dona Delphos Crœsus misit. Amphiarao vero, cujus et virtutem et calamitatem fando audierat, clypeum dedicavit totum ex auro; item hastam ex solido auro totam, cujus hastile pariter aureum atque spiculum: quæ donaria ad meam usque ætatem Thebis reposita sunt, et Thebarum quidem in templo Ismenii Apollinis.
LIII. Hæc dona ad deorum templa delaturis Lydis injunxit Crœsus, ut interrogarent oracula, an[TR9] adversus Persas expeditionem susciperet Crœsus, et an posset sociorum aliquas copias sibi adjungere? (2) Qui ut eo quo missi erant pervenere, dedicatis donariis, oracula consuluerunt his verbis: «Crœsus, Lydorum rex aliorumque populorum, existimans hæc sola vera esse oracula hominibus, dona vobis misit digna vestris inventis, et nunc e vobis quærit, an adversus Persas suscipiat expeditionem, tum ecquem exercitum socium armorum possit sibi adjungere?» (3) Quæ quum illi interrogassent, utriusque oraculi responsa ad eandem sententiam collinearunt; quippe prædicebant Crœso, si bellum inferret Persis, eversurum eum esse magnum imperium; simulque ei consulebant, ut Græcorum exquireret potentissimos, eosque sibi socios adjungeret.
LIV. Ea oracula postquam ad se relata Crœsus cognovit, responsis istis vehementer est gavisus: prorsusque existimans se Cyri regnum esse eversurum, missis rursus Delphos legatis, Delphensium singulos, numerum illorum percontatus, viritim duobus stateribus auri donavit. (2) Vicissimque Delphenses Crœso Lydisque in omne futurum tempus primas detulerunt in consulendo oraculo partes, immunitatemque, et primum in consessibus locum, denique jus civitatis, cuique qui numero Delphensium vellet adscribi.
LV. Cæterum donis istis Delphenses prosecutus Crœsus, tertio oraculum consulit; quippe veracitatem ejus expertus, largiter sibi in eo consulendo indulgebat. Interrogavit autem oraculum hæc proponens, an diuturnum sibi futurum esset imperium? (2) Cui Pythia hæc respondit:
Regis apud Medos mulo jam sede potito,
Lyde, fugam mollis scruposum corripe ad Hermon,
neve mane, ignavus posito sis, Lyde, pudore!
LVI. Quibus verbis ad Crœsum perlatis, longe omnium maxime gavisus est, ratus nunquam in Medos mulum pro viro esse regnaturum, adeoque nec ipsum, nec suos posteros, umquam privatum iri imperio. (2) Deinde curam suam eo convertit, ut inquireret quinam essent Græcorum potentissimi, quos socios sibi adjungeret. Sciscitatus igitur repperit, Lacedæmonios et Athenienses præter cæteros eminere, illos quidem Dorico in genere, hos vero in Ionico. (3) Hi enim duo populi præcipui habebantur, alter Pelasgicus, quum antiquitus sint, alter Hellenicus: et alter quidem numquam solo suo excesserat, alter vero valde multumque erat vagatus. (4) Nam sub Deucalione rege Phthiotin terram habitaverat; sub Doro vero, Hellenis filio, regionem Ossæ et Olympo subjectam occupavit, quæ Histiæotis vocatur; (5) tum ex Histæotide ejectus a Cadmeis, Pindum incoluit, et Macednus populus est nominatus; inde rursus in Dryopidem transiit; ex Dryopide denique sic in Peloponnesum venit, et Doricus est adpellatus.
LVII. Jam Pelasgi quanam lingua usi sint, pro certo adfirmare non possum. Sed si fas est conjecturam capere ex his qui etiam nunc supersunt Pelasgi, qui supra Tyrrhenos Crestonem oppidum incolunt, qui eam regionem olim, quæ nunc Thessaliotis vocatur, habitaverant, finitimique per id tempus fuerant eorum qui Dorienses hodie nominantur; idem ex illis Pelasgis qui Placiam et Scylacen in Hellesponto condiderunt, qui cum Atheniensibus una habitaverunt; sive quæ sunt alia oppida Pelasgica, quæ nomen mutarunt: ex his si conjecturam capere fas est, barbara lingua usi sunt Pelasgi. (2) Quodsi igitur eadem ratio fuit universi Pelasgici generis, statuendum fuerit Atticum populum, quum sit Pelasgici generis, ex quo in Hellenum nomen transiit, simul linguam suam dedidicisse et cum Hellenum lingua permutasse. (3) Etenim neque Crestoniatarum lingua cum ullis eorum, qui nunc circum habitant, consentit, neque Placianorum; inter ipsos autem convenit: et satis adparet, servasse utrosque eandem sermonis formam, quam secum attulerant quum in has, quas nunc incolunt regiones immigrarunt.
LVIII. Hellenicum vero genus, ex quo ortum cepit, lingua quidem semper utitur eadem, ut mihi quidem prorsus videtur: sed discretum a Pelasgico genere, quum esset infirmum et ab exiguis profectum initiis, in hanc tamen populorum multitudinem maximam adcrevit, compluribus etiam aliis populis barbaris sese illi adjungentibus. Quo nimirum, ut mihi etiam videtur, factum est ut Pelasgicum genus, barbarum quum esset, numquam magnos fecerit profectus.
LIX. Horum igitur populorum Atticum quidem rescivit Crœsus teneri et in partes divulsum esse a Pisistrato, Hippocratis filio, qui ea tempestate tyrannus erat Atheniensium. (2) Hippocrati enim, quum esset privatus spectaretque Olympia, ingens oblatum prodigium fuerat. Sacra quum fecisset, in propinquo stantes lebetes, carnibus et aqua repleti, absque igne fervere cœperant et exundare. (3) Itaque Chilon Lacedæmonius, qui forte aderat prodigiumque erat conspicatus, suasit Hippocrati, primum quidem, ne domum duceret uxorem ex qua liberos procrearet: sin jam haberet, secundo loco, ut repudiaret uxorem; filiumque, si forte ei jam natus esset, abdicaret. (4) Cujus consilio parere nolenti Hippocrati natus posthac est hic Pisistratus; qui in seditione litoralium Atheniensium, quibus præerat Megacles, Alcmæonis filius, et campestrium, quibus Lycurgus præerat, Aristolaidæ filius, tertiam concitavit factionem, tyrannidem in mente habens. Contractis enim seditiosis qui secum facerent, per caussam tutandi montanos, hujuscemodi rem machinatus est. (5) Se ipsum ac mulos quum vulnerasset, agitavit jumenta in fortum, quasi elapsus esset ex inimicorum manibus, qui ipsum rus proficiscentem interimere nimirum voluissent; precatusque est populum, ut aliquid custodiæ ab illo obtineret: jam enim prius in existimatione apud populum fuerat, quod in bello adversus Megarenses, ipsius ductu gesto, cepisset Nisæam, et alia præclare facta edidisset. (6) Sic deceptus populus Atheniensium adjunxit ei delectos ex urbe viros, qui ut satellites non quidem hastis eum stipabant, sed clavis: ligneas enim clavas gestantes, a tergo eum sequebantur. Iidem vero simul cum Pisistrato insurgentes, arcem occuparunt. (7) Inde igitur imperio Atheniensium potitus Pisistratus, nullis qui tunc erant magistratibus perturbatis, neque legibus mutatis, sed priore statu integro, administrabat civitatem, ac bene recteque moderabatur.
LX. Sed haud multo post Megaclis factio et factio Lycurgi, facta consensione, eum ejecerunt. Ita Pisistratus, postquam primum Athenas obtinuerat, mox tyrannidem nondum satis firmatam rursus amisit. (2) Sed, qui eum ejecerant, mox denuo inter se dissidium fecerunt. Fatigatus autem seditione Megacles, misso ad Pisistratum caduceatore, sciscitatus est velletne filiam suam ducere uxorem, tyrannidis præmio. (3) Quem sermonem ubi admisit Pisistratus, eaque conditione pactionem cum Megacle iniit, machinantur hi ad illum reducendum rem, ut mihi quidem plane videtur, longe stultissimam. Quandoquidem enim jam a priscis inde temporibus a barbarico genere distinctum Græcum fuit, utpote dexterius et a stolida fatuitate magis abhorrens, stultum utique debet videri, usos illos esse tali invento apud Athenienses, qui inter Græcos feruntur sapientia principes. (4) Erat in pago Pæaniensi mulier, nomine Phya, quattuor cubitorum statura minus tribus digitis, et alioqui formosa. (5) Hanc mulierem quum universa instruxissent armatura, in currumque sustulissent edoctam prius eum adsumere vultus corporisque habitum quo maxime decora esset adparitura, in urbem agunt, præmissis qui præcurrerent præconibus, qui ubi in urbem venissent, hæc mandata edicerent: «Athenienses, bono animo excipite Pisistratum, quem Minerva ipsa præcipuo inter homines honore prosecuta, in suam reducit arcem!» (6) Hi igitur passim circumeuntes hæc prædicaverunt: statimque rumor per pagos manavit, Pisistratum a Minerva reduci; et qui in urbe erant, persuasi hanc mulierem esse ipsam Minervam, adorarunt eam, Pisistratumque receperunt.
LXI. Hunc igitur in modum, quem diximus, recuperata tyrannide, Pisistratus ex pacto cum Megacle inito filiam Megaclis duxit uxorem. Verum quum et filii essent ei adolescentes, et Alcmæonidæ dicerentur obnoxii esse piaculo, nolens ex novo conjugio liberos suscipere, non uti fas est coibat cum uxore. (2) Atque id quidem primum celavit mulier: deinde vero, sive interrogata a matre, sive non, matri suæ adperuit, atque illa cum marito rem communicavit. Megacles vero inique ferens se a Pisistrato ludibrio haberi, per iram e vestigio cum adversæ factionis hominibus, positis inimicitiis, in gratiam rediit. (3) Tum Pisistratus, ubi quid contra se ageretur rescivit, prorsus e terra Attica discessit: et Eretriam profectus est, ubi cum filiis de rebus suis deliberavit. Ubi perferente Hippia suam sententiam, tyrannidem postliminio occupandam esse, munera colligebant ex eis civitatibus, quæ illos superiori tempore observantia quadam erant prosecuti. (4) Quarum quum multæ magnas conferrent pecunias, Thebani præ cæteris liberalitate eminuere. Post hæc, ut brevi sermone absolvam, interjecto tempore, omnia ad reditum eis parata fuere: nam Argivi mercenarii advenerant ex Peloponneso, et Naxius vir, cui Lygdamis nomen, ultro eos converat, et quum collatis pecuniis, tum adductis militibus, propensam inprimis animi voluntatem probaverat.
LXII. Itaque Eretria profecti, undecimo anno in patriam redierunt, et primum in Attica terra Marathonem occuparunt. (2) Quo loco quum castra posuissent, mox partim ex urbe qui cum illis sentiebant ad eos conveniebant, partim e pagis alii confluebant, quibus regnum libertate erat optabilius. (3) Atque ita hi quidem congregabantur. Athenienses vero in urbe, quam diu Pisistratus pecuniam cogebat, ac deinde rursus quum Marathonem teneret, nullam ejus rationem habuerant: sed ubi resciverunt, Marathone eum urbem versus movere, tum vero ei occurrendum statuerunt. (4) Hi igitur cum omnibus copiis adversus redeuntes egressi sunt: simulque Pisistratus et qui cum eo erant, ut Marathone profecti contra urbem ivere, illis occurrentes ad templum pervenerunt Pallenidos Minervæ, ibique castra ex adverso posuerunt. (5) Ibi tum divinitus missus adstitit Pisistrato Amphilytus Acarnan [Acharnensis?], vir vaticinia edere doctus, qui illum adiens, hexametro tenore vaticinium edidit his verbis:
Jactum est verriculum nunc, est tibi rete repansum:
nocte aderunt thynni claro sub sidere lunæ.
LXIII. Sic ille divino adflatu concitatus cecinit: Pisistratus vero, percepto oraculo, accipere se omen dicens, exercitum in hostes duxit. Athenienses autem urbani per id tempus ad prandium se converterant, et a prandio alii ad tesserarum ludum, alii ad somnum. (2) Hos igitur Pisistratus cum suis, facto impetu, in fugam vertit. Qui dum profugiunt, ibi tum prudentissimo consilio usus est Pisistratus, quominus ordines redintegrarent Athenienses, sed dispersi manerent. Filios suos equis impositos præmisit; qui consecuti fugientes, Pisistrati verbis bono animo esse juberent, et ad sua quemque abire.
LXIV. Ita, dicto parentibus Atheniensibus, Pisistratus tertio potitus Athenis, tyrannidem firmavit quum auxiliaribus multis, tum pecuniarum reditibus, quæ partim ex ipsa regione, partim a Strymone fluvio cogebantur. Filios quoque eorum Atheniensium, qui restiterant neque e vestigio fugam capessiverant, obsidum loco captos Naxum transtulit: nam etiam Naxum Pisistratus bello subegerat, et Lygdamidi tradiderat administrandam. Ad hæc Delum insulam ex oraculi responso expiaverat. Expiavit autem hoc modo: (2) quo usque prospectus templi pertinebat, ex tota ea regione effodienda cadavera curavit, et in alium insulæ locum transferenda. Ita Pisistratus Athenis regnabat: Atheniensium autem alii in prælio ceciderant, alii cum Alcmæonidis e patria terra profugerunt.
LXV. Talem igitur rerum statum per id tempus apud Athenienses obtinere audiverat Crœsus. Lacedæmonios vero rescivit, magnis malis defunctos, bello jam superiores esse Tegeatis. (2) Quippe, regnantibus Spartæ Leone et Hegesicle, quum cæteris in bellis feliciter rem gessissent Lacedæmonii, a Tegeatis solis cladem acceperant. Ac superioribus quidem temporibus et inter se invicem legibus usi erant pessimis fere omnium Græcorum, et cum aliis populis nullum habuerant commercium. Sed leges eorum in melius mutatæ sunt hoc modo. (3) Lycurgo, viro inter Spartanos probato, Delphos ad oraculum profecto, simulatque penetrale ingressus est, protinus Pythia hæcce profatur.
Ad mea venisti præpinguia templa, Lycurge,
grate Jovi et cunctis qui tecta tuentur Olympi.
Ambigo, te-ne deum jam nunc, hominemve, salutem:
sed multo magis esse deum te credo, Lycurge.
(4) Nonnulli præter hæc aiunt Pythiam eidem leges etiam et instituta ea tradidisse, quæ nunc apud Spartanos obtinent. At Lacedæmonii ipsi narrant, Lycurgum, quum fuisset tutor filii fratris sui Leobotæ, Spartanorum regis, e Creta hæc attulisse. (5) Simulatque enim tutor factus est, omnia jura immutavit, operamque dedit ne quis ea quæ ab ipso constituta essent transgrederetur. Deinde quæ ad bellum pertinent ordinavit, enomotias, triacadas [quasi dicas cohortes moræ et phratrias triginta] et syssitia; ad hæc ephoros et senatores instituit Lycurgus.
LXVI. Ita igitur legibus institutisque in melius mutatis usi sunt Lacedæmonii: vita autem functo Lycurgo templum statuerunt, et magnopere eundem colunt. Tum vero bonitate soli et cultorum frequentia factum est ut brevi incrementum caperent, opibusque augerentur. (2) Jamque quietem agere non contenti, quum Arcadibus præstantiores esse arbitrarentur, de universa Arcadum regione oraculum Delphis consulere. Quibus Pythia hæc respondit:
Me petis Arcadiam? Magnum petis: haud tibi tradam.
Multi apud Arcadiam vescentes glande viri sunt,
qui te rejicient. Nec vero invidero prorsus:
saltandam Tegeam planta plaudente daturus,
utque queas campum metiri fune feracem.
(3) Quod responsum ubi accepere Lacedæmonii, a cæteris quidem abstinuerunt Arcadibus, Tegeatis vero bellum intulerunt, compedes secum ferentes; videlicet captioso oraculo freti, tamquam redacturi Tegeatas in servitutem. (4) Verum prælio victi, quicumque eorum vivi sunt capti, hi eisdem compedibus vincti, quas ipsi secum attulerant, campumque Tegeatarum fune metientes, opus facere sunt coacti. Compedes autem illæ, quibus hi vincti erant, ad meam usque ætatem Tegeæ servatæ sunt, circa Minervæ Aleæ templum suspensæ.
LXVII. Ita quidem priore bello infeliciter semper pugnaverant cum Tegeatis: sed Crœsi ætate, regnum Lacedæmone tenentibus Anaxandrida et Aristone, superiores jam bello fuerant Spartani, idque tali ratione erant consecuti. (2) Quum in bello numquam non superarentur a Tegeatis, missis Delphos consultoribus sciscitati sunt oraculum, quemnam deorum placarent, ut bello superiores Tegeatis essent futuri. His Pythia respondit, tum futuros, quum ossa Orestis, filii Agamemnonis, ad se attulissent. (3) At loculum Orestis postquam reperire nullo pacto potuerunt, rursus ad deum mittunt sciscitaturos, quonam loco situs Orestes esset. Id interrogantibus consultoribus hæc respondit Pythia:
Est quædam Arcadiæ Tegea in regione patenti:
hic duo flant venti, vi pervehemente citati;
reppulsus pulsus, noxæ superindita noxa.
Hic Agamemnonides terra omniparente tenetur;
quo tu sublato, Tegeæ sperabere victor.
(4) Ubi hæc quoque audierunt Lacedæmonii, nihilo magis reperire potuerunt, omnia licet disquirentes: donec tandem Lichas, unus ex iis Spartanis qui (benemeriti) Agathoergi vocantur, invenit. (5) Sunt autem Benemeriti illi, cives e militia equestri egressi, ætate semper maximi, quinque quotannis: qui eo anno, quo ex equitibus exeunt, non debent otium agere, sed reipublicæ caussa Spartanorum alius alio dimittuntur.
LXVIII. Ex horum igitur numero Lichas id quod quærebatur invenit Tegeæ, quum fortuna usus, tum solertia. Nam quum eo tempore jus commercii esset Lacedæmoniis cum Tegeatis, intrans ille Tegeæ in ferrariam officinam, spectabat ibi procudendi ferri rationem, mirabaturque id quod fieri videbat. (2) Cujus admirationem animadvertens faber, cessans ab opere ait: «Profecto magis quodammodo, hospes Lacon, miratus fuisses, si id quod ego vidi, tu vidisses, qui nunc fabricationem ferri ita admiraris. (3) Hac ipsa enim in aula puteum quum facere voluissem, fodiendo incidi in loculum septem cubitorum. Ego vero, quum persuadere omnino mihi non potuissem, fuisse umquam majores quam nunc sunt homines, aperui loculum, et vidi cadaver eadem cum loculo longitudine: cujus postquam mensuram cepi, rursus terra obrui.» (4) Hæc illo quæ viderat referente, Lichas narrata animo volvens, conjectabat esse hunc Orestem, quem oraculum dixisset. Conjectabat autem hac ratione: duos videns fabri ferrarii folles, hos esse ventos illos reperiebat, incudem vero et malleum, pulsum illum et repulsum; procusum porro ferrum, noxam superinditam noxæ; quod quidem ex ea conjectabat ratione, quod in noxam hominis inventum esset ferrum. (5) Quæ quum ita ille conjectasset, Spartam abiit, totamque rem Lacedæmoniis exposuit. Tum illi ex composito fictum crimen homini inferentes, exilio eundem mulctant. (6) Qui Tegeam profectus, calamitatem suam rettulit fabro, cum eoque egit ut aulam sibi elocaret. Cui diu quidem reluctanti quum ad extremum persuasisset, ibi habitavit; moxque effosso sepulcro ossa collegit, Spartamque remigrans transportavit. (7) Quo ex tempore, quoties vires suas invicem tentarunt, semper superiores bello excessere Lacedæmonii: eisdemque jam major etiam pars Peloponnesi erat subjecta.
LXIX. Hæc igitur cuncta quum Crœsus comperisset, legatos Spartam misit dona ferentes, societatem petitum, quibus quæ dicere oporteret mandavit. Qui ubi advenere, his usi sunt verbis:[TR10] «Misit nos Crœsus, Lydorum rex aliorumque populorum, hæc dicens: O Lacedæmonii, quoniam deus me per oraculum monuit, ut Græcum mihi adsciscerem socium, vos autem audio principatum tenere Græciæ, vos idcirco ex oraculi mandato invito, amicus esse cupiens et socius absque dolo et fraude.» (2) Hæc Crœsus per legatos nunciavit. Quorum adventu gavisi Lacedæmonii, qui et ipsi oraculum Crœso editum cognoverant: hospitium et societatem pacto fœdere cum eo contraxerunt; nam et antea jam beneficiis nonnullis a Crœso fuerant adfecti. (3) Sardes enim quum misissent Lacedæmonii ad emendum aurum, quo usuri erant in statuam hanc quæ Apollini posita nunc est in Thornace Laconiæ, Crœsus illud emturis dono dederat.
LXX. Quum hanc igitur ob caussam, tum quod ipsos reliquis omnibus præferens Græcis selegisset amicos, societatem belli admiserunt Lacedæmonii. (2) Ad quam non modo parati erant denuncianti, verum etiam craterem æneum fabricandum curarunt, multis imagunculis circa exterius labium ornatum, ea magnitudine ut trecentas caperet amphoras, quem ad Crœsum miserunt, dono hoc illum remuneraturi. Hic vero crater Sardes non pervenit, cujus rei caussa dupliciter narratur. (3) Lacedæmonii quidem aiunt, quum Sardes veheretur crater ille et prope Samum esset, Samios, re cognita, navibus longis advectos, eum intercepisse. Ipsi vero Samii aiunt, Lacedæmonios craterem advehentes, quum sero venissent et Sardes expugnatas regemque captum esse comperissent, craterem in Samo insula vendidisse, privatosque homines suo ære emptum in Junonis templo consecrasse: fortasse autem hos, qui eum vendiderant, Spartam reversos, dixisse fuisse ipsis illum a Samiis vi ablatum.
LXXI. Ac de cratere quidem ita res se habuit. Crœsus vero, quum ab oraculi sententia aberrasset, Cappadociam bello invasit, Cyrum et Persarum potentiam eversurum se sperans. (2) Dum vero bellum adversus Persas Crœsus parabat, Lydorum aliquis, qui et jam ante habebatur sapiens, et ab hac, quam tunc dixit, sententia vel maxime etiam nomen est inter Lydos adeptus (Sandanis vocabatur) his verbis Crœsum admonuit: (3) «O rex, inquit, tales adversus homines tu bellum paras, qui coriaceas braccas et ex corio reliquam vestem gestant: qui comedunt non quantum volunt, sed quantum habent, aspero solo utentes: ad hæc non vino utuntur, sed aquam bibunt: non ficos habent quas comedant, nec aliud bonum ullum. (4) Hos igitur sive viceris, quid eis auferes, nihil habentibus? sin victus fueris, vide quot quantaque bona sis amissurus. Nostra enim bona postquam degustaverint, nolent ea e manibus dimittere, neque se abigi patientur. Equidem igitur diis habeo gratias, quod Persis non in animum inducunt bello invadere Lydos:» (5) Hæc ille dicens, Crœso non persuasit. Etenim Persis, priusquam Lydos subegissent, nihil delicati, nihil boni fuerat.
LXXII. Cappadoces illi a Græcis Syrii nominantur. Fuerant autem hi Syrii, priusquam Persæ obtinuissent imperium Medorum potestati subjecti: tunc vero Cyro parebant. Limes enim Medici imperii et Lydici Halys fluvius erat; qui ex Armenio monte ortus per Ciliciam fluit, deinde a dextra Matienos habet, a sinistra Phrygas; quos præterlapsus versus boream sursum fluens, ab altera parte Syrios Cappadocas, a læva vero Paphlagonas disjungit. (2) Ita Halys fluvius omnem fere inferiorem disterminat Asiam, a mari quod Cypro oppositum est ad Pontum usque Euxinum; estque hæc cervix totius hujus regionis: longitudinem quod attinet itineris, expedito viro quinque dies insumuntur.
LXXIII. Bellum autem Crœsus Cappadociæ intulit his de caussis: partim quidem potiundæ regionis illius desiderio, quam suæ adjicere ditioni cupiebat; maxime vero, quod oraculo confisus ultionem capere de Cyro vellet Astyagis caussa. (2) Astyagem enim, Cyaxaris filium, Crœsi adfinem, Mediæ regem, Cyrus Cambysis filius bello victum captumque tenebat. Adfinis autem Crœsi factus erat Astyages hac ratione. (3) Scytharum nomadum turma per seditionem in terram Medicam secesserat, quo tempore Medis imperabat Cyaxares, Phraortæ filius, Dejocis nepos, qui Scythas istos, ut supplices advenientes, benigne exceperat. Idem, quum eos magni faceret, pueros eisdem tradidit, qui et linguam eorum et sagittandi artem addiscerent. (4) Interjecto tempore, quum venatum semper exirent Scythæ, et nunquam non aliquid adferrent, accidit aliquando ut nihil caperent: quos vacuis manibus reversos Cyaxares, vir (ut tum ostendit) ad iram præceps, aspere admodum et contumeliose accepit. (5) Tum illi, indigne secum actum ægerrime ferentes, consilio habito decreverunt unum ex eis pueris, qui in ipsorum disciplinam dati essent, in frusta concidere, et eodem modo paratum quo ferinam parare consuevissent, Cyaxari tamquam feram a se captam adferre, protinusque inde ad Alyatten, Sadyattæ filium, Sardes sese recipere. (6) Atque ita etiam, ut illi decreverant, facta res est. Nam et Cyaxares, et qui cum eo erant convivæ, carnes istas gustarunt; et Scythæ, perpetrato facinore, ad Alyatten supplices venerunt.
LXXIV. Post hæc, quum Alyattes repetendi Cyaxari Scythas tradere nollet, bellum Lydos inter Medos gestum est per quinque continuos annos: quo in bello Medi sæpe de Lydis, sæpe vero etiam de Medis Lydi victoriam retulerunt; semel etiam nocturno quodam prælio dimicarunt. (2) Scilicet pari utrimque fortuna bellum continuantibus accidit sexto anno, ut, postquam signa contulissent, jamque ferveret pugna, subito dies in noctem converteretur: (3) quam diei mutationem Thales Milesius Ionibus prædixerat, hunc ipsum annum præfiniens, quo facta est illa immutatio. (4) Lydi vero et Medi, quum loco diei subito noctem ingruere viderent, pugnandi finem fecerunt, et aliquanto etiam magis utrique componendæ paci cœperunt studere. Auctores vero conventionis hi erant, Syennesis Cilix, et Labynetus Babylonius; (5) quibus rem urgentibus factum est ut et fœdus inter partes pangeretur, et mutua jungerentur connubia: decreverunt quippe, ut Alyattes filiam suam Aryenin Astyagi, Cyaxaris filio, daret uxorem. Nam absque firmo necessitudinis vinculo non solent conventiones firmæ manere. (6) Fœdus autem sanciunt hi populi eodem ritu atque Græci, nisi quod præterea brachia incidunt summa in cute, et sanguinem mutuo lingunt.
LXXV. Hunc igitur Astyagem, avum suum maternum, Cyrus regno dejectum in sua potestate tenebat, eam ob caussam quam in sequentibus exponam. Quo nomine Crœsus ei infensus, ad oracula miserat qui consulerent an bellum Persis inferret; et ambiguum responsum nactus, ratus sibi favere responsum, expeditionem in Persarum ditionem suscepit. (2) Ubi vero ad Halyn fluvium pervenit Crœsus, deinde, ut ego quidem aio, pontibus eis, qui ibi erant, copias[TR11] traduxit; ut vero vulgo Græci narrant, Thales eas Crœso traduxit Milesius. (3) Dubitante enim rege quo pacto flumen transmitterent copiæ suæ (necdum enim eo tempore pontes hos exstitisse), Thaletem aiunt, quum in castris adesset, effecisse ut flumen, quod a læva exercitus fluebat, a dextra etiam flueret. Effecisse autem aiunt hunc in modum: (4) exorsum ab ea fluvii parte, quæ supra castra erat, altam effodisse fossam, et lunata specie ita duxisse, ut, postquam castra ad fluvium locata circuisset a tergo, flumen illac ex pristino alveo per fossam aversum, et castra rursus præterlapsum, in pristinum alveum influeret. Ita, simulatque divisum fuisset flumen, ab utraque parte permeabile factum esse. (5) Nonnulli vero etiam aiunt, pristinum alveum prorsus exaruisse. At mihi quidem hoc non persuadent; quo enim modo, quum reversi sunt, flumen transierunt?
LXXVI. Crœsus igitur, sueprato cum copiis fluvio, in eam Cappadociæ partem pervenit, quæ Pteria nominatur, estque totius hujus regionis pars validissima, ex adverso fere Sinopes urbis ad Pontum Euxinum sita. Ibi castris positis, prædia devastavit Syriorum, (2) et oppidum Pteriorum cepit in servitutemque redegit: cunctaque etiam finitima cepit oppida, Syriosque nihil commeritos funditus evertit. (3) Tum Cyrus, coactu exercitu, adsumtisque omnibus qui in medio incolebant, obviam Crœso ivit. Priusquam autem educere aggrederetur copias, caduceatores ad Iones misit solicitandos ut a Crœso deficerent. (4) Et Iones quidem non paruerunt: Cyrus vero ut advenit, castra Crœso opposuit; et ibidem in terra Pteria valido impetu vires invicem tentarunt. Acri prælio commisso, multis utrimque occisis, ad extremum, quum nox ingrueret, neutram in partem inclinante victoria discesserunt. Et hunc quidem in modum uterque exercitus pugnaverat.
LXXVII. Crœsus vero, quem copiarum suarum paucitatis pænitebat: nam militum ejus, qui conflixerant, multo minor, quam Cyri, numerus fuerat: ea de caussa, quum postridie ejus diei Cyrus adgredi illum non conaretur, Sardes reversus est, habens in animo et Ægyptios evocare ex fœdere (quorum cum rege Amasi, prius quam cum Lacedæmoniis, fœdus inierat), et Babylonios arcessere (nam et cum his societatem armorum pepigerat; rex autem per id tempus Babyloniorum Labynetus erat), et Lacedæmoniis denunciare, ut ad definitum tempus adsint: denique hisce conjunctis, suisque ipsius copiis contractis, constituerat, simulatque præteriisset hiems, primo vere expeditionem in Persas suscipere. (2) Hæc ille animo agens, ut Sardes venit, nuncios misit ad socios, qui illis edicerent, ut ad quintum mensem Sardes convenirent. Præsentem vero exercitum, qui cum Persis pugnaverat, qui ibi aderat mercede conductus, omnem dimisit dispersitque; nequaquam ratus fore ut Cyrus, qui pari adeo Marte pugnasset, adversus Sardes copias suas duceret.
LXXVIII. Hæc dum secum reputat Crœsus, suburbana omnia serpentibus impleta sunt: quos equi, ut adparuerunt, omissis pascuis consuetis, accedentes deglutiebant. Id Crœso cernenti visum est, ut erat, esse portentum: itaque e vestigio misit qui haruspices consulerent Telmessenses. (2) Sed consultoribus Telmessum profectis, ibique quid significaret prodigium edoctis, non contigit, ut Crœso renunciare responsum possent; nam priusquam Sardes renavigassent, captus Crœsus erat. (3) Atqui Telmessenses ita censuerant, exercitum peregrinum ingressurum esse terram Crœsi, et incolas oppressurum: serpentes enim, aiebant, esse terræ filios; equos autem, hostes et advenas. (4) Et hæc quidem responderunt Telmessenses Crœso jam capto, sed nescii adhuc ipsi quid Sardibus ageretur aut quid Crœso accidisset.
LXXIX. At Cyrus certior factus Crœsum, quum continuo post pugnam in Pteria pugnatam copias suas domum reduceret, decrevisse post reditum dimittere copias, consilio inito intellexit e re sua esse, quam celerrime posset adversus Sardes ducere, priusquam Lydorum copiæ rursus collectæ essent. (2) Atque, ut ei visum erat, ita protinus fecit. Nam exercitum in Lydiam ducens, ipse nuncius Crœso advenit. (3) Ibi tum Crœsus in magnam consilii inopiam adductus, quum longe secus atque exspectaverat res cecidisset, tamen Lydos in prælium eduxit. (4) Erat autem ea ætate nullus Asiæ populus fortior, nec magis strenuus, quam Lydius. Pugnandi genus erat ex equis; hastasque gestabant prælongas, et equitandi inprimis erant periti.
LXXX. Quum in campo esset concursum, ante urbem Sardianam sito, magno et nudo, quem perfluentes cum alii amnes, tum Hyllus, perrumpunt omnes in eum qui maximus est, cui nomen Hermus; qui e monte Matri Dindymenæ sacro ortus, in mare se exonerat juxta Phocæam urbem: hic ubi Lydos ad pugnandum instructos vidit Cyrus, reformidans equitatum, monitu Harpagi Medi tale iniit consilium. (2) Coactis omnibus quæ exercitum ipsius sequebantur camelis, vel frumentum vel vasa portantibus, sarcinas detraxit, et viros imposuit equestri cultu ornatos: quibus ita instructis præcepit, ut cæteras copias præirent adversus Crœsi equitatum; peditatum vero jussit camelorum aciem subsequi; denique post pedestrem aciem equitatum omnem locavit. (3) His omnibus ita ordinatis, edixit ne cui parcerent Lydorum cæterorum, sed occiderent cunctos qui resisterent, Crœsum vero ipsum non occiderent, ne si captus quidem repugnaret. (4) Hoc imperium dedit. Camelos autem adversus equitatum instruxit hac de caussa: camelum equus reformidat, adeo quidem ut nec speciem ejus intueri, nec odorem percipere sustineat. Ob id ipsum igitur rationem istam inierat, ut Crœso inutiles essent equestres copiæ, quibus vel maxime se prævaliturum Lydus cogitaverat. (5) Atque etiam, postquam ad pugnam concursum est, ibi tum equi, simulatque olfecerunt camelos conspexeruntque, protinus retro se averterunt, et elusa Crœso spes erat. (6) Nec vero idcirco Lydi continuo abjecere animos: sed, re cognita, ab equis desilientes, pedibus conflixere cum Persis. Postremo vero, multis utrimque cæsis, in fugam versi sunt Lydi: itaque intra murum compulsi, obsidebantur a Persis.
LXXXI. Dum vero obsidionem parant Persæ, Crœsus in longius processuram obsidionem ratus, alios ex arce nuncios mittit ad socios. Nam qui prius dimissi erant, hi ad coeundum Sardes quintum mensem edixerant: nunc hos emisit oratum, ut quam celerrime auxilia sibi mitterentur, quippe ab hostibus obsesso.
LXXXII. Igitur cum ad alios socios misit, tum ad Lacedæmonios. Per idem vero illud tempus ipsis etiam Spartanis acciderat ut contentionem haberent cum Argivis, de loco cui nomen Thyrea. Hasce quippe Thyreas, quum essent Argolicæ ditionis, Lacedæmonii Argivis ademtas tenebant. (2) Etenim Argivorum etiam erat ad Maleas usque regio ad occasum sita, cum in continente, tum insula Cytheria, reliquæque insulæ. (3) Igitur quum ad opem ferendam ademto suo territorio adcurrissent Argivi, in colloquium ibi convenerunt cum Lacedæmoniis, pactique sunt ut trecenti utrimque pugnarent, et, utri superiores excessissent, eorum regio foret; reliquus autem exercitus utrorumque domum discederet, neque præsto esset dum illi pugnarent; ea scilicet caussa, ne, si adessent exercitus, parti quam succumbentem alterutri viderent, auxilium sui ferrent. (4) His conventis disgressi sunt, selecti vero ex utrisque relicti, certamen inierunt: qui quum æquo Marte pugnassent, ex sexcentis tres omnino reliqui fuere; ex Argivis Alcenor et Chromius, ex Lacedæmoniis Othryades. Hi autem interveniente nocte supererant. (5) Duo igitur Argivi, ut qui vicissent, cursu Argos repetierunt; Lacedæmonius vero Othryades, spoliatis Argivorum cadaveribus, armisque in ipsius castra delatis, in statione mansit. Postridie utrique, re audita, advenere: (6) ac statim quidem utrique, vicisse se, contendebant; Argivi, dicentes suorum plures superfuisse; Lacedæmonii vero, illos profugisse demonstrantes, suum vero perstitisse, et cadavera spoliasse Argivorum. Ad extremum, ex contentione ad arma concurrentes, pugnam capessunt; et, multis utrimque cæsis, Lacedæmonii victores discedunt. (7) Quo ex tempore Argivi, tonsis capitibus, quum antea necessario comati essent, legem condiderunt, sese devoventes, ne prius comam aleret quisquam Argivorum, neve mulieres aurum gestarent, quam Thyreas recepissent. E contrario Lacedæmonii, quum antehac non comarentur, legem tulerunt, ut ab hoc tempore alerent comam. (8) Unum autem illum ex trecentis superstitem, Othryadem, aiunt pudore retentum ne occisis commilitonibus Spartam rediret, illic apud Thyreas mortem sibi conscivisse.
LXXXIII. Hæc cum apud Spartanos aguntur, advenit Sardianus legatus, orans ut obsesso Crœso suppetias ferrent. Et illi nihilo minus, audito legato, ad succurrendum se accinxerunt. Sed quum jam parati essent, et in promtu starent naves, alius adfertur nuncius, arcem Lydorum expugnatum esse, Crœsumque vivum ab hostibus captum. Ita quidem Lacedæmonii, casum regis vehementer dolentes, auxilia mittere supersederunt.
LXXXIV. Expugnatæ autem sunt Sardes hoc maxime modo. Quartodecimo quam obsideri cœptæ erant die, Cyrus, dimissis per castra equitibus, edixerat copiis suis, dona se daturum ei qui murum primus conscendisset. (2) Mox periculo a militibus facto, postquam conatui non respondit successus, ibi tum, quiescentibus cæteris, vir Mardus genere, cui nomen Hyrœades, adscendere conatus est ex parte arcis, qua nulli locati custodes erant; quia non verendum visum erat, ne ab illa parte umquam arx caperetur. (3) Est enim ibi abrupta arx et inexpugnabilis: qua una etiam parte Meles, rex antiquus Sardium, non circumtulerat leonem, quem ipsi pellex pepererat; quum responsum edidissent Telmessenses, si leo ille circa murum circumferretur, inexpugnabiles fore Sardes. (4) Meles igitur circa reliquum murum circumferens, qua expugnabile munimentum arcis erat, hanc partem spreverat, ut inexpugnabilem et abruptam: est autem ea Tmolo opposita pars urbis. (5) Hyrœades igitur hic Mardus, quum pridie vidisset Lydorum aliquem ab illa parte arcis descendentem, recepturum galeam quæ superne devoluta erat, eandemque reportantem; advertens animum, deliberaverat secum. Tunc igitur et ipse adscendit, et ejus vestigia legentes plures Persarum adscendebant. Quum igitur frequenti numero adscendissent, ita Sardes captæ sunt, atque urbs omnis direpta.
LXXXV. Ad ipsum autem Crœsum quod spectat, gesta sunt hæcce. Erat ei filius, cujus etiam supra mentionem feci, cætera quidem non ineptus, sed mutus. Superiore igitur felici rerum statu omnia pro viribus fecerat Crœsus hujus pueri caussa, cum aliis initis rationibus, tum Delphos missis legatis qui super eo oraculum consulerent. (2) Responderat autem ei Pythia hæc:
Lyde genus, rex multorum, valde inscie Crœse,
ne cura gnati exoptatam audisse loquentis
intra ædes vocem, sine qua melius tibi longe:
ille die quoniam primum infelice loquetur.
Nunc capta arce quum Persarum aliquis, cui ignotus Crœsus erat, illum peteret occisurus; Crœsus quidem, invadentem se conspiciens, ob præsentem casum insuper habuit, quum nihil ipsius interesset percussum oppetere mortem: (3) at puer hic mutus, ubi Persam vidit irruentem, præ metu doloreque rupit vocem, dixitque: «Homo, ne occide Crœsum!» Sic igitur hic tum primum vocem edidit: et post hæc jam per omne vitæ tempus loquela usus est.
LXXXVI. Persæ vero et Sardibus potiti erant, et Crœsum vivum ceperant, postquam regnaverat quattuordecim annos, totidemque dies erat obsessus; qui adeo ex oraculi responso finem imposuit magno suo imperio. Captum vero Persæ ad Cyrum duxerunt: (2) qui ingenti rogo, ad id ipsum exstructo, compedibus vinctum Crœsum jussit imponi, et circa eum bis septem Lydorum filios; sive primitias has deo alicui offerre habens in animo, sive votum aliquod persolvere; sive etiam religiosum esse Crœsum compererat, et rogo imposuit cupidus sciendi, an deus aliquis eum esset liberaturus, ne vivus combureretur. (3) Hoc quidem fecisse Cyrum aiunt; Crœso vero super pyram stanti in mentem venisse, quamquam cum tanta calamitate colluctanti, illud Solonis, quod sibi divino nutu fuisset dictum, Neminem viventem esse beatum. (4) Hoc ergo dictum ubi animum eius subierit, post longum silentium fertur ex imo pectore vocem edidisse, et ingemiscens ter nominasse Solonem. Tum Cyrum, aiunt, hoc audito, jussisse interpretes e Crœso quærere, quis ille esset quem invocaret; illosque accedentes quæsivisse. (5) Sed Crœsum initio nihil iis respondisse; ad extremum vero, quum urgeretur, dixisse: «Is est qui ut omnibus regibus in colloquium veniret, ego ingenti pecuniarum copiæ prætulissem.» Cujus responsi vim quum parum illi intelligerent, denuo quærebant quid esset quod diceret. (6) Instantibus et operose urgentibus dixit demum quod res erat, quo pacto olim Solon ad se venisset Atheniensis, qui postquam omnes suas opes esset contemplatus, pro nihilo eas duxisset, talia scilicet loquutus, et ut sibi omnia evenirent prout ille dixisset; nec vero ea illum in se magis dixisse, quam in universum genus hominum, et in eos maxime qui sibi ipsis viderentur esse beati. Hæc dum Crœsus referebat, jam incenso rogo arsisse aiunt extrema circumcirca: (7) Cyrum vero, ubi ex interpretibus cognovit quæ Crœsus dixisset, pœnitentia ductum, cogitantemque quid esset quod, quum ipse homo esset, alium hominem, qui sese non inferior fuisset felicitate, vivum igni traderet, ad hæc veritum deorum vindictam, reputantemque quam nihil esset in rebus humanis stabile, ocyus restingui jussisse accensum ignem, Crœsumque et qui cum eo aderant deduci; verum eos, quibus id mandatum esset, vim flammæ non amplius potuisse superare.
LXXXVII. Ibi tum Crœsum, aiunt Lydi, cognita Cyri mutatione sententiæ, quum cerneret omnes homines restinguendo igni dare operam, nec coercere illum posse, exclamantem invocasse Apollinem, si quod a se donum ei gratum fuisset oblatum, nunc sibi adesset et ex præsenti malo se liberaret. (2) Ita inter lacrimas deum invocante Crœso, repente nubes, quum serenum et tranquillum adhuc fuisset cœlum, esse contractas; coortaque tempestate, et vehementissimo effuso imbre, ignem esse exstinctum. (3) Tum Cyrum, qui ita intellexisset et deo acceptum et bonum virum esse Crœsum, a rogo ad se jussisse eum deduci, atque in hunc modum interrogasse: «quis tibi hominum, Crœse, persuasit, ut irruptione meam in ditionem facta hostis mihi quam amicus esse malueris?» (5) Cui ille respondit: «hæc ego, o rex, feci tuo prospero, meo infausto fato. Caussa autem incepti fuit Græcorum deus, qui me ad bellum impulit suscipiendum. Nemo enim ita amens est, ut bellum præferat paci, quum in hac filii sepeliant patres, in illo autem a patribus filii sepeliantur. Sed, hæc ut it fierent, diis puto placuerat.»
LXXXVIII. Hæc postquam Crœsus locutus est, Cyrus vinculis solutum prope se jussit adsidere, et plurima eum observantia prosequebatur, intuensque mirabatur eum, cum ipse, tum omnes qui cum eo erant. (2) At ille, cogitabundus, silentium tenuit. Deinde vero conversus, ubi Persas vidit Lydorum urbem vastantes, «Utrum eloqui tibi, inquit, o rex, quod nunc sentio, an tacere hoc in tempore debeo?» Quem ubi Cyrus fidenter quæ vellet dicere jussit, interrogans ille eum, ait: «Ingens hæc hominum turba quid tandem tanto studio facere properat?» (3) Tum rex, «Urbem, inquit, tuam diripit, et opes tuas dissipat.» At Crœsus respondit: «Neque meam urbem, nec meas opes diripit; nihil enim horum amplius ad me pertinet: sed tua agunt feruntque.»
LXXXIX. Advertit hoc Crœsi dictum animum Cyri: itaque remotis cæteris interrogavit Crœsum, quid animadverteret utile ipsi in his, quæ fierent? Tum ille: «Quoniam dii, inquit, me tibi servum tradiderunt, æquum censeo ut, si quid melius in rebus video, id tibi indicem. (2) Persæ natura protervi sunt, iidemque inopes. Quodsi igitur hos passus fueris raptam ingentem pecuniæ vim sibi retinere, hoc tibi ab his credibile est eventurum: ut quisque istorum plurimis opibus fuerit potitus, ita maxime exspectare debebis hunc adversus te insurrecturum. (3) Nunc igitur ita fac, si tibi placuerit quod ego dico. Adpone ad omnes portas custodes ex satellitibus, qui exportantibus res auferant, dicentes, necesse esse ut earum decimæ Jovi offerantur. Sic nec tu in odium illorum incurres, per vim eis res auferendo; et illi, justa te facere intelligentes, facient non inviti.»
XC. Hæc audiens Cyrus supra modum gavisus est, ita illi bene monita videbantur. Igitur valde laudato Crœso, jussisque satellitibus exsequi quæ ille monuerat, his verbis eum est adlocutus: «Crœse, quoniam hoc tibi institutum est, ut viri regis bene facta dictaque exsequaris, pete quidquid muneris a me volueris in præsentia tibi dari.» (2) Et ille: «Domine, inquit, maxime gratum mihi feceris, si siveris me deum Græcorum, quem maxime omnium veneratus eram, missis hisce compedibus interrogare, Numquid illi fas sit bene de ipso meritos decipere?» (3) Quærenti dein Cyro, quid rei esset, de qua illum accusans hanc a se gratiam peteret; altius repetens Crœsus, consilia sua omnia exposuit, et oraculorum responsa, maximeque donaria deo a se dicata, et quo pacto concitatus oraculi responso bellum adversus Persas suscepisset. Hæc commemorans eo devenit ut preces suas reperet, nimirum ut sibi liceret ista exprobrare deo. (4) Cui adridens Cyrus, «Et hoc, inquit, a me impetrabis, et quidquid alius idemtidem a me rogaveris.» His auditis Crœsus Lydorum nonnullos Delphos misit, jussos positis ad templi limen compedibus sciscitari, annon puderet deum, quod oraculi responsis excitasset Crœsum ad bellum Persis inferendum, injecta spe eversurum eum esse Cyri potentiam, unde tales ipsi primitiæ evenissent? nempe compedes ei ostenderent. Hoc igitur sciscitari jussi sunt, et, num fas sit diis Græcorum, esse ingratis.
XCI. Lydis illuc profectis ac mandata exsecutis, Pythia fertur ita respondisse: «Sortem fato destinatam effugere etiam deus non potest. Crœsus autem quinti genitoris peccatum luit; qui quum satelles fuisset Heraclidarum, mulieris dolo obsecutus, interemit dominum, illiusque dignitate potitus est, nihil ad ipsum pertinente. (2) Quamvis autem studuerit Apollo, ut ista Sardium calamitas incideret filiorum Crœsi ætate, non vivente ipso Crœso, mutare tamen fata non potuit: sed, quantum illa permiserunt, tantum effecit, eique gratificatus est. Nam tribus annis distulit Sardium expugnationem: et hoc sciat Crœsus, tribus post annis, quam fata destinarant, captum se esse. (3) Secundo loco quum in eo esset ut igne cremaretur, opem ei tulit. Jam quod ad oraculum spectat, immerito Crœsus deum accusat. Prædixerat enim ei Apollo, si bellum Persis inferret, fore ut ingens everteret imperium. Crœsus autem ad hæc, si recte sibi consulere voluisset, debuerat denuo mittere sciscitatum, suumne, an Cyri imperium dixerit deus? Igitur quum non intellexerit responsum, nec denuo quæsierit, sibi ipsi tribuat culpam. (4)[TR12] Eidem vere etiam postremum consulenti respondit Apollo ea quæ de mulo respondit: at ille ne hoc quidem intellexit. Nam mulus hic, Cyrus erat: quippe ex duabus diversis gentibus ortus, matre melioris conditionis, patre vero inferioris. Illa enim Meda erat, et quidem Astyagis filia, regis Medorum: hic vero Persa fuit, illorum subjectus imperio, et, quum inferior esset rebus omnibus, dominam suam in matrimonium duxit.» (5) Hæc Lydis Pythia respondit; quæ illi Sardes retulerunt, Crœsoque nunciarunt. Quibus auditis, ille suam ipsius agnovit esse culpam, non dei. Quod igitur ad Crœsi imperium spectat, et ad primam Ioniæ sub alienum imperium redactionem, eo modo quo exposuimus res gestæ sunt.
XCII. Donaria autem Crœsi non ea solum, quæ commemoravimus, sed et alia multa exstant in Græcia. Etenim Thebis Bœotiis tripus est aureus, quem Apollini dicavit Ismenio: Ephesi vero, boves aureæ, et columnarum pleræque: tum in Pronæa æde Delphis, clypeus aureus ingens. (2) Et hæc quidem ad meam usque ætatem superfuerunt; alia vero interciderunt donaria. Ea autem, quæ apud Branchidas Milesiorum consecraverat, æqualia erant pondere, ut audio, et similia eis quæ sunt Delphis. (3) Et quæ quidem Delphis et Amphiarai oraculo donavit, propria ipsius fuerant et paternarum opum primitiæ: reliqua vero donaria e facultatibus viri fuerunt inimici, qui Crœso, priusquam regnaret, fuerat in republica adversarius, Pantaleonti conciliare studens Lydorum regnum. (4) Erat autem Pantaleon Alyattæ quidem filius, Crœsi frater, at non ex eadem matre: nam Crœsus ex Carica uxore natus erat Alyattæ, Pantaleon vero ex Ionica. (5) Postquam autem tradito a patre imperio potitus erat Crœsus, hominem illum, qui sibi erat adversatus, tribulis cruciatum necavit; et bona ejus, jam ante a se diis dicata, tunc eo quod diximus modo locis istis consecravit. Et hæc quidem de donariis hactenus dicta sunto.
XCIII. Res admirandas, quæ scripto consignentur, terra Lydia nullas admodum habet, prout aliæ regiones; præter auri ramenta, quæ e Tmolo deferentur. Unum vero opus hominum exhibet multo maximum, post Ægyptiorum utique et Babyloniorum opera. (2) Est ibi Alyattæ sepulcrum, patris Crœsi; cujus basis ex grandibus lapidibus confecta, reliquum monumentum terræ tumulus est, manibus hominum aggestus. Confecerunt illud homines forenses, opifices, et puellæ corpore quæstum facientes. (3) Fuerunt autem ad meam usque ætatem in summo tumulo quinque termini, in quibus incisa scriptura indicabat quid a singulis confectum fuisset: adparebatque ex mensura, puellarum partem operis fuisse maximam. (4) Nam filiæ populi Lydorum meretricantur omnes, dotem sibi colligentes hoc quæstu, quem faciunt donec nupturæ sunt: se autem ipsæ in matrimonium elocant. (5) Circuitus monumenti sex stadiorum est et duorum plethrorum: latitudo, plethrorum tredecim. Monumento contiguus est lacus ingens, quem Lydi referunt esse perennem; vocatur autem Gygæus. Atque hæc quidem ita se habent.
XCIV. Legibus autem utuntur Lydi similibus atque Græci, præterquam quod filias suas vitæ tradant meretriciæ. Primi vero hominum, quos novimus, aureos et argenteos procuderunt nummos[TR13] eisque usi sunt: primique etiam fuerunt mercium institores. (2) Narrant porro ipsi Lydi, lusus etiam hos, qui nunc et apud ipsos et apud Græcos in usu sunt, ipsorum fuisse inventum: per idem autem tempus, quo lusus isti apud se sint inventi, Tyrrheniam colonis a Lydis esse frequentatam. Eas res hunc in modum accidisse referunt. Regnante Atye, Manis filio, gravem annonæ caritatem per totam fuisse Lydiam: et Lydos quidem aliquamdiu patienter tolerasse malum; deinde vero, quum non cessaret, quæsisse remedium, et alium aliud excogitasse. (3) Eo igitur tempore inventos esse et tesserarum et talorum ludum, et pilæ cæterorumque lusuum omnium genera, exceptis calculis: horum enim inventionem sibi non vindicant Lydi. (4) Inventis autem istis adversus famem hunc in modum usos se esse narrant: duorum quorumque dierum alterum ludendo traduxisse totum, ne scilicet cibum requirerent: altero vero, intermissis lusibus, cibum cepisse. Hoc modo per duodeviginti annos traduxisse vitam. (5) Quum vero non remitteret malum, sed magis atque magis ingravesceret; tum quidem regem Lydos, bifariam divisos, in sortem misisse; quorum altera pars maneret, altera e patria terra exiret: et se ipsum quidem ei parti adtribuisse regem, cui sors eventura esset manendi, filium autem suum, cui nomen Tyrrheno, ei parti quæ domo esset egressura. (6) Sortitione facta, hos quibus sors obvenerat patrio solo excedendi, Smyrnam descendisse, et constructis navibus, impositisque supellectilibus quæcumque ad usum commoda habuissent, profectos esse, victum et novas sedes quærentes; donec multos prætervecti populos, in Umbriam pervenissent: ibi oppida condidisse, atque ad hunc usque diem habitare. (7) Mutato vero Lydorum nomine, adscita denominatione a regis filio, qui coloniam deduxerat, Tyrrhenos ab ea se ipsos vocasse. Lydi igitur, ut diximus, a Persis in servitutem sunt redacti.
XCV. Hinc jam anquirit narratio nostra, Cyrus ille quisnam fuerit, qui Crœsi evertit imperium, et Persæ qua ratione imperio Asiæ sint potiti. (2) Igitur, quemadmodum quidam memorant Persarum, qui non extollere res Cyri, sed prout illæ se habent referre student, ita ego scribam; quum possim triplices etiam alias de Cyro narrandi vias indicare. (3) Postquam Assyrii per annos quingentos et viginti superioris Asiæ tenuerant imperium, primi deficere ab illis Medi cœperunt; qui pro libertate pugnantes cum Assyriis, strenue se gesserunt, excussoque servitutis jugo libertatem obtinuerunt. Post quos et reliquæ gentes idem fecere quod Medi.
XCVI. Cæterum quum jam omnes per continentem populi propriis viverent legibus, tali modo rursus tyrannidi subjecti sunt. Fuit inter Medos vir sapiens, cui nomen erat Dejoces, filius Phraortæ; qui quum ad tyrannidem adspiraret, ita se gessit. (2) Quum per vicos habitarent Medi, Dejoces jam ante apud suos probatus, tum magis etiam studiosiusque æquitatem data opera exercebat; idque, quum multa iniquitas per universam Mediam obtineret, tamen faciebat, quamvis sciret injustos inimicos esse justis. (3) Cujus mores ubi perspexerunt cives eumdem vicum incolentes, judicem illum sibi constituerunt. Et ille, ut qui principatum ambiret, rectum se æquumque præbuit,[TR14] eaque re laudem apud populares obtinuit haud exiguam; ita quidem ut reliquorum vicorum incolæ, intelligentes Dejocem unum esse virum qui ex æquo jus diceret, quum antea iniquis sententiis sæpe succubuissent, tunc, postquam hoc cognoverunt, libenter et ipsi Dejocem adirent qui lites suas dirimeret, et postremo nulli alii caussarum suarum judicium permitterent.
XCVII. Crescente vero in dies numero adcurrentium, utpote qui intelligerent lites ex vero terminari, animadvertens Dejoces omnia in se esse sita, jam non amplius pro tribunali sedere, ubi antea jus dicere consueverat, voluit, negavitque se porro lites judicaturum; nec enim e re sua esse, neglectis suis rebus totum diem dirimendis aliorum litibus impendere. (2) Inde quum rapinæ iniquitatesque per vicos multo etiam magis, quam ante, grassarentur; concilio convocato Medi colloqui inter se de præsente rerum statu deliberareque instituerunt. (3) Ut autem ego existimo, amici maxime Dejocis verba fecerunt hujusmodi: «Profecto, hoc more utentes, non possumus amplius hanc terram incolere. Agite igitur, regem nobis constituamus: sic terra nostra bonis legibus administrabitur, et nos ad negotia nostra redibimus, nec ob hominum iniquitatem solum vertere cogemur.» Talia fere dicentes persuaserunt Medis, ut a rege gubernari vellent.
XCVIII. Tum continuo in deliberationem adducitur, quemnam sibi regem constituant; et frequens ab unoquoque proponitur laudaturque Dejoces, ad extremum communi consensu Rex creatur. Tum ille jussit eos ædes sibi ædificare dignas regno, et satellitibus ipsum munire: (2) quod et fecerunt Medi, ædesque ei ædificarunt amplas munitasque in ea regionis parte quam ipse definivit, et satellites ex universis Medis sibi eligere permiserunt. (3) Ille vero, postquam obtinuit imperium, coegit Medos unam urbem condere; quo hanc tuentes, reliqua oppida minus curarent. Obsequentibus etiam hac in re Medis, arcem exstruxit amplam validamque, hanc quæ nunc Ecbatana vocatur, ita ut alius mœnium orbis alio esset circumdatus: (4) et sic instituta erat hæc arx, ut alius mœnium orbis alio nonnisi propugnaculis esset excelsior. Quod ut fieret, adjuvabat partim quidem ipsius loci commoditas, quum esset collis: sed magis etiam data opera institutum est opus, quum orbes universi sint septem, quorum in postremo regia est et thesauri. (5) Qui autem murus maximum conficit orbem, is Athenarum fere ambitum mœnium amplitudine æquat. Jam primi orbis propugnacula alba sunt; secundi nigra; tertii orbis purpurea; quarti cærulea, quinti sandaracina: (6) ita cunctorum orbium propugnacula pigmentis sunt obducta; duorum vero postremorum orbium alter argentata propugnacula habet, alter inaurata.
XCIX. Hæc igitur munimenta Dejoces sibi exstruxit et circa ædes suas: tum vero reliquum populum jussit circumcirca arcem habitare. (2) Constructis autem istis omnibus, ordinem primus Dejoces instituit hunc, ut nemini ad regem liceret ingredi, sed per internuncios omnia transigerentur, nec conspiceretur rex a quoquam: ad hæc, ut ridere aut exspuere coram illo, utique omnibus factu turpe haberetur. (3) Adfectabat autem gravitatem istam hoc consilio, ne cernentes eum æquales et una cum eo educati, domoque orti non viliori, nec virtute inferiores, dolerent eique insidiarentur; sed ut diversæ naturæ homo illis videretur, ipsum non intuentibus.
C. His ita ordinatis, quum firmasset sibi imperium, in exercenda justitia valde severum se præbuit. Litigantes caussas suas scripto consignatas ad eum per internuncios intro mittebant; quas ille judicatas remittebat. (2) Hunc morem in judicandis caussis sequebatur: et reliqua etiam omnia recte ab eo ordinata erant. Si quem intellexisset protervius agentem, hunc ad se arcessitum inflicta pro delicti modo pœna multabat: eaque caussa exploratores auscultatoresque per universam, cui imperabat, regionem habebat.
CI. Dejoces igitur solam Medicam nationem in unam contraxit, eique imperavit. Cujus nationis tot numero gentes [id est, tribus] sunt: Busæ, Paretaceni, Struchates, Arizanti, Budei, Magi. Hæ sunt tot Medorum gentes.
CII. Fuit autem Dejocis filius Phraortes, qui, mortuo Dejoce postquam tres et quinquaginta annos regnasset, suscepit imperium. Hic non contentus solis imperare Medis, expeditionem in Persas suscepit, hosque primos adgressus est, primosque imperio Medorum subjecit. (2) Deinde vero, quum esset horum duorum populorum dominus, validi utriusque, Asiam subegit, ab alio populo ad alium transiens. Postremo adversus Assyrios arma convertens, nempe Assyriorum illos qui Ninum tenebant, quique, quum antea omnibus imperassent, tunc sociis, quippe qui ab illis defecerant, erant nudati, cæterum felici rerum suarum statu utebantur; adversus hos postquam arma convertit Phraortes, periit et ipse, secundo et vicesimo anno quam regno erat potitus, et plurima pars copiarum ipsius.
CIII. Mortuo Phraorti successit Cyaxares, Phraortis filius, Dejocis nepos. Hic dicitur multo majoribus suis fortior fuisse: et primus in Asia centuriavit milites et per cohortes distribuit, primusque ordinavit ut seorsum in acie staret unumquodque militum genus, hastati, sagittarii, equites: quum prius omnia promiscue pariter fuissent confusa. (2) Idem hic est qui cum Lydis bellum gessit, quo tempore in ipsa pugna dies in noctem est conversus; quique totam supra Halyn fluvium Asiam sibi subjectam tenuit. Tum undique contractis copiis, quascumque sub potestate sua habebat, adversus Ninum arma convertit, patrem ulturus, et urbem hanc exscindere cupiens. (3) At, superatis prælio Assyriis, dum Ninum circumsedit, ingruit adversus eum ingens Scytharum exercitus, duce rege Scytharum Madye, Protothyæ filio: qui in Asiam irruperant, quum Cimmerios ex Europa ejecissent; quos dum fugientes persequebantur, ita in Medicam terram pervenerunt.
CIV. Est autem a Mæotide palude ad Phasin flumen atque Colchos expedito viatori iter triginta dierum; e Colchis vero non ita longo itinere perveniri potest in Mediam, sed unus duntaxat interjectus est populus, Saspires; quos ubi transieris, continuo Media occurrit. (2) Scythæ tamen hac non irruperunt, sed per deflexum alia via superiore et multo longiore, Caucasaum montem a dextra habentes. Ibi tum Medi cum Scythis congressi, prælioque superati, Asiæ imperium amiserunt; Scythæ vero universa Asia sunt potiti.
CV. Inde Ægyptum versus intendebant viam: sed Syriam Palæstinam ingressis occurrens Ægypti rex Psammitichus, muneribus precibusque effecit, ut ulterius non progrederentur. Ubi regredientes Ascalonem venerunt, Syriæ oppidum; maxima Scytharum parte sine maleficio prætergressa, pauci ex illis, pone sequentes, Veneris Cœlestis templum despoliarunt. (2) Est autem illud, quantum sciscitans intelligo, ex omnibus hujus deæ templis vetustissimum. Nam quod in Cypro est templum, hinc prodiit, ut ipsi etiam Cyprii narrant: et, quod Cytheris est, id Phœnices condiderunt, ex hac Syria oriundi. (3) His autem Scythis, qui templum Ascalonis exspoliarunt, eorumque semper posteris, inflixit dea muliebrem morbum; ita quidem ut etiam Scythæ dicant, ob hanc caussam morbo hoc laborare illos, et apud se ab adeuntibus Scythicam terram conspici quo pacto adfecti sint, quos Enareas (sive androgynos) Scythæ adpellant.
CVI. Igitur per octo et viginti annos Asiæ imperium obtinuerunt Scythæ; per eorumque proterviam et contemtum omnia susque deque versa sunt. Nam, præter cædes, tributum exigebant quod a singulis imposuerant, et præter tributum obequitantes rapiebant quod quique haberent. (2) Sed horum quidem majorem numerum Cyaxares et Medi, hospitio exceptos et mero inebriatos, obtruncarunt: atque ita regnum receperunt Medi, et rerum, quarum antea domini fuerant, denuo sunt potiti. (3) Tum vero et Ninum ceperunt (quam quo pacto ceperint, in aliis historiarum libris exponam), et Assyrios, excepta Babylonica ditione, sub potestatem suam redegerunt. Post hæc Cyaxares, postquam quadraginta annos (simul numeratis his, quibus penes Scythas fuerat imperium) regnaverat, fato functus est.
CVII. Cyaxari in regnum successit filius Astyages. Huic nata erat filia, cui Mandanæ imposuerat nomen: quæ ei per somnum visa est tantum urinæ fundere, ut et urbs ejus impleretur et tota inundaretur Asia. Quod somnium quum communicasset cum illis ex Magorum numero, qui somniorum interpretationi dabant operam, conterritus est, singula quæque ab iis edoctus. (2) Tum deinde Mandanen, viro jam maturam, Medorum nulli, qui ipsius familia dignus fuisset, in matrimonium dedit, visum istud reformidans; verum Persæ cuidam junxit, cui nomen Cambyses, quem repererat quidem bona familia ortum, et tranquillo hominem ingenio, cæterum quem inferioris esse conditionis, quam mediocrem Medum, judicaverat.
CVIII. Postquam domum duxit Cambyses Mandanen, primo anno aliud vidit visum Astyages. Videbatur ei ex naturalibus hujus filiæ enasci vitis, eaque vitis universam obtinere Asiam. (2) Quo de viso sibi oblato quum retulisset ad somniorum interpretes, arcessivit ex Persis filiam partui vicinam; eamque, postquam advenit, in custodia habuit, interimere cogitans prolem ex ea nascituram: nam ex viso illo significaverant ei magi somniorum interpretes, prolem filiæ hujus, loco ipsius, regno esse potiturum. (3) Hæc igitur cavens Astyages, simul atque natus erat Cyrus, vocatum ad se Harpagum, virum sibi cognatum, et Medorum fidissimum, cui res suas crederet omnes, his compellavit verbis: «Harpage, quod tibi committo negotium, id cave ne ullo pacto neglectim tractes, neve me decipias, aliisque hominibus studens, tuis ipse artibus dehinc capiaris. Cape quem Mandane peperit puerum, et domum tuam deportatum occide; dein, quoquo modo volueris, sepelito.» (4) Respondit ille:[TR15] «Nec alias, o rex, vidist in hoc homine aliquid quod ingratum tibi fuisset; cavebimus vero etiam, ne in posterum quidquam in te delinquamus. Quare si tibi gratum est hoc ita fieri, oportet nempe, quod in me est, idoneam operam præstare.»
CIX. Hoc dato responso Harpagus, quum ei traditus esset puerulus ornatus ut in mortem, abiit flens domum suam: quo ubi venit, sermonem, quem secum Astyages habuerat, uxori suæ retulit. (2) Cui illa, «Nunc ergo, inquit, quidnam facere cogitas?» Et ille: «Non quemadmodum mandavit Astyages; nec, si vel pejus, quam nunc, insanierit furiosusque fuerit, voluntati ejus obsequar, nec hujus cædis minister ero. (3) Multis autem de caussis hunc non occidam; quoniam et mihi cognatus est puer, et ætate provectus est Astyages, proleque caret mascula. Quodsi igitur post illius obitum in hanc filiam regnum transiturum est, cujus nunc puerum per me vult occidere, nonne mihi supererit ut hoc facto in summum discrimen adducar? Verumtamen meæ ipsius salutis caussa necesse est ut moriatur hic puer: oportet autem ut interfecto ejus sit non aliquis meorum, sed ex ipsius Astyagis ministris.»
CX. His dictis, protinus nuncium misit ad unum ex Astyagis pastoribus, quem noverat pascua habere maxime idonea et montes feris frequentissimos. Nomen huic erat Mitradates; (2) uxorem autem habebat conservam suam, cui nomen, græca lingua, erat Cyno; Medorum vero idiomate Spaco: canem enim spaca dicunt Medi. (3) Saltus autem montium, ubi boum pascua habebat hic bubulcus, ad septemtriones erant Ecbatanorum, Pontum Euxinum versus. Hoc enim in tractu, quem versus Saspires incolunt, montosa admodum est Medica terra, et alta, silvisque opaca, reliqua[TR16] vero Media plana est omnis. (4) Vocatus igitur bubulcus postquam nulla interposita mora advenit, hæc ei dixit Harpagus: «Jubet te Astyages hunc puerulum sumere, et loco maxime deserto montium deponere, ut quam citissime pereat. Et hoc præterea me jussit tibi dicere, nisi illum occideris, sed quocumque modo superstitem esse curaveris, pessimo exitio te ab ipso periturum. Mihi autem injunctum est, ut expositum inspiciam.»
CXI. His auditis bubulcus, accepto puerulo, rediit eadem via, et ad stabula pervenit. Forte autem fortuna accidit ut pastoris etiam hujus uxor, quum per totum diem parturiisset, tunc pepererit, quum pastor in urbem esset profectus. (2) Erant autem anxii uterque alterius caussa, ille timens partui uxoris; uxor autem, quod alioquin non solitus esset Harpagus ad se vocare ipsius maritum. Ut vero ex itinere redux adstitit pastor, tamquam ex insperato eum conspiciens mulier, prior ex illo quæsivit, quid esset quod tam propere eum ad se vocasset Harpagus. (3) Tum ille, «O mulier, inquit, urbem ingressus vidi audivique quæ numquam videre me fas erat, nec umquam cadere debebant nostros in dominos. Tota Harpagi domus fletu erat oppleta; et ego consternatus ivi intro. Ut primum intravi, vidi puerulum in medio positum, palpitantem clamitantemque, auro et variegata veste ornatum. (4) Harpagus ut me conspexit, jussit acceptum ocyus puerum asportare, in locoque feris maxime obnoxio montium deponere; Astyagem esse dicens, qui hoc mihi injungeret, multas adjiciens minas ni mandata exsequerer. Et ego sumens puerum asportavi, ratus esse alicujus e domesticis; nunquam enim exputare potuissem unde esset. (5) Stupebam autem videns auro pretiosaque veste ornatum puerum, ad hæc vero planctum manifestum in Harpagi ædibus. Sed protinus in itinere totam rem cognovi ex famulo, qui me urbe egredientem comitatus est, infantemque mihi tradidit; esse scilicet puerum Mandana natum, Astyagis filia, et Cambyse, Cyri filio; Astyagem occidi eum jubere. Et ecce hic ille est!»
CXII. Hæc dicens bubulcus, puerum detectum ostendit. Et illa, ut vidit puerum, magnum et formosum, lacrimans genuaque complectens mariti, oravit ut neutiquam illum exponeret. At ille negavit se aliter facere posse; adventuros enim ab Harpago speculatores, rem inspecturos; seque misere periturum, nisi imperata fecisset. (2) Mulier, ut viro non persuasit, iterum hæc ei verba fecit: «Quoniam ergo persuadere tibi, ne exponas puerum, non possum; at tu, si utique necesse est ut conspiciatur expositus, ita fac. Nempe et ego peperi, et quidem mortuum enixa sum. (3) Hunc tu asporta et expone; puerum vero filiæ Astyagis alamus ut a nobis progenitum: ita nec tu convinceris deliquisse adversus heros nostros, nec nobis male fuerit consultum. Defunctus enim regiam consequetur sepulturam; et, qui superstes est, vitam non amittet.»
CXIII.[TR17] Optime ad rem præsentem dicere mulier visa est pastori, et statim rem est exsecutus. Quem puerum morti traditurus attulerat, eum tradidit uxori: suum vero, qui mortuus erat, in vas illud, in quo alterum attulerat, imposuit; et omni cultu alterius pueri ornatum, in desertissimam regionem montium deportatum exposuit. (2) Postquam in tertium diem expositus infans fuit, in urbem proficiscitur pastor, subbubulcorum aliquo custode illius relicto; et ad Harpagum ingressus, paratum se esse, ait, cadaver pueruli ostendere. (3) Harpagus, missis satellitum suorum fidissimis, per hos inspexit, sepelivitque pastoris puerum. Quo sepulto, illum qui postmodum Cyrus adpellatus est sumsit enutrivitque pastoris uxor, aliud ei nomen, non Cyri, imponens.
CXIV. Is quum decem annorum esset puer, res quædam accidit hujusmodi, quæ eum cognitum fecit. Ludebat in eo vico, in quo erant boum greges quos diximus, ludebat autem in via publica: (2) et pueri cum eo colludentes regem suum elegerant hunc quem pastoris filium vulgo nominabant. Ille igitur horum aliis partes distribuebat ædificandi domos, aliis ut essent satellites, uni etiam eorum ut esset regis oculus, alii munus dedit intro ferendi nuncios; atque ita singulis proprias adsignaverat partes. (3) Quum autem unus horum puerorum colludens cum reliquis, qui erat Artembarei filius, nobilis inter Medos viri, mandatis Cyri non paruisset; jussit Cyrus ceteros pueros medium illum comprehendere. Qui quum ei morem gessissent, aspere admodum Cyrus tractavit puerum. (4) Ille vero, simul atque dimissus est, gravissime offensus, ut qui indigna sese passus esset, in urbem abiit; et apud patrem de his, quæ ei a Cyro accidissent, acriter est conquestus; non a Cyro dicens (nec[TR18] enim jam tum erat ei hoc nomen), sed a filio bubulci Astyagis. (5) Et Artembares ira excandescens regem e vestigio adiit, filium secum ducens, et indigna se passum esse aiebat, dicens: «O rex, a tuo servo, qui bubulci est filius, in hunc modum (hic humeros filii ostendebat) contumelia sumus adfecti.»
CXV. Hæc audiens conspiciensque Astyages, quum vellet honoris Artembaris gratia ulcisci filium, arcessivit bubulcum et puerum. Qui ubi adfuerunt ambo, Cyrum intuitus Astyages ait: «Tu vero, quum sis hujus talis hominis gnatus, ausus es filium hujus viri, qui apud me principe loco est, ita contumeliose tractare!» (2) Cui Cyrus ita respondit: «At equidem, o domine, cum eo sic egi jure meritoque. Nam colludentes ex vico nostro pueri, quorum in numero hic fuit, regem me constituerant;: visus enim illis eram ad hoc maxime idoneus. (3) Igitur reliqui pueri imperata faciebant; at hic dicto non erat audiens, et mandata nihili faciebat, donec tandem pœna ei est inflicta. Quodsi ergo hujus rei caussa malum aliquod commerui, en tibi præsto sum!»
CXVI. Hæc dum puer loquebatur, subiit Astyagem ut illum agnosceret; quum et faciei species convenire cum sua videretur, et responsum esse liberalius, et tempus expositionis cum ætate pueri videretur congruere. (2) Quibus rebus perculsus, aliquantum temporis continuit vocem. Ægre tandem se recipiens, volensque Artembarem dimittere, quo pastorem solum secum relictum posset percunctari: «Artembares, inquit, hæc equidem ita confecturus sum, ut nec tu nec filius tuus habeatis de quo conqueramini.» (3) Dimisso Artembare, Cyrum in interiora ædium introducunt famuli jussu Astyagis. Jamque solum relictum pastorem interrogavit Astyages, puerum hunc unde acceperit, et quis esset qui eum illi tradidisset: (4) et ille ex se progenitum, ait, matremque pueri adhuc domi suæ vivere. Astyages vero, non bene illum sibi consulere, inquit, qui velit tormentis ad confitendum adigi: dumque hæc loquitur, signum dat satellitibus ut corripiant hominem. (5) Tum ille, tormentis expromtis, ita demum rem, ut erat, declaravit: nempe a principio orsus, omnia persecutus est, nihil a veritate deflectens; denique ad preces descendit, et, ut veniam sibi rex daret, oravit.
CXVII. Astyages, postquam verum pastor erat confessus, jam minorem rationem culpæ ejus habuit; sed Harpago vehementer indignatus, jussit satellites eum vocare. Qui ubi adfuit, quæsivit ex eo Astyages: Harpage, quonam genere mortis interfecisti puerum, quem tibi tradidi ex filia mea natum? (2) Harpagus, quum pastorem videret intus esse, non ad mendacia se convertit, ne veritate convictus caperetur; sed in hunc modum locutus est: «O rex, postquam puerum accepi, deliberavi mecum, anquirens quo pacto et tibi ex voluntate tua facerem, et, dum apud te culpa vacarem, nec filiæ tuæ, nec ipsi tibi, essem mea manu carnifex. (3) Igitur ita statui agendum. Pastori huic, ad me vocato, tradidi puerum, dicens te esse[TR19] qui illum occidi juberes: atque hoc dicens, non sum mentitus; tu enim ita jusseras. (4) Tradidi autem ei hoc modo, ut mandaverim, exponeret illum in deserto monte, et maneret observaretque donec vitam finiisset; multa huic comminatus nisi hæc effecta dedisset. (5) Postquam hic imperata fecit, obiitque puer, tum eunuchorum fidelissimos misi, per eosque inspexi mortuum, et sepelivi. Tali modo, rex, gesta est hæc res, talique fato functus est puer.» Sic igitur Harpagus ex vero rem exposuit.
CXVIII. Astyages autem, tegens iram quam adversus eum ob id factum animo conceptam habebat, primum ei rursus narravit rem prouti ex bubulco ipse audiverat; tum, postquam ei hoc repetierat, ad extremum dixit, superesse puerum, et, quæ facta sint, bene habere. «Etenim (sic perrexit dicere) admissum in hunc puerum facinus et graviter ipse dolebam, et, quod in filiæ meæ offensionem incurrissem, haud leviter ferebam. (2) Nunc ergo feliciter[TR20] conversa fortuna, tu tuum filium mitte ad hunc puerum recens advenam, et ipse quoque mihi ad cœnam adesto; nam pro servato puero sacra diis, ad quos hic honos pertinet, sum facturus.»
CXIX. His auditis Harpagus adoravit regem, et admodum gratulatus sibi, quod et delictum commode ipsi cessisset, et quod felicibus auspiciis ad cœnam esset vocatus, domum rediit. Quam ubi ingressus est, protinus filium, quem habuit unicum, tredecim fere annos natum, emittit, adire jubens Astyagis ædes, et facere quidquid ille jussisset. Ipse vero supra modum gavisus, narravit uxori quæ evenissent. (2) At Astyages, ut ad eum venit Harpagi filius, jugulavit eum, et membratim concidens corpus, partim assavit carnes, partim elixavit; easque postquam recte paratæ fuerunt, in promtu habuit. (3) Tum, ubi cœnæ adfuit hora, quum convenissent et reliqui convivæ et Harpagus, aliis convivis et ipsi Astyagi adponebantur mensæ carnibus agninis refertæ; Harpago vero partes omnes corporis filii ipsius, excepto capite et extremis manibus pedibusque: hæc enim seorsum in canistro reposita erant contecta. (4) Postquam satis pastus illo cibo sibi visus erat Harpagus, quæsivit ex eo Astyages, numquid delectatus esset epulo: qui ubi respondit, valde quidem se eo esse delectatum, attulerunt, quibus id mandatum erat, caput pueri obtectum et manus pedesque; et adstantes jusserunt Harpagum detegere, sumereque ex eis quidquid libuisset. (5) Harpagus obtemperans, ubi detexit, conspicit filii sui reliquias: quo quidem spectaculo non consternatus est, sed sui compos mansit. (6) Quæsivit autem ex eo Astyages, cognosceretne cujus feræ carnes comedisset? Cui ille, et noscere se, respondit, et placere sibi quidquid rex faceret. Hoc dato responso, sumtis secum reliquis carnibus, domum abiit. Inde collectas, ut puto, reliquias cunctas erat humaturus.
CXX. Hac ultione de Harpago capta, de Cyro deliberans Astyages eosdem vocavit magos, qui ei insomnium in istam partem interpretati erant. Qui ubi convenerunt, quæsivit ex iis, quam in partem interpretati essent insomnium. Illi vero eodem modo responderunt; dicentes, in fatis fuisse ut regnaret puer, si in vita mansisset, nec ante tempus decessisset. (2) Excepit Astyages: «Atqui vivit puer, et superest: et ruri agentem pueri ejusdem pagi regem elegerunt: atque ille, quæcumque faciunt vere nominati reges, cumulate fecit; nam et satellites, et janitores, et internuncios, et qui reliquis præessent muneribus, habuit constitutos. Et nunc, quorsum vobis hæc valere videntur?» (3) Responderunt magi: «Si superest puer, et regnavit non præmeditato, confide hactenus, et bono esto animo; non enim iterum regnabit. Nam in exiguum quidam etiam oraculorum nonnulla nobis exierunt; et quæ de genere sunt insomniorum, ea quidem in admodum exile quidpiam subinde desinunt.» (4) Ad hæc Astyages, «Et ipse ego, inquit, o magi, in hac maxime sum sententia, quod rex nominatus fuit puer, in eo exitum habere insomnium, nec eum porro esse mihi ullo modo timendum. Verum tamen, probe omnia circumspicientes, consulite mihi, quid futurum sit tutissimum et domui meæ et vobis.» (5) Tum magi, «Nostra etiam, inquiunt, plurimi interest, ut firmum stet tuum regnum. Nam isto modo alienatur illud, si in hunc puerum transit, qui est Persa; et hos, Medi quum simus, servituri sumus, et nulla in existimatione erimus apud Persas, utpote extranei: te vero manente rege, qui popularis es noster, et regnamus ex nostra parte, et magnos a te honores obtinemus. (6) Ita igitur omnino et tibi et regno tuo debemus prospicere. Et nunc, si quid quod timendum esset cerneremus, cuncta tibi prædicturi eramus: at, quum jam in rem exilem exierit insomnium, et nos confidimus, et te ut idem facias hortamur. Hunc vero puerum e conspectu dimitte in Persas et ad suos parentes.»
CXXI. His auditis gavisus Astyages, Cyrum ad se vocatum his verbis compellat: «O puer, ego propter insomnii visum vanum injuria te adfeci; tu vero tuo fato superes. Nunc igitur securus abi in Persas; quo qui te comitentur, tecum mittam. Eo quum veneris, patrem ibi et matrem invenies, non ejus sortis cujus sunt Mithradates bubulcus illiusque uxor.»
CXXII. Hæc quum dixisset Astyages, dimisit Cyrum. Quem, ad Cambysis ædes delatum, recepere parentes; receptumque, ubi quis esset cognovere, vehementi cum gaudio sunt amplexati, ut quem protinus a partu vitam finiisse sibi persuasissent: percunctatique sunt, quonam pacto superfuerit. (2) Et ille ipsis rem exposuit; dicens, se ipsum antea nescivisse, sed plurimum a vero aberrasse; in itinere autem omnia, quæ sibi acciderint, rescivisse. Putasse enim esse filium bubulci Astyagis; sed ex Media huc iter facientem totam rem ex comitibus suis cognovisse. (3) Commemorabat autem educatum se fuisse a bubulci uxore; et hanc laudabat continenter, eratque ei sermonum argumentum omne Cyno. Quod nomen adripientes parentes ejus, quo magis divinitus superesse Persis videretur puer, sparserunt famam, fuisse Cyrum, quum expositus esset, a cane enutritum. Inde hæc fama in vulgus manavit.
CXXIII. Jam virilem ætatem ingressum Cyrum, quum et fortissimus esset suorum æqualium et omnibus carissimus, solicitavit Harpagus donis missis, de Astyage cupiens capere ultionem. Nam a se, privato homine, intelligebat vindictam adversus Astyagem non posse existere: sed Cyrum videns subcrescentem, hunc sibi conciliare socium studuit, quæ Cyrus passus erat cum sua conferens calamitate. (2) Sed jam antea hoc ab illo præparatum erat: quum acerbus in Medos esset Astyages, Harpagus cum unoquoque principum Medorum colloquia miscens, persuaserat illis, necesse esse Cyrum rebus præficere, et finem facere regno Astyagis. (3) His ita præparatis, sic demum Cyro in Persis versanti aperire consilium suum cupiens Harpagus, quum aliter id efficere, custoditis itineribus, non posset, tali usus est commento. (4) Leporem callide instruxit; cujus ventri, ita rescisso ut nihil pilorum avelleret, prout erat, indidit libellum, in quo quae voluerat scripta erant: tum, consuto rursus ventre, leporem atque retia, veluti venatori, tradidit servorum fidissimo, eumque in Persas misit, ore tenus hoc adjiciens mandatum, ut Cyro leporem tradens simul diceret, necesse esse ut ille sua manu eum exenteret, neque quisquam hoc facienti adsit.
CXXIV. His rebus ita perfectis, Cyrus acceptum leporem aperit, et libellum in eo repertum perlegit, (2) in quo erant perscripta hæc: «O fili Cambysis! quod te dii respiciunt; hoc enim absque esset, numquam tam mira usus esses fortuna: tu nunc de Astyage, tuo interfectore, cape pœnas. Etenim ex hujus consilio tu perieras; deorum autem beneficio et meo superes. (3) Quæ te omnia pridem puto cognovisse, quum quæ tecum acta sunt, tum quæ ego ab Astyage passus sum eo, quod te non occidi, sed pastori tradidi. Tu nunc, si mea volueris consilia sequi, quibus terris imperat Astyages, earum omnium rex eris. (4) Persuade Persis ut ab illo desciscant, exercitumque duc in Mediam: et, sive ego ab Astyage dux adversus te fuero nominatus, sive alius quisquam nobilium Medorum, habebis quæ voles. Nam primi hi ipsi ab illo deficient, et tecum facientes, tollere Astyagem studebunt. Quare persuasus parata tibi hic quidem esse omnia, fac quæ dixi, et fac celeriter!»
CXXV. His intellectis Cyrus secum deliberavit quo callidissimo modo Persas ad defectionem permoveret. Re deliberata, commodissimum hoc ei visum est consilium, quo nimirum etiam usus est. Conscriptis in libello quæ voluit, concionem convocavit Persarum: tum aperiens libellum legensque, ait, Astyagem sese ducem constituere Persarum. «Nunc igitur,» perrexit, dicere, «edico vobis, Persæ, præsto sitis singuli cum falcibus.» (2) Hæc Cyrus pro concione dixit. Sunt autem Persarum plura genera; quorum nonnulla in concionem vocavit Cyrus, et ad deficiendum a Medis solicitavit. (3) Sunt autem ea hæc, e quibus alii omnes Persæ pendent: Pasargadæ, Maraphii, Maspii. Ex his nobilissimi sunt Pasargadæ, in quibus est Achæmenidarum familia, ex qua reges Persidæ sunt prognati. (4) Alii vero Persæ hi sunt: Panthialæi, Derusiæi, Germanii, qui omnes agrorum culturam exercent; reliqui sunt nomades, Dai, Mardi, Dropici, Sagartii.
CXXVI. Ut convenerunt omnes cum prædicto instrumento, ibi tum Cyrus, quum esset tractus Persicæ regionis spinis obsitus, patens quaquaversum octodecim aut viginti stadia, hunc tractum jussit illos eadem die eruncare. (2) Proposito labore postquam perfuncti sunt Persæ, iterum eisdem prædixit, ut in posterum diem adessent loti. Interim vero Cyrus caprarum oviumque et boum greges patris sui omnes in unum congregatos mactavit paravitque, quippe Persarum exercitum hisce excepturus, et vino farinaceisque cibis commodissimis; (3) utque postridie convenerunt Persæ, recumbere in prato jussos lauto excepit epulo. Dein, postquam a cœna surrexerunt, quæsivit ex his Cyrus, utra optabiliora ipsis viderentur: quæ pridie habuerint, an præsentia? (4) Et illi, multum interesse, dixerunt: pridie enim omnia se mala habuisse, præsente vero die bona omnia. (5) Id verbum adripiens Cyrus, rem omnem, quam eis propositurus erat, aperuit dicens: «Viri Persæ! ita vobis se res habet. Quod si me sequi volueritis, erunt vobis hæc et infinita alia bona, eritisque omnibus servilibus laboribus expertes: me vero sequi nolentibus erunt labores hesternis similes innumeri. (6) Nunc ergo, mihi dicto audientes, estote liberi! Nam et ego divina sorte ad hoc natus mihi videor, ut hæc bona in manus nostras congeram; et vos judico viros esse Medis non inferiores, quum aliis rebus, tum militari laude. Quæ quum ita sint, desciscite quam primum ab Astyage!»
CXXVII. Igitur Persæ, quum jam pridem ægre tulissent Medorum imperium, ducem nunc patronumque nacti, libenter in libertatem se vindicabant. Astyages vero, ut intellexit moliri hæc Cyrum, misso nuncio, eum ad se vocavit. (2) Cui renunciare nuncium jussit Cyrus, prius se adventurum, quam gratum futurum esset Astyagi. Quo audito Astyages Medos armavit cunctos, ducemque eis, velut divinitus mente perculsus, præfecit Harpagum, oblitus quæ adversus illum patraverat. (3) Medi, in bellum profecti, ubi Persis ad manus venerunt, pars eorum, quicumque consilii non erant participes, pugnam inibant; alii vero ad Persarum transierunt partes; sed plerique ultro cessantes a pugna, fugam capessebant.
CXXVIII. Ita turpiter dissoluto Medorum exercitu, ut rem cognovit Astyages, minitans Cyro, ait: «At ne sic quidem gaudebit Cyrus.» (2) His dictis, primum magos somniorum interpretes, qui ei ut Cyrum dimitteret persuaserant, e palis suspendit: deinde Medos, qui in urbe relicti erant, armavit, juvenes provectioresque ætate viros. (3) Quibus eductis, prælio cum Persis inito, victus est: et ipse Astyages, amissis quos eduxerat Medis, vivus in hostium venit potestatem.
CXXIX. Tum captivo Astyagi adstans Harpagus, lætitia ob illius casum gestiens, insultavit; et quum alia in eum acerba dicteria conjecit, tum respiciens ad cœnam eam, qua filii carnes comedendas illi Astyages proposuerat, ex eo quæsivit, ecquid placeret ei servitus, qui modo rex fuisset? (2) Quem adspiciens Astyages, vicissim interrogavit, an suum faceret Cyri factum? Et Harpagus, suum merito censerit, ait, factum; se enim ipsum de eo suscipiendo ad Cyrum scripsisse. (3) Tum Astyages, longiorem exorsus sermonem, declaravit ineptissimum illum esse hominum omnium, simulque iniquissimum: ineptissimum quidem, qui, quum ipse potuisset rex evadere, si quoniam hæ res per ipsum gestæ sint, ad alium detulerit imperium: iniquissimum vero, quod propter cœnam istam Medos in servitutem conjecisset. Quodsi enim oportuisset in alium quempiam transferre imperium, seseque destituere; æquius fuisse Medorum alicui tribuere hoc bonum, quam cuipiam ex Persis. Nunc vero Medos, culpa vacantes, servos factos esse pro dominis; Persas autem, quum Medorum pridem fuissent servi, dominos eorum evasisse.
CXXX. Igitur Astyages, postquam quinque et triginta annos regnaverat, ita regno exutus est: Medi vero, propter hujus acerbitatem, Persis succubuerunt; postquam imperium superioris trans Halyn fluvium Asiæ per annos trecentos et duodetriginta tenuerant, demtis eis annis quibus penes Scythas fuerat imperium. (2) Postero quidem tempore pœnituit eos hujus facti, desciveruntque a Dario: sed post defectionem denuo subacti sunt, prælio superati. Tunc Persæ cum Cyro, postquam regnante Astyage adversus Medos rebellarant, Asiæ regnum ab eo tempore obtinuere. Astyagem vero Cyrus, nullo alio malo adficiens, apud se tenuit donec vitam finivit. (3) Hoc igitur modo et natus et educatus Cyrus regnum obtinuit, et post hæc Crœsum, qui ipsum adgredi cœperat, devicit, quemadmodum a me supra expositum est: quo superato, universæ Asiæ imperavit.
CXXXI. Persas vero hisce uti institutis compertum habeo. Simulacra et templa et altaria statuere nefas existimant; stultitiamque his, qui hoc faciunt, imputant: scilicet, ut mihi videtur, quod non humanæ similem naturam aut formam habere deos arbitrantur, sicuti Græci. (2) Illis igitur mos est, Jovi in summis montium jugis facere sacra, universum cœli orbem Jovem nominantibus. Faciunt autem et Soli sacra, et Lunæ, et Terræ, et Igni, et Aquæ, et Ventis. (3) Et his quidem solis numinibus a priscis inde temporibus sacra faciunt. Addidicerunt vero etiam Uraniæ sacrificare, ab Assyriis et Arabibus accepto ritu. Venerem autem Assyrii Mylitta nominant, Arabes vero Alitta; Persæ Mitran.
CXXXII. Sacrificiorum autem, quæ hisce diis peraguntur a Persis, talis est ratio. Nec altaria erigunt, nec ignem accendunt sacra facturi: libatione non utuntur, non tibia, non libis, non mola. (2) Ut cuique deo sacra quispiam vult facere, in locum mundum adducit victimam, deumque invocat, tiaram myrto maxime cinctam gestans. Non est autem licitum, ut sibi soli bona precetur sacrificans: sed cunctis Persis atque regi ut bene sit, precatur; quippe in cunctorum Persarum numero et ipse continetur. Postquam in frusta dissecuit victimam, carnesque elixavit, substernit herbas quam tenerrimas, maxime trifolium, hisque carnes omnes imponit. (3) Quibus ita dispositis, vir magus adstans accinit theogoniam quampiam, qualem illi esse incantationem dicunt: nam absque mago non fas est illis sacra facere. Interjecto brevi tempore, qui sacra fecit, carnes aufert, eisque utitur prout ei ratio suadet.
CXXXIII. Dierum omnium eum maxime celebrare moris est Persis, quo quisque natus est. Eo die æquum censent copiosius epulum quam alias adponere: et fortunatiores quidem eo die bovem, equum, camelum aut asinum adponunt integrum, in camino assatum; pauperiores vero minores adponunt pecudes. (2) Farinaceis cibariis paucis utuntur, obsoniis vero et secundis mensis multis, eisque non simul sed paulatim, inlatis. Quapropter Persæ dicunt, Græcos, quum cibum capiunt, desinere esurire; quoniam post cœnam nihil amplius, quod alicujus momenti sit, eis adponitur: si quid enim porro adponeretur, a comedendo non esse cessaturos. (3) Vino largiter admodum indulgent: nec vero vomere illis licet, nec urinam mittere, alio præsente; atque hoc illi ita observant. Dum autem vino largius indulgent, interim de rebus maxime seriis deliberare consuerunt: (4) quod vero deliberantibus placuit, id ædium herus, apud quem habita est deliberatio, postridie ejus diei jejunis proponit. Quodsi jejunis idem placet, hoc utuntur; sin minus, omittunt. Contra, quæ jejuni sobriique ante deliberaverunt, ea vino madidi recognoscunt.
CXXXIV. Si qui in via sibi mutuo obviam veniunt, hac re cognoscere aliquis potest utrum eadem conditione sint qui sibi occurrunt: nempe hi, salutationis loco, ora invicem osculantur. Quodsi alteruter paulo est inferior, osculantur genas; si multo inferior, prostratus adorat alterum. (2) In honore autem habent, post sese mutuo, illos qui a se proxime habitant; post hos, qui his finitimi; et sic deinde in honore habendo pro ratione progrediuntur: minimeque omnium in honore habent hos, qui ab ipsis longissime remoti vivunt. Scilicet se ipsos hominum omnium arbitrantur esse longe præstantissimos; alios vero pro prædicta ratione virtutem colere; denique, qui ab ipsis longissime habitent, esse ignavissimos. (3) Quoad vero penes Medos fuerat imperium, etiam populi alter alteri imperabant: cunctis quidem Medi, et præsertim his qui proxime eis habitabant; hi vero, suis finitimis; et illi rursus his qui eos proxime attingebant. Et pari quoque ratione Persæ in honore habent alios populos: nam similiter progrediendo alius populus alii præest, et in illum imperii partem aliquam sibi commissam exercet.
CXXXV. Peregrina autem instituta admittunt Persæ omnium hominum maxime. Etenim Medicam vestem, sua esse honestiorem existimantes, gestant; et ad bella Ægyptiacos adoptarunt thoraces. Atque etiam voluptatum varia genera, ex aliis cognita, sectantur; et quidem pueris etiam ad venerem utuntur, a Græcis edocti. (2) Ducunt autem eorum quisque legitimas uxores multas, multo vero etiam plures habent pellices.
CXXXVI. Strenuitas et boni viri officium apud eos, post bellicam virtutem, æstimatur, si quis multos progenuit filios: et, qui plurimos edidit, huic quotannis dona mittuntur a rege. In multitudine enim existimant robur inesse. (2) Puerorum institutio, a quinto anno incipiens usque in vicesimum, ad sola hæc tria refertur, equitare, arcu uti, et verum loqui. Priusquam quinquennis est puer, non venit in patris conspectum, sed apud mulieres vitam agit: (3) id ea fit caussa, ne, si dum ita educatur obit, dolorem adferat patri.
CXXXVII. Laudo equidem istud institutum: sed et hoc laudo, quod propter unam simplicem culpam nec rex ipse quemquam morte plectit, nec reliquorum Persarum quisquam unius culpæ caussa in aliquem suorum atrocius quiddam et irreparabile committit: sed, subductis rationibus, postquam plura et majora esse delicta reperit quam præstita officia, sic demum iræ indulget. (2) Ut autem patrem aliquis aut matrem occiderit, id vero numquam aiunt accidisse: sed quæcumque talia adhuc facta sint, utique necesse esse aiunt, ut caussa curatius cognita reperiantur commissa ea esse aut a supposititiis aut adulterino sanguine natis; nec enim veri simile esse, ut, qui vere pater fuerit, a proprio filio occidatur.
CXXXVIII. Quæcumque vero illis facere non licet, ea nec dicere licitum est. Turpissimum autem apud eos habetur, mendacium dicere; alterum post hos, æs alienum habere; et hoc quidem quum aliis de caussis, tum quod necesse esse aiunt, ut, qui æs alienum habet, etiam subinde mendacium dicat. (2) Si quis e civibus lepra aut vitiligine est correptus, in urbem hic non intrat, nec cum aliis Persis consuetudinem habet. Dicunt autem, eo huic id accidisse, quod in Solem quidpiam deliquerit. (3) Peregrinum vero quemlibet, qui tali morbo laborat, frequentes terra ejiciunt: etiam columbas albas exturbant, eodem malo eas laborare existimantes. In fluvium neque immingunt, neque exspuunt, nec manus in eo abluunt, nec alium hæc facere patiuntur: sed fluvios præcipue colunt.
CXXXIX. Porro hoc aliud habent Persæ, quod ipsos quidem latet, at nos non præterit. Scilicet nomina eorum, quæ corporibus vel magnificentiæ cujusque ipsorum respondent, desinunt omnia in eandem literam, quam Dores San, Iones Sigma vocant. In hanc literam, si volueris inquirere, reperies desinere Persarum nomina, non unum et alterum, sed pariter omnia.
CXL. Hæc habui quæ de Persis citra dubitationem bene gnarus dicerem. Istudo vero ut occultum refertur, nec satis aperte, quod ad vita functos spectat; scilicet, non prius sepeliri hominis Persæ cadaver quam ab ave aut a cane sit discerptum. Et Magis quidem esse hoc institutum, certo scio: faciunt enim aperte. (2) Cæterum cera obductum cadaver terra condunt Persæ. Magi vero multum, quum ab aliis hominibus differunt, tum a sacerdotibus Ægyptiorum. (3) Hi enim nefas existimant, quidquam vivum necare, præter ea quæ diis immolant: Magi vero omnia manu sua occidunt, excepto cane atque homine; et in hoc studium etiam magnum ponunt, necantes perinde et formicas et angues, et alia reptilia atque volucria. Sed utcumque se habeat instituti genuina ratio, hæc hactenus: redeo ad superiorem narrationem.
CXLI. Simul atque Lydi subacti a Persis fuere, Iones Æolesque legatos Sardes miserunt ad Cyrum, volentes eisdem conditionibus imperio ejus esse subjecti, quibus Crœso paruerant. (2) At ille, auditis eorum postulatis, fabulam eis narravit hujusmodi: Fuit olim tibicen, inquit, qui, piscibus conspectis in mari, tibia cecinit, ratus illos in terram esse egressuros. Is ubi spe frustratum se vidit, capit rete, et ingentem piscium numerum reti inclusum extraxit. Quos ubi vidit palpitantes, dixit eis: «Desinite nunc saltare, quum, me tibia canente, egredi saltareque nolueritis.» (3) Hanc fabulam Ionibus Æolibusque hac caussa Cyrus proposuit, quoniam ante id tempus Iones, per legatos invitati a Cyro ut a Crœso desciscerent, non paruerant; et tunc demum, confectis rebus, ad parendum Cyro erant parati. (4) Ille igitur, ira commotus, ista eis respondit. Quo responso ad Ionum civitates relato, muris singuli oppida sua cingebant, et ad Panionium congregabantur reliqui omnes præter Milesios; cum his enim solis Cyrus fœdus fecerat eisdem conditionibus quibus olim Lydus. Reliquis vero Ionibus placuit communi consilio Spartam legatos mittere, qui rogarent Spartanos ut Ionibus auxilio venirent.
CXLII. Iones hi autem, quorum est etiam Panionium illud, præ omnibus quos novimus hominibus oppida condita tenebant in terræ tractu temperie cœli aerisque longe præstantissimo. Etenim neque locorum superius sitorum eadem ratio est atque Ioniæ, neque inferius sitorum; nec eorum quæ orientem spectant, nec quæ occidentem: quorum alia frigore aut humiditate premuntur, alia æstu et siccitate. (2) Lingua autem non utuntur eadem, sed quatuor modis deflexionum [dialectis]. Prima civitatum Miletus versus meridiem sita est; dein Myus et Priene: et hæ quidem in Caria sitæ sunt, et dialecto utuntur eadem. Istæ vero in Lydia: Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenæ, Phocæa. (3) Atque hæ civitates, ad sermonis characterem quod attinet, cum illis, quas ante nominavi, nihil commune habent, sed inter se conveniunt. Supersunt tres Ionicæ civitates, quarum duæ insulas incolunt, Samum atque Chium: tertia in continente sita est, Erythræ. (4) Ex his Chii et Erythræi eadem utuntur dialecto; Samii vero sua, ab aliis diversa. Hi sunt quattuor sermonis characteres.
CXLIII. Horum igitur Ionum Milesii tuti a metu erant, utpote fœdus cum Cyro pacti. Qui autem ex eisdem insulas[TR21] incolebant, ne illi quidem quidquam metuebant: necdum enim eo tempore Phœnices Persarum imperio erant subjecti, nec Persæ ipsi mare exercebant. (2) Separaverant se autem hi Iones (Milesii) a ceteris Ionibus, non aliam ob caussam, nisi quod, quum universa tunc stirps Hellenica infirma esset, populorum omnium infirmissimus et minimi momenti fuerit Ionicus: nam, præter Athenas, nulla alia erat eorum civitas notabilis. (3) Quare et alii Iones et ipsi Athenienses nomen etiam fugiebant, nec Iones volebant adpellari: immo etiam nunc plerosque eorum pudet hujus nominis. Sed duodecim illæ civitates gaudebant hoc nomine, et separatim ab aliis templum sibi statuerunt, cui Panionio imposuere nomen; decreveruntque nullos alios Ionas participes illius facere: nec vero etiam alii, ut in consortium reciperentur, petivere, præter Smyrnæos.
CXLIV. Simili ratione Dorienses, Pentapolin quæ nunc vocatur incolentes, quæ olim eadem Hexapolis nominata erat, cavent ne alios ullos ex finitimis Doriensibus in Triopici templi communionem recipiant; verum etiam suo de numero eos, qui adversus id templum scelus admiserant, communione excluserunt. (2) Nam quum in ludis Triopii Apollinis ex prisco instituto aurei tripodes donarentur victoribus; quos tripodas qui acceperant, his non licebat eos extra templum exportare, sed ibidem deo dedicare oportebat; civis quidam Halicarnassensis, cui nomen erat Agasicles, victoriam quum reportasset, spreta lege domum suam detulit tripodem et clavis ibi adfixit. (3) Hanc ob culpam quinque civitates, Lindus, Ialysus, Camirus, Cos et Cnidus, sextam civitatem Halicarnassum communione excluserunt. Talem illi his pœnam inflixere.
CXLV. Quod autem duodecim civitates confecerunt Iones, nec plures voluerunt recipere, id ea caussa fecisse mihi videntur, quod etiam, quo tempore in Peloponneso habitaverant, totidem eorum fuerant regiones; quemadmodum nunc Achæorum, qui Ionas expulerunt, duodecim regiones sunt: (2) prima Pellene, haud procul Sicyone; dein Ægira, et Ægæ, in qua est Crathis amnis perennis, a quo et ille in Italia nomen accepit; tum Bura, et Helice, in quam confugerant Iones ab Achæis prælio superati; et Ægium, et Rhypes, et Patrenses, et Pharenses, et Olenus, in qua Pirus est amnis ingens; et Dyme et Tritæenses, qui soli ex istis omnibus mediterranea habitant.
CXLVI. Hæ sunt nunc duodecim Achæorum regiones, quæ olim ibi Ionum fuerant: qua nimirum de caussa etiam in Asia duodecim civitates confecerunt: nam, esse hos magis Ionas quam reliqui Iones, aut nobiliori quadam stirpe oriundos, id vero dicere magna foret stultitia. Sunt enim horum quidem haud minima pars Abantes ex Eubœa, quibus nihil cum Ionia aut cum nomine isto commune est: admixti porro eis sunt Minyæ Orchomenii, et Cadmei, et Dryopes, et Phocenses, qui a popularibus suis se sejunxerunt, et Molossi, et Arcades Pelasgi, et Dorienses Epidaurii; denique multæ aliæ gentes illis immixtæ sunt. (2) qui vero eorum ex Athenarum prytaneo sunt profecti, nobilissimique censentur esse Ionum, hi vero uxores secum in coloniam non adduxerant, sed Caricas habebant uxores, quarum parentes occiderant. (3) Quam ob cædem mulieres hæ legem sibi, juramento firmatam, imposuerunt, filiabusque suis tradiderunt, ne umquam cum maritis caperent cibum, nec maritum suum ulla nomine compellaret; hanc ob caussam, quod ipsarum parentes maritosque et liberos illi occidissent, et dein patrato hoc facinore ipsas duxissent uxores. Hæc autem Mileti facta erant.
CXLVII. Reges vero sibi constituerant, alii Lycios, a Glauco Hippolochi filio oriundos; alii Cauconas Pylios, a Codro Melanthi filio; alii ex utroque genere. Enimvero nomen hi tuentur aliquanto acrius quam reliqui Iones. Sint vero etiam ipsi maxime genuini Iones: sunt tamen Iones omnes, quicumque ex Attica oriundi sunt, et Apaturia celebrant: (2) celebrant autem hoc festum omnes, exceptis Ephesiis et Colophoniis; hi enim soli ex Ionibus Apaturia non celebrant, idque ob cædis quandam quam afferunt caussam.
CXLVIII. Est autem Panionium sacer locus Mycalæ, septentrionem spectans, communi Ionum consilio Neptuno Heliconio dedicatus. (2) Mycale autem promontorium est continentis, ab occidente Samum versus porrectum. Huc convenientes e civitatibus omnibus Iones festum celebrabant, quod Panionia nominabant. (3) Habent hoc autem non solum Ionum festa, sed etiam Græcorum omnium: ut eorum nomina in eandem desinant literam, quemadmodum etiam Persarum nomina.
CXLIX. Hæ igitur, quas dixi, Ionum sunt civitates. Æolides vero civitates hæ sunt: Cyme, Phriconis cognominata,[TR22] Larissæ, Neotichos, Temnus, Cilla, Notium, Ægiroessa, Pitane, Ægææ, Myrina, Grynea. (3) Hæ sunt undecim Æolensium civitates antiquæ: una enim eis ademta est ab Ionibus, Smyrna. Fuerant enim et hæ civitates duodecim, in continente omnes sitæ. Colebant autem hi Æolenses regionem, cui solum præstantius quam Ionum, cæterum cœli temperie Ionum regioni erat inferior.
CL. Smyrnam vero tali modo amiserant Æolenses. Cives Colophonios, qui in popularium seditione inferiores discesserant, patriaque fuerant pulsi, intra urbem suam receperunt. Post hæc iidem exsules Colophonii, observato die quo Smyrnæi Baccho extra muros sacra faciebant, occlusis portis urbem tenuere. (2) Dein succurrentibus Æolensibus cunctis, fit pactum hac conditione, ut Iones omnia quæ moveri possent Æolensibus redderent, Æolenses Smyrnam relinquerent. Quo facto, reliquæ undecim civitates Smyrnæos inter se dispertitæ, in civium numerum receperunt.
CLI. Hæ sunt igitur Æolensium civitates in continente sitæ, præter eas quæ Idam incolunt; hæ enim ab illis sejunctæ sunt. Qui vero insulas obtinent, eorum quinque civitates Lesbum incolunt: nam sextam, quam in Lesbo condiderant, Arisbam, Methymnæi in servitutem redegerunt, quum essent consanguinei. In Tenedo vero una habitatur civitas; et in Centum-insulis quæ vocantur, itidem una. (2) Lesbii igitur et Tenedii, quemadmodum Iones insulas incolentes, nihil metuebant: reliquis vero civitatibus communi consilio placuit Ionas sequi, quocumque hi ducerent.
CLII. Spartam ut venerunt Ionum Æolensiumque legati, (celeriter enim hæc conficiebantur), oratorem qui nomine omnium verba faceret delegerunt civem Phocæensem, cui nomen erat Pythermus. Et ille purpureo amictus pallio, quo major Spartanorum numerus, adventu eorum cognito, conveniret, in medium progressus, multa fecit verba, orans ut ipsis succurrerent. (2) At Lacedæmonii neutiquam audiebant, nec placebat eis opem ferre Ionibus. Itaque illi discesserunt: Lacedæmonii vero, rejectis Ionum legatis, tamen quinquaginta remorum navi viros emiserunt, res Cyri Ioniæque ut mihi quidem videtur, exploraturos. (3) Qui quum Phocæam adpulissent, Sardes miserunt e suis virum probatissimum, Lacrinen nomine, qui Lacedæmoniorum verbis ediceret Cyro, ne ulli civitati terræ Græciæ damnum inferret; se enim eam rem non neglecturos.
CLIII. Hæc quum dixisset legatus, fertur Cyrus ex præsentibus Græcis quæsisse, quinam homines essent Lacedæmonii, quantaque illorum multitudo, qui hæc ei edicerent. (2) Quæ postquam ex his cognovit, legato Spartiatæ respondit: «Numquam timui tales viros, qui in medio oppido locum habent designatum, in quo congregati, interposito juramento, sese invicem decipiunt: quibus, si ego valebo, accidet ut non de his quæ Ionibus, sed quæ sibi impendent, sint confabulaturi.» (3) Hæc Cyrus in universos conjecit Græcos, eo quod fora publica habent, in quibus emtioni et venditioni dant operam: Persæ autem foris non utuntur, nec est omnino apud illos forum rerum venalium. (4) Post hæc vero, Sardium custodia Tabalo tradita, homini Persæ, et auri transferendi cura, quod Crœsi aliorumque Lydorum fuerat, Pactyæ commissa, Lydo homini, ipse Ecbatana proficiscitur, Crœsum secum ducens, Ionum autem, in præsentia certe, rationem nullam habens. (5) Obstabat enim Babylon, et Bactriana gens, et Sacæ atque Ægyptii, in quos ipse expeditionem cogitabat suscipere, adversus Ionas vero alium mittere ducem.
CLIV. Ut vero Sardibus discesserat Cyrus, Lydos Pactyas ad desciscendum a Tabalo et Cyro permovit: et ad mare profectus, quum aurum omne ex Sardibus in potestate haberet, auxilia mercede conduxit, maritimisque hominibus ut secum militarent persuasit. Tum exercitu adversus Sardes ducto, Tabalum oppugnavit, in arce conclusum.
CLV. Ea re in itinere cognita, Cyrus his verbus Crœsum compellavit: «Crœse, quis mihi erit harum rerum finis? Non desinent Lydi, uti videtur, et molestiam creare mihi, et ipsi sibi exhibere. Subit animum cogitatio, optimum fore, ut prorsus in servitutem eos redigam. (2) Similiter enim nunc mihi videor fecisse, atque si quis, quorum patrem occidisset, filiis pepercerit. Sic nempe et ego, quum te in potestate habens mecum ducam, qui amplius etiam aliquid quam pater illis fuisti, ipsis Lydis urbem tradidi: ac dein miror, a me eos descivisse!» (3) Sic ille quæ sentiebat dixit. Cui Crœsus, veritus ne funditus everteret Sardes, his verbis respondit. «Æqua sunt, inquit, o rex, quæ dixisti. At tu tamen ne prorsus indulgeas iræ, nec penitus evertas antiquam urbem, quæ et ante actorum insons est, et eorum quæ nunc aguntur. (4) Nam, quæ ante acta sunt, ea ego feci, et meo capite culpam luo: quæ vero nunc aguntur, eorum reus Pactyas est, cujus tu fidei Sardes commisisti; hic igitur tibi det pœnas. Lydis vero dans veniam, hæc illis impone, ne posthac a te deficiant, aut ullo modo metuendi sint. (5) Missis nunciis interdicito illis, ne arma possideant bellica; et tunicas jube eos sub palliis gestare, cothurnosque pro calceis induere: denique edic ut pueros suos instituant citharam pulsare, et canere, et mercaturam exercere: et mox videbis eos, o rex, feminas ex viris factos, ut porro non sit quod verearis ne a te deficiant.»
CLVI. Hæc Cyro Crœsus suasit, optabiliora Lydis ratus, quam in servitutem redigi et pro mancipiis vendi: pulcre quippe intelligebat, nisi probabilem adferret rationem, non persuasurum se esse Cyro, ut mutaret consilium; simul vero timebat, ne in posterum aliquando Lydi, si præsens periculum evasissent, desciscerent a Persis seseque perditum irent. (2) Cyrus admonitione Crœsi gavisus, et de ira remittens, se ei pariturum ait: et vocato ad se Mazari, homini Medo, dat mandatum, ut, quæ ipsi Crœsus suaserat, illis imperaret; cæterum ceteros omnes, qui cum Lydis contra Sardes militassent, sub hasta venderet, ipsum autem Pactyam utique vivum ad se adduceret.
CLVII. His ille mandatis ex itinere datis, Persarum in sedes properavit. Pactyas autem, ubi rescivit in propinquo esse exercitum adversus se proficiscentem, timens sibi fugam capessivit, et Cymen pervenit. (2) Mazares, Medus, cum aliqua parte copiarum Cyri adversus Sardes ducens, ubi Pactyam non amplius Sardibus invenit, primum Lydos coegit Cyri mandata exsequi: cujus mandati consequens erat, ut omnem vitæ rationem Lydi mutarent. (3) Dein nuncios Cymen misit Mazares, tradi Pactyam jubens. Cymæi vero statuerunt de consilio in hac re capiendo ad deum referre qui in Branchidis oracula edit. Erat enim ibi oraculum ab antiquis temporibus constitutum, quo et Iones omnes et Æolenses uti consueverant. Est autem locus ille in Milesiorum ditione, supra Panormum portum.
CLVIII. Missis igitur ad Branchidas legatis Cymæi quæsiverunt de Pactya, quidnam facientes gratum maxime diis essent facturi. Et interrogantibus respondit oraculum, dederent Pactyam Persis. Quod responsum ubi ad se relatum audivere Cymæi, tradere illum pararunt. (2) Quam in partem quum ferretur multitudo, Aristodicus Heraclidæ filius, probatus vir inter cives, inhibuit eos ne id facerent, fidem non adhibens effato oraculi, existimansque vera non retulisse consultores. Denique alii denuo mittuntur legati, qui de Pactya iterum consultarent, quorum in numero Aristodicus erat.
CLIX. Hi ubi ad Branchidas venerunt, unus ex omnibus Aristodicus oraculum consuluit, interrogavitque his verbis: «O rex, venit ad nos supplex Pactyas Lydus mortem effugiens violentam, a Persis sibi imminentem. Hunc illi repetunt, Cymæos illum sibi tradere jubentes. Nos vero, Persarum metuentes potentiam, tradere illum adhuc non sustinuimus, priusquam a te liquido nobis, utrum facere debeamus, declaretur.» (2) Hic postquam ita interrogavit, rursus idem responsum deus dedit, tradere jubens Pactyam Persis. Tum Aristodicus hoc, a se præmeditatum, instituit facere: circa templum circummeans, passeres disturbavit aliaque avium genera, quæ in templo nidificaverant. (3) Dum ille hoc facit, aiunt ex adyto prodiisse vocem, ad Aristodicum conversam, hæc dicentem: «Scelestissime mortalium, quid est quod hic facere audes? Supplices meos ex meo templo evertis!» (4) Et Aristodicus, nil dubitans, respondisse ad hæc fertur: «O rex, tu tuos supplices ipse ita tueris: Cymæos vero jubes tradere supplicem!» Cui rursus deus regessit: «Aio et jubeo, quo vos impii ocyus pereatis; ne dehinc de prodendis supplicibus adeatis oraculum.»
CLX. Hæc relata ubi audierunt Cymæi, quum nec prodendo hominem vellent ipsi perire, nec apud se servando oppugnari, Mytilenen eum emiserunt. (2) Mytilenæi vero, quum missis nunciis Mazares Pactyam repetiisset, parati erant eum tradere, pacti mercedem nescio quam; nec enim hoc perspicue traditum est; nec res effectum habuit: nam Cymæi, ut intellexerunt id agere Mytilenæos, navi Lesbum missa, in Chium Pactyam transportarunt. (3) Inde vero, ex Minervæ templo urbis Præsidis vi extractus a Chiis, Persis traditus est: tradiderunt eum autem Chii, mercedem pacti Atarneum; est autem Atarnensis hic ager in Mysia, ex adverso Lesbi. (4) Pactyam igitur sibi deditum Persæ in custodia habuerunt, Cyri in conspectum volentes eum producere. Exinde vero multum effluxit temporis, quo nemo Chiorum mola ex hordeo Atarnensis illius agri deorum ulli litavit, aut ex frumento illinc allato libum coxit; quidquid ille progenuit ager, id ab omnibus sacrificiis procul habitum est.
CLXI. Postquam Pactyam Chii tradiderant, bello adgressus est Mazares eos qui cum illo Tabalum oppugnaverant. Et Prienenses quidem devictos sub corona vendidit; Mæandri vero campum universum incursans, itemque Magnesiam, exercitum præda ditavit. His autem rebus gestis, paulo post morbo vitam finiit.
CLXII. Mortuo Mazare, advenit imperii in inferiore Asia successor Harpagus, natione itidem Medus; is qui a rege Medorum Astyage nefario epulo erat acceptus, quique Cyro in comparando regno sociam præstiterat operam. (2) Hic vir tunc a Cyro dux copiarum nominatus, ut in Ioniam pervenit, oppida aggeribus jactis capere instituit: scilicet oppidanos intra muros statim compulit, deinde adgestis ad muros aggeribus oppugnavit. Et primum quidem Ioniæ oppidum, quod adgressus est, Phocæa fuit.
CLXIII. Phocæenses hi longinquis navigationibus primi Græcorum usi erant: et Adriaticum mare et Tyrrheniam et Iberiam et Tartessum Græcis ostenderunt. Vehebantur autem non rotundis navibus, sed penteconteris [quæ quinquaginta remis uno ordine instructæ]. (2) Ac Tartessum quidem postquam venerunt, cari fuerunt regi Tartessiorum, cui erat nomen Arganthonius, qui octoginta annos Tartessiorum regno præfuit, vixit autem in universum annos centum et viginti. (3) Huic viro ita cari fuerunt Phocæenses, ut primum quidem eos hortaretur, Ioniam relinquerent, et qua parte suæ ditionis vellent, habitatum concederent; dein, ut hoc eis non persuasit, ex eisdem vero cognovit de ingruente Medorum potentia, pecuniam illis dedit ex qua murum urbi circumdarent; et largiter quidem dedit: nam circuitus muri haud pauca sunt stadia, et totus hic murus ex magnis lapidibus, eisque bene coaptatis, est exstructus.
CLXIV. Tali igitur modo perfectus erat Phocæensium murus. Harpagus vero admoto exercitu urbem obsidens, conditionem proposuit, satis sibi fore, dicens, si unum modo propugnaculum muri dejicere Phocæenses vellent, et unam habitationem dedicare (regi, in obedientiæ ipsi argumentum). (2) Phocæenses vero, ægerrime ferentes servitutem, unum diem se deliberaturos aiebant, ac deinde responsuros: interim vero dum deliberarent, postulabant ut exercitum a muro abduceret. (3) Quibus Harpagus, probe quidem se nosse, ait, quid essent facturi. Igitur dum a muro exercitum abducit Harpagus, Phocæenses interim deductis quas habebant penteconteris navibus, liberos, et uxores, et quæ moveri poterant omnia, eis imponunt; ad hæc signis deorum templis, aliisque donariis, præterquam quidquid æs aut lapis aut pictura esset, reliquis omnibus in naves impositis, ipsi eas conscendunt, et Chium versus navigant. Phocæam autem hominibus vacuam Persæ tenuerunt.
CLXV. Constituerant Phocæenses a Chiis dato pretio Œnussas quæ vocantur insulas emere. Sed quum vendere eas nollent Chii, metuentes ne emporium fierent hæ insulæ, eaque re ipsorum insulæ mercatu excluderentur, super hæc in Corsicam (Cyrnum Græci vocant) Phocæenses sunt profecti. In Corsica enim vicesimo ante anno, oraculi monitu, oppidum condiderant, cui nomen Alalia. (2) Arganthonius vero illo tempore e vita jam discesserat. In Corsicam vero profecturi, prius ad Phocæam adpulsis navibus, Persarum præsidium, cui ab Harpago custodia urbis mandata erat, interficiunt; (3) dein, hoc patrato, atroces diras imprecantur si quis ipsorum classem desereret. Ad hæc ingentem ferri massam mari demergunt, jurantes non prius Phocæam se redituros, quam massa illa e mari emersisset. (4) Sed dum in Corsicam abire parant, ultra dimidium civium desiderium cepit et misericordia urbis et consuetarum in patria terra sedium. Igitur hi, violato juramento, retro navigant Phocæam. Cæteri vero, jusjurandum servantes, sublatis ancoris ex Œnussis insulis sunt profecti.
CLXVI. Hi postquam in Corsicam pervenere, quinque annos una cum eis qui antea eo migraverant habitarunt, et templa ibi constituerunt. Cæterum quum vicinos omnes incursionibus prædationibusque molestarent, bellum eis communi consilio intulerunt Tyrrheni et Carthaginienses, utrique navibus sexaginta. (2) Quibus Phocæenses, impletis suis navigiis, quæ erant numero sexaginta, obviam ivere in Sardonium quod vocature mare. (3) Tum commisso prælio navali, Cadmea quædam victoria obtigit Phocæensibus: nam quadraginta ex eorum navibus perierunt; viginti autem reliquæ, detortis rostris, inutiles sunt factæ. (4) Inde Alaliam revecti, adsumtis liberis et uxoribus, et quidquid ex eorum facultatibus ferre naves possent, relicta Corsica, Rhegium navigarunt.
CLXVII. Homines vero, qui navibus depressis vecti erant, Carthaginienses et Tyrrheni, *** sortitique sunt eorum partem longe maximam: quos, in terram eductos, lapidibus obruêre. (2) Deinde Agyllæis (sive Cæritibus), quidquid præter eum locum, in quo lapidati Phocæenses jacebant, præteribat, id omne distortum, mutilum, aut membris captum reddebatur, perinde pecudes, jumenta, homines. (3) Itaque Delphos Agyllæi mittebant quæsituros quo pacto delictum possent expiare. Quos Pythia id facere jussit, quod etiam nunc Agyllæi faciunt: nempe magnifice illis parentant, et in eorum honorem ludos agunt gymnicos et equestres. (4) Igitur hi quidem ex Phocæensium numero fato tali functi sunt. Qui vero eorum Rhegium se receperunt, ii illinc profecti oppidum in terra Œnotria condiderunt hoc quod nunc Hyela (sive Velia) nominatur. (5) Condiderunt illud autem, ab homine Posidoniata edocti jussos se esse Pythiæ oraculo Cyrnum heroem colere, non insulam. Et hæc quidem hactenus de rebus Phocæensium, Ionicæ civitatis.
CLXVIII. Similiter vero, atque hi, Teii etiam fecerunt. Nam postquam murum illorum, aggere jacto, cepit Harpagus, cuncti navibus conscensis abierunt, in Thraciamque navigarunt, et ibi Abderam condiderunt coloniam: quam quum ante eos Clazomenius Timesius condidisset, operæ fructum non perceperat, sed a Thracibus erat ejectus: cui nunc honorem, ut heroi, habent Teii Abderam habitantes.
CLXIX. Isti igitur soli ex Ionibus fuere, qui servitutem non sustinentes, patrias sedes reliquerunt. Cæteri Iones, exceptis Milesiis, armis cum Harpago dimicarunt, quemadmodum hi qui terra excessere, fortesque viri fuerunt quique pro sua patria pugnantes; sed victi expugnatique, in sua quique patria manentes imperata fecerunt. (2) Milesii vero, qui, ut prædictum est, cum ipso Cyro fœdus pepigerant, quietem habuerunt. Atque ita quidem Ionia iterum in servitutem redacta est. Postquam vero Ionas continentem incolentes subegit Harpagus, insulani Iones, horum exemplo perterriti, ultro se Cyro tradiderunt.
CLXX. His malis adflicti Iones quum nihilo minus ad Panionium convenirent, Biantem civem Prienensem audio saluberrimam illis aperuisse sententiam: quam si essent secuti, potuerant Græcorum omnium esse opulentissimi. (2) Hortabatur ille, ut sociata classe Iones vela darent ventis, et in Sardiniam navigarent, ibique unam Ionum omnium conderent civitatem: ita servitute liberatos, opulentos fore, insulam omnium maximam obtinentes, aliisque imperantes: qui si in Ionia manerent, non videre se, ait, quo pacto libertatem umquam sint recuperaturi. (3) Hæc fuit Biantis sententia, quum jam perditæ essent res Ionum. Sed etiam, priusquam pessum iret Ionia, salutaris fuerat Thaletis sententia, civis Milesii, qui generis originem e Phœnicia repetebat. Is Ionas erat hortatus, ut unam communem curiam haberent, quæ esset Tei: Teum enim meditullium esse Ioniæ: reliquæ autem civitates, ab Ionibus habitatæ nihilo minus suis uterentur institutis, perinde ac si singuli essent populi. Tales illis sententias duo hi viri in medium proposuerunt.
CLXXI. Ionica subacta Harpagus bellum intulit Caribus, Cauniis, atque Lyciis, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. (2) Cares, quos dixi, ex insulis in continentem advenerant. Olim enim Minois imperio subjecti, Lelegesque nominati, insulas incoluerant: et tributum quidem, quoad ego auditu, ultima tempora repetens, potui cognoscere, nullum pependerant; sed, quoties Minos eorum opera indigebat, naves ejus compleverant. (3) Quandoquidem igitur multos terræ tractus Minos sibi subjecerat, et felicitate utebatur in bello, Carica gens omnium gentium per id tempus longe fuerat clarissima. (4) Ac tria illis inventa debentur, quibus Græci usi sunt: nam et galeis cristas imponere primi Cares docuere, et signa clypeis insculpere; denique, qui clypeis ansas adjungerent, hi primi fuere, quum antea clypeos abseque ansis gestassent quicumque clypeis consueverant uti, coriaceis loris illos regentes, quæ cervicibus et dexteris humeris circumligata habebant. (5) Deinde, multo tempore interjecto, Cares a Doriensibus et Ionibus ex insulis sunt ejecti, atque ita in continentem pervenerunt. (6) Hæc quidem de Caribus Cretenses memorant; at Cares ipsi his non adsentiuntur, sed a prima gentis origine continentem se autumant incoluisse, eodemque nomine semper fuisse adpellatos, quo nunc[TR23] utuntur. (7) Ostenduntque in oppido, cui Mylasa nomen, priscum Jovis Carii templum, quod quidem cum Mysis atque Lydis commune habent, ut qui consanguinei sint Carum; Lydum enim et Mysum fratres Caris aiunt fuisse.[TR24] Cum his igitur templum illud commune habent; sed quicumque ex alia gente sunt, quamvis eadem cum Caribus lingua utentes, ad hos communio illa nihil pertinet.
CLXXII. Caunii vero ex eadem, quam incolunt, terra oriundi mihi videntur; quamquam ipsi se Cretenses esse affirmant. Linguam vero aut ipsi ad Caricum populum adcommodarunt, aut Cares ad Caunium; nec enim hoc dijudicare liquido possum. Institutis autem utuntur longe et ab aliis populis et a Caribus discrepantibus; (2) habetur enim apud illos honestissimum, ut secundum ætatem atque amicitiam catervatim ad compotationes conveniant viri et mulieres et pueri. Iidem, quum prius templa constituta habuissent peregrinorum deorum, deinde mutata sententia, postquam eis placuit nonnisi patriis uti diis, arma capessiverunt cuncti puberes, et hastis aerem ferientes usque ad Calyndicos fines progressi sunt, dicentes se peregrinos ejicere deos. Talibus institutis Caunii utuntur.
CLXXIII. Lycii vero antiquitus ex Creta erant oriundi. Cretam enim omnem olim barbari tenebant. Quum vero de regno in Creta dissiderent Europæ filii, Sarpedon et Minos, superior ex contentione discedens Minos, Sarpedonem ejusque asseclas ejecit. Tum hi, insula expulsi, in Asiam pervenerunt, in terram Milyadem: nam, quam regionem nunc Lycii incolunt, hæc olim Milyas erat: Milyæ vero Solymi tum nominabantur. (2) Aliquantum igitur temporis regnum in eos obtinuit Sarpedon: ipsi vero nominabantur, quod et olim nomen obtinuerant, et quo etiam nunc Lycii a finitimis adpellantur, Termilæ. Ut vero Athenis Lycus, Pandionis filius, et ipse a fratres expulsus Ægeo, in Termilas ad Sarpedonem pervenit, inde demum, a Lyci nomine, successu temporis, Lycii sunt adpellati. (3) Institutis autem utuntur partim Creticis, partim Caricis. Unum autem hocce proprium habent, nec cum ullis aliis hominum commune: sese ipsi a matribus nominant, non a patribus. Si quis ex altero, quis sit, quærit; respondebit illi hic, esse se hujus vel illius matris filium, et matris suæ matres a superioribus temporibus repetet. (4) Porro, si mulier, quæ civis sit, servo nupserit, honesto loco nati censentur liberi: sin vir civis, atque etiam princeps civium, peregrinam aut uxorem aut pellicem habet, ignobiles erunt liberi.
CLXXIV. Jam Cares quidem, nullo claro edito facinore, subjugati sunt ab Harpago; nec vel Cares ipsi memorabile quidquam tunc gesserunt, nec quicumque natione Græci illam regionem incolunt. (2) Incolunt autem quum alii, tum Lacedæmoniorum coloni Cnidii, quorum ager mari est obversus, Triopiumque vocatur. Initium capit Cnidiorum ditio a Bybassia peninsula, et est tota, exiguo excepto spatio, mari circumflua: nam quæ pars ejus ad septemtrionem[TR25] spectat, eam Ceramius sinus includit; quæ vero ad meridiem, mare quod ad Symen et Rhodum est. Istud igitur exiguum spatium, quod quinque fere stadiorum est, perfodere instituerunt Cnidii per id tempus quo Ioniam Harpagus subegit, cupientes ex agro suo insulam facere. (3) Erat autem universa eorum ditio intra isthmum; nam ubi illa versus continentem desinit, ibi is isthmus est, quem perfodiebant. Multorum igitur hominum manibus in opere occupatis, quum magis quam consentaneum erat laborarent et alia corporis membra et maxime oculi eorum qui opus faciebant et petram perfringebant, ita ut adpareret non sine deorum numine id fieri; miserunt Delphos qui consulerent oraculum quidnam esset quod ipsis adversaretur. (4) Quibus Pythia, ut ipsi fatentur Cnidii, trimetro tenore hæcce respondit:
Nec aggerate vos nec isthmum fodite:
nam, si placuisset, insulam dederat deus.
Quo accepto responso, Cnidii a fodiendo destitere; et Harpago cum exercitu advenienti ultro sese, nulla inita pugna, dediderunt.
CLXXV. Fuere autem Pedasenses, mediterranea super Halicarnassum habitantes: quibus quoties publice imminet aliquod incommodum, tam ipsis quam accolis, sacerdos femina Minervæ ingentem emittit barbam; quæ res illis ter accidit. (2) Hi soli ex omnibus Cariam habitantibus Harpago aliquamdiu resistere, et plurimam illi molestiam crearunt; quum montem, cui Lida nomen, muro muniissent.
CLXXVI. Et Pedasenses quidem haud multo post sunt expugnati. Lycii vero, ut in Xanthium campum Harpagus promovit exercitum, eductis copiis pugnam inierunt, pauci adversus multos, et egregia virtutis specimina edidere. Sed prælio superati, et in oppidum compulsi, congregatis in arcem uxoribus liberisque et rebus pretiosis et servis, ignem subjecerunt arci, ut tota concremaretur. (2) His factis, diris juramentis invicem adstricti, egressi sunt, et fortiter pugnantes Xanthii omnes obierunt. Eorum autem Lyciorum, qui nostra ætate Xanthios se esse prædicant, advenæ sunt plerique, exceptis octoginta familiis; quæ familiæ octoginta tunc temporis forte domo aberant, atque ita superfuerunt. (3) Xantho igitur tali modo potitus Harpagus est. Simili vero ratione etiam Cauno est potitus; nam et Caunii majori ex parte Lycios sunt imitati.
CLXXVII. Inferiorem igitur Asiam subegit Harpagus, superiora autem Asiæ Cyrus ipse, singulos populos in potestatem suam redigens, nullumque prætermittens. Quorum pleraque silentio nos præteribimus: quæ vero plurimo cum labore gessit et quæ præ cæteris maxime sunt memorabilia, eorum faciam mentionem.
CLXXVIII. Universo continente inferioris Asiæ potestati suæ subjecto, Assyrios Cyros adgressus est. Sunt autem Assyriæ quum aliæ urbes insignes multæ, tum clarissima omnium et munitissima, quæ post Ninum eversam regia sedes erat, Babylon; cujus hæc erat conditio. (2) Sita in ampla planitie, formam habet quadratam, cujus quodque latus centum et viginti stadia metitur: ita totius urbis circuitus conficitur quadringentorum octoginta stadiorum. Hæc amplitudo est urbis Babyloniæ. Exornata vero instructaque erat ita, ut nulla alia cujus ad nos notitia pervenit. (3) Statim fossa eam circumdat alta lataque, et aqua numquam non repleta: dein murus, cujus latitudo quinquaginta cubitorum regiorum est, altitudo ducentorum cubitorum. Est autem cubitus regius major vulgari tribus digitis.
CLXXIX. Oportet vero ad hæc me declarare, quem in usum insumta sit terra e fossa egesta, et murus ille quo pacto fuerit confectus. Ut fossam fodiebant, ita simul terram e fossa egestam formabant in lateres: utque laterum probabilem numerum duxerant, ita eos in fornacibus coquebant. Tum loco calcis asphalto calida utentes, et tricesimo cuique laterum ordini arundinum texta interstipantes, primum labia construxerunt fossæ, deinde ipsum murum eodem modo. (2) Super muro vero in utriusque lateris ora ædificarunt unius conclavis domunculas, sibi invicem obversas, medium autem spatium tantum reliquerunt, ut circumagi in eo quadrigæ possent. In muro circumcirca centum sunt portæ, æneæ omnes; et postes etiam, et superiora limina, itidem ex ære. (3) Est autem aliud oppidum octo dierum itinere distans a Babylone, cui nomen Is. Ibi fluvius est, non magnus, cui et ipsi Is nomen, qui in Euphratem undam suam infundit. Hic igitur Is fluvius simul cum unda sua multos edit grumos asphalti: unde ad ædificandum murum Babylonis asphaltus devecta est.
CLXXX. Tali igitur modo munita Babylon est. Sunt autem duæ urbis regiones. mediam enim perfluit et in duas partes dividit flumen, cui nomen Euphrates. Is ex Armenia fluit amplus et altus atque rapidus; exonerat se autem in Erythræum mare. (2) Murus igitur utrimque brachia ad flumen usque ducta habet: inde inflexa procedit utrimque maceria ex coctili latere, quæ utrique fluminis labio prætenditur. (3) Urbs ipsa domibus repleta est trium aut quatuor tabulatorum; per eamque ductæ sunt viæ ad lineam directæ, quum ceteræ, tum eæ quæ e transverso ad flumen pertinent. (4) Ad harum viarum quamque apertæ sunt in maceria juxta flumen decurrente portæ minores, totidem numero quot viæ sunt: atque etiam hæ portæ ex ære sunt, per quas ad ipsum flumen transitur.
CLXXXI. Murus quem dixi, robur præcipuum munimenti est: circumductus est autem interius alius murus, haud multo infirmior altero, sed angustior. In medio autem utriusque regionis, in quas urbs dividitur, exstructa erat, in altera quidem regia aula, vasto circuito validoque; in altera, Jovis Beli templum æneis portis instructum, quod nunc etiam superest, duo stadia quaquaversum metiens, forma quadrata. (2) Hujus in templi medio turris solida exstructa est, unum stadium tam in longitudinem quam in latitudinem patens: et super hac turri erecta est alia, iterumque super hac alia, ad octo turres numero. (3) Hæ turres conscenduntur extrinsecus, via circum omnes sursum ducente: in medio vero adscensu diversorium est, et sellæ in quibus residentes requiescere possint qui adscendunt. (4) Extremæ turri templum superstructum est amplum: quo in templo stratus lectus magnus, juxtaque eum adposita mensa aurea. (5) Imago autem aut statua nulla inest, neque pernoctat ibi quisquam mortalium, præter unam mulierem ex indigenis, quamcumque ex omnibus selegerit deus, ut Chaldæi aiunt, qui sunt hujus dei sacerdotes.
CLXXXII. Narrant autem iidem, quod mihi quidem non persuadent, ventitare ipsum deum in istud templum, et in lecto illo quiescere, sicut Thebis Ægyptiis fit eodem modo, ut Ægyptii narrant; nam et ibi in Jovis Thebani templo decumbit mulier: utramque autem harum cum nullo viro aiunt habere consuetudinem: (2) similiterque Pataris in Lycia fatidica dei sacerdos, suo quidem tempore; nec enim constanter ibi est oraculum: quod si est, tunc qualibet nocte cum deo illa in templo includitur.
CLXXXIII. Est autem in Babylonico templo alia etiam ædes inferne: ubi magnum est simulacrum Jovis sedentis, aureum, cui mensa magna adposita aurea, et scabellum et sella ex auro: omnia hæc, ut narraverunt Chaldæi, ex octingentis auri talentis confecta. (2) Extra templum vero altare est aureum. Estque præterea alia ara ingens, ubi justæ ætatis mactantur victimæ; nam ad auream illam aram non nisi lactentes mactare pecudes fas est. (3) In majore ara vero adolent etiam singulis annis Chaldæi mille thuris talenta, quo tempore festos dies huic deo agunt. (4) Erat autem illa adhuc ætate in eodem templo statua solida ex auro, duodecim cubitorum: quam ego quidem non vidi, refero autem quæ a Chaldæis narrantur. (5) Huic statuæ insidiatus Darius, Hystaspis filius, non tamen ausus est eam auferre: Xerxes vero Darii filius abstulit, occiso sacerdote, qui, ut statum loco moveret, conatus erat prohibere. Atque ita quidem exornatum illud templum erat: exstant vero in eodem complura etiam privata donaria.
CLXXXIV. Babylonis hujus quum multi alii fuerant reges, qui et urbem et templa exornarunt, quorum in Assyriarum rerum historia faciam mentionem: tum in his etiam duæ mulieres. (2) Harum illa, quæ prior regnavit, posteriorem quinque generationibus antecessit, eique nomen fuit Semiramis; quæ aggeres per planitiem excitavit spectatu dignos, quum antea fluvius per universum campum solitus esset restagnare.
CLXXXV. Altera, quæ post hanc regnavit, nomine Nitocris, quæ priore regina fuit intelligentior, partim monumenta reliquit, quæ commemorabo; partim, quum Medorum imperium amplum videret nec agens quietem, quod et alia multa oppida ab illis capta essent, et in his Ninus, præmunivit se adversus illos quam maxime potuit. (2) Primum quidem Euphratum fluvium, qui Babylonem perfluit, quum antea recto cursu fluxisset, hunc illa, fossis superne ductis, ita tortuosum reddidit, ut ter in suo cursu ad quempiam Assyriæ vicum perveniat. (3) Ardericca vici nomen est, ad quem ita Euphrates accedit. Et nunc, qui ab hoc nostro mari Babylonem proficiscuntur, quum Euphrate fluvio versus illam descendunt, ter ad eumdem vicum accedunt, quidem tribus deinceps diebus. (4) Hoc tale ab illa effectum est. Præterea aggerem ad utramque fluvii ripam adgessit miratu dignum, quum latitudinis caussa, tum altitudinis. (5) Longe vero supra Babylonem alveum effodit recipiendo lacui, nonnihil deflectens a flumine; et in altitudinem quidem ubique fodit usque dum aqua scaturiret, in amplitudinem vero circuitum alvei fecit quadringentorum et viginti stadiorum: terram autem ex fossa egestam insumsit in aggeres juxta ripam fluvii jaciendos. (6) Tum, absoluto effodiendi labore, advectis lapidibus, totum alveum circumcirca crepidine munivit. Duo autem ista opera fecit, flumen tortuosum, et ex effosso alveo lacunam, hoc consilio, ut lentius flueret flumen, multis flexibus fracto illius impetu, utque flexuosa fieret navigatio Babylonem, et post navigationem exciperet accedentes longus circa lacunam anfractus. (7) Ab ea autem parte terræ Babyloniæ fecit hæc Nitocris, qua erat ex Media introitus et iter brevissimum; ne Medi sese ingerentes, res ipsius specularentur.
CLXXXVI. Has igitur munitiones illa ex profundo sibi circumdedit: quibus tale quoddam corollarium, alteri instituto veluti medium interponens, adjecit. Quum in duas regiones divisa urbs esset, quarum medium fluvius obtinebat; superiorum regum ætate, quoties ex una regione in alteram vellet aliquis transire, navigio erat transeundum. Quod quum, ut equidem existimo, esset molestum, (2) illa huic quoque rei providit. Ut enim alveum stagno recipiendo effodit, simul aliud hoc monumentum ejusdem operæ reliquit. Lapides cædendos curavit permagnos: qui postquam fuere parati, effosusque locus fuit quem dixi, in hunc ipsum effossum locum cursum omnem fluminis avertit; qui locus ut implebatur, ita vetus fluminis alveus exsiccabatur. Igitur per id tempus partim fluvii labia, qua is per urbem decurrit, ac descensus qui ex minoribus portis ad flumen ducunt, coctis lateribus eodem modo, quo murus structus erat, exædificavit: partim, in media fere urbe, ex lapidibus, quos exscindi jusserat, pontem ædificavit, ferro et plumo lapides vinciens. (3) Eo super ponte interdiu quotidie tigna quadrata intendebantur, quibus transirent Babylonii; noctu vero tollebantur hæc tigna, ea caussa, ne per noctem ex altera urbis regione in alteram transeuntes furta exercerent. (4) Postquam fossa lacus fuerat factus aqua fluminis repletus, perfectusque pons fuerat; tum deinde Euphrates fluvius in pristinum alveum ex lacu iterum est derivatus: atque ita, quum effossus locus palus fieret, commode hoc recteque factum visum est, et civibus pons erat exstructus.
CLXXXVII. Eadem regina dolum etiam quempiam machinata est hujusmodi. Super porta urbis celeberrima sepulcrum exstrui sibi jussit sublime, in summo ipsius portæ. Ei sepulcro inscriptionem incidi curavit in hanc sententiam: SI QUIS EORUM, QUI POST ME REGES ERUNT BABYLONIS, PECUNIA INDIGUERIT, APERIAT HOC SEPULCRUM, ET SUMAT QUANTUM VOLUERIT PECUNIÆ. AT, NISI ADMODUM INDIGUERIT, UTIQUE NON APERIAT. NEC ENIM ID ILLI PROFUERIT. (2) Hoc sepulcrum intactum stetit, donec regnum ad Darium pervenit. Dario vero indigna res esse videbatur, hac porta non uti, et pecuniam quæ ibi deposita esset, atque etiam ipsa invitaret, non auferre. Porta hac autem non utebatur eo, quod per illam transeunti cadaver capiti immineret. (3) Igitur aperuit sepulcrum: at pecuniam quidem repperit nullam, sed cadaver, et aliam inscriptionem his fere verbis conceptam: NISI INSATIABILIS ESSES ET TURPI LUCRO INHIANS, DEFUNCTORUM LOCULOS NON APERUISSES. Hæc sunt quæ de regione hac memorantur.
CLXXXVIII. Ejusdem hujus reginæ filium, Assyriæ regem, cui nomen erat Labynetus, idem quod patri, bello petiit Cyrus. Proficiscitur autem in bellum rex magnus, bene instructus domo farinaceis cibariis et pecudibus: atque etiam aquam ex Choaspe fluvio secum vehit, qui Susa præterfluit, ex quo solo rex bibit neque ex ullo alio fluvio. (2) Hoc ex Choaspe aquam decoctam vehentes in vasis argenteis quam plurimi currus quattuor rotarum mulis juncti constanter eum sequuntur quocumque proficiscitur.
CLXXXIX. Cyrus igitur adversus Babylonem proficiscens ubi ad Gynden amnem pervenit; qui fontes in Matianis montibus habens, postquam per Dardanenses perfluit, in alium fluvium Tigrin sese exonerat, qui Opin oppidum præterfluens in Erythræum mare infunditur; hunc Gynden fluvium, qui navibus poterat trajici, quum transire Cyrus conaretur; ibi tunc unus e sacris equis candidis, ferox et petulans ut erat, ingressus flumen, transire conabatur: at fluminis impetus, illum contorquens, demersum abripuit.[TR26] (2) Cui fluvio vehementer ob hanc contumeliam iratus Cyrus, minatus est, ita tenuem illum se effecturum, ut posthac mulieres etiam, ne genu quidem madefacientes, possint transire. (3) Hæc minatus, omissa adversus Babylonem expeditione, exercitum bifariam divisit: eoque facto, intentis funibus designavit ab utraque Gyndæ ripa centum et octoginta fossas, quaquaversum ducendas; distributumque exercitum has fossas fodere jussit. (4) Igitur, magna hominum multitudine opus faciente, effectum quidem est opus; verumtamen totam æstatem in eodem hoc loco opus facientes consumsere.
CXC. Postquam Gyndæ fluvio hanc pœnam inflixit Cyrus, ut in trecentos sexaginta canales essent diductus, altero demum adpetente vere adversus Babylonem exercitum duxit. (2) Et Babylonii,[TR27] copiis extra urbem eductis, eum exspectarunt. Ubi propius urbem accessit, prælio cum eo conflixerunt Babylonii, quo prælio superati, in urbem sunt compulsi. Jam pridem vero, bene gnari non quieturum Cyrum, quum vidissent eum cunctos pariter populos adgredi, permultorum annorum commeatum in urbem comportaverant. (3) Quare hi quidem non admodum graviter ferebant obsiditionem: at Cyrus magnis difficultatibus premebatur, quandoquidem multo jam tempore circumacto nihil admodum promotæ res ejus erant.
CXCI. Igitur, sive quis alius ei dubitanti consilium subgessit, sive ipse quid faciendum esset intellexit, hoc facere instituit. Universo exercitu circa flumen disposito, ab ea maxime parte qua urbem influit, partim vero etiam a tergo ubi ex urbe egreditur, prædixit militibus, ut, quum viderint vado transiri flumen posse, tunc ea via urbem ingrediantur. (2) Hoc dato mandato, ipse cum inutili copiarum parte abiit, et ad lacunam contendit. Quo ut pervenit, quod Babyloniorum regina circa flumen et circa paludem feceret, idem nunc ipse Cyrus fecit. (3) Fluvio per fossam in eum locum, qui nunc palus erat, derivato, pristinum alveum vado pervium reddidit, subsidente aqua. Quo facto Persæ, qui ad hoc ipsum ibi dispositi erant, per alveum Euphratis fluvii, cujus aqua in tantum retrogressa erat, ut vix medium femur hominis attingeret, per hunc alveum Babylonem sunt ingressi. (4) Quodsi igitur aut ante cognovissent aut animadvertissent Babylonii quæ Cyrus instituebat, sane non passi essent Persas urbem intrare, sed misere perdidissent. Quippe si portulas omnes, quæ ad flumen pertinent, clausissent, ipsique macerias conscendissent secundum utramque fluminis ripam ductas, veluti in nassa capturi illos fuerant. (5) Nunc ex inopinato adstiterunt eis Persæ. Propter amplitudinem vero urbis, ut aiunt ejus incolæ, postquam captæ jam erant extremæ urbis partes, qui mediam Babylonem incolebant, non animadverterunt captos se esse; sed quum festus forte tunc ageretur dies, saltabant per id tempus et voluptatibus indulgebant, donec tandem verum resciverunt. Atque ita quidem tunc primum capta est Babylon.
CXII. Opes autem quantæ sint Babyloniorum, quum aliis documentis declarabo, tum hoc. Magno regi, præter tributa quæ ei penduntur, universa terra cui imperat, ad alendum ipsum et exercitum ejus, in certas partes est distributa. (2) Jam quum in anno duodecim sint menses, per quattuor menses alit eum Babylonia terra; per octo reliquos menses, tota reliqua Asia. Ita Assyria hæc terra tertiam partem possidet opum totius Asiæ: (3) et præfectura hujus regionis (Satrapias Persæ vocant) omnium præfecturarum longe est præstantissima; quandoquidem Tritantæchmæ, Artabazi filio, cui hic districtus a rege commissus erat, quotidie redibat artaba pecunia repleta: est autem artaba mensura Persica, capiens medimnum Atticum cum tribus chœnicibus Atticis. Equos autem ibidem rex suum in usum alebat, exceptis his qui ad bellum usum erant destinati, admissarios quidem octingentos, equas autem, quibus illi admittebantur, decies sexies mille; nam singuli mares vicenis feminis admittebantur. (4) Canum autem Indicorum tanta alebatur multitudo, ut quattuor essent ampli vici in planitie siti, aliorum tributorum immunes, quibus hoc injunctum erat, ut canes illos alerent. Has opes possidebat is, qui Babyloni imperabat.
CXCIII. In agro Assyriaco pluit quidem aliquantulum, et hoc est ex quo radix frumenti primum capit nutrimentum; dein vero ex fluvio irrigata seges augetur, et maturescit triticum, non quod fluvius ipse, sicut in Ægypto, arva inundet, sed manibus hominum et tollenonibus hæc irrigantur. (2) Est enim tota Babylonia terra fossis discissa: quarum fossarum maxima, orienti hiberno obversa, navibus trajicitur; influit autem ex Euphrate in alium fluvium, Tigrin, ad quem Ninus urbs ædificata erat. (3) Est autem hæc regio omnium, quas quidem novimus, longe fertilissima ferendo cereali frumento. Nam alias fruges ex arboribus ne conatur quidem proferre, nec ficum, nec vitem progignens, nec oleam. Sed cereali frumento progignendo ita opportunum solum est, ut ducena plerumque reddat: quando vero plurimum, etiam tricena profert. (4) Folia autem tritici atque hordei quattuor admodum digitorum latitudinem habent. Ex milio et sesamo quantæ magnitudinis arbor existat, bene equidem cognitum habens, commemorare nolo; satis gnarus, eos quis Babyloniam terram non adierunt, ne his quidem, quæ de aliis frumenti generibus dicta sunt, fidem ullam adhibituros. Oleo non utuntur, nisi quod e sesamo paratur. (5) Palmas vero arbores habent, per totam planitiem plantatas; quarum pleræque frugiferæ sunt, e quibus et cibum et vinum et mel parant. Has arbores colunt ficuum more, quum aliis rebus, tum quod mascularum quas Græci vocant palmarum fructum glandiferis palmis circumligant, quo glandem maturet culex sese insinuans, nec decidat fructus palmæ. Nam culices in suo fructu generant masculæ palmæ, similiter ut apud nos caprificorum grossi.
CXCIV. Quod vero eorum quæ sunt in illa regione post ipsam quidem urbem, maxime mihi mirabile visum est, exponere adgredior. Navigia, quibus utuntur qui secundo flumine Babylonem proficiscuntur, rotunda sunt, et ex corio confecta cuncta. (2) Scilicet in Armeniis, qui supra Assyrios incolunt, ex sectis salicibus costas conficiunt: his, fundi loco, pelles extrinsecus tectorias prætendunt, nec puppim distinguentes, nec proram in angustius contrahentes, sed clypei instar rotunda facientes navigia. Tale navigium, mercibus impositis, totum stramine complent, et flumini permittunt deferendum: maxime vero dolia palmeo vino onusta devehunt. (3) Regitur autem navis duobus remis, a duobus viris, quorum alter introrsus trahit remum, alter extrorsus pellit, uterque stans rectus. Conficiuntur autem hujusmodi navigia etiam admodum magna, itemque minora: et maxima quidem onus ferunt quinque millium talentorum. (4) In quoque navigio asinus inest vivus, in majoribus plures. Postquam igitur navi Babylonem pervenerunt, mercesque distraxerunt, tum et costas navigii et stramentum venumdant; pelles vero asinis imponunt, hosque retro agunt in Armeniam. (5) Nam adverso flumine navigari nullo pacto potest, propter fluminis impetum: quam ob caussam etiam non ex ligno, sed ex pellibus, conficiunt navigia. (6) Postquam asinos agitando in Armeniam redierunt, alia navigia eodem modo conficiunt. Talis igitur illis est navigiorum ratio.
CXCV. Vestimento autem utuntur hujusmodi: tunica ad pedes promissa linea, cui aliam superinduunt tunicam laneam, tum candidam pænulam superne circumjiciunt. Calceamenta gestant sui moris, Bœotiis soccis fere similia. Comam alunt; mitris caput redimiunt: toto corpore unguntur. (2) Annulum signatorium unusquisque gestat, et baculum arte factum: in quoque baculo superne vel malum est fabrefactum, vel rosa, vel lilium, vel aquila, aut aliud quidpiam: nec enim illis mos est baculum absque insigni gestare. Talis igitur illis est corporis cultus.
CXCVI. Institutis vero utuntur hujusmodi. Uno quidem hoc, ut mea fert sententia, prudentissimo; quo etiam Venetos uti, Illyricum populum, fando accepi. In singulis vicis, semel quotannis, hæc faciebant. (2) Virgines, quotquot viro maturæ essent, congregatas simul omnes, in unum locum deducebant: ibi eas virorum circulus circumstabat. Tunc præco singulas deinceps, quamque sigillatim, in medio statuens venum exponebat; incipiens ab ea quæ omnium pulcerrima esset: deinde, hac magno auri pretio venum data, aliam proclamabat, quæ huic venustate formæ proxima erat. Vendebantur autem hac conditione, ut matrimonio jungerentur. (3) Igitur ex Babyloniis nuptiarum cupidis quicumque erant locupletes, hi licitando quisque alterum superantes emebant sibi formosissimas: qui vero de plebe erant, hi formæ speciem nihil curantes, pecuniam accipiebant et virgines deformiores. (4) Nam præco, postquam speciosissimarum virginum peregerat venditionem, tum vero deformissimam excitabat, aut si qua illarum manca esset, et hanc proclamabat quis vellet, accepto minimo auri pondere, in matrimonium ducere; et, qui minimo se contentum fore declarasset, ei hæc tradebatur. Aurum autem conficiebatur a formosioribus virginibus: atque ita formosiores elocabant deformes et mancas. (5) Nemini autem licitum erat, filiam suam cui ipse vellet in matrimonium dare: neque emptori absque fidejussore domum ducere virginem licebat; sed dato præde spondere quisque tenebatur, in matrimonium se eam utique accepturum, et sic demum abducere secum licebat: si sibi mutuo non convenissent, lege cautum erat ut pecuniam acceptam sponsus repræsentaret. Licitum vero etiam erat homini, qui ex alio vico adfuisset, aliquam ex virginibus, si quam vellet, sibi emere. (6) Hoc igitur pulcerrimum institutum apud eos olim valebat. At nunc quidem non amplius est in usu: sed recens aliud quiddam invenerunt, ne injuria adficerentur filiæ aut in aliam civitatem abducerentur: ubi capta urbe malis premi cœperunt, resque eorum perditæ sunt, quilibet homo de plebe, inopia victus laborans, filias suas ad quæstum corpore faciendum adigit.
CXCVII. Alio, post istud, prudenti instituto utuntur hocce. Ægrotos in forum publicum exportant; medicis enim non utuntur: ibi accedunt ad ægrotum, eique de curando morbo consulunt, si quis vel eodem morbo, quo ille, olim laboravit, aut alium vidit laborantem. Adeuntes igitur consulunt huic ea suadentque, quibus quisque remediis adhibitis vel ipse morbum evaserat, vel alium vidit evasisse. Silentio vero præterire ægrotum nemini licet, quin eum interrogaverit quonam morbo laboret.
CXCVIII. Mortuos melle condunt. Luctus funebres, Ægyptiis similes. Quoties cum uxore sua concubuit vir Babylonius, incenso thuri adsidet, et ex alia parte idem facit mulier: tum, ubi illucescit, lavantur ambo; nullum enim vas tangunt priusquam se abluerint. Idem institutum Arabes sequuntur.
CXCIX. Est autem institutorum, quibus Babylonii utuntur, turpissimum hocce. Quamlibet indigenam mulierem oportet, in Veneris templo sedentem, semel in vita cum peregrino viro consuetudinem habere. (2) Multæ igitur, dedignantes ceteris se immiscere mulieribus, quippe divitiis superbientes, plaustris vectæ in camaris stant ad templum, et ingens illas famularum numerus sequitur. (3) Pleræque autem hoc modo faciunt. In septo Veneri consecrato sedent corona funiculo modo torta caput redimitæ mulieres numero multæ; aliæ enim adveniunt, aliæ abeunt. Sunt autem per medias mulieres transitus viarum ad lineam quaquaversum directi, quibus transeuntes viri seligunt quas volunt. (4) Ibi postquam consedit mulier, non prius domum abit, quam peregrinorum quispiam, pecunia in sinum conjecta, cum ea extra fanum concubuit. (5) Qui pecuniam ei projicit, is compellare eam his verbis debet: «Mylitta deam, ut tibi adsit, precor.» Mylitta autem Venerem vocant Assyrii. Pecunia vero quantulacumque fuerit, mulier eam non rejecerit: nam nefas hoc ei est; fit enim sacra pecunia. (6) Sequitur igitur eum qui primus pecuniam projecit, nec enim ullum repudiat. Postquam vero cum illo rem habuit et religioni deæ satisfecit, domum abit: ab eoque tempore, quantumcumque sit quod ei offeras, non poteris rem cum ea habere. (7) Quæ igitur speciosa sunt forma præditæ et statura, eæ cito redeunt: quæ vero deformes, multum manent temporis, priusquam legi possint satisfacere; manent enim nonnullæ ad tres et quattuor annos. Obtinet autem alicubi etiam in Cypro simile institutum.
CC. Sed de institutis Babyloniorum hæc hactenus. Sunt autem inter illos tres familiæ sive tribus, quæ nulla re alia nisi piscibus vescuntur. Hos illi postquam ceperunt, siccant ad solem, deinde tali modo parant: in mortarium conjectos, et pistillis contusos, per sindonem tamquam cribro incernunt. Tum, qui his vesci cupit, vel tamquam mazam subigit, vel coquit vel panem.
CCI. Jam Cyrum, hoc etiam subacto populo, incessit cupido Massagetas sub potestatem suam redigendi. Populus hic et magnus dicitur esse et validus, habitans versus orientem solem trans Araxen fluvium, ex adverso Issedonum. Aiuntque etiam nonnulli, esse Scythicum hunc populum.
CCII. Araxes autem ab aliis major, ab aliis minor esse perhibetur Istro: esse autem in illo aiunt insulas frequentes, Lesbi fere magnitudine. In his habitare homines, qui æstate radicibus vescantur cujusque generis, quas e terra effodiant; fruges autem arborum, quas reperiunt, in cibum seponant maturas, eisque vescantur per hiemem. (2) Repertas autem ab his etiam esse alias arbores, hujusmodi fructus ferentes, quos catervatim congressi, accensoque igni circumsedentes, in ignem conjiciant, tum olfacientes fructum in igne ardentem, odore inebrientur, perinde atque Græci vino: majore vero copia injecto fructu, magis inebriari; denique ad saltandum surgere, et ad canendum progredi. (3) Talem his esse vitæ rationem narrant. Fluit autem Araxes ex Matianis, indidem atque Gyndes ille quem in trecentos sexaginta fossas Cyrus diduxit. Erumpit autem ex quadraginta orificiis, quæ omnia, uno excepto, in paludes et lacunas exeunt, quibus in paludibus habitare aiunt homines crudis piscibus vescentes, et pro vestimento pellibus utentes phocarum. (4) Unus ille, quem dixi, alveorum Araxis nullo obstante impedimento in Caspium mare influit. Exsistit autem Caspium mare seorsum per se, et cum reliquo mari non miscetur. Nam et totum quod Græci navigant mare, et quod est extra columnas, quod Atlanticum vocatur, et Erythræum, hæc omnia unum sunt mare et continuum.
CCIII. Caspium vero aliud est, ab illo disjunctum, longitudinem habens navigationis dierum quindecim, navi remis agitata; latitudinem, ubi latissime patet, octo dierum. Et ei quidem parti hujus maris quæ ad occidentem spectat, Caucasus mons prætenditur, montium omnium et amplissimus et altissimus. (2) Populos autem multos et multiplicis generis in se comprehendit Caucasus; quorum plerique fructibus silvestrium arborum arbustorumque vitam sustentant. In his aiunt esse arbores, folia hujusmodi ferentes, quibus contritis, admixta aqua, varias in vestimentis figuras pingant; easque figuras non elui, sed cum reliqua lana senescere, ac si initio intextæ fuissent. Concubitum autem horum hominum in propatulo fieri aiunt, veluti pecudum.
CCIV. Occidentalem igitur plagam hujus maris, quod Caspium vocatur, Caucasus mons includit: versus auroram vero et orientem solem excipit planities, immensæ amplitudinis prospectu: cujus amplæ planitiei haud minimam partem tenebant hi Massagetæ, quos Cyrus bello adgredi studiose parabat. (2) Fuerunt autem multæ res magnæque, quæ ad hoc bellum illum excitaverant atque stimulaverant. Primum quidem, ipsius ortus, quo fiebat ut aliquid amplius quam hominem se esse existimaret: tum vero felicitas, qua in bellis usus erat; nam quocumque arma sua Cyrus direxisset, nullo pacto fieri poterat ut ea gens vim illius effugeret.
CCV. Erat ea tempestate Massagetarum regnum penes feminam, quam mortuus rex viduam reliquerat: Tomyris reginæ nomen fuit. Hanc Cyrus, missis legatis, voluit sibi, ut aiebat, despondere, cupiens in matrimonio habere. At Tomyris intelligens, non se, sed regnum ambiri Massagetarum, aditu illi interdixit. (2) Post hæc Cyrus, ut dolo res ei non successit, exercitu ad Araxen ducto, aperto bello Massagetas adortus est, fluvium pontibus jungens, quibus traduceret copias, et turres in navigiis ædificans, quibus pars copiarum transveheretur.
CCVI. Qui dum his rebus occupatur, mittit ad eum Tomyris caduceatorem, qui reginæ verbis hæc Cyro diceret: «O rex Medorum, desine urgere quæ tu urges: nec enim nosti an tuo commodo sit futurum ut hæc perficiantur. His vero omissis, regna in tuis, et patere ut nos videas regnare apud hos quibus imperamus. (2) Noles autem meis monitis uti; immo quidlibet potius, quam quietem agere, voles. Quodsi ergo vehementer cupis pugnæ discrimen cum Massagetis experiri; age, omisso labore quem jungendo flumini impendis, ingredere nostram terram: nos interim trium dierum itinere a fluvio recedemus. Sin malueris nos in vestram recipere, tu similiter fac.» (3) His auditis Cyrus, convocatis Persarum primatibus, rem in medium proposuit, una cum eis deliberaturus quidnam facere debeat. (4) Quorum cunctorum sententiæ in hoc consentiebant, ut illum juberent Tomyrin ejusque exercitum in suam regionem recipere.
CCVII. At consilio quum interesset Crœsus Lydus, hanc ille sententiam improbans, contrariam proposuit, his usus verbis: «O rex, jam alias tibi professus sum, quoniam me Juppiter tibi in manus tradidit, si quem videro casum domui tuæ impendere, pro viribus me illum aversurum. Quæ mihi acciderant tristia, documenta mihi fuere. (2) Quodsi immortalis existimas esse, et exercitui imperare immortali, nil opus fuerit me meam tibi sententiam declarare: sin te et hominem esse intelligis, et hominibus imperare; illud primum cogita, orbem quemdam esse rerum humanarum, qui dum convertitur, non sinit eosdem semper esse felices. (3) Jam igitur ego de re proposita contra, quam hi, sentio. Si enim hostes voluerimus in nostram recipere terram, hoc tibi in ea re periculum inest: (4) si inferior discesseris, simul universum regnum perdes; manifestum est enim, victores Massagetas non retro fugituros, sed in tua regna irrupturos: sin viceris, non tanta erit victoria, quanta si trajecto flumine viceris Massagetas, et fugientes insequaris; nam hoc idem priori oppono, victorem te hostium continuo in medium regnum Tomyrios ducturum exercitum. (5) Sed, præter hæc quæ exposui, turpe est, nec ferendum, ut Cyrus Cambysis filius, feminæ cedens, pedem referat ex regione quam occupavit. Nunc ergo mihi videtur, trajecto fluvio progrediendum esse quantum illi recesserint, ac deinde operam dandam ut illos superes tali inita ratione. (6) Scilicet quum Massagetæ, ut equidem audio, bonorum Persicorum sint insueti, et magnorum vitæ commodorum expertes; hisce hominibus, cæsa parataque magna pecudum copia, ad hæc vini meri crateribus et farinaceis omnis generis cibariis largiter adpositis, epulum parandum est nostris in castris; ac deinde, relicta vilissima copiarum parte, cum reliquis versus fluvium retrogrediendum. (7) Nisi enim me fallit sententia, illi conspecto bonarum rerum adparatu, in has se conjicient, et nobis oblata erit magnorum edendorum facinorum occasio.»
CCVIII. Hæ quum inter se oppositæ essent sententiæ, Cyrus, repudiata priore, Crœsi sententiam amplexus est, et Tomyri prædixit, ut retro cederet; se enim, trajecto flumine, illi occursurum. (2) Illa igitur retro cessit, quemadmodum prius pollicita erat. Et Cyrus, postquam Crœsum in manus filii sui Cambysis, cui etiam regnum reliquit, tradiderat, multisque verbis filio mandarat, ut illum in honore haberet, beneque ei faceret, si transitus in Massagetas minus prospere cessisset; hisce datis mandatis, illos remisit in Persidem, ipse vero cum exercitu flumen trajecit.
CCIX. Trajecto Araxe, prima nocte in Massagetarum terra quiescenti Cyro visum oblatum est tale. Visus sibi est per somnum conspicere filiorum Hystaspis[TR28] maximum natu, alas in humeris habentem, et harum altera Asiam obumbrantem, altera Europam. (2) Erat autem Hystaspi Arsamis filio, ex Achæmenidarum familia, filius natu maximus Darius, juvenis tunc temporis viginti maxime annorum: isque relictus erat in Perside, quippe militarem nondum habens ætatem. (3) Et somno experrectus Cyrus, de oblato viso secum cogitabat. Quod quum illi magni videretur esse momenti, Hystaspem ad se vocat, remotisque arbitris ei dicit: «Hystaspes! filius tuus deprehensus est mihi et meo regno insidiari: id qua ratione certo cognoverim, tibi dicam. (4) Mei curam gerunt dii, mihique ante significant omnia quæ imminent. Nunc igitur proxima nocte per quietem vidi filiorum tuorum natu maximum alas in humeris habentem, earum altera Asiam obumbrantem, altera Europam. (5) Quod quum mihi oblatum sit visum, fieri prorsus nullo modo potest quin mihi illum insidiari[TR29] intelligam. Quare tu ocyus retro proficiscere in Persidem, et fac, postquam rebus hic bene gestis illuc rediero, filium tuum mihi sistas, ut ejus caussam cognoscam.»
CCX. Hæc Cyrus dixit, ratus sibi Darium insidias struere: at illi deus significaverat, ipsum eodem loco, ubi erat, periturum, regnumque ipsius ad Darium transiturum. (2) Hystaspes illi his verbis respondit: «O rex, ne sit is homo Persa natus, si quis tibi insidias est structurus! Sin fuerit, pereat quam primum! Tibine insidiari, qui Persas ex servitute in libertatem vindicasti; et, quum aliis fuissent subjecti, fecisti ut imperent omnibus! (3) Quodsi vero visum aliquod tibi significat, filium meum res novas adversus te moliri, ego illum tibi tradam, ut de eo facias quodcumque placuerit.» Hæc postquam respondit Hystaspes, trajecto Araxe in Persas profectus est, Cyro filium suum Darium custoditurus.
CCXI. Cyrus ab Araxe unius diei itinere progressus, fecit quod Crœsus illum monuerat. Deinde postquam ipse, inutili copiarum parte in castris relicta, cum flore exercitus Persarum, ad Araxem regressus est, adcurrit castra invadens tertia pars exercitus Massagetarum. Hi eos, qui de Cyri exercitu relicti erant, repugnantes occidunt; tum, paratum conspicati epulum, superatis adversariis, ad epulandum discumbunt; denique cibo potuque repleti, sopore opprimuntur. (2) Inter hæc supervenientes Persæ magnum eorum numerum interficiunt, multo vero plures vivos capiunt, quum alios, tum reginæ Tomyrios filium, ducem Massagetarum, cui nomen erat Spargapises.
CCXII. Tum illa, cognotis quæ et exercitui et filio suo acciderant, misso ad Cyrum legato hæc ei edixit: «Inexplebilis sanguine Cyre! ne utique efferaris re gesta, quod viteo fructu, quo repleti vos ita insanitis, ut postquam vinum in corpus descendit, scelestis vocibus exundetis, tali veneno deceptum filium meum superasti, non justo prælio et bellica virtute vicisti. (2) Nunc ergo consilium, quod tibi bono animo profero, accipe. Redde mihi filium, et abi ex hac terra, impune ferens quod tertiam exercitus Massagetarum partem hac contumelia adfecisti. Quodsi hæc non feceris, Solem juro, dominum Massagetarum, certe me te, quamvis inexplebilem, sanguine satiaturam.»
CCXIII. Horum verborum ad se relatorum nullam Cyrus habuit rationem. Reginæ autem Tomyrios filius Spargapises, postquam remissa vi vini didicit quonam in malo esset, oravit Cyrum ut vinculis solveretur, idque ei rex indulsit. At simulatque solutus erat et manuum suarum potens, se ipse interemit. Et hoc vitæ exitu ille usus est.
CCXIV. Sed Tomyris, ubi ei morem non gessit Cyrus, contractis omnibus copiis, prælio cum illo conflixit. Hoc prælium, quotquot a barbaris hominibus prælia commissa sunt, equidem existimo omnium fuisse acerrimum; rem enim tali modo gestam esse accepi. (2) Primum ex aliquo spatio distantes, tela invicem conjecisse; dein, absumtis telis, concurrisse, et hastis conflixisse gladiisque; (3) atque diutius ita consertis manibus pugnasse, neutris fugam capessere volentibus. Ad extremum vero superiores Massagetæ discesserunt. (4) Igitur maxima pars Persici exercitus eodem in loco est interemta, et ipse Cyrus obiit, postquam annos regnaverat undetriginta. (5) Tum Tomyris, sacco sanguine repleto humano, Cyri cadaver inter cæsorum Persarum stragem jussit perquiri: ubi repperit, caput ejus in saccum demisit, (6) mortuo his verbis insultans: «Tu me vivam, tuique victricem, perdidisti, qui filium meum dolo cepisti: te vero ego, sicuti minata sum sanguine satiabo.» Quod igitur ad vitæ finem Cyri spectat, multa quidem alia diversaque narrantur, sed ista mihi maxime verisimilis visa erat narratio.
CCXV. Utuntur Massagetæ et vestimento et vitæ ratione simili Scytharum. Ex equis pugnant, et pedites: nam utroque genere valent. Et arcu et hastis utuntur, bipennesque gestare consuerunt. (2) Ad omnia auro utuntur aut ære. Ad hastas, ad sagittarum cuspides, ad bipennes non nisi ære utuntur; ad capitis ornatum, et ad cingula circum lumbos et circa axillas, auro. (3) Similiter equis circa pectus æneos circumponunt thoraces: habenarum autem ornatum et frenos et phaleras ex auro habent. Argento vero et ferro nihil utuntur; nec enim in eorum terra metalla hæc reperiuntur, sed æris et auri immensa copia.
CCXVI. Institutis utuntur hisce. Uxorem quidem ducit unusquisque; his autem in commune utuntur. Nam, quod Græci aiunt a Scythis fieri, id non Scythæ faciunt, sed Massagetæ: nempe cujuscumque mulieris cupido incessit Massagetam, cum ea, pharetra pro plaustro suspensa, impune concumbit. (2) Terminum quidem ætatis nullum statutum habent: sed quando quis admodum ætate provectus est, convenientes propinqui mactant eum, et alias simul cum eo pecudes, coctisque carnibus laute epulantur. Et hæc eis sors felicissima habetur. Qui vero morbo obiit, eum non comedunt, sed terra condunt; miserum reputantes quod eo non pervenerit ut immolaretur. (3) Sementem nullam faciunt; sed pecoribus victitant, et piscibus, quos ingenti copia Araxes fluvius illis suppeditat: lacte pro potu utuntur. (4) Deorum unum Solem colunt, cui equos immolant. Lex autem et ratio hujus sacrificii hæc est: deorum pernicissimo tribuunt pernicissimum mortalium.
[TR1] "exeuntem." → "exeuntem.»"
[TR2] "occulta vit" (two lines) → "occultavit"
[TR3] "ulciscantur?" → "ulciscantur?»"
[TR4] "dedicarunt." → "dedicarunt.»"
[TR5] "submoveant." → "submoveant.»"
[TR6] "Fili," → "«Fili,"
[TR7] "quo que" (2 lines) → "quoque"
[TR8] "concre mavit" (2 lines) → "concremavit"
[TR9] "An" → "an"
[TR10] "verbis«:" → "verbis: «"
[TR11] "co pias" (2 lines) → "copias"
[TR12] "(2)" → "(4)"
[TR13] "numos" → "nummos"
[TR14] "præ buit" (2 lines) → "præbuit"
[TR15] "ille«:" → "ille: «"
[TR16] "reliqu" → "reliqua"
[TR17] "CXII." → "CXIII."
[TR18] "dicens) nec" → "dicens (nec"
[TR19] "ess" → "esse"
[TR20] "felici r" → "feliciter"
[TR21] "insu las" (2 lines) → "insulas"
[TR22] "co nominata" → "cognominata"
[TR23] "nnnc" → "nunc"
[TR24] "fuisse" → "fuisse."
[TR25] "septemtri onem" (2 lines) → "septemtrionem"
[TR26] "abripuit" → "abripuit."
[TR27] "Babylonii;" → "Babylonii,"
[TR28] "Hystapis" → "Hystaspis"
[TR29] "in sidiari" (2 lines) → "insidiari"
I. Vita functo Cyro, regnum suscepit Cambyses, Cyri filius et Cassandanæ, Pharnaspis filiæ, quæ quum antea fato esset functa, ingenti luctu eam Cyrus erat prosequutus, et aliis omnibus, quibus imperabat, luctu eam prosequi præceperat. (2) Hujus igitur mulieris et Cyri filius Cambyses, quum Ionas et Æolenses pro servis a patre acceptis haberet, adversus Ægyptum expeditionem suscepit, quum alios ad id bellum faciendum ducens, quibus imperabat, tum nimirum et Græcos qui ipsius potestati erant subjecti.
II. Ægypti, priusquam apud eos regnum obtinuisset Psammitichus, antiquissimos sese omnium hominum esse existimaverant. Postquam vero Psammitichus, regnum adeptus, voluit cognoscere, quinam fuerint primi et antiquissimi, ab illo tempore Phrygas sese priores arbitrantur, se autem reliquis omnibus. Psammitichus autem, quum perquisitione instituta nullum exitum hujus quæstionis, quinam essent primi hominum, potuisset reperire, tale quiddam est machinatus. (2) Duo pueros recens natos ex humilis sortis parentibus tradidit pastori, qui eos apud greges tali modo aleret: præcepit ut nemo coram illis vocem ullam ederet, sed jacerent in solitaria casa seorsim, et justis temporibus capræ ad eos adducerentur: ubi lacte expleti forent, alia omnia pastor ageret. (3) Hæc fecit præcepitque Psammitichus, cupiens cognoscere, quamnam post obscuros infantum vagitus primam vocem essent edituri. (4) Atque id etiam factum est. Nam postquam per duos continuos annos mandata exsecutus erat pastor, aperienti januam intrantique adlabentes ambo pueruli becos clamabant, manusque porrigebant. (5) Quod pastor primum audiens, tacuit: sed, quum crebrius adeunti puerosque curanti idem semper verbum repeteretur, ita demum significavit hero, ejusque jussu pueros in conspectum ejus produxit. (6) Quod ubi ipse etiam Psammitichus cognovit sciscitatus est, quinam hominum rem aliquam becos vocarent: et sciscitando comperit, Phrygas eo vocabulo panem significare. Ita Ægyptii, ex eo quidem ducto argumento, Phrygibus concessere, esse illos se antiquiores. (7) Ita quidem rem actam esse, ex Vulcani sacerdotibus Memphi audivi. Græci vero et alia narrant vana multa, et in his, mulierum linguas exscidisse Psammitichum, hisque mulieribus pueros illos tradidisse nutriendos.
III. De puerorum igitur illorum nutritione mihi ista narrata sunt. Sed et alia (ad Ægyptiorum antiquitatem pertinentia) Memphi audivi, cum Vulcani sacerdotibus sermones miscens. Atque earumdem rerum caussa Thebas etiam et Heliopolim me contuli, scire cupiens, an illorum narrationes conveniant cum his quæ Memphi narrantur. Heliopolitæ enim dicuntur ex omnibus Ægyptiis peritissimi antiquitatis. (2) Quæ igitur audivi ad res divinas spectantia, ea non est mihi animus in publicum edere, exceptis deorum nominibus, existimans omnes (in Ægypto) homines idem de his nosse: quæcumque vero de illis rebus præterea commemoravero, eorum nonnisi a narrationis serie coactus faciam mentionem.
IV. Quod ad res humanas spectat, hæc illi secum consentientes dixerunt: primos hominum omnium Ægyptios annum invenisse, duodecim partes succedentium invicem temporum per illum distribuentes. (2) Hæc autem illos ex astris invenisse aiebant. Agunt autem annum Ægyptii tanto prudentius, ut equidem arbitror, quam Græci; quod Græci tertio quoque anno, vicissitudinis temporum caussa, intercalarem mensem coguntur adjicere; Ægyptii vero duodecim menses tricenorum dierum agentes, singulis annis quinque dies extra numerum adjiciunt, atque ita illis circumactus vicissitudinum anniversarium circulus eodem semper tempore redit. (3) Ad hæc duodecim deorum nomina Ægyptios primos aiebant instituisse, et ab illis Græcos accepisse: aras item et imagines et templa diis primos eosdem tribuisse, et figuras lapidibus insculpsisse. (4) Et horum pleraque re ipsa demonstrabant ita se habere. Regnasse autem in Ægypto, ex hominum numero, primum dixere Menem. Hoc regnante totam Ægyptum, excepto Thebano districtu, paludem fuisse; et tunc temporis nihil ex aqua eminuisse eorum, quæ nunc sunt infra Mœridem lacum, ad quem est ex mari navigatio adverso flumine septem dierum.
V. Et recte quidem hoc, quod ad terram spectat, dixisse mihi visi sunt. Etenim cuilibet, qui, etiam si non ante audiverit, tamen oculis suis hanc terram adspexerit, si modo non prorsus destitutus fuerit intelligentia, manifestum est, Ægyptum hanc, quam Græci navibus adeunt, adquisitam Ægyptiis terram esse, et fluminis donum; atque etiam eorum, quæ supra hunc lacum ita sunt ad trium dierum navigationem, eamdem esse rationem; quamquam de hoc tractu nihil amplius tale illi narraverunt. (2) Est enim natura hujus regionis, quæ Ægyptus vocatur, hujusmodi. Primum quidem, navi eam petens, quando unius etiam diei cursu adhuc abfueris a terra, si bolidem demiseris, limum extrahes, et in undecim orgyiis [66 pedibus] eris: quod quidem ostendit, in tantum progredi telluris profusionem.
VI. Ipsius autem Ægypti longitudo secundum mare est sexaginta schœnorum, quatenus quidem nos Ægyptum definimus, ut a Plinthinete sinu pertineat usque ad Serbonidem lacum, ad quem Casius mons porrigitur: ab hoc igitur lacu sunt sexaginta illi schœni. (2) Nam qui haud multum terræ possident homines, hi eam orgyiis metiuntur; qui paulo plus, stadiis; qui multum possident, parasangis; qui valde amplam regionem, hi schœnis eam metiuntur. Valet autem parasanga triginta stadia; schœnus vero unusquisque (quæ Ægyptia est mensura) sexaginta stadia. Ita Ægypti longitudo secundum mare ter mille sexcentorum fuerit stadiorum.
VII. Inde versus interiora, usque Heliopolin, in latitudinem patet Ægyptus, tota plana est, aquis irrigua, limosa. Est autem iter a mari Heliopolin adscendenti par fere longitudine viæ ei, quæ Athenis a duodecim deorum ara Pisam ducit ad Olympii Jovis templum. (2) Exiguum quidam interesse reperiet, si quis computaverit, quominus æqualis sit longitudo utriusque itineris; haud amplius quam quindecim stadia: nam via Athenis Pisam eget quindecim stadiis ad explendum mille quingenta; a mari autem Helipolin plenus hic numerus est.
VIII. Ab Heliopoli superiora petenti angusta Ægyptus est: nam ab altera parte mons Arabiæ prætenditur, a septemtrione versus meridiem et austrum excurrens, semper in altius tendens ad Erythræum quod vocatur mare; quo in monte lapicidinæ sunt, unde Memphin ducti sunt lapides ad exstruendas pyramides. (2) Hoc loco desinens mons flectitur in eam quam dixi partem. Qua vero est maxima ejus longitudo, duorum mensium itineris esse accepi ab oriente versus occidentem; et extrema quidem illius, orientem spectantia, thuris esse feracia. (3) Hæc igitur hujus montis ratio est. Ab altera Ægypti parte, Libyam versus, alius mons prætenditur saxeus, in quo pyramides exstructæ sunt, arena obvolutus, pari modo porrectus atque ea pars Arabici montis quæ ad meridiem tendit. (4) Ab Heliopoli igitur non multum in latitudinem patet regio quæ Ægyptus esse censetur, sed ad quattuor dierum adverso flumine navigationem angusta Ægyptus est. Est autem regio, inter duos quos dixi montes interjecta, campestris; cujus latitudo, ubi minima, ducentorum admodum stadiorum esse, haud amplius, mihi visa est, ab Arabico monte ad Libycum: exinde vero rursus fit latior Ægyptus.
IX. Hæc igitur est hujus regionis natura. Est vero Heliopoli Thebas naviganti adverso flumine iter novem dierum: stadia sunt autem quater mille octingenta et sexaginta; schœni enim numerantur octoginta et unus. Hæc stadia si inter se componantur, quum latitudinem secundum mare porrectam jam supra dixerim esse trium millium sex centorum stadiorum, quænam sit longitudo a mari versus mediterranea Thebas usque, nunc declarabo: est nempe stadiorum sexies mille centum et viginti. Thebis autem usque Elephantinen sunt mille et octingenta stadia.
X. Hujus igitur quam dixi regionis plurima pars, quemadmodum et narrarunt sacerdotes, et mihi ipsi visum erat, adquisita Ægyptiis terra est. Etenim, quod inter prædictos montes supra Memphin sitos interjectum est, id mihi visum erat olim sinus maris fuisse, quemadmodum ea quæ circa Ilium sunt et Teuthraniam, et quæ circa Ephesum et Mæandri campum, si licet parva conferre cum magnis: nam neuter eorum fluviorum, quorum ex proluvie hæc loca enata sunt, ne cum uno quidem ex Nili ostiis, quæ numero quinque sunt, magnitudinem si spectes, meretur comparari. (2) Sunt vero etiam alii fluvii, magnitudine cum Nilo neutiquam conferendi, qui tamen res maximas efficiunt: quorum ego nomina edere possum, quum aliorum, tuum maxime Acheloi; qui Acarnaniam perfluens, ibique in mare se exonerans, Echinadum jam dimidiam partem ex insulis fecit continentem.
XI. Est autem in Arabia, haud procul ab Ægypto, maris sinus, ex Rubro quod vocatur mari in terram pertinens, ita longus et angustus, uti dicturus sum. (2) Longitudo navigationis, si ab intimo sinus recessu proficiscaris navi remis agitata, donec in mare apertum perveneris, tanta est ut dies in ea consumantur quadraginta: latitudo autem, ubi latissimus sinus, dimidii unius diei navigatio. Obtinet autem in illo quotidie fluxus maris et refluxus. (3) Alium igitur similem fere huic sinum olim Ægyptum fuisse existimo, e septentrionali mari versus Æthiopiam influentem, sicut Arabius ille, de quo dicturus sum, ex australi mari Syriam versus tendit; ambo propemodum sibi invicem recessus suos perforantes, exiguo terræ spatio interjecto. (4) Quodsi igitur Nilus in hunc Arabium sinum voluerit alveum suum avertere, quid impedit quominus hic sinus intra viginti annorum millia ingesto limo compleatur? Ego quidem arbitror, etiam intra decem millia annorum posse compleri. Cur igitur intra temporis spatium, quod ante meam ætatem effluxit, sinus multo etiam major quam hic non potuerit compleri a fluvio tam ingente tamque valido?
XII. Itaque hæc, quæ de Ægypto retuli, et his qui ea referunt credo, et ipse per me ita se habere existimo; quum et prominere videam Ægyptum ultra terram continentem, et conchylia videam reperiri in montibus, et salsuginem ubique efflorescere, it aut ab ea etiam pyramides corrodantur, et eum solummodo montem Ægypti, qui supra Memphin est, arena obtectum: (2) ad hæc nec finitimæ regioni Arabicæ similem Ægyptum videmus, nec Libycæ, nec vero etiam Syriacæ; (nam Arabiæ partem secundum mare porrectam Syrii tenent); sed nigram terram atque confractam, utpote limum et proluviem ex Æthiopia a fluvio delatam: (3) contra, Libyæ solum scimus rubicundum esse et arenosius, Arabiæ vero et Syriæ magis argillosum petrosumque.
XIII. Magnum vero etiam hoc mihi documentum memorarunt sacerdotes, ex quo de hujus terræ natura possit judicari: scilicet regnante Mœride, quando fluvius ad octo minimum cubitos auctus erat, irrigabat Ægyptum quæ infra Memphin est: a Mœridis autem obitu usque ad id tempus, quo ego hoc e sacerdotibus audivi, nondum effluxerant anni nongenti. (2) Nunc vero, nisi ad sedecim, aut ad quindecim minimum, cubitos augeatur fluvius, in terram non exundat. (3) Videnturque mihi ex Ægyptiis hi qui infra Mœridem lacum quum alia loca, tum Delta quod vocatur, incolunt, si pro eadem portione paulatim exaltabitur, ea terra, et magis proinde magisque augebitur; videntur, inquam, mihi Ægyptii, quum terram eorum non amplius inundare Nilus potuerit, tunc per omne reliquum ævum idem passuri esse, quod ipsi aiebant Græcos aliquando passuros. (4) Nam quum audissent, universam Græcorum terram pluvia irrigari, non fluviis, quemadmodum Ægyptus; dixerunt, fore ut Græci aliquando, magna spe frustrati, misere esuriant. Quod verbum eo valebat, si quando ipsis deus noluerit pluere, sed siccitatem immittere, fame pressum iri Græcos; nec enim aliud illis esse refugium unde aquam petant, nisi a solo Jove.
XIV. Et hoc quidem, ad Græcos spectans, recte dixere Ægyptii. Age vero, ipsorum etiam Ægyptiorum quænam conditio sit, dicam. Si acciderit, quod paulo ante dixi, ut regio infra Memphin sita (hæc est enim quæ augetur) eadem ratione, qua præterito tempore, in altitudinem augeatur, quid aliud eveniet, nisi ut fame premantur Ægyptii regionem illam incolentes, quandoquidem nec pluvia irrigabitur illorum terra, nec fluvius poterit arva inundare? (2) Nam profecto nunc quidem hi, præ aliis hominibus cunctis, et præ reliquis Ægpytiis, minimo labore fructum e terra percipiunt: qui neque aratro sulcos findendo, nec terram fodiendo molestiam habent, nec opus ullum faciunt eorum, quibus alii omnes homines circa segetem multo cum labore occupantur: sed, postquam fluvius sponte accedens arva inundavit, et irrigata rursus reliquit, semen quisque in arvum suum spargit, tum sues in illud immittit; deinde, conculcato a suibus semine, messis tempus exspectat: denique, postquam per sues [ni potius, per boves] frumentum extrivit, ita illud domum comportat.
XV. Quodsi igitur Ionum de Ægypto sequi vellemus sententiam, qui Delta solum aiunt esse Ægyptum, quam secundum mare a Persei quæ vocatur specula usque ad Pelusiacas Taricheas porrigi dicunt, qua sunt quadraginta schœni; a mari vero versus mediterranea pertinere Ægyptum aiunt usque ad Cercasorum oppidum, ad quod scinditur Nilus, partim Pelusium versus fluens, partim Canobum; reliquos autem omnes Ægypti tractus, alios Libyæ esse aiunt, alios Arabiæ: hac, inquam, ratione utendo demonstrare possemus, nullam olim terram habuisse Ægyptios; (2) quandoquidem Delta hoc, ut ipsi adfirmant Ægyptii, utque mihi videtur, adluta terra est, et, verbo ut dicam, nuper enata. Quodsi igitur nulla olim fuit Ægyptiorum terra, quas tandem nugas egerunt, primos se hominum fuisse existimantes? Nec vero oportebat eos experimentum facere in puerulis, quemnam sermonem primum essent emissuri. (3) Ego vero existimo, Ægyptios non simul cum Delta, quod Iones vocant, originem cepisse, quin potius semper exstitisse, ex quo hominum exstitit genus; postquam vero proluvione aucta fuit eorum terra, multos quidem eorum in pristinis sedibus mansisse, alios vero paulatim versus inferiora descendisse. Olim igitur Thebæ (Thebais) Ægyptus nominabatur; cujus est circuitus sexies mille centum et viginti stadiorum.
XVI. Quodsi igitur nos recte de his statuimus, Iones non recte de Ægypto sentiunt: Sin vera est Ionum sententia, demonstrabo equidem, Græcos et ipsos Ionas nescire computare numeros. Nam quum tres esse dicant universæ terræ partes, Europam, Asiam, et Libyam; oportebat sane his quartam adnumerare, Delta Ægyptiacum; si quidem (ut iidem hi aiunt) nec Asiæ illud est, nec Libyæ. (2) Nam, secundum hanc utique rationem, non Nilus est qui Asiam a Libya disterminat: sed, quum circa apicem hujus Delta in duas partes frangatur Nilus, consequens est ut inter Asiam et Libyam medium Delta sit interjectum.
XVII. Sed Ionum omittamus opinionem; nos vero de his ita statuimus: Ægyptum dicimus esse universam hanc regionem ab Ægyptiis habitatam, quemadmodum Ciliciam quæ a Cilicibus, et Assyriam quæ ab Assyriis. Limitem vero qui Asiam a Libya disterminet, rectam si sequamur rationem, nullum alium novimus nisi Ægyptiorum fines. (2) Sin ea ratione utamur, quam Græci sequuntur, statuemus Ægyptum universam, initium sumentem a Catadupis [Catarrhacte minore] et Elephantine oppido, in duas secari partes, et utrumque nomen participare; alteram enim ejus partem Africæ esse, alteram Asiæ. (3) Nilus enim postquam ad Catadupa Ægyptum primum intravit, mediam illam dividens fluit in mare. Usque ad Cercasorum igitur oppidum nonnisi uno alveo fluit: ab hoc vero oppido tres in vias scinditur, (4) quarum una orientem versus tendit, quod Pelusium ostium vocatur; altera via occidentem versus tendens, Canobicum nominatur ostium. Quæ autem Nili via recta progreditur, hæc est: postquam e superiore regione delatus ad apicem illius Delta pervenit, inde medium Delta scindens in mare undas suas exonerat, nec minimam aquarum portionem, nec minime notabilem, huic viæ tribuens: quæ Sebennyticum ostium vocatur. (5) Sunt vero etiam duo alia ostia a Sebennytico diremta et per se in mare exeuntia: quorum alterum Saiticum, alterum nominatur Mendesium. Bolbitinum vero ostium et Bucolicum, non nativa sunt ostia, sed manu effossa.
XVIII. Confirmatur autem mea sententia, tantam esse Ægyptum quantam ego ratione demonstravi, effato etiam quod Ammonis oraculum edidit; quod effatum ego tum demum cognovi, postquam meam de Ægypto sententiam mecum jam constitutam habueram. (2) Scilicet Mareæ oppidi et Apidis incolæ, quorum ager Libyæ est confinis, ipsi sese Libyes existimantes esse, non Ægyptios; quum ægre ferrent cærimonias sacrorum quæ in Ægypto observantur, cuperentque non prohiberi esu boum feminarum; ad Ammonem miserunt, dicentes, sibi nihil cum Ægyptiis esse commune; habitare enim extra Delta, nec sibi cum illis convenire, [sive, nec eadem, qua illos, lingua uti], postulareque ut sibi liceat omni genere carnium vesci. (3) Hoc vero eos deus vetuit facere, dicens, Ægyptum esse hanc terram quam Nilus affluens irriget; et Ægyptios esse hos, qui infra Elephantinen urbem habitantes, ex hoc fluvio bibant. Hoc illis oraculum editum est.
XIX. Inundat autem Nilus, ubi justum augmentum cepit, non modo Delta, verum etiam eas regiones, quæ vel Libyæ dicuntur esse, vel Arabiæ, et quidem alicubi ad bidui utrimque viam, alibi etiam amplius, alibi minus. (2) De natura autem hujus fluvii nec a sacerdotibus, nec ab alio quoquam discere quidquam potui. Cupidus autem eram ex illis cognoscere, cur Nilus descendat augmentum capiens inde a solstitio æstivo ad centum dies, dein, expleto fere hoc numero dierum, retro cedat, diminuta paulatim aquæ copia ita ut constanter per totam hiemem brevis sit, donec redeat æstivum solstitium. (3) De his igitur nihil quidquam potui comperire ab Ægyptiis, quum ex eis quærerem, quamnam vim habeat Nilus, quod natura contraria esset atque[TR1] reliqui fluvii. Hæc igitur, quæ dixi, cognoscere cupiens, sciscitatus sum, tum vero etiam, cur unus omnium fluviorum nullas efflantes auras præberet.
XX. Græcorum vero nonnulli, insignes esse cupientes sapientiæ nomine, triplices vias explicandæ fluvii hujus naturæ inierunt: quarum viarum duas ne commemorare quidem operæ pretium duco, nisi quod nude significare eas volo. (2) Nempe earum altera [quæ Thaletem auctorem habet] ait, ventos etesias efficere ut augeatur flumen, prohibentes Nilum quominus in mare influat. At sæpius accidisse novimus, ut non flarent etesiæ, et idem tamen fecerit Nilus. Ad hæc, si etesiæ in caussa essent, oporteret ut aliis etiam fluviis, qui adversus etesias fluunt, idem quod Nilo et eodem modo accideret; atque eo etiam magis, quo minores sunt illi, adeoque cursum habent debiliorem. (3) Sunt autem in Syria multi fluvii, sunt item in Libya, quibus nihil tale accidit quale Nilo.
XXI. Altera via [Hecatæi] inscitior est quidem, quam prædicta, sed (ut ita dicam) mirabilior: ait enim, eo id facere Nilum, quod ab Oceano fluat; Oceanum autem totam circumfluere terram.
XXII. Jam tertia illarum viarum, [Anaxagoræ)] quum maxime speciosa sit, maxime omnium a vero aberrat. Nam et hæc nihil dicit, quum ait, e liquefacta nive fluere Nilum; qui quidem ex Libya per mediam fluit Æthiopiam, ac tum demum Ægyptum intrat. (2) Quo igitur pacto e nive fluat, qui e calidissimis locis fluit in frigidiora? Quarum rerum pleræque sunt ejusmodi, ut homini, qui quidem judicare de talibus rebus valet, nullo modo probabile videatur Nilum fluere ex nive. (3) Primum quidem et maximum documentum exhibent venti, qui ex illis locis calidi perflant. Deinde hoc, quod constanter illa regio absque imbribus et absque glacie est: postquam autem nix decidit, omnino necesse est ut intra quinque dies pluat; quare, si ningeret in illis regionibus, plueret etiam. (4) Tertium documentum sunt homines, ab æstu nigri: tum quod milvi et hirundines non desinunt istic perennes esse; grues vero, hiemem Scythicæ terræ fugientes, in hæc loca tamquam in hiberna confugiunt. (5) Quodsi ergo ningeret, vel quantulumcumque, in hac regione per quam fluit et ubi initium capit Nilus, nihil horum esset futurum, quemadmodum necessitas arguit.
XXIII. Qui vero de Oceano dixit, is quum rem, de qua quæritur, in obscurum rejecerit, refutari non meretur. Ego enim fluvium Oceanum nullum novi: Homerum vero, aut alium ex antiquioribus poetis, puto invenisse nomen, et in poesin introduxisse.
XXIV. Jam si, improbatis sententiis quæ ab aliis sunt propositæ, nunc meam de rebus tam occultis debeo declarare, dicam qua de caussa fieri mihi videatur, ut æstate Nilus augeatur. Hiberno tempore sol, a priore cursu per hiemes depulsus, per superiora Libyæ transit. (2) Ita brevissimis verbis res tota declarata est: cui enim regioni proximus est hic deus, et supra quam ille transit, eam consentaneum est maxime sitire et aquæ inopiam pati, adeoque maxime exsiccari fluviorum scaturigines quæ sunt in ea regione.
XXV. Ut vero pluribus verbis rem declarem, ita se habet. Sol, per superiora Libyæ transiens, facit hocce: quum in illis locis constanter serenus sit aer, quumque calida sit ipsa regio, nec venti frigidi; per ea loca transiens sol facit idem, quod æstate facere consuevit, quando per medium cœlum transit. (2) Scilicet attrahit ad se aquam, attractamque in superiora loca dispellit, quam suscipientes venti dissipantesque liquefaciunt; ex quo consequitur ut venti ex illa regione flantes, Notus et Africus, omnium ventorum maxime sint pluvii. (3) Videtur autem mihi sol ne omnem quidem Nili aquam, quam quotannis attrahit, semper demittere, sed partem etiam circum se retinere. Mitescente vero hieme, redit sol in medium cœlum, et ab eo inde tempore pariter ex omnibus fluminibus aquam attrahit. (4) Ante id tempus igitur, quum multa de cœlo aqua fluviis misceatur, quippe imbribus perfusa terra, torrentibusque excavata, grandes illi fluunt: æstate vero, quum imbres eos deficiunt et sol aquam fluviorum attrahit, fluunt tenues. (5) Quare consentaneum est ut Nilus, quum imbribus non augeatur, aqua vero ejus a sole attrahatur, solus fluviorum per hiemem multo tenuior fluat quam æstate: æstate enim pariter atque aliæ omnes aquæ attrahitur, hieme vero solus hoc patitur. Ita equidem mihi persuasi, solem esse hujus rei caussam.
XXVI. Est autem, ut mea fert opinio, idem sol etiam caussa, quæ ut aer ibi siccus sit efficit, omnia qua transit exurens: unde fit, ut superiora Libyæ perpetuo æstu premantur. (2) Quodsi permutaretur statio plagarum; si in ea cœli parte, qua nunc stat Boreas et hiems, foret Notus et meridies; contra, ubi nunc Notus, ibi Boreas staret: hæc si ita haberent, sol ab hieme et Borea e medio cœlo depulsus, transiturus esset superiora Europæ, quemadmodum nunc transit superiora Libyæ. Quodsi ergo per Europam omnem transiret, existimo eum Istro flumini idem esse facturum quod nunc Nilo facit.
XXVII. De aura vero, quod ex Nilo non perflat, hæc est mea sententia: nullo modo esse consentaneum ut e calidis locis aura perflet: aura enim e frigido aliquo spirat.
XXVIII. Sed sint hæc uti sunt, utque a principio fuerunt. Fontes vero Nili nemo neque Ægyptiorum, nec Libyum, nec Græcorum, quibuscum ego sermones miscui, se scire professus est, nisi in Ægypto, in Sai oppido, scriba rerum pretiosarum quæ Minervæ consecratæ sunt. (2) At is ludere mihi visus est, dicens adcurate se nosse. Dixit autem hoc modo: esse duos montes, cacuminibus in acutum desinentibus, inter Syenen Thebaidis oppidum et inter Elephantinen sitos; quorum alter Crophi, alter Mophi nominetur. (3) E medio horum montium fluere Nili fontes, fundum nullum habentes; et dimidium quidem aquarum versus Ægyptum et septemtrionem fluere, alterum dimidium versus Æthiopiam et meridiem. (4) Quod autem fundo careant hi fontes, id experimento cognovisse, aiebat, Psammitichum Ægypti regem; etenim funem eo loci demisisse, multa millia orgyiarum continentem, neque ad fundum pervenisse. (5) Ita scriba ille, si modo vera sunt quæ dixit, declaravit, ut equidem intelligo, propter validos quosdam gurgites et aquarum repercussionem, quippe quæ montibus illidantur, descendere in fundum non potuisse demissam bolidem.
XXIX. Ex alio vero nemine nihil quidquam potui comperire. Sed hæc certe alia, quæ ad superiorem Ægyptum spectant, quoad longissime potui, exquirendo cognovi; quum usque ad Elephantinen oppidum ipse spectator accesserim, ulteriora vero auditu acceperim. (2) Ab Elephantine oppido superiora petenti acclivis locus est. Eo igitur loco navi utrimque, veluti bove, alligata oportet iter facere: quodsi rumpatur funis, retrogreditur navigium, vi fluminis abreptum. Est autem ille locus quattuor dierum navigatio; et tortuosus ibi Nilus est, quemadmodum Mæander: schœni autem sunt duodecim, per quos isto modo navigare oportet. (3) Inde in planum pervenis campum, in quo insulam Nilus circumfluit, cui nomen est Tachompso. Jam regionem supra Elephantinen sitam, et insulæ, quam dixi, dimidiam partem, Æthiopes incolunt; alteram insulæ partem Ægyptii. (4) Insulæ contiguus est lacus ingens, circum quem nomades incolunt Æthiopes: hunc lacum ubi pernavigaveris, rursus in alveum Nili pervenies, qui in hunc lacum perfluit. Inde progrediens, secundum flumen iter facies quadraginta dierum: eminent enim ex Nilo scopuli acuti, frequentiaque saxa sunt, per quæ navigare non licet. (5) Hoc tractu intra quadraginta dies peragrato, rursus aliud navigium conscendes, et post dierum duodecim navigationem ad magnum pervenies oppidum, cui nomen Meroe; quod oppidum dicitur esse metropolis reliquorum Æthiopum. (6) In hoc ex diis omnibus unum Jovem colunt et Bacchum; hos vero magnis honoribus venerantur: estque ibi Jovis oraculum constitutum. Bellum hi Æthiopes faciunt, quando hic deus illos per oraculum jussit; et quo ille jubet, eo bellum inferunt.
XXX. Ab hoc oppido navi profectus, eodem temporis spatio, quo ex Elephantine ad metropolin pervenisti Æthiopum, ad Automolos [id est, Transfugas] pervenies. Automolis his nomen est Asmach; quod vocabulum nostro sermone significat Regi a sinistra manu stantes. (2) Erant autem hi Ægyptii, ex bellatorum ordine, numero ducenta quadraginta millia, qui ad Æthiopes defecerant hac de caussa. Regnante Psammiticho præsidia constituta erant Ægyptiorum, adversus Æthiopas, in Elephantine oppido; adversus Arabes vero et Syros aliud præsidium Daphnis Pelusiacis; rursusque aliud Mareæ, adversus Libyam. (3) Et mea etiam ætate adhuc eodem modo se habent Persarum præsidia atque olim sub Psammiticho erant: nam et Elephantinæ in præsidio sunt Persæ, et Daphnis. Jam Ægyptiis, qui tunc Elephantinen tribus continuis annis præsidio tenuerant, nemo advenit qui eis in præsidium succederet: itaque hi, re deliberata, communi consilio omnes a Psammiticho desciscentes, ad Æthiopas transierunt. (4) Qua re cognita, Psammitichus illos persecutus est: adsecutusque multis verbis oravit dehortatusque est, patrios ne desererent deos, et liberos atque uxores. Cui unum ex his, pudenda ostendentem, respondisse ferunt, ubi hæc essent, ibi non defore ipsis liberos, nec uxores. (5) Hi postquam in Æthiopiam pervenere, tradiderunt se regi Æthiopiæ; qui illos ita remuneratus est: erat illi cum nonnullis Æthiopum contentio; jussit igitur hos sedibus suis expellere et eorum terram habitare. Ita, Ægyptiis intra Æthiopum fines receptis, mitiores facti sunt Æthiopes, mores Ægyptiacos edocti.
XXXI. Ad quattuor igitur mensium navigationem viamque cognitus est Nilus, ultra eum cursum quem per Ægyptum conficit. Etenim dierum summam colligendo, reperies tot insumendos esse menses, si quis ab Elephantine ad hos Automolos voluerit proficisci. Fluit autem Nilus a vespera et solis occasu. Quæ vero ultra sunt, nemo novit: est enim deserta terra ob solis fervorem.
XXXII. Verumtamen hæcce audivi ex hominibus nonnullis Cyrenæis, qui se dicebant ad Ammonis venisse oraculum, ibique sermones miscuisse cum Etearcho, rege Ammoniorum. Tum forte, ex aliis sermonibus incidisse se, aiebant, in confabulationem de Nilo, cujus fontes nemini sint cogniti: et dixisse Etearchum, venisse ad se olim homines Nasamonas: (2) est autem hic Libycus populus, Syrtin incolens et terræ tractum a Syrti orientem versus haud ita magnum; hos Nasamonas, ubi ex eis quæsisset an aliquid amplius haberent quæ de desertis dicerent Libyæ, narrasse: fuisse apud se dynastarum quorumdam filios petulantes; qui, postquam virilem attigissent ætatem, quum alia curiosius machinati sint, tum vero quinque e suo numero sorte designaverint, solitudines Africæ lustraturos, operamque daturos, ut aliquid amplius viderent quam hi qui eas quam longissime inspexissent. (3) (Nam Libyæ totum tractum secundum mare boreale porrectum, ab Ægypto inde usque ad Soloentem promontorium, ubi desinit Libyca, Libyes incolunt, et multi quidem Libyci populi, præter eas partes quas Græci atque Phœnices obtinent. Quæ vero supra oram maritimam sita sunt, et supra eorum hominum ditionem quorum sedes usque ad mare pertinent; superiora ista Libyæ a feris habitantur: supra vero tractum feris refertum, arena est, arida prorsus et aqua carens terra, denique omnino deserta.) (4) Juvenes igitur illos, ab æqualibus suis emissos, aqua et cibariis bene instructos, primum terram peragrasse habitatam: eaque trajecta, pervenisse in eam quæ feris est referta; tum ex hac transisse in desertam, iter Zephyrum ventum versus per eam facientes. Postquam multum terræ arenosæ permeassent, post multos dies conspexisse tandem aliquando arbores, quæ in planitie creverant; accessisseque et fructum arborum gustasse. Gustantibus vero supervenisse homines parvos, minores modica statura, qui eos prehensos abduxissent: sermonem vero illorum non intellexisse Nasamonas, nec illos sermonem ipsorum. (5) Ab his igitur abductos esse per maximas paludes, easque prætergressos pervenisse in oppidum, in quo cunctos fuisse his, qui illos abduxerant, statura æquales, nigros autem colore. Ad oppidum illud fluere flumen ingens: fluere autem ab occidente versus orientem solem, in eoque reperiri crocodilos.
XXXIII. Hactenus igitur a me exposita sit Ammonii Etearchi narratio: hoc unum adjiciam, dixisse eum, rediisse hos Nasamonas, ut quidem narraverint Cyrenæi; et homines illos, ad quos pervenissent, præstigiatores esse omnes. Jam vero fluvium illum præterfluentem et Etearchus conjectabat esse Nilum, atque etiam ratio ita suadet. (2) Fluit enim ex Libya Nilus, mediam illam secans; et, ut ego conjicio, ex manifestis de his quæ minus cognita sunt conjecturam capiens, similum Istro cursus rationem habet. Nam Ister fluvius, a Celtis et Pyrene oppido initium sumens, mediam perfluit scinditque Europam. (3) Habitant autem Celtæ extra Herculis columnas, finitimique sunt Cynesiorum, qui sunt extremus populus versus occidentem eorum qui Europam incolunt. Desinit autem Ister, in mare influens Ponti Euxini, ubi Istram habitant coloni Milesiorum.
XXXIV. Ister igitur, quum per habitatam fluat terram, multis hominibus notus est. Nili autem fontes docere nemo non potest, quoniam non habitata desertaque est Libya, quam perfluit. De ejus cursu vero, quoad longissime eum cognoscere percunctando potui, dictum est. Exit autem Nilus in Ægyptum. (2) Sita est autem Ægyptus ex adverso maxime montanæ Ciliciæ, unde ad Sinopen oppidum ad Pontum Euxinum via recta est expedito homini quinque dierum: Sinope autem est ex adverso Istri, qua is in mare influit. Ita Nilum quidem, qui totam Libyam percurrit, æqualem censeo Istro. Sed de Nilo hæc dicta sufficiant.
XXXV. Progredior nunc, longiorem de Ægypto narrationem exordiens, quoniam et plures res mirabiles habet, quam alia quælibet regio, et narrationem omnem superantia opera exhibet præ quavis alia: qua de caussa copiosius de ea exponam. (2) Ægyptii, quemadmodum apud eos cœlum diversum est, et fluvii natura longe differt ceterorum natura fluviorum, sic et ipsi plerisque omnibus in rebus mores sequuntur et instituta ceteris hominibus contraria. Apud eos mulieres forum frequentant et mercantur; viri autem, domi sedentes, telam texunt. (3) Texunt autem alii homines tramam sursum adigentes, Ægyptii deorsum. Onera viri in capitibus ferunt; feminæ in humeris. (4) Mingunt feminæ, rectæ stantes; viri, se deprimentes. Alvum exonerant intra domos; cibum vero capiunt extra, in viis publicis: dicentes, quæ turpia quidem sint, sed necessaria, ea in occulto facienda; quæ vero non turpia, in aperto. (5) Femina nulla sacerdotio fungitur, nec dei ullius, nec deæ: viri sacerdotes sunt tam dearum omnium, quam deorum. Nutrire parentes non tenentur filii, nisi ultro id faciant; filiæ vero, etiam si nolint, lege tenentur.
XXXVI. Deorum sacerdotes aliis in terris comam alunt; in Ægypto tondentur. Apud alios homines institutum est, ut in propinquorum funeribus tondeant caput: Ægyptii, mortuo aliquo suorum, capillos et barbam augeri sinunt, antea tonsi. (2) Alii homines seorsum ab animalibus vitam agunt: Ægyptii una cum animalibus degunt. Alii tritico et hordeo vescuntur: apud Ægyptios, qui hisce vitam sustentat, ei id maximo probro est; ex olyra vero panem et alia farinacea parant, quam nonnulli zeam vocant. (3) Farinam Ægyptii pedibus subigunt, lutum vero manibus; manibus item stercus tollunt. Pudenda alii homines sinunt uti natura sunt, nisi qui ab his didicere, Ægyptii ea circumcidunt. (4) Vestes vir quilibet binas habet; femina unam. Velorum annulos et funes alii extrinsecus adligant, Ægyptii intrinsecus. (5) Literarum elementa scribunt et calculis computant Græci a sinistra parte ad dextram promoventes manum: Ægyptii a dextra ad sinistram; atque id facientes, dextrorsum se scribere dicunt, Græcos autem ad sinistram. Utuntur autem duplici genere scripturæ, quorum alterum sacrum vocatur, alterum populare.
XXXVII. Religiosi quum sint supra modum, et magis quam alii homines, ritibus utuntur hujusmodi. Ex æneis bibunt poculis, eaque quotidie operose eluunt exterguntque; non hic, nec vero ille; sed ad unum omnes. (2) Vestimenta gestant linea, semper recens lota; hoc enim quam maxime curant. Pudenda autem circumcidunt munditiei caussa; maluntque mundi esse, quam decori. (3) Sacerdotes tertio quoque die totum radunt corpus, ne aut pediculus aut aliud quid sordidum illis insit, dum diis officia præstant. (4) Vestem sacerdotes nonnisi lineam gestant, et calceamenta ex papyro; aliam vestem, aut alia calceamenta gestare, non est illis licitum. Bis quotidie lavantur frigida, et bis unaquaque nocte. Denique alias observant cærimonias, verbo ut dicam, infinitas. (5) Fruuntur vero etiam commodis haud paucis. Nihil enim suarum rerum vel usu deterunt vel consumunt: sed adponuntur illis quotidie sacri cibi cocti, et carnis bovinæ et anserinæ copia quædam haud exigua: etiam vinum viteum eisdem præbetur. (6) Piscibus autem vesci nefas illis est. Fabas nullas utique serunt Ægyptii, et, si quæ nascuntur, has nec crudas manducant, nec coctis vescuntur: sacerdotes vero ne adspicere quidem eas sustinent, immundum esse lugem existimantes. (7) Non est autem cuique deo sacerdos unus; sed plures, quorum unus est princeps sacerdos: qui si moritur, ei succedit filius.
XXXVIII. Boves mares Epapho sacros esse æstimant; et hac de caussa in hunc modum eos explorant. Si vel unum pilum nigrum in bove conspicit is qui explorat, hunc non censet esse mundum. (2) Est autem sacerdos ad id constitutus, qui et recto stante bove, et resupinato, et lingua ejus exserta, inquirat an mundus sit respectu præscriptorum signorum, quæ ego alibi exponam. Inspicitque ille etiam caudæ pilos, an habeat illos bos secundum naturam constitutos. (3) Quodsi his omnibus rebus mundus bos est, tum notat illum sacerdos papyro cornibus circumvoluto, deinde inlita terra signatoria annulum imprimit; atque ita bos abducitur: non signatum autem immolanti, capitis pœna dicta est. Hic est ritus, quo exploratur victima.
XXXIX. Sacrificium autem tali modo instituitur. Postquam justa nota signatus bos ad aram adductus est, ad quam peragere volunt sacrificium, pyram accendunt. Deinde super ara vinum adversus victimam libant, invocatoque deo illam mactant, mactatæque caput abscindunt. (2) Tum corpus quidem pecudis excoriant; capiti vero illi multa mala imprecantur, eo facto, qui forum venale habent, et quorum in oppido Græci mercatores cum ipsis habitant, hi caput illud in forum ferunt venduntque; quibus vero non adsunt Græci, hi illud in fluvium abjiciunt. (3) Imprecantur autem capitibus, hæc verba pronunciantes: Si quid mali aut nobis sacrificantibus aut universæ imminet Ægypto, illud in hoc caput vertito! Quod igitur ad capita mactatarum victimarum attinet, et ad vinum super eas effusum, Ægyptii omnes, omnibus in sacrificiis, eisdem ritibus perinde utuntur: atque inde fit ut nullius etiam alius animantis capite quisquam Ægyptius vescatur.
XL. Exenteratio autem victimæ et crematio, pro diversis sacris, diversa est. Quam igitur maximam deam censent esse, cui item maximum agunt festum, huic quo ritu fiat exenteratio et crematio dicam. (2) Postquam excoriarunt bovem, peractis precibus, totam inferiorem alvum exenterant, viscera vero et adipem in corpore relinquunt: pedes autem amputant, et extremam coxam, armosque, et cervicem. (3) His factis, reliquum bovis corpus implent panibus mundis, melle, uva passa, ficis, thure, myrrha, aliisque aromatibus: tum ita repletum incendunt, oleum largiter infundentes. Priusquam autem id sacrum faciant, jejunium agunt. Dum ardet victima, plangunt omnes: denique, plangendi fine facto, epulum adponunt ex victimarum reliquiis.
XLI. Mundos igitur boves mares et vitulos immolant Ægyptii omnes: feminas[TR2] vero immolare nefas est, sed sacræ illæ sunt Isidi. Est enim Isidis imago muliebris, bubulis instructa cornibus, quemadmodum Io pingitur a Græcis: et boves feminas cuncti perinde colunt Ægyptii pecudum omnium longe maxime. (2) Quapropter nec vir Ægyptius, neque mulier, Græcum virum osculabitur, aut cultro hominis Græci aut veru aut olla utetur; et ne mundi quidem bovis carnem, quæ græco cultro dissecta fuerit, gustabit. (3) Mortuos vero boves hoc modo sepeliunt. Feminas quidem in fluvium conjiciunt: mares autem defodiunt quique in suis suburbiis, ita ut alterum cornu aut etiam utrumque emineat e terra signi caussa. Putrefacto cadavere, quando statutum adest tempus, venit in unumquodque oppidum navis ex Prosopitide quæ vocatur insula, quæ in Delta est, novem schœnos in circuitu habens. (4) In hac igitur Prosopitide insula quum alia insunt oppida multa, tum illud e quo naves circummittuntur boum ossa ablaturæ, cui nomen Atarbechis; in qua est templum Veneri sacrum. (5) Ex hoc igitur oppido multi homines, alii in alia oppida, circumvehuntur, qui ossa illa effodiunt, et abducta sepeliunt unum in locum cuncta. Eodem vero modo, atque boves, sepeliunt etiam alia pecora mortua: est enim etiam de his ita lege cautum; nam ne hæc quidem mactant.
XLII. Jam quicumque templum habent Jovi Thebano sacrum, aut qui præfecturam incolunt Thebanam, hi omnes ovibus abstinent, capras vero immolant. (Nec enim omnes Ægyptii eosdem perinde deos colunt, exceptis Iside et Osiride, quem esse Bacchum aiunt: hos enim pariter colunt omnes.) Qui vero templum habent Mendeti sacrum, aut qui ex Mendesia sunt præfectura, hi capris abstinent, oves vero immolant. (2) Thebani igitur, et quicumque alii, horum sacra sequentes, ovibus abstinent, hac de caussa legem illam sibi constitutam dicunt: cupivisse Herculem utique conspicere Jovem, hunc autem ab illo conspici noluisse; ad extremum, quum assidue rogaret Hercules, hoc invento usum esse Jovem: excoriasse arietem, tum abscissum arietis caput sibi prætendentem, et vellere ejus indutum, ita se ei ostendisse. (3) Inde Jovis imaginem faciunt Ægyptii arietina facie; et ab Ægyptiis hoc accepere Ammonii, qui sunt Ægyptiorum Æthiopumque colonia, et sermone utuntur ex utrisque mixto. (4) Videturque mihi ipsum etiam nomen Ammoniorum indidem originem cepisse; nam Jovem Ægyptii Ammoun vocant. Thebani igitur arietes non mactant: sed sacros eos istam ob caussam habent. (5) Verumtamen uno die quotannis, in Jovis festo,[TR3] unum arietem cædunt; cujus detracto vellere similiter induunt Jovis simulacrum, deinde aliud simulacrum Herculis ad illud adducunt: eoque facto omnes, qui circa templum sunt, plangunt hircum, et deinde sacro in loculo eum sepeliunt.
XLIII. Ad Herculem vero quod spectet, hunc sermonem audivi, esse eum ex duodecim deorum numero. De altero vero Hercule, quem Græci norunt, nusquam in Ægypto comperire quidquam potuit. Ac sane, nomen Herculis non a Græcis accepisse Ægyptios, sed Græcos potius ab Ægyptiis, et Græcorum eos ipsos qui Amphitryonis filio nomen Herculis imposuerunt; hoc, inquam, ita esse, quum alia multa documenta habeo, (2) tum vero et hoc, quod hujus Herculis parentes ambo, Amphitryo et Alcmena, origine Ægyptii fuere, et quod Ægyptii nec Neptuni nomen, nec Dioscurorum, se nosse aiunt, neque hi dii ab illis in reliquorum deorum numerum sunt relati. (3) Atqui si a Græcis ullius dei nomen accepissent, horum haud minime, immo vel maxime, memoriam erant conservaturi (quandoquidem jam tunc navigationibus utebantur, atque etiam Græcorum nonnulli mare exercebant), ut existimo equidem, et non temere persuasum habeo: quare horum deorum nomina magis etiam, quam Herculis, ad Ægyptiorum notitiam erant perventura. (4) At est Ægyptiis antiquus aliquis deus Hercules:[TR4] nam, ut ipsi dicunt, septemdecim millia annorum usque ad Amasidis regnum effluxerant, postquam ex primis octo diis exstiterunt illi duodecim, quorum in numero Herculem ponunt.
XLIV. Qua de re cupiens certius aliquid, undecumque possem, cognoscere, Tyrum etiam navigavi in Phœnice, quum audivissem esse ibi Herculis templum præcipua religione cultum: (2) conspexique id templum, quum aliis multis donariis largiter instructum, tum duæ in eo columnæ erant, altera purissimo ex auro, altera ex smaragdo lapide, quæ noctu eximie splendebat. Sermones autem miscens cum illis dei sacerdotibus, quæsivi ex eis quantum temporis esset ex quo id templum esset statutum. (3) Reperi autem, ne his quidem convenire cum Græcis: dixerunt enim, simul cum Tyro condita templum etiam illud esse constitutum; esse autem, ex quo condita Tyrus sit, annos bis mille et trecentos. (4) Vidi vero Tyri aliud etiam Herculis templum, cognomine Thasii. (5) Adii autem etiam Thasum, ibique templum reperi a Phœnicibus illis exstructum, qui, quum ad quærendam Europam navibus essent profecti, Thasum condiderunt: quod quidem quinque hominum generationibus prius accidit, quam in Græcia natus est Hercules, Amphitryonis filius. (6) Ex hactenus igitur narratis clare patet, antiquum deum Herculem esse. Quare rectissime mihi videntur illi ex Græcis facere, qui bina Herculis templa constituta habent; et alteri Herculi ut immortali, cognomine Olympio, sacra faciunt; alterum heroicis honoribus prosquuntur.
XLV. Narrant autem Græci quum alia multa inconsiderate, tum et hæc fatua eorum fabula est, quam de Hercule memorant; dicentes, quum in Ægyptum venisset, coronatum ab Ægyptiis veluti victimam fuisse, et cum pompa eductum, ut Jovi immolaretur: illumque initio quidem quietem egisse, deinde vero quum ad altare auspicarentur sacrificium, exserto robore cunctos interfecisse. (2) Mihi vero hæc dicentes Græci prorsus ignari videntur esse naturæ Ægyptiorum, institutorumque quibus illi utuntur. Quibus enim nefas est vel pecudes mactare, exceptis ovibus et bobus maribus vitulisque, si mundi fuerint, et anseribus; hi quo pacto hominem mactarent? (3) Præterea, quum unus fuerit Hercules, atque etiam tum homo, ut ipsi aiunt; quo pacto fieri potuit ut multas hominum myriades occideret? Sed hæc a me hactenus hisce de rebus dicta dii et heroes, quæso, in bonam partem accipiant!
XLVI. Capras autem et hircos hac de caussa non mactant ii ex Ægyptiis, quos supra dixi. Pan in octo deorum numero habetur apud Mendesios: quos octo deos priores aiunt fuisse duodecim diis. (2) Pingunt autem et exsculpunt pictores et sculptores simulacrum Panis prorsus ut Græci, facie caprina, et pedibus hirci: non quod eum talem esse arbitrentur; sed similem illum ceteris diis existimant. Cur autem ita pingant eum, non mihi lubet exponere. (2) Religiose autem colunt Mendesii caprarum omne genus, sed magis etiam mares quam feminas; et horum eos majore in honore habent qui cornua non emittunt. Ex his autem unus est maxime, qui quando moritur, universa Mendesia præfectura ingenti in luctu versatur. (4) Nominatur vero et hircus et Pan sermone Ægyptiorum Mendes. Accidit autem in hac præfectura mea ætate hoc prodigium: hircus cum muliere coiit propalam: eaque res ad omnium hominum notitiam pervenit.
XLVII. Suem vero sordidum animal esse censent Ægyptii; ita quidem, ut, si quis inter transeundum vel solis vestimentis suem tetigerit, ad flumen abeat, et immergens sese abluat. Itaque etiam subulci, quamvis sint indigenæ Ægyptii, soli ex omnibus Ægyptiis nullum templum ingrediuntur: neque quisquam illis filiam vult elocare, nec illorum filiam ducere uxorem: sed inter se subulci filias elocant, et matrimonia ineunt. (2) Aliis igitur diis sues immolare nefas ducunt Ægyptii: Lunæ vero et Baccho solis, eodem tempore, eodem plenilunio, sues immolant, et carne eorum vescuntur. (3) Cur autem ceteris in festis a suibus abhorreant, in hoc vero eas immolent, caussam hujus rei adferunt Ægyptii; quam licet noverim, non valde me decet referre. (4) Sacrificantur autem sues Lunæ in hunc modum: qui sacrum facit, is mactata sue extremam ejus caudam, splenem, et omentum, in unum componit, omnique adipe, qui in pecudis abdomine est, obtegit, tum accenso igne adolet. Deinde reliqua carne vescuntur eodem plenilunii die, quo sacra fecerunt: alio vero die nemo amplius gustaverit. Pauperes vero, ob victus tenuitatem, farinaceas fingunt sues, eisque coctis sacrificium peragunt.
XLVIII. Baccho vero, vespera quæ festum antecedit, unusquisque suem ante januam ædium suarum mactat; mactatam vero eidem subulco, qui illi eam vendiderat, tradit auferendam. (2) Reliquum vero festum Baccho, choros si excipias, Ægyptii eodem prorsus modo agunt atque Græci. Loco phallorum autem alio invento utuntur; imaginibus fere cubitalibus, nervo mobilibus, quas per vicos circumferunt mulieres, nutante veretro, haud multo minori quam reliquum totum corpus. (3) Præcedit tibia, sequunturque mulieres, Baccho carmina canentes. Cur autem veretrum sit majus, et hoc unum in corpore moveatur, ejus rei sacra quædam redditur ratio.
XLIX. Jam igitur hujus sacri videtur mihi Melampus, Amythaonis filius, non fuisse ignarus, sed cognitum illud habuisse. Qui enim Græcos et nomen et sacra Bacchi et phalli pompam docuit, is Melampus est. (2) Sed non totam rem recte perceptam aperuit: alii autem post eum docti viri amplius illam patefecerunt. Phallum certe, qui in Bacchi pompa circumfertur, Melampus instituit, et ab illo edocti faciunt Græci quæ faciunt. (3) Ego itaque adfirmo, Melampodem, quum esset vir doctrina et ingenio præstans, et divinandi artem sibi comparasse, et quum alia multa, quæ ex Ægypto cognoverat, tum ea quæ ad Bacchum spectant, Græcos docuisse, pauca ex illis immutantem. (4) Nec enim dicam equidem, fortuito congruere ea quæ in Ægypto peraguntur huic deo, et quæ apud Græcos: forent enim reliquis Græcorum moribus institutisque conformia, nec recens introducta: nec vero rursus dicam, a Græcis accepisse Ægyptios sive hoc, sive aliud ullum institutum. (5) Accepisse autem Melampus hæc quæ ad Bacchi cultum spectant, maxime a Cadmo Tyrio mihi videtur et ab his qui cum eo ex Phœnice in hanc terram, quæ nunc Bœotia vocatur, advenerat.
L. Enimvero omnia propemodum deorum nomina ex Ægypto in Græciam pervenerunt. Nam, a barbaris advenisse, perquirendo compertum habeo: puto autem, ex Ægypto maxime fuisse adlata. (2) Etenim si Neptunum et Dioscuros excipias, ut jam ante dixi, tum Junonem, Vestam, Themidem, Charitas et Nereidas; reliquorum deorum omnium nomina ab omni retro tempore in Ægypto exstitere. Dico autem quæ dicunt ipsi Ægyptii. (3) Quorum vero deorum ignorare se nomina aiunt, his mihi videntur Pelasgi nomina imposuisse, excepto Neptuno: hujus autem dei notitia ex Libya ad Græcos pervenit: nullus enim populus, præter Libyes, Neptuni olim nomen habuit: Libyes vero deum hunc perpetuo coluerunt. Porro nec heroas ullo cultu prosequuntur Ægpytii.
LI. Ista igitur, quæ dixi, et præterea alia, de quibus dicturus sum, ab Ægyptiis receperunt Græci. Quod vero Mercurii imagines faciunt erecta pudenda habentes, id non ab Ægyptiis didicerunt; sed a Pelasgis acceperunt primi Græcorum omnium Athenienses, ac deinde ab his ceteri. (2) Nam cum Atheniensibus, qui jam tum Hellenibus accensebantur, simul in eadem regione habitabant Pelasgi; unde etiam ipsi cœperunt in Hellenum numero haberi. Quisquis mysteriis Cabirorum initiatus est, quæ Samothraces celebrant, is novit quid sit quod dico. (3) Samothraciam enim prius incoluerant hi Pelasgi, qui cum Atheniensibus habitaverunt: et ab his Samothraces mysteria acceperunt. Igitur Mercurii imagines pudendis erectis primi Græcorum Athenienses fecerunt, a Pelasgis edocti. Pelasgi vero ejus rei sacram quamdam rationem adferebant, quæ in Samothracicis mysteriis explicatur.
LII. Sacrificia autem omnia olim peragebant Pelasgi deos precantes, ut ego Dodonæ mihi adfirmatum cognovi: sed cognomento aut nomine nullum eorum compellabant; necdum enim audiverant. (2) Simpliciter deos, θεούς, adpellabant, eo quod illi omnes res ordine posuissent, θέντες (a θεῖναι, ponere), et distributionem earum omnem in manu haberent. (3) Deinde vero, multo interjecto tempore, didicerunt ex Ægypto adlata deorum nomina ceterorum præter Bacchum, cujus nomen multo post cognoverunt.[TR5] Aliquanto post, Dodonam miserunt, horum nominum caussa oraculum consulentes: est enim antiquissimum Græcis oraculum hoc constitutum, et tunc temporis nullum aliud præter hoc erat. (4) Consulentibus igitur Dodonæ oraculum Pelasgis, an nomina susciperent deorum a barbaris adlata, datum est responsum, Uterentur illis. Ab hoc igitur tempore in sacris faciendis usi sunt Pelasgi nominibus deorum: a Pelasgis vero postmodum acceperunt ea Hellenes.
LIII. Unde autem exstiterit unusquisque deorum, an vero semper fuerint omnes, tum qua sint specie, ignorarunt Græci, usque ad nuperrimum diem, ut verbo dicam. (2) Hesiodum enim et Homerum quadringentis annis me antiquiores esse existimo, non amplius. Hi sunt autem qui deorum generationem Græcis condiderunt, et cognomina ac nomina diis imposuerunt, et honores artesque distribuerunt, et eorum formas delinearunt. (3) Qui vero dicuntur his antiquiores fuisse poetæ, hi post illos, ut equidem puto, exstiterunt. Jam quæ prius dixi, ea ex ore Dodonidarum sacerdotum retuli: quæ vero deinde, ad Hesiodum et Homerum spectantia, ea meis verbis dico.
LIV. De oraculis autem, quum de illo quod apud Græcos (Dodonæ) est, tum eo quod in Libya, hancce historiam narrant Ægyptii. Dixerunt mihi Jovis Thebani sacerdotes duas mulieres, templi ministras, Thebis olim abductas fuisse a Phœnicibus; compertumque esse, alteram earum venditam fuisse in Libyam, alteram in Græciam: hasque esse mulieres, quæ oracula illa apud prædictos populos primum instituissent. (2) Quum vero ex illis quæsissem, unde hæc, quæ adfirment, tam adcurate nossent, responderunt ad hæc: magnam curam fuisse adhibitam ad investigandas mulieres, sed reperiri eas non potuisse: deinde vero compertum ipsis esse id quod dixissent.
LV. Ista igitur ex Thebanis audivi sacerdotibus; Dodonæorum vero prophetissæ hæc narrant: duas nigras columbas Thebis Ægyptiis avolasse, earum alteram in Libyam, alteram ad se venisse. Et hanc quidem in fago residentem, humana lingua locutam dixisse, instituendum ibi esse Jovis oraculum. Dodonæos igitur existimasse, divinitus id sibi præcipi, et continuo mandata fecisse. (2) Illam autem columbam quæ in Libyam abierat, dicunt, jussisse Libyas, ut Ammonis instituerent oraculum. Est autem et hoc, Jovis oraculum. (3) Hæc mihi dixerunt mulieres quæ apud Dodonæos sacerdotio funguntur; quarum natu maximæ nomen est Promeneæ; alteri, Timaretæ; natu minimæ, Nicandræ. Atque his constentiebant ceteri Dodonæi, qui circa id templum ministrant.
LVI. Quibus de rebus hæc est mea sententia. Quodsi revera Phœnices sacras mulieres abduxerunt, earumque alteram in Libyam vendiderunt, alteram in Græciam; videtur mihi hæc altera in hujus terræ, quæ nunc Græcia, olim vero Pelasgia vocabatur, eam regionem vendita fuisse, quam Thesproti incolunt; deinde vero, quum ibi serviret, sub fago arbore ædem Jovi statuisse: quemadmodum consentaneum est, eam quæ Thebis in Jovis templo famulata esset, eo in loco, quo nunc delata esset, memoriam illius servasse. (2) Deinde, postquam Græcum addidicit sermonem, oraculum ibidem instituit. Probabile est etiam, dixisse eam, sororem suam in Libyam esse venditam ab eisdem Phœnicibus, a quibus et ipsa vendita fuisset.
LVII. Quod autem columbæ nominatæ sint a Dodonæis istæ mulieres, id ea re factum mihi videtur, quod barbaræ fuissent: eo enim visæ illis erant vocem edere similem avibus. (2) Post aliquod tempus autem humana voce aiunt locutam esse columbam; scilicet postquam eo sermone, quem ipsi intelligebant, loqui cœpit: quoad vero barbare loquebatur, avium more sonum edere illis visa erat. Nam quo pacto columba humana lingua loqueretur? Quod vero nigram fuisse dicunt columbam, significant Ægyptiam fuisse mulierem.
LVIII. Est autem modus quo oracula redduntur similis Thebis Ægyptiacis atque Dodonæ. Est vero etiam divinatio in templis ab Ægyptiis profecta. (2) Jam panegyres (sacros conventus) et pompas et adductiones victimarum ad aras primi utique Ægyptii instituerunt; et ab his Græci acceperunt. Cujus rei documentum mihi hoc est, quod apud illos ab longo inde tempore instituti sunt hi ritus; apud Græcos autem nuper introducti.
LIX. Celebrant autem panegyres Ægyptii non semel quotannis, sed frequentius. Maxime quidem et præcipuo cum studio panegyrin agunt Bubastin oppidum, in Dianæ honorem: deinde Busirin, Isidi; est enim in hoc oppido maximum Isidis templum. Situm est autem id oppidum in medio Delta Ægyptiaco; Isis vero Græco sermone Demeter (Ceres) est. Tertiam panegyrin in Sain oppidum agunt Minervæ: quartam, Heliopolin, Soli: quintam, in oppidum cui Buto nomen, Latonæ: sextam, Papremin oppidum, Marti.
LX. Quæ Bubastin agitur panegyris, tali modo instituitur. Navigant una viri et mulieres, et equidem magna utrorumque multitudo in quaque navi. Per totum navigationis cursum, mulierum aliæ crotala pulsant, viri vero tibiis canunt: reliquæ mulieres virique canunt et manibus plaudunt. (2) Quoties inter navigandum prope aliud oppidum accedunt, navi ad terram adpulsa, talia agunt: ex mulieribus aliquæ pergunt ea facere quæ dixi; aliæ clamantes dicteriis incessunt oppidi illius mulieres; aliæ tripudiant; aliæ stantes attracta veste corpora nudant. (3) Hæc ad quodlibet oppidum juxta fluvium situm faciunt. Ubi vero Bubastin venerunt, festum celebrant, magna sacrificia offerentes: et vini vitei in festo illo plus absumitur, quam reliquo toto anno. (4) Conveniunt autem, viri et mulieres, non comprehensis in eo numero pueris puellisque, ad septingenta utique millia, ut aiunt indigenæ. Hæc igitur ita peragunt.
LXI. In Busiride vero oppido qua ratione Isidi festum agant, supra dixi. Plangunt ibi, post peractum sacrificium, viri omnes mulieresque, multæ admodum myriades hominum: quis sit vero quem plangunt, nefas mihi est declarare. (2) Qui vero Cares natione in Ægypto habitant, hi tanto etiam amplius faciunt quam ceteri, ut frontes quoque cultris concidant; et ea re produnt se peregrinos esse, non Ægyptios.
LXII. Quum in Sain oppidum solennis sacrificii caussa conveniunt, certa quadam nocte lucernas accendunt omnes sub dio circum domos suas. Sunt autem hæ lucernæ vascula sale repleta et oleo; superne est ellychnium, quod per totam noctem ardet; adpellantque festum illud, Accensionem lucernarum. (2) Alii autem Ægyptii, qui conventui non intersunt, observantes noctem sacrificii, lucernas et ipsi accendunt omnes: ita fit ut non solum in Sai oppido, sed per totam Ægyptum lucernæ ardeant. Qua vero de caussa nox hæc lumine ita honoretur, ea de re sacra quædam ratio adfertur.
LXIII. Heliopolin et in Buto oppidum quum conveniunt, nonnisi sacrificia peragunt: Papremi vero et sacrificia et alios sacros ritus celebrant, sicut ceteris in locis. Ibi vero, quando sol occasui vicinus est, pauci nonnulli ex sacerdotibus circa dei simulacrum occupantur; plerique vero eorum, ligneis clavis instructi, stant in templi introitu; alii vero, susceptum votum exsequentes, plures quam mille homines, ex adverso stant, fuste quisque instructus. (2) Simulacrum autem dei, quod in parva ædicula inest lignea deaurata, pridie ejus diei in aliam sacram ædem transportant. Jam pauci illi, qui apud simulacrum relicti sunt, trahunt plaustrum quattuor rotarum, cui imposita est ædicula et quod ei inest simulacrum: isti vero, qui in propylæo stant, hos non sinunt intrare. Atque hi, qui vota susceperunt, deo opem ferentes, pugnam ineunt, illosque fustibus cædunt: (3) fitque ibi acre prælium, multisque contunduntur capita; nec pauci, ut equidem arbitror, moriuntur etiam ex vulneribus; quamquam adfirmant Ægyptii neminem interire.
LXIV. Hanc autem panegyrin hac caussa institutam esse aiunt indigenæ: habitasse in illo templo matrem Martis: Martem autem, alibi educatum, postquam ad virilem pervenit ætatem, voluisse matri in commercium venire: ministros autem matris, ut qui illum numquam ante vidissent, non sivisse eum accedere, sed prohibuisse: tum illum, adductis secum ex alio oppido hominibus, male mulcasse ministros et ad matrem introivisse. In ejus rei memoriam verberationem hanc in festo Marti sacro a se aiunt esse institutam. (2) Etiam hanc religionem primi coluerunt Ægyptii, ut nefas ducant in templo coire cum mulieribus, aut a concubitu intrare in templa illotum. Ceteri enim fere omnes homines, exceptis Ægyptiis et Græcis, coeunt in locis sacris, et ab uxoribus surgentes, templum intrant illoti: existimantes nihil inter homines et alias pecudes differre. Videre se enim alias pecudes et avium varia genera coire in ipsis deorum ædibus et in locis deo alicui consecratis: id si ingratum esset deo, pecudes non esse facturas. Talia illi prætexentes faciunt ista, mihi quidem minime probata.
LXV. Sed Ægyptii, quum aliis in rebus, tum nimirum et hac in parte, curiose colunt templorum religionem. Ægyptus, quamvis sit Libyæ confinis, non est tamen bestiis frequens. Quæ vero in ea reperiuntur, sacræ habentur omnes: et illarum quidem aliæ cum ipsis hominibus aluntur; aliæ non item. (2) Quodsi vero declarare vellem, cur deorum cuique consecratæ sint hæ quæ sacræ habentur, descenderem ad sermonem faciendum de divinis rebus, quas exponere equidem imprimis devito: quarum si quas ego in narratione mea tetigi, necessitate adductus de eis sum locutus. (3) Obtinet autem, quod ad hasce bestias spectat, institutum hujusmodi. Constituti sunt, quibus earum alendarum, et quidem cujusque generis sigillatim, cura commissa est, viri Ægyptii mulieresque; quo in munere patri filius succedit. (4) Præterea singuli oppidorum incolæ vota illis exsolvunt hæc, quæ deo ei fecerunt cui sacrata est bestia: scilicet liberorum suorum sive totum caput, sive dimidium, aut tertiam radunt partem; deinde capillos in trutina argentum contra pendunt, et, quantum fuerit capillorum pondus, tantum argenti solvunt curatrici bestiarum: illaque, pro hoc, escam bestiis concisos pisces præbet; (5) hoc enim eis alimenti genus adsignatum est. Si quis vero harum bestiarum quampiam occiderit, si sponte id fecerit, capite delictum luit; sin invitus, mulctam pendit, quantum irrogaverint sacerdotes. Qui vero ibin aut accipitrem necavit, sive volens, sive invitus, eum mori necesse est.
LVI. Quamvis autem multæ sint bestiæ quæ cum hominibus aluntur vitamque agunt, multo etiam plures forent, nisi felibus accideret hocce. Postquam pepererunt feminæ, non amplius accedunt ad mares: at hi, coire cum illis concupiscentes, quum non possint, tali utuntur invento: rapiunt illarum fœtus, raptosque interficiunt; nec tamen comedunt occisos. Tum illæ, fœtu privatæ, et alium desiderantes, sic demum iterum ad mares accedunt: est enim amans prolis bestia. (2) Quodsi vero incidit incendium, divinitus quasi furore quodam corripiuntur feles. Nam Ægyptii quidem, per intervalla dispositi, custodiam felium agunt, incendium interim nihil curantes; at feles, aut sese insinuantes per hominum intervalla, aut superne transilientes, in ignem insiliunt: (3) quod ubi fit, ingens luctus capit Ægyptios. Quodsi ultro in domo quadam moritur felis, omnes ædium illarum incolæ supercilia sola radunt; apud quos vero canis mortuus fuerit, hi totum radunt corpus et caput.
LXVII. Abducuntur autem mortuæ feles in sacra sepulcra, quæ in Bubasti sunt oppido, ubi conditæ sepeliuntur. Canes autem mortuos in suo quisque oppido sacris in conditoriis sepeliunt: (2) et similiter, atque canes, sepeliuntur ichneumones. Mures autem araneos et accipitres in Buto oppidum deducunt: ibes vero, Mercurio sacras, Hermopolin. (3) Ursos autem, raros illos quidem in Ægypto, et lupos, qui vulpibus haud multo sunt majores, ibi sepeliunt, ubi mortui reperiuntur.
LXVIII. Crocodilorum autem hæc natura est. Per quattuor menses maxime hibernos nullum cibum capiunt. Quadrupes est, terram pariter et aquam habitans: ova enim parit excluditque in terra, et majorem diei partem in sicco versatur, noctem vero totam in fluvio agit: est enim aqua tum magis calida quam aer et ros. (2) Omnium vero, quæ novimus, animalium hoc ex minimo fit maximum. Nam ova parit haud multo majora anserinis, et exclusus fœtus pro ovi portione est: at, ubi incrementum cepit, pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem, et ultra. (3) Habet autem oculos porci, dentes vero magnos et exsertos, pro ratione magnitudinis corporis. Linguam natura non habet, unum ex omnibus animantibus: neque inferiorem movet, maxillam, sed ex omnibus item animantibus unum est quod superiorem maxillam admoveat inferiori. (4) Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam, quæ in tergo perrumpi non potest. In aqua quidem cæcus est, in aere vero perspicacissimus. Quum igitur in aqua degat, os intus oppletum habet hirudinibus. (5) Jam aliæ quidem aves et bestiæ illum fugiunt: eum trochilo autem pacem colit, quippe qui utilem ei operam præstat: nam postquam ex aqua in terram exiit crocodilus, ibique ore hiante recubat (quod facere ille plerumque contra zephyrum consuevit), tum trochilus in os ejus sese insinuans, hirudines devorat; atque ille hac opera sibi præstita gaudens, neutiquam lædit trochilum.
LXIX. Sunt autem crocodili aliis Ægyptiis sacri; aliis non item, sed hi illos ut hostes persequuntur. Qui circa Thebas et Mœridis lacum habitant, hi vel maxime sacros illos ducunt: (2) et horum utrique unum crocodilum eximium alunt, manu tractari edoctum; cujus auribus inaures ex fusis lapidibus et auro inserunt, et anteriores pedes ornant armillis; demensoque cibo, quum farinaceo, tum ex victimis, eumdem pascunt, curantes ut quam lautissime vivat; denique mortuum condiunt, et sacro in sepulcro sepeliunt. (3) Qui vero circa Elephantinen habitant, hi non modo non sacros habent crocodilos, sed et carne eorum vescuntur. Vocantur autem ab Ægyptiis, non crocodili, sed champsæ. Crocodilos enim Iones illos nominarunt, formam illorum conferentes cum crocodilis (id est lacertis) qui apud illos in maceriis versantur.
LXX. Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur: quorum ego illum, qui maxime mihi memoratu dignus videtur, exponam. Suis tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit venator: ipse in ripa fluminis vivum habet porcellum, quem ferit. (2) Crocodilus, audita voce, ad ejus onum adcurrit; in tergus vero suis incidens, illud deglutit; deinde eum in terram attrahunt. Postquam in terram extractus est, primum omnium oculos ejus luto oblinit venator: eo facto, facile admodum reliqua administrat; si facere non potuit, difficulter.
LXXI. Hippopotami in Papremite præfectura sacri habentur; reliquis vero Ægyptiis non sunt sacri. Horum natura atque species talis est: quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, juba equina, dentibus prominentibus in conspicuo, cauda et voce equina; magnitudine maximi tauri; corio eum in modum crasso, ut ex arefacto conficiantur hastæ.
LXXII. Gignuntur in fluvio etiam lutræ, quas sacras ducunt Ægyptii. Ex piscium autem genere sacrum reputant esse eum qui vocatur lepidotus (quasi squamatum dicas), et anguillam: quos pisces Nilo sacros esse aiunt; itemque ex avium genere vulpanseres.
LXXIII. Est autem etiam alia avis sacra, cui nomen phœnix: quem ego quidem non vidi, nisi pictum; perraro quippe Ægyptum visitat, nonnisi ex quingentorum, ut Helipolitæ aiunt, annorum intervallo: advenire autem dicunt tunc, quum pater ejus obiit. (2) Est autem, si modo pictura recte ejus formam referet, tantus atque talis: pennarum color, aliarum aureus, aliarum ruber; cæterum tota avis, habitu et magnitudine, aquilæ maxime simillima. (3) Phœnicem hunc aiunt, mihi quidem parum credibilia narrantes, hæcce machinari: ex Arabia proficiscentem, in Solis templum portare patrem suum, myrrha circumlitum, et in templo Solis sepelire. (4) Portare autem eum hoc modo: primum myrrham in ovi formam fingere tanti ponderis, quantum ferre ipse possit; dein ferendo illud experiri; factoque experimento, excavare ovum, et patrem intus ponere, et qua parte ovi excavati patrem inseruerit, eam alia myrrha oblinere: ita pondus impositi patris idem esse atque fuerat ovi pondus: hoc denique modo circumlitum patrem gestare eum in Solis templum. Hæc facere avem illam narrant.
LXXIV. Sunt autem circa Thebas sacri serpentes, nihil hominibus noxii, haud sane magni, duobus cornibus instructi e summo capite enatis. Hos, postquam mortui sunt, in Jovis templo sepeliunt: huic enim deo sacros esse eos dicunt.
LXXV. Est vero in Arabia locus, ex adverso oppido Buto maxime situs; quem locum ipse adii, quum audirem quæ de serpentibus volucribus narrantur. Eo ut perveni, vidi ossa et spinas serpentum, ineffabili multitudine: erant enim spinarum acervi, majores alii, alii minores, atque rursus minores, ingenti numero. (2) Est autem locus, ubi effusæ hæ spinæ jacent, hujusmodi: ex angustis montibus introitus est in magnam planitiem; ea planities contigua est planitie Ægypti. Narrant igitur, ineunte vere ex Arabia Ægyptum versus advolare volucres serpentes; ibes autem aves, occurrentes illis in faucibus hujus regionis, aditu prohibere serpentes, illosque necare. (3) Et hoc quia facere solita sit, magno in honore ab Ægyptiis haberi ibin, aiunt Arabes; et profitentur etiam Ægyptii, ea caussa se hasce aves in honore habere.
LXXVI. Species autem ibidis talis est: colore admodum nigro avis est per totum corpus, pedibus gruis, rostro quam maxime adunco, magnitudine quanta crex. (2) Nigrarum scilicet, quæ cum serpentibus pugnant, hæc species est: sed, quæ ante pedes hominum magis versantur (duo enim sunt ibium genera), hæ capite et gula tota glabræ sunt; pennæ quidem corporis albæ, sed caput et cervix et extremæ alæ extremaque cauda, omnia hæc, quæ dixi, nigra admodum: crura et rostrum simile alteri generi. (3) Porro serpentum illorum forma similis est hydrorum: alas autem habent non pennatas, sed vespertilionis alis admodum similes. Et hæc quidem hactenus de sacris bestiis dicta sunto.
LXXVII. Ad Ægyptios ipsos quod attinet, hi qui eam Ægypti partem incolunt, quæ seminari solet, omnium hominum maxime memoriæ rerum gestarum dant operam; suntque longe omnium, cum quibus aliquam notitiam contraxerim, eruditissimi. (2) Vitæ autem ratione utuntur tali. Singulis mensibus per tres continuos dies purgant corpus, vomitibus et clysteribus sanitatem sectantes, rati a cibis, quos sumunt homines, oriri morborum omne genus. (3) Sunt enim cæteroquin Ægyptii, post Libyas, præ cæteris omnibus populis robustissima valetudine, ob cœli puto temperiem, tempestatemque nullis mutationibus obnoxiam. Ex mutationibus enim, quum aliarum rerum, tum præsertim ex tempestatum vicissitudinibus, maxime oriuntur morbi hominibus. (4) Vescuntur autem panibus ex zea coctis, quos cyllestes nominant. Vino vulgo utuntur ex hordeo confecto, quum vites non ferat regio. Pisces alios comedunt crudos, ad solem siccatos; alios sale conditos. (5) Ex avibus coturnices et anates et minores aviculas crudas edunt, sale quidem ante conditas; reliqua autem apud ipsos vel avium genera vel piscium, exceptis his quæ sacra habentur, ea partim assata comedunt, partim elixa.
LXXVIII. In conviviis opulentiorum, postquam cœnare desierunt, circumfert aliquis in loculo mortui hominis simulacrum ex ligno factum, pictura et opere maxime ad naturam expressum, longitudine cubitali omnino, aut duorum cubitorum. Hoc simulacrum ostendens ille unicuique convivarum ait: «In hunc intuens bibe et delectare; post mortem enim talis eris.» Hoc in conviviis faciunt.
LXXIX. Patriis institutis ita sunt dediti, ut alienum nullum adsciscant. Habent autem quum alia instituta memorabilia, tum est apud illos in usu cantilena quædam, Linus, qui et in Phœnice et in Cypro cantatur et alibi; pro diversis autem populis nomen habet diversum, congruit vero atque adeo idem est quem Græci cantant, Linum nominantes. Quare, ut multa alia eorum quæ in Ægypto sunt, sic et hoc mirabar, Linum unde acceperint satis vero compertum est, ab antiquissimis temporibus hunc ab illis cani solitum. (2) Nominatur autem Linus Ægyptiorum lingua Maneros. Dicunt vero Ægyptii, fuisse illum primi regis, qui in Ægypto regnarit, filium unicum: hunc, ante pubertatem mortuum, lamentis his prosequi Ægyptios: et esse hanc apud se primam et unicam cantilenam.
LXXX. Etiam alterum hoc commune habent Ægyptii cum solis quidem Græcorum Lacedæmoniis: juniores apud illos ubi obviam veniunt senioribus, cedunt his via, ac deflectunt; et advenientibus e sedili adsurgunt. Sed est aliud apud eos quod a Græcorum omnium moribus abhorret: in via publica, loco salutationis, adorant alter alterum, manum usque ad genua demittentes.
LXXXI. Vestes induuntur lineas, circa crura fimbriatas, quas calasires vocant: super his candida gestant amicula lanea superinjecta. Nec vero templa ingrediuntur cum laneis amiculis, nec his induti sepeliuntur: nefas est enim. (2) Qui mos congruit cum Orphicis quæ vocantur et Bacchicis institutis, quæ sunt eadem Ægyptiaca et Pythagorica. Nam, qui horum sacrorum est particeps, eum nefas est in laneis vestimentis sepeliri: cujus rei sacra quædam redditur ratio.
LXXXII. Sunt porro alia ab Ægyptiis inventa, hæcce: mensium et dierum unusquisque cuinam ex diis sit consecratus; et, quo quisque die natus est, quænam sint hujus hominis fata futura, quo mortis genere periturus, quodnam ejus futurum sit ingenium et natura: quibus rebus etiam Græcorum nonnulli, qui poesin tractarunt, usi sunt. (2) Prodigia etiam plura ab his inventa sunt, quam ab aliis omnibus hominibus. Incidente enim prodigio, observant scriptoque consignant ea quæ deinde eveniunt: et, si quando postea aliud simile huic incidit, similia existimant eventura.
LXXXIII. Quod ad divinationem spectat, ejus apud illos hæc ratio est. Hominum nulli ars divinandi inesse putatur, sed deorum quibusdam. Nam et Herculis in Ægypto oraculum est, et Apollinis, et Minervæ, et Dianæ, et Martis, et Jovis; denique id, quod maxime omnium in honore habent, Latonæ oraculum in Buto oppido. Modus vero quo eduntur oracula, non idem illis constitutus ubique est, sed diversus.
LXXXIV. Ars medica apud eos in hunc modum distributa est, ut singulorum morborum singuli sint medici, nec plura morborum genera unus idemque curet. Suntque apud illos medicorum plena omnia: nam alii oculorum sunt medici, capitis alii, alii dentium, alii alvi, alii occultorum morborum.
LXXXV. Lamenta et sepulturæ in hunc modum apud eos instituuntur. Quando ex domo quadam decessit homo, cujus aliqua ratio habetur, feminæ ex ea domo omnes luto oblinunt caput aut ipsam etiam faciem, ac dein, relicto domi[TR6] cadavere, ipsæ per urbem discurrentes plangunt, succinctæ, mammasque exserentes, et cum his propinquæ omnes. ex parte viri plangunt, et ipsi succincti. Hæc postquam fecerunt, ita demum corpus ad condiendum efferunt.
LXXXVI. Sunt autem qui hoc ipso occupantur et artem hanc condiendi mortuos exercent. Hi, ubi illis adlatum est cadaver, ostendunt his qui illud adferunt exemplaria lignea cadaverum, pictura verum imitantia. Et præstantissimam quidem condiendi rationem dicunt ejus esse, cujus nomen in tali re effari nefas duco. Monstrant vero et exemplar alterius, quæ huic inferior est et minus pretiosa; denique tertiam, vilissimam. Quibus expositis, quærunt ex illis, quonam genere parari velint cadaver. (2) Tum hi, postquam de mercede convenit, abeunt: et illi, suis in ædibus manentes, si præstantissima ratione condiendum cadaver fuerit, rem ita peragunt. (3) Primum incurvo ferro per nares extrahunt cerebrum; et partem quidem cerebri ita extrahunt, partim vero infusis medicamentis. Deinde acuto lapide Æthiopico circa ilia incidunt cadaver, et totam alvum exenterant, et purgatam eluunt vino palmeo, iterumque tritis aromatibus extergunt: tum trita purissima myrrha et casia aliisque odoribus, thure excepto, alvum complent, atque completam rursus consuunt. (4) His ita factis, nitro condiunt, conduntque cadaver per dies septuaginta; nec enim licet plures condiendo insumere. Elapsis septuaginta diebus, lavant cadaver, et totum corpus sectis ex sindone byssina fasciis involvunt, gummi illo sublitis, quo pro glutine maxime utuntur Ægyptii. (5)Inde ubi cadaver receperunt propinqui, capsam conficiendam curant hominis figura, cui includunt cadaver, atque inclusum reponunt in conditorio sepulcrali, rectum statuentes ad parietem. Hæc est ratio adparandi ea cadavera, quæ pretiosissime condita volunt.
LXXXVII. Qui vero mediam rationem cupiunt, nimium sumtum fugientes, eorum cadavera ita instruunt. Clysteribus adhibitis implent cadaveris ventrem oleo cedrino, non incidentes cadaver, nec alvum exenterantes, sed per anum ingerentes: tum cohibentes illud lavacrum ne eadem via retro exeat, nitro condiunt cadaver, per statutum dierum numerum. Horum dierum postremo cedriam, prius ingestam, e ventre emittunt: (2) cujus tanta vis est, ut secum et intestina et viscera prorsus commacerata educat: carnes autem consumit nitrum; atque ita relinquitur cadaveris cutis tantum et ossa. His ita peractis, reddunt cadaver propinquis, nihil amplius negotii suscipientes.
LXXXVIII. Tertia condiendi ratio hæc est, qua adparantur eorum cadavera, quibus tenuis admodum res familiaris est. Vulgari liquore purgatorio eluunt ventrem, tum per septuaginta dies nitro condiunt cadaver, atque ita dein propinquis reddunt auferendum.
LXXXIX. Uxores vero illustrium virorum, postquam decesserunt, non statim condiendas tradunt; nec si quæ formosæ admodum et in æstimatione fuerunt: sed post tres demum aut quattuor dies unctoribus hæ traduntur. (2) Id faciunt ea caussa, ne cum his mulieribus coeant unctores. Deprehensum enim esse aiunt eorum aliquem cum cadavere recens defunctæ mulieris coeuntem, delatumque esse ab artificii socio.
XC. Quodsi quis vero reperitur, sive Ægyptius, sive perinde peregrinus homo, qui a crocodilo raptus, aut ab ipso flumine haustus periit; apud quodcumque oppidum cadaver ejus in terram fuerit ejectum, ejus oppidi incolæ necessario tenentur condiendum illud curare, et quam maximo honore adfectum in sacris conditoriis sepelire: (2) Neque alii cuiquam, nec cognato, nec amico, licitum est tangere tale cadaver; sed soli sacerdotes Nili, tamquam aliquid amplius quam hominis cadaver, tractant illud atque sepeliunt.
XCI. Græcorum institutis recusant uti, et, verbo ut dicam, populorum quorumcumque. Et hoc quidem reliqui Ægyptii ita observant. Est autem Chemmis, oppidum magnum Thebaidis præfecturæ, prope Neapolin; in quo templum inest Persei, Danaæ filii, quadratum, palmeto circumdatum: (2) propylæa templi lapidea, ingentia admodum; super quibus duæ collocatæ sunt statuæ lapideæ ingenti mole. Intra hoc septum ædes est, in qua est Persei simulacrum: (3) narrantque hi Chemmitæ, sæpius in ea regione adparere ipsis Perseum, frequenter vero intra ædem, reperirique subinde sandalium quod ille gestaverit, magnitudine bicubitali; quod quoties adpareat, tunc florenti rerum statu universam uti Ægyptum. (4) Hoc illi narrant: sacra autem faciunt Perseo, Græcanicis similia, hujusmodi: ludos gymnicos celebrant, omnia certaminum genera continentes; præmiaque proponunt pecudes, et lænas, et pelles. (5) Interroganti vero mihi, cur ipsis solis adparere Perseus consuesset, et cur singulare hoc præ aliis omnibus Ægyptiis ipsi haberent, ut gymnicos ludos ei instituant, dixerunt, suo ex oppido oriundum esse Perseum: Danaum enim et Lynceum, qui in Græciam navigassent, Chemmitas fuisse: et horum deinde genus recensentes, descenderunt usque ad Perseum. (6) Hunc autem, aiebant, quum ob eam caussam, quam eamdem Græci memorant, Ægyptum adiisset, ut Gorgonis caput ex Libya adferret, etiam ad se venisse, et cognatos omnes agnovisse; adiisse autem Ægyptum cognito Chemmios nomine, quod ei mater indicasset. Huic igitur se ludos gymnicos celebrare, ipsius jussu.
XCII. Istis quæ exposui institutis utuntur ii Ægyptii, qui supra paludes habitant. Qui vero paludes incolunt, eisdem quidem utuntur quibus reliqui quoque Ægyptii, quum aliis in rebus, tum quod non nisi unam quisque uxorem in matrimonio habet, quemadmodum Græci. (2) Cæterum ad victus facilitatem alia hæc ab iis inventa sunt. Postquam auctus est fluvius, camposque inundavit, nascuntur in aqua lilia multa, quæ ab Ægyptiis lotus vocantur. (3) Hæc ubi demessuerunt, siccant ad solem: deinde quod in loto intus est, papaveri simile, id pinsunt, panesque ex eo coquunt. Est vero etiam radix hujus loti esculenta, sapore satis dulci, rotunda, magnitudine mali. (4) Sunt et alia lilia, rosis similia, quæ et ipsa in flumine nascuntur: quorum fructus in alio calice inest, ex radice adnato, speci favo vesparum simillima; in quo insunt (baccæ sive grana) esculenta permulta, magnitudine nuclei olivæ, quæ vel tenera comeduntur, vel siccata. (5) Porro byblum (sive papyrum), quæ quotannis in paludibus nascitur, postquam extraxerunt, superiora abscindunt in aliosque usus convertunt; quod vero inferius relinquitur ad cubiti longitudinem, id partim manducant, partim vendunt. (6) Qui vero delicata admodum byblo volunt uti, hi eam in ardente furno torrefactam manducant. Nonnulli vero nonnisi piscibus vitam sustentant: hi postquam captos exenterarunt, ad solem eos siccant, et ita siccatos comedunt.
XCIII. Gregales pisces in fluminibus non fere gignuntur, sed, postquam in stagnis enutriti sunt, faciunt hæc quæ dicam. Ubi incessit eos gignendi libido, gregatim enatant in mare. Gregem ducunt mares, genituram spargentes: sequuntur feminæ, quæ illam deglutiunt, atque inde concipiunt. Postquam gravidæ factæ sunt in mari, retro natant in suos quodque genus sedes. (2) Tum vero non jam mares præeunt, sed feminæ ducunt gregem: quæ dum præeunt, similiter faciunt atque antea mares fecerant; spargunt paulatim ovorum grana, sequunturque mares illa deglutientes. (3) Sunt autem grana ista, pisces: et ex reliquis granis, quæ non sunt deglutita, existunt pisces qui deinde enutriuntur. Qui ex gregibus illis, quum in mare enatant, capiuntur pisces, horum capita a lævo latere atrita reperiuntur; qui in renatando capiuntur, dextrum latus attritum habent. (4) Accidit hoc autem illis hac de caussa. Quum in mare enatant, presse legunt terram a parte sinistra: ubi retro natant, rursus ad eamdem sese adplicant, illamque attingunt quam proxime possunt, ne a via abberrent propter fluminis cursum. (5) Quando vero augeri incipit Nilus, tum cava terræ loca et lacunæ fluvio vicinæ primum incipiunt repleri, percolante aqua ex flumine: et prout illa loca implentur, continuo minutis pisciculis plena sunt omnia. (6) Hi pisciculi si unde oriantur quæris, videor mihi equidem verisimillimam hanc caussam intellexisse. Superiore anno, postquam deficere cœpit Nilus, pisces ova in limum deposuerunt, et simul cum postrema aqua abierunt: nunc, quando tempore circumacto redit aqua, ex ovis istis protinus hi pisciculi nascuntur. Et circa pisces quidem ita se res habet.
XCIV. Oleo utuntur hi ex Ægyptiis qui circa paludes habitant, ex fructu sillicypriorum, quod kiki vocant Ægyptii, parantque in hunc modum. (2) Ad fluminum et stagnorum[TR7] ripas serunt hæc sillicypria, quæ apud Græcos sponte nascuntur. Hæc in Ægypto sata, fructum ferunt magna copia, sed graveolentem. Hunc illi quum collegerunt, alii contusum exprimunt; alii etiam tostum excoquunt, et quod ex eo defluit, in usum suum reponunt. (3) Est autem pingue, et lucernæ non minus commodum quam nostrum oleum; sed gravem spargit odorem.
XCV. Adversus culices, quorum magna vis est, hoc utuntur invento. Qui regiones paludibus superiores incolunt, hos juvant turres, in quas dormituri adscendunt; nam a ventis prohibentur culices altius volare. (2) Qui vero circa paludes habitant, hi turrium loco hac ratione sese muniunt: quilibet vir rete possidet, quo per diem pisces venatur, noctu autem ad hunc illud usum convertit: in quo quiescit cubili, ei circumponit rete; deinde subrepens, sub illo dormit. (3) Culices enim, si quis pallio aut sindone involutus cubitum ivit, per hæc vestimenta eum mordent; per rete vero ne conantur quidem omnino.
XCVI. Naves illorum onerariæ ex spina arbore confectæ sunt, cujus species simillima loto Cyrenaico, lacrima autem gummi est. Ex hac igitur spina cædunt ligna fere bicubitalia, quæ laterum in morem componunt, ex eisque naves fabricantur tali modo: (2) bicubitalia illa ligna circum frequentes prælongosque clavos ligneos inserunt et innectunt, illisque ita in ratis formam compactis transtra superne intendunt. Costis vero non utuntur, commissuras autem intus byblo obturant. Gubernaculum unum faciunt, et hoc per carinam trajiciunt. Malo utuntur ex spina arbore, velis ex papyro. (3) Hæc navigia adverso flumine, nisi secundus ventus, isque satis validus, obtineat, navigare non possunt, sed ex terra juxta ripam trahuntur. (4) Secundo vero flumine deferuntur hoc modo: tabula sive crates oblonga est januæ forma, ex myrica frutice (sive tamarice) confecta, et vimine ex arundinibus consuta; tum lapis perforatus, duorum fere talentorum pondere. Januam illam, fune religatam, in fluvium demittit nauta, ut ante navem secundo flumine deferatur; lapidem vero ex alio fune a postica parte demittit. (5) Itaque janua, incidente aquæ impetu, celeriter progreditur, et trahit barin; hoc enim his navigiis nomen est; lapis vero, dum a tergo trahitur, et in fundo est, dirigit cursum. Habent Ægyptii navigiorum horum ingentem multitudinem, vehuntque illarum nonnulla multa millia talentorum.
XCVII. Postquam vero terram Nilus inundavit, sola oppida conspiciuntur ex aquis eminentia, insulis Ægæi maris admodum similia: reliqua enim omnis Ægyptus tunc pelagus est, solaque oppida eminent. (2) Hoc ubi fit, non jam per fluvii alveos navigant, sed medios per campos. Nam, qui Naucrati Memphin proficiscitur, is præter ipsas pyramides navigat; quum alioquin non hac sit iter, sed præter apicem regionis Delta et juxta Cercasorum oppidum: et Canobo e mari Naucratin tendens, per campos navigas, juxtaque Anthyllam et Archandropolin præterveheris.
XCVIII. Anthylla, quam modo nominavi, nobile oppidum, singulariter attributa semper est uxori satrapæ qui in Ægypto regnat, ex cujus reditibus illa sibi comparet calceamenta: idque ita obtinet ex quo sub Persarum imperio Ægyptus est. Alterum, quod dixi, oppidum videtur ab Archandro Phthio (vel Phthii filio) nomen accepisse, Achæi filio (vel nepote), Danai genero; quare etiam Archandri[TR8] oppidum nominatur. Fuerit quidem fortasse etiam alius Archander: et Ægyptium certe nomen non est.
XCIX. Hacentus ea dixi, quæ partim ipse vidi, partim quæ equidem sentio, partim quæ sciscitando cognovi. Accedo nunc ad exponendas Ægyptiorum historias, resque gestas, quemadmodum narratas audivi; quibus tamen nonnulla etiam, quæ ipsis meis oculis vidi, adjiciam. (2) Menem illum, qui primus in Ægypto regnavit, quum alia fecisse aiebant sacerdotes, tum hoc primum, quod Memphin jactis aggeribus a Nili inundatione secluserit. Olim enim fluvium universum juxta ipsum montem arena obsitum Libyam versus fluxisse; Menem vero superne, centum fere stadiis a Memphi, Nili brachium illud, quod meridiem versus tendebat, humo adgesta complesse; atque ita, exsiccato prisco alveo, fluvium duxisse, ut inter montes medius interflueret. (3) Atque etiam nunc Persæ brachium illud, quod nunc fluit ab altero seclusum, magna cura observant, et quotannis eum eo loco, ubi a vetere alveo deflexit, adgesta humo muniunt; quoniam, si eo loci perrumpens fluvius exundare pararet, timendum foret ne universa Memphis fluctibus operiretur. (4) Deinde vero eundem Menem, primum Ægypti regem, aiunt, postquam regionem circa Memphin obstructo fluvio in sicco posuisset, in eadem regione urbem hanc, quæ nunc Memphis vocatur, condidisse: (est enim Memphis etiam in angusta Ægypti parte:) extra illam vero circumfodisse lacum ex fluvio versus septentrionem et versus occidentem, nam versus orientem ipse Nilus eam terminat. Porro eundem in ipsa urbe Vulcani templum, quod magnum ibi et eximie memorabile est, statuisse.
C. Post hunc ex libro recensuerunt mihi sacerdotes regum trecentorum et triginta nomina. In tot generationibus hominum octodecim Æthiopes erant,[TR9] et una mulier indigena, cæteri vero viri Ægyptii. (2) Mulieri huic, quæ in Ægypto regnavit, idem nomen fuit atque Babyloniæ, Nitocris. Eam memorant ultam esse fratrem, quem Ægyptii, quum apud eos regnasset, occiderant, post ejusque cædem regnum ipsi tradiderant: hujus ulciscendi caussa multos Ægyptios dolo interfecisse. (3) Postquam enim conclave prælongum subterraneum, curaverit faciendum, verbo quidem ut inauguraret, revera autem alia meditatam, Ægyptiorum magnum numerum, quos cædis maxime auctores fuisse noverat, ad cœnam vocatos, epulo ibidem excepisse; inter cœnandum vero fluvium in conclave immisisse per occultum ingentem canalem. (4) De hac igitur hæc memorarunt, istud adjicientes, post id factum reginam se ipsam in conclave cineribus repletum conjecisse, quo vindictam effugeret.
CI. Reliquorum regum nullum vel opus memorabile reliquisse dixerunt, vel re ulla insignem fuisse, præter postremum eorum, Mœrin. (2) Hunc memorabilia edidisse opera, propylæa ad Vulcani templum, septentrionem spectantia; lacumque effodisse, cujus quantus sit circuitus, posterius exponam; pyramidesque in eo exstruxisse, quarum de magnitudine simul cum ipso lacu faciam mentionem. Hunc igitur ista edidisse opera; reliquorum autem nullum quidquam.
CII. Igitur hos omittens, eum memorabo, qui post illos regnavit, cui nomen Sesostris fuit. Hunc dixere sacerdotes primum navibus longis ex Arabico sinu profectum, accolas Erythræi maris subegisse; donec, quum ulterius navigaret, in mare pervenisset quod propter brevia non amplius potuerit navigari. (2) Inde in Ægyptum reversus, ut narrant sacerdotes, ingentem contractum exercitum per continentem duxit, omnesque quos adiit populos armis subegit. (3) Ibi tum quos offendisset fortes populos et libertatis vehementer studiosos, in horum terris columnas erigebat, quarum inscriptio declarabat quum suum nomen atque patriam, tum hos vi ab ipso esse subactos. Quorum vero oppida citra pugnam et facile cepisset, in horum columnis eadem quidem, quæ in fortium populorum columnis, inscribebat; insuper vero pudenda insculpi jussit muliebria, molles eos esse atque ignavos significans.
CIII. Hæc igitur faciens continentem obiit, donec ex Asia in Europam transgressus, Scythas subegit et Thraces. (2) Hi, ut mihi videtur, extremi fuerant, ad quos pervenerit Ægyptius exercitus: nam in horum terra conspiciuntur columnæ ab illo erectæ, non vero ulterius. (3) Inde converso itinere domum repetiit: sed ubi ad Phasin fluvium fuit, haud satis certo adfirmare possum, ipsene rex Sesostris segregatam aliquam quantamcumque partem sui exercitus ibi reliquerit, an milites nonnulli, itinerum errores pertæsi, circa Phasin flumen remanserint.
CIV. Manifestum est enim Colchos esse Ægyptios: idque dico, ut qui prius hoc ipsum mecum cogitaverim, quam ex aliis audivi. Quum vero curæ mihi hæc res esset, quæsivi ex utrisque: et magis Colchi recordabantur Ægyptiorum, quam Ægyptii Colchorum. Ægyptii autem existimare se dixerunt Colchos esse ex Sesostris exercitu. (2) Ego vero conjectaveram partim ex hoc, quod nigro (fusco) colore et crispis capillis sint Colchi: quamquam hoc solo nihil efficitur, quum et alii sint populi tales: hoc igitur potius argumento id collegeram, quod soli omnium hominum Colchi, præter Ægyptios et Æthiopes, ab antiquissimis temporibus circumcidant pudenda. (3) Nam Phœnices, et Syri Palæstinam incolentes (Judæi), profitentur ipsi, ab Ægyptiis se hoc accepisse. Syri vero qui circa Thermodontem et Parthenium fluvium habitant (Cappadoces), et Macrones, horum finitimi, a Colchis nuper se accepisse fatentur. (4) Hi enim soli ex omnibus hominibus circumciduntur; et hi manifeste Ægyptios in hac re imitantur. (5) Ægyptii vero utrum ab Æthiopibus, an hi ab illis acceperint, adfirmare non possum; perantiquum enim ritum esse adparet. Istos autem ex Ægyptiorum commercio hunc ritum adoptasse, magnum mihi etiam documentum videtur hoc esse: Phœnices, qui inter Græcos vivunt, in hoc ritu ad pudenda pertinente non amplius imitantur Ægyptios, et eorum qui post nascuntur non circumcidunt virilia.
CV. Age vero, etiam aliud de Colchis commemorabo, in quo Ægyptiis similes sunt. Linum soli hi et Ægyptii fabricantur eodem modo: atque etiam tota vitæ ratio et sermo utrorumque similis est. Linum quidem Colchicum a Græcis Sardicum vocatur; illud vero quod ex Ægypto adfertur Ægyptium nominatur.
CVI. Columnarum quas variis in regionibus posuit Ægyptius rex Sesostris, pleræque non amplius supersunt: in Syria vero Palæstina ipse superstites vidi, in quibus erat prædicta inscriptio, et pudenda muliebria. (2) Sunt etiam in Ionia duæ imagines hujus viri saxis insculptæ, altera in via qua Epheso Phocæam itur, altera qua Sardibus Smyrnam. Utrobique vir exsculptus est, magnitudine quattuor cubitorum cum una spithama, dextra manu hastam tenens, sinistra sagittas, et reliquo cultu simili; habet enim partim Ægyptiacum cultum, partim Æthiopicum: ab altero vero humero ad alterum per pectus pertinet insculpta inscriptio sacris literis Ægyptiorum exarata, in hanc sententiam: «Ego hanc regionem meis humeris (lacertis) mihi adquisivi.» (3) Quis vero, aut unde sit, ibi non declarat; alibi vero declaravit. Itaque istas nonnulli, qui viderunt, Memnonis conjiciunt imagines esse, longe a vero aberrantes.
CVII. Hunc Ægyptium Sesostrin, dicebant sacerdotes, redeuntem, multosque homines ex gentibus subactis secum ducentem, eundem, postquam in reditu ad Daphnas Pelusiacas pervenisset, a fratre, cujus fidei Ægyptum commiserat, una cum filiis hospitio esse exceptum: at illum circa domum, in qua rex et filii erant, materiam congeri, congestamque jussisse incendi. (2) Qua re animadversa, statim deliberasse regem cum uxore, quippe illam quoque comitem secum habuisse. Hanc ei suasisse, quum sex essent filii, duobus ex his super pyram extensis pontem sic in ardente materia faceret, quem ipsi superantes effugerent. (3) Id fecisse Sesostrin, et duos filios ita igne fuisse absumtos, reliquos vero una cum patre fuga servatos.
CVIII. Postquam in Ægyptum advenit, pœnasque de fratre sumsit, tum vero multitudine hominum, quos e terris subactis adduxerat, ea in hunc modum usus est: (2) lapides eos, qui hoc regnante ad Vulcani templum congesti sunt, immani magnitudine, hi sunt qui traxerunt: iidemque canales cunctos, qui nunc in Ægypto sunt, coacti foderunt; atque ita inviti quidem fecerunt, ut Ægyptus, quæ ante id tempus tota equis et plaustris opportuna fuerat, hoc commodo careret. (3) Nam ab illo tempore Ægyptus, tota licet plana et campestris, equis et plaustris inhabilis facta est: cujus rei caussa est multitudo fossarum, variis modis omnes in partes ductarum. (4) Regionem autem ita fossis discidit rex ille hac caussa: quicumque ex Ægyptiis oppida habitant quæ non sunt ad fluvium sita, sed in media regione, hi, postquam recessit Nilus, aquæ inopia laborantes, salsiore potu usi erant, ex puteis hausto. Hujus rei caussa discissa est Ægyptus.
CIX. Porro hunc regem, aiebant, distribuisse regionem inter omnes Ægyptios, singulisque sortem æqualem dedisse quadratam; et ab hac sorte reditus sibi constituisse, imperato tributo quotannis pendendo. (2) Quod si de cujuspiam sorte fluvius aliquid abstraxisset, is regem adiens indicabat factum; et rex, missis qui rem præsentem inspicerent, dimetirenturque quanto minor factus fuerit ager, in posterum tributi partem pro portione remittebat. (3) Videturque mihi ex hoc negotio inventa esse geometria apud Ægyptios, indeque ad Græcos transiisse. Nam polum quidem (instrumentum horologicum) et gnomonem et duodecim diei partes a Babyloniis Græci acceperunt.
CX. Idem rex Sesostris unus ex Ægypti regibus Æthiopiæ etiam regnum obtinuit. Monumenta autem sui reliquit statuas lapideas ante Vulcani templum positas: quarum duæ, triginta cubitorum quæque, ipsius et uxoris referebant imagines; tum quattuor, viginti cubitorum quæque, totidem numero filiorum. (2) Ante has statuas quum multo post tempore Darius Persa sibi vellet statuam ponere, vetuit Vulcani sacerdos, dicens non edita ab illo esse facta qualia a Sesostri Ægyptio: Sesostrin enim quum alias gentes nihilo vel pauciores vel inferiores, quam ipse, tum vero et Scythas, subegisse, quos Darius subigere non potuisset. Quare non esse æquum, ut ante illius monumenta statuam ponat is qui illius facta non superarit. Aiuntque Darium sacerdoti hæc dicenti ignovisse.
CXI. Sesostri vita functo, aiebant, regnum suscepisse filium ejus Pheron: eumque nullum militare facinus præclarum edidisse; accidisse autem ei ut cæcus fieret, et quidem ob factum hujusmodi. (2) Quum flumen eo tempore copiosissimum descendisset ad octodecim pedum altitudinem, camposque inundasset, ingruente vento ingentes fluctus ciere flumen cœpit. Ibi tunc regem hunc, improba vesania correptum, sumsisse spiculum et in medios fluminis gurgites conjecisse: dein protinus oculis cœpisse laborare, prorsusque usum oculorum amisisse. (3) Postquam decem annis cæcus fuisset, advenisse ei, undecimo anno, ex Buto oppido oraculi responsum, exactum esse pœnæ tempus; oculorum usum recepturum eum esse, si oculos eluisset lotio mulieris, quæ non nisi cum suo marito coiisset et cum nullo alio viro habuisset consuetudinem. (4) Illum igitur ante omnia uxoris suæ urinam esse expertum; deinde vero, quum visum non recepisset, aliarum omnium atque aliarum experimentum fecisse. Ad extremum, postquam visum recepisset, mulieres cunctas, quarum experimentum fecerat, excepta una illa cujus urina lotus visum recepit, in unum oppidum congregasse, cui nomen nunc est Erythrobolus (quasi Rubrum solum diceres) atque ita congregatas, subjecto igne, simul cum oppido concremasse: illam vero, cujus urina lotus visum receperat, in matrimonium duxisse. (5) Donaria autem, postquam oculorum calamitate est liberatus, quum alia in notabilioribus quibusque templis consecravit, tum, quod maxime memorari præ cæteris meretur, in Solis templo opera posuit spectatu digna, duo saxeos obeliscos, utrumque ex uno saxo, longitudine utrumque centum cubitorum, latitudine octo cubitorum.
CXII. Huic in regnum successisse[TR10] aiebant virum Memphiten, eum qui Græcorum sermone Proteus nominetur: cujus nunc delubrum est Memphi pulcrum admodum et eximie instructum, a Vulcani templo austrum versus situm. Circa delubrum illud Phœnices Tyrii habitant; vocaturque totus ille locus, Tyriorum astra. (2) Intra Protei delubrum ædes est, quæ vocatur Veneris Hospitæ: quam ego ædem Helenæ Tyndari filiæ sacratam fuisse conjicio, tum quod memoratum audivi vixisse Helenam apud Proteum, tum vero etiam ob hoc ipsum cognomen Hospitæ Veneris: quotquot enim alia sunt Veneris templa, eorum nullum est quod tale cognomen habeat.
CXIII. Dixerunt autem mihi sacerdotes, sciscitanti quæ ad Helenam spectant, gestam rem esse hunc in modum: Alexandrum, postquam Helenam ex Sparta rapuisset, domum navigasse. Sed ubi in Ægæum pervenit, violenti ex adverso venti in Ægyptium mare eum compulerunt: inde, quum non remitteret vis ventorum, in Ægyptum pervenit, in illud quidem Nili ostium, quod Canobicum nunc vocatur, et ad Taricheas. (2) Erat autem in litore Herculis templum, quod etiam nunc est: in quod si quis cujuscumque hominis servus profugerit, et deo se tradens, sacras sibi imponi notas curaverit, hunc nemini fas est tangere. Lex ista eadem, quæ olim fuit, ad meam usque ætatem manet. (3) Ab Alexandro igitur famuli nonnulli, cognita lege quæ in hoc templo obtinet, desciscunt: sedentesque deo supplices, nocituri Alexandro, accusarunt eum; omnemque iniquitatem, qua adversus Helenam et Menelaum usus ille erat, aperuerunt: renunciarunt hæc autem quum sacerdotibus templi, tum præfecto hujus ostii, cui Thonis nomen erat.
CXIV. Quibus cognitis Thonis celeriter Memphin ad Proteum nuncios misit, qui hæc ei dicerent: «Advenit[TR11] huc peregrinus homo, natione Trojanus, qui in Græcia improbum facinus commisit: quippe hospitis sui uxorem decepit, eamque et ipsam et magnam simul rerum pretiosarum copiam secum vehens huc adpulit, ventorum vi hanc in terram compulsus. Hunccine ergo sinemus illæsum abire, an, quæ secum advexit, ei eripiemus?» (2) Ad hæc Proteus remittit nuncium, qui diceret: «Hunc hominem, quisquis est, qui hospitem suum tam nefaria injuria adfecit, prehendite, et ad me adducite, ut sciam quid tandem dicat.»
CXV. His auditis Thonis prehendit Alexandrum, navesque ejus retinet: dein et ipsum et Helenam et res pretiosas Memphin duxit, atque etiam fugitivos supplices. (2) Cuncti ubi advenerunt, quæsivit ex Alexandro Proteus, quis esset, et unde cum navibus suis advenisset. Et ille suum genus commemoravit, patriæ dixit nomen; atque navigationis cursum, et unde advenerit, exposuit. (3) Deinde vero interrogante Proteo, Helenam unde accepisset, titubantem in oratione nec vera loquentem Alexandrum coarguebant fugitivi supplices, et totam sceleris rationem aperuerunt. (4) Ad extremum Proteus hanc sententiam pronunciavit: «Nisi ego, inquit, maximi ducerem, nullum hominem peregrinum occidere, qui ventorum vi ablatus meam terram accessisset, a te pro Græco illo pœnas sumturus eram, qui, o hominum scelestissime, hospitio benigne exceptus, facinus improbissimum admisisti. Ad tui hospitis uxorem intrasti; et hoc flagitio non contentus, tuis fraudibus excitatam raptamque abduxisti. Nec hoc tibi satis fuit, sed etiam domum tui hospitis exspoliasti, hisque cum spoliis huc venisti. (5) Nunc, quoniam semper maximi duxi hospitem nullum occidere, mulierem quidem hanc atque opes non te sinam hinc abducere, sed hæc ego Græco illi servabo, donec ipse veniens recipere voluerit: tibi vero et navigationis sociis edico, ut intra triduum mea e terra in aliam navigetis: sin minus, pro hostibus vos habebo.»
CXVI. Hunc fuisse Helenæ apud Proteum adventum dixere sacerdotes. Videtur autem mihi Homerus eandem audivisse narrationem; sed, quoniam non similiter, atque altera narratio, qua est usus, adcommodata esset epico carmini, idcirco eam omisisse, ita tamen ut significaret notam sibi eam fuisse. (2) Adparet hoc enim ex itinerum ratione Alexandri, quam in Iliade ut episodium posuit, (nec vero usquam alibi retractavit), ubi ait, quum per alia loca eum abreptum errasse, Helenam secum ducentem, tum Sidonem in Phœnice adpulisse. (3) Meminit autem hujus rei in Diomedis fortibus factis, ubi hos posuit versus:
Picturata inerant ibi pallia, facta puellis
Sidoniis, quas ipse Paris formosus ab urbe
Sidonia duxit, sulcans freta lata carinis,
quum retulit magnis Helenam natalibus ortam.
(4) Meminit in Odyssea quoque, his versibus:
Hæc Jove nata venena habuit multa arte parata,
fortia, quæ Polydamna sibi donaverat uxor
Thonis in Ægypto, cujus fert plurima mixtim
multa solum proba, multa etiam damnosa venena.
Tum etiam hæc, eodem spectantia, Telemacho dicit Menelaus:
Hic etiam Ægypto di me tenuere reverti
conantem, quibus haud tuleram solennia sacra.
(5) Quibus versibus declarat poeta, cognitum sibi fuisse Alexandri, per maria errantis, adventum in Æyptum: confinis enim est Syria Ægypto: Phœnices autem, quorum est Sidon, in Syria habitant.
CXVII. Ex hisce autem versibus, et ex isto maxime loco, ex Iliade apposito, clarum est, non esse Homerum Cypriorum carminum auctorem, sed alium quempiam. Nam in Cypriis Alexander memoratur tertio die Sparta Ilium cum Helena pervenisse secundo vento usus, et mari tranquillo: in Iliade vero ait poeta, errasse illum quum Helenam domum duceret. Sed valeat Homerus, valeantque Cypria carmina.
CXVIII. Interroganti vero mihi, utrum vanum fictumque sit, an non, quod Græci de bello ad Ilium gesto narrant, responderunt mihi hæcce, quæ ex ipsius Menelai narratione sibi cognita esse adfirmarunt. Scilicet, venisse post Helenæ raptum exercitum ingentem Græcorum in terram Trojanam, Menelao opem laturum. Ab exercitu isto, exscensione facta, positisque castris, missos esse Ilium legatos, et in his ipsum Menelaum: (2) qui postquam muros ingressi, repetiissent Helenam et opes ab Alexandro subreptas, et satisfactionem injuriarum postulassent; respondisse tunc Teucros id quod et deinde constanter adfirmaverint jurati et non jurati, non habere se Helenam nec opes quæ repeterentur, sed esse ista omnia in Ægpyto; neque æquum esse, se earum rerum caussa satisfactionem dare, quæ essent in Protei manibus, regis Ægyptii. (3) At Græci, ab his se rideri existimantes, ea caussa obsedisse urbem, donec cepissent. Capta urbe, quum nusquam Helena reperiretur, et eandem rem, quam antea, audiverant, experirentur Græci; sic deinde fidem priori sermoni adhibentes, Menelaum ipsum ad Proteum miserunt.
CXIX. Menelaus ubi in Ægyptum pervenit, adverso fluvio Memphin navigavit, ibique exposita rei veritate, insignibus donis hospitalibus exceptus est, et Helenam illæsam recepit, insuperque opes suas omnes. (2) Verumtamen Menelaus, quamquam hæc omnia consecutus, inique eum Ægyptiis egit. Nam quum proficisci vellet, nec per ventos posset, longiore interposita mora, extremum rem adgressus est impiam et nefariam: duos puerulos sumsit hominum indigenarum, eosque placandis ventis immolavit. (3) Deinde postquam evulgatum est facinus, invisus Ægyptiis, et ab his exagitatus, profugit cum suis navibus, Libyam versus iter intendens. Inde vero quonam pervenerit, non amplius dicere potuerunt Ægyptii: ista vero, quæ dixi, partim sciscitando se cognovisse aiebant, partim apud se gesta adcurate cognita habere.
CXX. Hæc mihi Ægyptiorum dixerunt sacerdotes: narrationi autem, quam de Helena fecerunt, ego etiam ipse adsentior, hæcce mecum reputans: si in Ilio fuisset Helena, reddituros eam Græcis fuisse Trojanos, sive volente Alexandro, sive nolente. Nam profecto non ita mente captus erat Priamus, neque cæteri illius propinqui, ut suis ipsorum capitibus et liberis et universa urbe voluissent periclitari, quo Alexander Helenam haberet uxorem. (2) Quod si etiam initio ita secum statuissent, tamen deinde, postquam et aliorum Trojanorum complures, quoties cum Græcis congressi sunt, perierunt, et ex ipsius Priami filiis quolibet in prœlio (si quidem epicorum poetarum narrationi fides habenda) duo aut tres aut etiam plures occubuerunt, his ita comparatis, puto equidem, si vel ipse Priamus Helenam duxisset uxorem, redditurum eam fuisse Græcis hac conditione, ut præsentibus malis liberaretur. (3) Porro ne regnum quidem ad Alexandrum erat rediturum, ut quum senex esset Priamus, rerum summa penes illum fuerit: sed Hector, et ætate major et longe illo vir fortior, in regnum mortuo Priamo erat successurus; quem non est consentaneum indulgere voluisse fratri injuste agenti, quum præsertim illius caussa gravissima mala et privatim ipsum, et publice Trojanos omnes premerent. (4) Sed enim non potuerant illi Helenam reddere, et vera dicentibus fidem non adhibuerant Græci: idque (ut dicam quod sentio) factum est divino numine ita moderante, ut illi, internecione pereuntes, testatum facerent hominibus, graves injurias gravibus etiam pœnis vindicari a diis. Sed hæc quidem pro mea dixi opinione.
CXXI. Proteo in regno successisse memorarunt Rhampsinitum: qui monumenta sui reliquit propylæa templi Vulcani, occidentem spectantia. Ex adverso vero propylæorum duas posuit statuas, viginti quinque cubitorum magnitudine: quarum illam, quæ stat a septentrione, Æstatem adpellant Ægyptii; alteram, quæ ad meridiem conversa, Hiemem (2) et illam quidem, quam Æstatem vocant, adorant et donis placant; adversus illam, quæ Hiems nominatur, contrarium faciunt. (I.) Hunc regem, dixerunt, tantas opes possedisse tantamque vim argenti, ut posteriorum regum nullus, non dico superare eum opibus potuerit, sed ne prope quidem accedere. (3) Igitur in tuto reponere suas pecunias cupientem, conclave ædificandum curasse lapideum. Cujus ædificii quum unus paries extrorsum spectaret, eum cui mandatum opus erat, pecuniæ insidiantem, hocce esse machinatum: ex lapidibus unum ita parasse, ut e muro facile eximi posset a duobus aut etiam ab uno homine. (4) Absoluto ædificio, regem in illo divitias suas deposuisse. Interjecto autem tempore, quum is, qui conclave illud ædificaverat, prope vitæ finem esset, hunc advocatis ad se duobus, qui ei erant, filiis exposuisse, in ædificando regis thesauro usum se esse artificio, quo prospexisset ut opulentam haberent rem familiarem. (5) Perspicue igitur illos docuisse quo pacto eximi lapis posset, et mensuras illis tradidisse, quas si observassent, futuros eos aiebat esse regiarum opum dispensatores. (6) Hoc igitur vita functo, filios haud multo post operi admovisse manus: noctu ad regiam accedentes, lapidem in ædifico a se inventum facili opera tractasse, multumque pecuniæ extulisse: (II.)[TR12] Quum forte dein conclave rex aperuisset, videretque diminutas in vasis pecunias, miratum esse; nec vero quem culparet habuisse, quum sigilla januæ salva fuissent, et ædificium clausum. (7) Ubi autem iterum et tertio aperiens, constanter minui vidit pecunias (nec enim spoliare desiisse fures), hocce eum fecisse: laqueos confici jussisse, eosque circa vasa, in quibus inerant pecuniæ, collocari. (8) Ventitasse dein, ut antea, fures: quorum quum irrepsisset alter, et ad vas accessisset, continuo hunc laqueo esse captum. (9) Eumdem vero, videntem quo in malo esset, protinus vocato fratri significasse quid accidisset, jussisseque eum ut continuo ipse irreperet, sibique caput abscinderet; ne, sese conspecto, agnitoque quis esset, ille simul male esset periturus. (10) Et illum, probato hujus consilio, fecisse ut jusserat frater, adaptatoque iterum lapide domum abiisse, caput fratris asportantem. (III.) Ut illuxit, ingressum regem in conclave obstupuisse, conspecto corpore furis laqueo constricti et capite carentis, quum præsertim illæsum ædificium, nullumque vel introitum vel exitum videret. (11) Itaque hærentem animo, hocce fecisse: cadaver furis ex muro suspendisse, adpositisque custodibus imperasse, ut, si quem vidissent deplorantem aut lamentantem, hunc prehensum ad se adducerent. (12) Interim suspenso furis cadavere vehementer dolentem matrem, collatis cum superstite filio sermonibus imperasse huic, ut, quoquo modo quibusve artibus posset, solvere cadaver fratris et sibi adferre conaretur; adjecisseque minas, eam rem si ille neglexisset, regem se adituram, ipsumque, ut qui illius pecunias habeat, delaturam. (IV.) Ita aspere a matre acceptum filium superstitem, postquam nullo pacto illam potuisset commovere, dolum excogitasse hujusmodi: instructis asinis utres imposuisse vino plenos, eosque per viam publicam agitasse; (13) quumque prope locum fuisset ubi erant cadaveris suspensi custodes, attractos duos aut tres utrium pendulos petiolos solvisse; tum, effluente vino, caput sibi pulsasse ingenti edito clamore, quasi incertum, ad quemnam ex asinis primum se converteret. (14) Custodes, multum fluere vini videntes, in viam concurrisse, vasa tenentes, effluensque vinum, ut suum in lucrum cedens, colligentes; illum autem, vehementer se iratum simulantem, maledictis eos lacerasse. Custodibus vero eum consolantibus, paulatim mitigari simulantem, ab ira remisisse, denique a media via exegisse asinos, eosque rursus instruxisse. (15) Ibi multis incidentibus sermonibus, quum unus ex custodibus facete cavillans etiam risum ei elicuisset, dono eum illis dedisse unum ex utribus: et illos e vestigio discumbentes compotationi animum adplicuisse, ipsumque adsumsisse et hortatos esse, ut secum maneret compotaretque: et illum, ut erat consentaneum, morem gessisse, apudque illos mansisse. (16) Qui quum inter potandum comiter amplecterentur hominem, hunc etiam alio ex utribus illos donasse: et copioso potu utentes custodes ita fuisse inebriatos, ut somno oppressi, eodem loco ubi potaverant, obdormierint. (17) Tum vero, nocte jam multum progressa, hunc fratris corpus solvisse, et custodum dextras genas contumeliæ caussa rasisse, denique cadavere asinis imposito, mandata matris exsecutum, domum cum asinis rediisse. (V.) Regem, postquam ei renunciatum esset furto ablatum esse cadaver, ægerrime tulisse; (18) cupientemque quoquo modo reperire quis esset qui ista fuisset machinatus, hocce fecisse aiunt, mihi non credibile: filiam suam jussisse in lupanari sedere, cunctosque homines pariter admittere, sed, priusquam coirent, cogere ut dicat quisque quid sit quod et callidissimum et improbissimum in vita patraverit: quodsi quis narrasset ea quæ circa furem accidissent, hunc prehenderet, neque egredi pateretur. (19) Jussis patris quum morem gereret puella, furem hunc, postquam cognosset cujus rei caussa hæc fierent, cuperetque regem superare versutia, hæcce fecisse: recens mortui hominis amputasse in humero manum, eaque sub pallio abscondita ad regis filiam intrasse; tum ab ea interrogatum sicuti alii quoque, respondisse, improbissimum se facinus patrasse, quum fratris caput abscidisset, laqueo capti in regis thesauro; callidissimum vero, quod inebriatis custodibus cadaver suspensum fratris solvisset. (2) Tum illam, his auditis, prehendisse hominem: at furem illi in tenebris manum mortui porrexisse; quam dum puella prehenderet, manum illius ipsius se tenere existimans, furem missam illi eam fecisse, et per januam egressum profugisse. (VI.) Postquam igitur et hæc regi essent renunciata, attonitum fuisse illum et versutia et audacia hominis. Ad extremum, circummissis per oppida præconibus, edixisse et impunitatem se concessurum, et magna etiam dona adjecturum homini, si in conspectum suum venisset. (21) Et edicto fidem adhibentem furem, ad regem accessisse: Rhampsinitumque, magna hominis admiratione ductum, filiam ei hanc in matrimonium dedisse, ut hominum omnium scientissimo: Ægyptios enim omnibus aliis antecellere, ipsum vero Ægyptiis.
CXXII. Post hæc eundem regem dixerunt vivum sub terram, quo loco Græci inferos putant esse, descendisse, ibique cum Cerere alea lusisse, et partim victorem, partim etiam ab illa victum fuisse; denique rursus inde reversum, munus ab eadem retulisse mantile aureum. (2) Ab hoc Rhampsiniti descensu ad inferos, postquam reversus esset, festum aiebant agi ab Ægyptiis: quod festum ego quidem novi mea etiam nunc ætate ab illis agi; utrum vero hac de caussa celebretur, an alia, adfirmare non possum. (3) Unus e sacerdotibus pallium induit, eodem die ab illis contextum: huic reliqui mitra obligant oculos, eumque in viam deducunt qua ad Cereris templum itur, tum ipsi retro discedunt. (4) Hunc sacerdotem, cui obstricti oculi sunt, aiunt a duobus lupis ad templum Cereris duci, quod abest ab urbe viginti stadia; rursusque eosdem lupos eum in eundem locum reducere.
CXXIII. Jam utatur his, quæ Ægyptii narrant, si cui probabilia fuerint visa: mihi per totam hanc historiam propositum est, ut ea scribam quæ a quibusque memorata audivi. Memorant autem Ægyptii, principatum apud inferos tenere Cererem et Bacchum. (2) Primi etiam fuerunt Ægyptii, qui hanc doctrinam traderet: esse animam hominis immortalem; intereunte vero corpore in aliud animal, quod eo ipso tempore nascatur, intrare: quando vero circuitum absolvisset per omnia terrestria animalia et marina et volucria, tum rursus in hominis corpus, quod tunc nascatur, intrare: circuitum autem illum absolvi tribus annorum millibus. (3) Hoc placito usi sunt deinde nonnulli e Græcorum philosophis, alii prius, alii posterius, tamquam suum esset inventum: quorum ego nomina, mihi quidem cognita, literis non mando.
CXXIV. Usque ad Rhampsinitum igitur valuisse, dixerunt, in Ægypto leges, et rebus omnibus egregie floruisse Ægyptum. Post hunc vero, regnum apud eos tenentem Cheopem omnia nequitia esse grassatum. Clausis enim templis omnibus, primum sacrificiis prohibuisse Ægyptios; tum cunctos jussisse sibi opus facere: (2) aliis adsignatum fuisse, ut ex lapicidinis quæ sunt in Arabio monte, ex his lapides traherent usque ad Nilum; aliis imperatum, ut navigiis cis flumen transvectos lapides illos exciperent, et ad Libycum quem vocant traherent montem. Opus autem faciebant per vices, quolibet trimestri, centena hominum millia. (3) Tempus autem, quo ita vexatus fuerit populus, primum decem fuisse annos, per quos munierint viam qua traxerunt lapides; opus, ut mihi videtur, haud multo inferius ipsa pyramide: (est enim longitudo viæ quinque stadiorum; latitudo cubitorum quadraginta; altitudo, qua est maxima, duorum et triginta cubitorum: estque ex politis lapidibus confecta, et insculptis ornata figuris:) huic igitur muniendæ viæ insumtos decem annos fuisse, simulque conficiendis in eo colle, in quo stant pyramides, cameris subterraneis, quas ille sibi pro sepulcro destinavit in insula, fossa ex Nilo introacta. (4) In ipsius autem pyramidis constructionem viginti annos esse insumtos. Quadrata illius forma est; latusque quodque octingentos metitur pedes: altitudo[TR13] ejusdem est mensuræ: lapis politus et quam adcuratissime coagmentatus; nullus ex lapidibus minor triginta pedibus.
CXXV. Est autem sic constructa hæc pyramis: statim in modum graduum quibus scalæ adscenduntur, quos gradus alii pinnas, alii arulas vocant. (2) Talem postquam primum eam fecerunt, in altum tollebant reliquos lapides machinis ex brevibus lignis confectis, ab humo statim in primum graduum ordinem eos tollentes: quo ubi pervenit lapis, alii machinæ imponebatur, quæ in primo graduum ordine stabat, et ab hoc ordine in secundum attrahebatur ordinem super alia machina; (3) nam quot erant graduum ordines, tot quoque machinæ erant: sive etiam una eademque machina fuit portatu facilis, quam ex uno ordine in alterum promovebant, quoties lapidem in altum tollere vellent: nam in utramque partem, quemadmodum traditur, dictum a nobis esto. (4) Perfici autem cœptum est opus a summo; dein inferiora paulatim absolverunt; et ad extremum imam partem et terræ proximam perfecerunt. (5) Scripto autem in pyramide consignatum est literis Ægyptiis, quantum in raphanos, in cepas et in allia fuerit impensum, quibus usi sunt hi qui opus fecerunt: et recte memini quæ mihi dixit interpres, quum scriptum legeret, summam fuisse mille et sexcentorum talentorum argenti. (6) Quodsi ita est, quanta putabimus impensa fuisse alia, in ferrum, quo usi sint ad opus faciendum, tum in cibaria, et in vestimenta operariorum? quandoquidem tantum temporis, quantum dixi, faciendo operi insumserunt, nec minus multum temporis, ut ego arbitror, cædendis lapidibus, eisdemque promovendis, et fossæ subterraneæ conficiendæ.
CXXVI. Eo autem flagitii processisse Cheopem dixerunt, ut, quum pecuniis indigeret, filiam etiam suam in lupanari jusserit considere, et pecuniæ summam quantamcumque posset conficere. Quantum sit, quod illa hoc modo collegerit, non memoratur: sed hoc memorant, collegisse illam non modo pecuniam a patre imperatam; verum etiam quum suo nomine privatim cuperet monumentum relinquere, ab unoquoque qui ad eam intrasset postulasse, ut unum lapidem, ad opus faciendum idoneum, sibi conferret: (2) ex illisque lapidibus, dixerunt, exstructam esse pyramidem quæ in medio stat trium, ante magnam pyramidem; cujus quodque latus est longitudine pedum centum et quinquaginta.
CXXVII. Cheopem hunc dixere Ægyptii regnasse annos quinquaginta; eique defuncto successisse in regnum fratrem ejus Chephrenem. Hunc quum in aliis rebus eodem instituto usum esse atque fratrem, tum etiam pyramidem exstruxisse. Et hæc quidem pyramis mensuram prioris illius non exæquat; (nam mensuras etiam nos exegimus:) (2) neque enim cameras habet subterraneas, nec fossa ex Nilo derivata in hanc inferne influit, sicut in illam, in qua Nilus per canalem murario opere constructum insulam circumluit, in qua sepultum Cheopem aiunt. (3) Exstruxit autem hanc, magnæ pyramidi proximam, quadraginta pedibus illa minorem: primus lapidum ordo Æthiopico lapide variegato substructus. Ambæ super eodem stant clivo, centum fere pedes in altitudinem eminente. Regnasse autem Chephrenem aiunt annos sex et quinquaginta.
CXXVIII. Hos centum et sex annos numerant Ægyptii, quibus per Ægyptum omne genus malorum invaluerit, clausaque templa per tantum temporis spatium non fuerint aperta. Istorumque regum odio nomen etiam eorum nolunt fere memorare; sed pyramides etiam illas vocant pastoris Philitios, qui per id tempus in illis locis pecora sua pavit.
CXXIX. Post hunc regnasse in Ægypto dicebant Mycerinum Cheopis filium. Huic patris displicuisse facta: itaque et templa eum aperuisse, et populo, extremis malis vexato, indulsisse, ut suis quisque negotiis et sacris operam daret: jusque etiam illis æquissime regum omnium dixisse. (2) Hac quidem ex parte summis eum laudibus supra omnes, quotquot Ægypti reges umquam fuere, extollunt: nam et alioquin ex æquo judicasse caussas, et si quis de sententia ab illo lata esset conquestus, ei de suo oltro donare solitum, quo iram illius mitigaret. (3) Ita quum mitis adversus cives esset Mycerinus, talibusque uteretur institutis; primam ei calamitatem accidisse mortem filiæ, quam unicam domi sobolem habebat. (4) Ea calamitate in quam inciderat vehementer adflictum, quum vellet excellentiori quadam ratione sepelire filiam, conficiendam curasse bovem ligneam, intus cavam, extrinsecus inauratam, in eaque defunctam hanc filiam sepelivisse.
CXXX. Bos ista non sub terra est condita, sed mea adhuc ætate in propatulo erat, in Sai oppido in regia posita, eleganti in conclavi: et quotidie apud illam suffimenta cujusque generis adolentur, et singulis noctibus pernox ardet lucerna. (2) Prope bovem illam, in alio conclavi, stant imagines pellicum Mycerini, ut dicebant qui in Sai oppido sunt sacerdotes: stant certe ibi lignei colossi, forma muliebri, numero fere viginti, nudis corporibus: quænam autem illæ sint, dicere non possum, nisi quæ narrantur.
CXXXI. Sunt autem qui de bove illa et de colossis istis hæc narrant: Mycerinum amore filiæ suæ captum, vim ei intulisse; eoque facto puellam præ dolore vitam finiisse suspendio, patrem vero in illa bove eam sepelisse; matrem autem famulis, quæ patri filiam prodidissent, manus præcidisse, et nunc imaginibus illarum idem accidisse quod ipsæ vivæ passæ essent. (2) Hæc vero, ut mihi videtur, dicunt nugantes, quum cætera, tum hoc de manibus colossorum: hoc enim nos etiam vidimus, vetustate temporis decidisse illis manus, quæ etiam nunc ad pedes imaginum jacentes conspiciuntur.
CXXXII. Bos autem quum reliquum corpus tectum habeat purpureo pallio, collum et caput ostendit denso admodum auro inauratum: inter cornua eminet circulus solis aurea imagine figuratus. Non stat recta bos, sed genubus incumbens: magnitudo quanta magnæ bovis vivæ. (2) Quotannis semel extra conclave effertur: quando plangunt Ægyptii deum illum, cujus nomen in tali re edere mihi nefas est, tum bovem hanc in lucem proferunt: dicunt enim, morientem filiam orasse patrem Mycerinum, ut semel in anno solem adspicere sibi liceat.
CXXXIII. Post filiæ mortem accidisse, narrarunt, eidem regi alteram calamitatem hanc: oraculi effatum ex oppido Buto ei esse adlatum, nonnisi sex adhuc annos victurum illum, septimo vitam finiturum. Tum illum, ægerrime hoc ferentem, misisse ad oraculum qui contumeliosis verbis deo exprobrarent, quod apter ipsius et patruus, qui templa clausissent, deosque non curassent, atque etiam homines perdidissent, tamen longum in tempus produxissent vitam; ipse autem, qui deos colat, tam cito vitam esset finiturus. (2) Super hæc alterum ei responsum ab oraculo esse editum: hac ipsa caussa propere finiturum vitam, quod ea, quæ in fatis fuissent, non fecisset; debuisse enim Ægyptum malis vexari per annos centum et quinquaginta: et duos reges, qui ipsum antecesserint, hoc intellexisse, ipsum vero non intellexisse. (3) His auditis Mycerinum, quum sententiam contra se jam pronunciatam cognovisset, multas parari jussisse lucernas, eisque quotidie ingruente nocte accensis potasse, voluptatibusque, nec die nec nocte ulla intermissa, indulsisse, per amœna inferioris Ægypti loca atque nemora vagantem, ubicumque cognosset voluptaria esse diverticula aptissima. (4) Id eo consilio esse molitum, quo mendacii argueret oraculum, quum, loco sex annorum, duodecim sibi reliqui essent, noctibus in dies conversis.
CXXXIV. Idem Mycerinus pyramidem etiam reliquit, multo quidem minorem ea quam pater exstruxerat, unoquoque quattuor laterum ducentos octoginta pedes metiente: usque ad dimidiam altitudinem Æthiopicus lapis est. Hanc pyramidem Græcorum nonnulli dicunt esse Rhodopidis meretricis; non recte memorantes. (2) Satis enim adparet, ne novisse quidem hos quænam mulier fuerit Rhodopis: alioqui ad illam non retulissent constructionem pyramidis, quæ innumeris (ut verbo dicam) talentorum millibus constiterat: ignorareque eosdem adparet, regnante Amasi floruisse Rhodopin, non hujus regis ætate. (3) Permultis enim annis post reges hos, qui istas pyramides monumenta sui reliquerunt, vixit Rhodopis; genere Thressa, ancilla Iadmonis Samii, Hephæstopolios filii, conserva Æsopi ejus qui fabulas fecit. (4) Nam et Æsopum Iadmoni serviisse, quum aliunde constat, tum hoc maxime, quod, postquam Delphenses ex oraculi effato sæpius proclamassent, si quis vellet pœnam repetere cædis Æsopi, nemo alius, qui illam repeteret, inventus sit, nisi Iadmonis ex filio nepos, cui et ipsi Iadmon nomen erat. Itaque Iadmonis servus Æsopus fuerat.
CXXXV. Rhodopis vero in Ægyptum venit, adducta a Xantho Samio: adducta vero ut quæstum corpore faceret, magno pretio redemta est a cive Mytilenæo Charaxo, Scamandronymi filio, fratre Sapphus poetriæ. (2) Ita igitur servitute liberata Rhodopis, mansit in Ægypto: quumque venusta admodum esset, opes sibi comparavit magnas, ut quæ Rhodopidis essent, nec vero ut quæ ad pyramidem exstruendam talem sufficerent. (3) Nam, cujus opum decimam partem ad hunc usque diem conspicere licet cuicumque volenti, ei non adeo ingentes opes oportet tribuere. Cupiens enim Rhodopis monumentum sui in Græcia relinquere, tale opus faciendum curavit, quale a nemine alio vel excogitatum vel in templo aliquo esset dedicatum, illudque Delphis in sui memoriam dedicavit. (4) Ex decima opum igitur suarum parte conficienda curavit complura, quot per decimam ei licuerat, ferrea verua assandis bobus idonea, eaque Delphos misit: quæ etiam nunc in unum coacervata conspiciuntur post aram quam Chii dedicarunt, ex adverso ipsius ædis sacræ. (5) Solent autem Naucrati versari venustæ meretrices: nam et hæc, de qua hic sermo habetur, ita celebrata est, ut Græcis omnibus innotuerit Rhodopidis nomen: et post hanc alia, cui nomen Archidica, per Græciam est nobilitata; minus tamen, quam ista, sermonibus hominum celebrata. Charaxum autem illum, qui Rhodopin servitute liberavit, Mytilenen reversum, multis conviciis Sappho in carminibus insectata est. Sed hæc de Rhodopide hactenus.
CXXXVI. Post Mycerinum, dixerunt sacerdotes, Ægypti regem fuisse Asychin, a quo constructa ad Vulcani templum propylæa orientem solem spectantia; longe ea pulcerrima et longe maxima. Habent enim omnia quidem propylæa et figuras insculptas, et infinitam ædificiorum varietatem; hæc autem, omnium maxime. (2) Hoc, aiebant, regnante, quum magna in commerciis esset inopia pecuniæ, legem latam esse Ægyptiis, uti, qui patris cadaver pignori daret, ei æs alienum crederetur: (3) adjectamque ei legem esse hanc, ut, qui dedisset æs alienum, is totius etiam conditorii sepulcralis dominus esset illius qui accepisset: si quis vero, qui illud pignus dedisset, debitum solvere nollet, ei hanc irrogatam esse pœnam, ut nec ipse, quum vita functus esset, in paterno sepulcro aut in alio ullo sepeliatur, nec ei licitum quemquam suorum, qui defunctus esset, sepelire. (4) Superare autem cupientem hunc regem eos qui ante ipsum in Ægypto regnassent, monumentum sui reliquisse pyramidem e lateribus confectam, in qua est inscriptio lapidi insculpta, in hanc sententiam: «Ne me conferens cum lapideis pyramidibus contemnas: tanto enim illas antecello, quanto reliquos deos Juppiter. Nam conto in paludis fundum subacto, quidquid luti conto adhæsit colligentes, inde lateres duxerunt: atque hoc modo me perfecerunt.» Hæc ab illo gesta.
CXXXVII. Post hunc vero regnasse virum cæcum ex Anysi oppido, cui nomen Anysis. Hoc regnante, ingenti hominum manu Ægyptum invasisse Æthiopes et Sabacon, regem Æthiopum. (2) Cæcum igitur hunc fuga se in paludes recepisse, Æthiopemque in Ægypto regnasse annos quinquaginta; intra quos annos gesta ab eo esse hæcce: quoties aliquis Ægyptiorum quidpiam deliquisset, nullum eorum voluisse capite plectere; sed pro ratione delicti sententiam pronunciasse, imperantem ut quisque delinquentium aggerem adgereret ad oppidum unde esset. (3) Atque ita sublimiora etiam facta sunt oppida: etenim primo adgesta fuerat terra ab his, qui regnante Sesostri fossas effoderant; dein iterum sub Æthiope admodum quidem sunt exaltata. (4) Præ cæteris autem oppidis Ægypti, quorum omnium exaltatum est solum, maxime, ut mihi videtur, adgesta terra est ad Bubastin urbem; in qua est etiam templum Bubastidis, memoratu dignissimum. Sunt enim et alia quidem templa ampliora et sumtuosiora; sed adspectu nullum hoc jucundius. Est autem Bubastis, Græcorum sermone, Diana.
CXXXVIII. Cujus templum ita comparatum est. Præter introitum, reliquum totum insula est: fossæ enim ex Nilo adductæ non miscentur altera alteri, sed utraque usque ad introitum pertinet templi; altera ab uno latere, altera ab altero circumfluens; utraque centum pedes patens in latitudinem, arboribus inumbrata. (2) Propylæa ad quadraginta cubitorum altitudinem surgunt, figuris sexcubitalibus memoratu dignis ornata. Quum sit templum in media urbe, undique conspicitur ex toto circuitu: nam quum oppidi solum aggere aggesto sit exaltatum, templum autem, ex quo primum exstructum, non mutatum fuerit, undique conspectui patet. (3) Circumductus est templo murus, figuris insculptis: est autem intus altissimarum arborum lucus, circa ædem magnam plantatus, in quo inest deæ simulacrum. Latitudo et longitudo templi omni ex parte stadium metitur. (4) Ad introitum strata lapide via est trium fere stadiorum longitudine, per forum ferens orientem versus: ferme quadringentos pedes patens in latitudinem, utrimque arboribus consita ad cœlum porrectis; fert autem ad Mercurii templum. Hæc est templi hujus ratio.
CXXXIX. Ad extremum vero Ægypto excessisse aiebant Æthiopem hoc evento: viso eum nocturno territum, fuga se recepisse: visus quippe sibi erat adstantem videre hominem, qui ei suaderet, ut sacerdotes omnes, qui in Ægypto essent, congregaret, et medios discinderet. (2) Hac conspecta visione dixisse eum, videri sibi deos hanc ostendere voluisse occasionem, qua, piaculo in sacra admisso, aut a diis ipsis aut ab hominibus magno malo mulctaretur; se vero hoc facinus non admissurum: sed exiisse tempus, quo exacto, postquam interim in Ægypto regnasset, discedendum sibi esset. (3) Etenim, quum in Æthiopia etiam tum fuisset, oracula, quibus utuntur Æthiopes, edixerant, regnare eum in Ægypto debere quinquaginta annos. Itaque finito hoc tempore, territus etiam nocturno viso, sponte ex Ægypto discessit Sabacos.
CXL. Post cujus discessum regnasse iterum dixerunt cæcum illum, redeuntem e paludibus, ubi quinquaginta annos insulam habitaverat, quam aggere ex cinere et terra adgesto circumderat. Quoties enim advenissent Ægyptii, prout quibusque imperatum fuisset, inscio Æthiope frumentum ei adferentes, jussisse eum hos ut cum reliquo dono etiam cinerem sibi adferrent. (2) Hanc insulam nemo ante Amyrtæum potuit invenire: sed per septingentos annos et amplius anquisiverant eam superiores Amyrtæo reges, nec reperire potuerant. Est autem nomen insulæ Elbo: magnitudo decem stadiorum quaquaversum.
CXLI. Post itum regnasse sacerdotem Vulcani, cui nomen Sethon. Hunc neglexisse nec ullo loco habuisse bellatorum ordinem, quasi nihil his indigeret: et quum aliis rebus ignominiose eos tractasse, tum ademisse eis jugera, quæ sub prioribus regibus eximia cuique duodecim fuerant attributa. (2) Deinde vero, quum adversus Ægyptum ingentem exercitum duceret Sanacharibus, Arabum et Assyriorum rex, noluisse pugnatum exire bellatores Ægyptiorum. (3) Et sacerdotem, ad consilii inopiam redactum, ædem dei ingressum, apud simulacrum esse lamentatum, quantæ calamitatis periculum adiret. Lamentanti obrepsisse somnum, et per quietem visum ei esse, adstantem deum jussisse eum confidere, quippe nihil incommodi passurum, si Arabico exercitui obviam isset: ipsum enim deum auxiliares ei copias missurum. (4) Hoc insomnio fretum, adsumtis quicumque ex Ægyptiis sequi eum voluisset, castra Pelusii posuisse, ubi est in Ægyptum introitus: ex bellatorum vero ordine neminem signa ejus esse secutum; nonnisi institores et operarios et ex foro homines secum habuisse. (5) Eo postquam venisset, noctu sola hostium castra invasisse effusam murium agrestium multitudinem, qui illorum pharetras et arcus et scutorum ansas corrosissent; unde factum, ut postridie, quum armis nudati profugerent hostes, magna eorum multitudo concideretur. (6) Atque etiam nunc Vulcani in templo stat regis hujus statua lapidea, murem manu tenentis, cum inscriptione in hanc sententiam: «Me intuens, deos colere disce!»
CXLII. Adhuc ea exposui, quæ ab Ægyptiis et præsertim a sacerdotibus eorum narrantur; qui a primo rege usque ad hunc postremo regnantem Vulcani sacerdotem adfirmant generationes hominum fuisse trecentas quadraginta et unam, intraque eas totidem sacerdotes totidemque reges fuisse. (2) Atqui trecentæ hominum generationes efficiunt decem annorum millia, quandoquidem tres hominum ætates centum annos conficiunt. Una autem et quadraginta reliquæ ætates, quæ supra trecentas erunt, colligunt annos mille trecentos et quadraginta. (3) Itaque intra undecies mille trecentos et quadraginta annos dixerunt deum nullum sub hominis forma exstitisse: atque etiam nec antea, nec postea, in reliquis Ægypti regibus, tale quidquam fuisse. (4) Intra vero illud temporis spatium, dixerunt, solem quater extra suam sedem ortum esse; et, ubi nunc occidit, inde bis esse ortum; unde nunc oritur, ibi bis occidisse: et inter hæc tamen nihil eorum, quæ in Ægypto esse consuerunt, fuisse mutatum, neque quod ad terræ proventus attinet, nec quod ad ea quæ fluvius ipsis largitur, nec quod ad morbos, nec quod ad mortalitatem.
CXLIII. Atque ante me Hecatæo, historiarum scriptori, Thebis originem generis sui recensenti, illamque ad deum tamquam decimum sextum progenitorem referenti, idem fecerunt sacerdotes Jovis, quod mihi, genus meum non recensenti. In ædem amplam me introducentes, monstrabant numerabantque colossos ligneos tot quot dixerant illi: namque quisque summus sacerdos, dum vivit, imaginem suam ibi ponit. (2) Numerantes igitur monstrantesque mihi hasce imagines, incipiendo ab eo qui proxime mortuus erat, sacerdotes confirmarunt mihi, unumquemque esse filium alterius, patrique successisse; atque ita omnes recensuere imagines, donec mihi cunctas demonstrassent. (3) Hecatæo vero genus suum recensenti, originemque suam a sexto decimo deo progenitore repetenti, horum genealogiam, postquam omnes enumeraverant, opposuere; non admittentes quod ille adfirmabat, ex deo generari hominem: (4) opposuerunt autem ita, ut dicerent, unumquemque horum esse piromin, ex piromi natum, neque a deo aliquo, aut a semideo, genus illorum repetentes. Piromis autem Græco sermone significat virum honestum et generosum.
CXLIV. Igitur hos, quorum illæ sunt imagines, omnes fuisse tales adseverarunt, multum vero a diis diversos. Ante homines autem istos, dixere, deos fuisse qui in Ægypto regnassent, simulque cum hominibus illam habitassent; et ex his semper unum fuisse, qui summum imperium teneret. Postremum horum in Ægypto regnasse Orum, Osiridis filium, quem Apollinem Græci nominant: hunc finem fecisse Typhonis potentiæ, postremumque ex deorum numero regem fuisse Ægypti. Osiris autem, Græcorum sermone, Dionysos (sive Bacchus) est.
CXLV. Jam apud Græcos quidem novissimi deorum censentur esse Hercules et Bacchus et Pan: apud Ægyptios vero Pan antiquissimus, et ex octo primorum, qui dicuntur, deorum numero; Hercules vero ex numero duodecim illorum, qui secundi nominantur; Bacchus denique ex tertiorum numero, qui a duodecim diis generati sunt. (2) Quot annos effluxisse dicant Ægyptii ab Hercule usque ad Amasin regem, supra memoravi: a Pane vero ad Amasin plures etiam numerantur anni; a Baccho autem minimus annorum numerus: atqui ab hoc, usque ad Amasin regem, numerantur quindecim annorum millia. (3) Et hæc se adcurate nosse contendunt Ægyptii, quippe constanter numerum iniisse, et scripto consignasse annos. Atqui a Baccho, qui Semele natus perhibetur, Cadmi filia, ad meam ætatem, circiter mille et sexaginta admodum anni sunt; ab Hercule vero, Alcmenæ filio, nongenti plus minus; a Pane vero, Penelopæ filio (ex hac enim et Mercurio prognatus Pan perhibetur a Græcis), minor etiam annorum numerus quam a bello Trojano, anni circiter octingenti admodum, ad meam usque ætatem.
CXLVI. Ex duabus igitur, quas dixi, rationibus utatur quisque ea, quæ probabilior quam altera ipsi visa fuerit: equidem, quæ mea de his sententia sit, declaravi. (2) Quod si enim et isti olim in Græcia conspicui fuissent, ibique consenuissent, quemadmodum Hercules Amphitryone genitus, et Bacchus Semeles filius, et Pan ex Penelope natus; dicere quispiam etiam posset, hosce alios posteriores et illorum cognomines, quum homines fuissent, nomina gessisse priscorum istorum deorum. (3) Nunc vero, quod ad Bacchum attinet, dicunt Græci, simulatque natus fuisset, ab Jove insutum esse femori, et Nysam deportatum, quæ supra Ægyptum est in Æthiopia; de Pane vero, quonam delatus sit a partu, ne habent quidem quod dicant. (4) Ex quo mihi manifestum factum est, Græcos deorum horum nomina posterius, quam reliquorum deorum, cognovisse; ab illo autem tempore, quo eos primum cognoverunt, genus eorum et nativitatem repetiisse.
CXLVII. Atque ista quidem dicunt soli Ægyptii. Nunc vero, quæ et alii homines, et Ægyptii ipsi, illis consentientes, memorant gesta in hac regione esse, ea exponere jam adgredior: inerunt autem his etiam nonnulla quæ ego ipse vidi. (2) Post sacerdotis Vulcani regnum libertatem adepti Ægyptii, quum nullo tempore sine regibus vivere possent, duodecim reges constituerunt, universa Ægypto in duodecim partes distributa. (3) Hi, contractis inter se adfinitatibus, hisque constitutis legibus regnabant, ut nullus alterum opprimeret, nec plus alter altero cuperet habere, essentque arctissima amicitia inter se juncti. (4) Leges autem istas et initio constituerant et magno studio tuebantur hac caussa, quod in ipso statim initio, quum regna adgrederentur, edixerat illis oraculum: qui ex illorum numero ænea phiala libaverit in Vulcani templo, eum totius Ægypti regno potiturum. Namque in omnibus templis conveniebant.
CXLVIII. Monumentum etiam commune relinquere decreverunt; ex eorumque decreto ædificatus est Labyrinthus, paulo supra Mœridis lacum, ex adverso oppidi quod a Crocodilis nomen habet: quem ego vidi fama etiam majorem. (2) Si quis enim ædificia omnia atque opera a Græcis perfecta animo comprehenderit, reperientur illa et labore et sumtu inferiora hoc labyrintho; quamvis memorabile utique sit Ephesi templum, itemque illud quod Sami est. (3) Et erant quidem etiam pyramides opera famam superantia, et earum quælibet multis eisque magnis Græcorum operibus simul sumtis æquiparanda: sed labyrinthus nimirum pyramides etiam superat. (4) Habet enim duodecim aulas tectis instructas, portis sibi mutuo obversis, sex ad septentrionem, sex ad meridiem spectantes, omnes inter se contiguas: unus autem murus cunctas extrinsecus includit. (5) Conclavia sunt duplicia, alia subterranea, alia super his in sublimi, numero ter mille; cujusque generis mille et quingenta. (6) Quæ supra terram sunt conclavia, ipsi vidimus et transiimus, et oculis contemplati de his loquimur: quæ vero sub terra sunt, auditu cognovimus: nam Ægyptii his præpositi nullo pacto monstrare ea nobis voluerunt, dicentes esse ibi sepulcra regum, qui labyrinthum ædificarunt, et sacrorum crocodilorum. (7) Igitur de his subterraneis conclavibus non nisi audita referimus: superiora vero ipsi vidimus, humanis operibus majora. Nam transitus per ædificia, et anfractus per aulas, incredibili varietate infinitam nobis admirationem exprimebant, ex una aula in conclavia transeuntibus, et ex conclavibus in atria, rursusque in alia ædificia ex atriis, et in alias aulas e conclavibus. (8) Lacunar conclavium omnium lapideum, perinde ac parietes: parietes vero insculptis figuris pleni. Aula quælibet peristylio circumdata, lapide albo arctissime juncto. Proxime angulum, in quo desinit labyrinthus, stat pyramis ducentorum quadraginta pedum, cui grandes insculptæ sunt figuræ: introitus in illam sub terra constructus est.
CXLIX. Talis quum sit hic labyrinthus, majore etiam in admiratione esse debet Mœridis lacus qui vocatur, juxta quem constructus est hic labyrinthus. Circuitus hujus lacus ter mille sexcenta stadia metitur; sunt enim sexaginta schœni: mensura æqualis ei quam colligit universa Ægypti ora secundum mare porrecta. (2) Lacus a parte boreali et australi oblongo situ est: altitudo, ubi maxime, quinquaginta ulnarum, quas orgyias Græci vocant. Esse autem manu factum effossumque, ipse ostendit. Stant enim in medio fere lacu duæ pyramides, quinquaginta orgyias utraque eminens ex aqua, et tantumdem sub aqua constructum est: super utraque collocatus est colossus lapideus, in sella residens. (3) Ita sunt pyramides hæ orgyiarum centum: centum autem orgyiæ adcurate efficiunt stadium, sex plethris (sive jugeris) constans; quum orgyia metiatur sex pedes, sive quattuor cubitos; pes autem quattuor constet palmis, cubitus sex palmis. (4) Aqua autem hujus lacus nativa non est: est enim prorsus arida illa regio: sed e Nilo per canalem eo derivata est aqua; et per sex quidem menses influit in lacum, tum sex mensibus rursus effluit in Nilum. Quo tempore effluit, per illos sex menses quotidie talentum argenti ex piscibus redit in regis ærarium; quum vero influit aqua in lacunam, viginti minæ.
CL. Dicunt horum locorum incolæ, exitum sub terra in Syrtin, quæ in Libya est, habere hunc lacum, qua parte versus occidentem in mediterranea Libyæ spectat juxta montem qui supra Memphin est. (2) Quum vero terram ab ampla hac effossione egestam, curiose quidem circumspiciens, nusquam viderim; quæsivi ex his qui proxime lacum adcolunt, ubi esset humus effossa. (3) Et illi mihi dixerunt quo delata fuerit, facileque persuaserunt; quum auditu cognitum haberem simile quiddam Nini, Assyriæ urbe, factum. Nam Sardanapalli, Assyriæ regis, opes ingentes, thesauris subterraneis conditas, quum furto auferre constituissent nonnulli; (4) ex suis ædibus fodiendi initio facto, sub terra progressi sunt, fossam versus regiam dirigentes: humum vero effossam quotidie sub noctem in Tigrin amnem, qui Ninum præterfluit, egesserunt, donec perfecissent quod instituerant. (5) Idem prorsus in fodienda hoc in Ægypto lacu factum esse audivi; nisi quod non noctu, sed interdiu sit factum: terram enim effossam in Nilum egessisse Ægyptios; quam fluvius, exceptam, diffusurus erat. Hac igitur ratione effossum hunc lacum narrant.
CLI. Duodecim quos dixi reges dum regnant justitiam colentes, accidit temporis decursu, ut, quum sacrificium solenne in Vulcani templo peregissent, festorum dierum postremo libaturis phialas aureas exhibens summus sacerdos, e quibus libarent, aberrans numero, undecim exhiberet phialas, quum essent ipsi duodecim. (2) Ibi tum Psammitichus, stans postremus omnium, quum phialam non haberet, galeam de capite detractam (ea autem erat ænea) porrexit, ex eaque libavit. Galeas vero etiam reliqui reges omnes, quum alioqui, tum eo ipso tempore, gestabant. (3) Psammitichus igitur nullo quidem dolo malo usus, galeam porrexerat: sed reliqui undecim animum ad hoc Psammitichi factum advertentes, cogitantesque oraculum, quod ipsis editum fuisset, qui ex ænea phiala libasset, eum solum regem futurum totius Ægypti; hujus oraculi memores, quum instituta perquisitione reperissent non deliberato id a Psammiticho esse factum, æquum quidem non censebant ut morte plecteretur; sed placuit eum in paludes relegari, majori potestatis parte exutum, neque ei licere paludibus excedere et reliquis Ægypti rebus sese immiscere.
CLII. Idem Psammitichus ante id tempus, Sabacon Æthiopem metuens, qui patrem ipsius Necon occiderat, in Syriam profugerat: sed, postquam Æthiops nocturno viso territus Ægypto excesserat, ab Ægyptiis Saiten præfecturam incolentibus in patriam erat reductus. (2) Nunc igitur iterum, postquam regnavit, ab undecim regibus in exsilium missus est in paludes propter galeam. Ratus autem injuste secum esse ab illis actum, vindictam capere de persecutoribus cogitavit: quumque ea caussa in Buto oppidum ad Latonæ oraculum misisset, quod veracissimum Ægyptii habent, adlatum est ei responsum, venturam vindictam a mari, quando ænei viri sint adparituri. (3) Cui responso quum ille fidem vix ullam adhiberet, venturos æneos viros opem sibi laturos; accidit haud multo interjecto tempore, ut Iones Caresque homines, prædatum navibus profecti, ad Ægyptum deferrentur, tempestatibus compulsi: qui quum ære armati in terram exscendissent, Ægyptiorum aliquis, ut qui numquam antea viros ære armatos vidisset, nunciatum ivit Psammiticho, æneos viros advenisse e mari, qui prædam ex terra agerent. (4) Tum ille, impletum esse intelligens oraculum, benigne Ionas Caresque excepit, magnisque promissis persuadere illis, ut secum manerent, conatus est. Quibus ut id persuasit, simul cum Ægyptiis, qui cum ipso sentiebant, et cum his auxiliaribus, reliquos reges oppressit.
CLIII. Ita totius Ægypti regno potitus Psammitichus, construxit Memphi propylæa Vulcani ad meridiem spectantia: et aulam ædificavit Apidi, in qua aleretur Apis sicubi adparuisset. Ea aula ex adverso propylæorum est, tota peristylio circumdata, et figuris omni ex parte exornata: pro columnis suppositi sunt colossi duodenûm cubitorum. Apis autem, Græcorum sermone, Epaphus est.
CLIV. Ionibus vero et Caribus, quorum opera usus erat, agros habitandos Psammitichus concessit, sibi mutuo obversos, interfluente Nilo: qui agri Castra (Ionum Carumque,) nominabantur. (2) Postquam has sedes eis concessit, reliquaque promissa exsolvit; pueros eisdem Ægyptios tradidit, qui ab illis Græcum ediscerent sermonem: et ex his pueris, sermonem edoctis, nati sunt qui nunc interpretes sunt in Ægypto. (3) Agros istos longo tempore Iones Caresque habitarunt, sitos versus mare paulo infra Bubastin oppidum, ad Pelusium quod vocatur Nili ostium. (4) Sed insequente tempore Amasis rex, sedibus illis excitos, Memphin habitatum concedere jussit, ut essent sibi custodes corporis adversus Ægyptios. Jam ex quo hi Ægyptum habitare cœperunt, nos Græci, cum his commercia habentes, res in Ægypto gestas, inde a Psammiticho rege, et quæ deinde gestæ sunt, adcurate cunctas novimus. Hi enim primi alia lingua loquentes Ægyptum incoluerunt. (5) In eis autem locis, e quibus ab Amasi exciti sunt, vestigia navalium, quibus usi erant, et ædificiorum rudera ad meam adhuc ætatem superfuerunt. Isto igitur modo Psammitichus Ægypto potitus est.
CLV. Oraculi, quod in Ægypto est, jam sæpius feci mentionem; et de eodem, quippe memoratu digno, copiosius etiam exponam. Est autem hoc oraculum Ægyptiacum Latonæ templum, in magno oppido situm, ad Sebenniticum quod vocatur Nili ostium, adverso flumine ex mari navigantibus. (2) Nomen oppidi hujus, ubi oraculum, est Buto, quod nomen jam ante posui. Est autem in eadem urbe etiam Apollinis templum, et templum Dianæ. Latonæ vero templum, in quo est oraculum, quum ipsum magnum est, tum propylæa habet quadraginta cubitorum altitudine. (3) Quod vero ex his, quæ ibi conspiciuntur, maxima me admiratione adfecit, hoc dicam. Est in eodem loco sacro ædes Latonæ ex uno lapide confecta, quum in altitudinem, tum in longitudinem; quilibet paries æquali est longitudine et altitudine, et quidem quadragenorum cubitorum: pro tecto alius impositus est lapis, coronam quæ dicitur habens in altitudinem quattuor cubitorum.
CLVI. Eorum igitur qui circa hoc templum conspiciuntur, maximæ mihi admirationi fuit ædes illa: secundo autem loco, insula quæ Chemmis nominatur. Sita hæc est in lacu alto amploque juxta templum quod in Buto est: dicuntque Ægyptii, esse eam natantem. (2) Et ego quidem eam nec nantem vidi, nec motam: sed istud audiens obstupui, insulam ullam vere esse nantem. In hac vero insula est Apollinis templum amplum, in quo tres aræ erectæ: nascuntur in eadem palmæ magno numero, aliæque arbores multæ, tam frugiferæ, quam steriles. (3) Ægyptii autem, nantem esse hanc insulam dicentes, narrationem hanc adjiciunt: Latonam, unam ex octo diis qui ante reliquos exstitissent, quum urbem Buto habitaret, in qua nunc oraculum illud habet, Apollinem, ab Iside sibi creditum, in hac insula, quæ olim non fuisset natans, nunc autem natare dicitur, abscondisse et salvum conservasse, tum quum omnia perquirens Typhon venisset, invenire cupiens Osiridis filium. (4) Apollinem enim et Dianam dicunt Dionyso et Iside natos: Latonam vero fuisse nutricem horum et servatricem. Ægyptiaco autem sermone Apollo, Orus vocatur; Ceres, Isis; Diana, Bubastis. (5) (Et ex hac Ægyptiorum traditione, nec aliunde, unus ex omnibus superioribus poetis Æschylus, Euphorionis filius, subripuit id quod ego dicam; nempe quod Dianam dixerit Cereris filiam.) Ea igitur caussa insulam illam, aiunt, nantem factam esse.
CLVII. Psammitichus in Ægypto regnavit annos quattuor et quinquaginta: quorum per undetriginta Azotum circumsidens oppugnavit, magnum Syriæ oppidum, donec tandem vi cepit. Atque hæc Azotus omnium, quæ novimus, oppidorum longissime restitit obsidentibus hostibus.
CLVIII. Psammiticho vero in Ægypti regnum successit filius Necos. Hic primus fossam adgressus est ducere in Erythræum mare ferentem, quam deinde Darius Persa iterum effodit: cujus longitudo est quattuor dierum navigatio; latitudo autem tanta, ut duæ naves remis agitatæ simul navigare possint. (2) Aqua ex Nilo in eam derivata; derivata autem paullo supra Bubastin urbem, juxta Patumon oppidum Arabiæ. Influit autem fossa in Erythræum mare. Fodiendi initium factum est ab ea parte planitiei Ægyptiacæ, quæ ad Arabam pertinet, ubi planitiei superne contiguus est mons qui ex adverso Memphidis protenditur, in quo lapicidinæ insunt. (3) Ad pedem igitur hujus montis acta est fossa in longum ab occidente versus orientem; deinde per fauces montis progreditur, pergitque a monte versus meridiem et austrum in sinum Arabicum. (4) Qua est autem brevissimus et compendiarius maxime a boreali mari in australe et Rubrum (nam utroque nomine idem hoc vocatur) transitus, a Casio monte, qui Ægyptum a Syria disterminat, ab hoc igitur ad Arabicum sinum, sunt exacte mille stadia. (5) Hæc est brevissima via: sed fossa multo est longior, quanto majores habet anfractus: in qua sub Neco fodienda perierunt Ægyptiorum centum et viginti millia. (6) In medio vero labore substitit Necos, pergere prohibitus oraculi effato tali, illud opus eum pro barbaro facere. Vocant autem Ægyptii barbaros, omnes qui non ipsorum lingua utuntur.
CLIX. A fodienda fossa postquam destitit Necos, ad militares expeditiones suscipiendas se convertit: triremesque ædificari jussit, alias in boreali mari, alias in Arabico sinu ad Rubrum mare; ubi vestigia adhuc navalium conspiciuntur. (2) Ac his quidem navibus usus est ubi opus erat: Syros vero pedestri exercitu adgressus, collata acie vicit ad Magdolum; post illamque pugnam Cadytin cepit, magnam Syriæ urbem. Qua veste indutus has res gessit, eam deinde Apollini dedicavit, missam ad Branchidas Milesiorum. His rebus gestis Necos, postquam sedecim omnino annos regnavit, vita functus est, et filio Psammi regnum reliquit.
CLX. Hoc regnante Psammi, venerunt in Ægyptum legati Eleorum, jactantes æquissime et præclarissime omnium hominum a se Olympiæ publica certamina administrari; existimantesque ne Ægyptios quidem, hominum sapientissimos, aliquid quod supra illam rationem esset, præterea posse reperire. Postquam igitur significarunt Elei, quo consilio in Ægyptum venissent; convocavit rex hic eos ex Ægyptiis, qui dicebantur esse sapientissimi. (2) Qui ubi convenere, audivere Eleos omnia exponentes quæ ipsorum officii essent in administrando certamine; quibus expositis, dicebant se venisse sciscitaturos, an Ægyptii aliquid, quod his æquius esset, possent præterea reperire. Tum illi, collato inter se consilio, quæsiverunt ex Eleis, an cives ipsorum ad certamen admittantur. (3) Et Elei, tam suorum, aiebant, quam aliorum Græcorum quicumque vellet, ei licitum esse in certamen prodire. Responderunt Ægyptii, si ita rem administrarent, multum eos ab æquitate aberrare: fieri enim nullo modo posse, quin certanti civi faveant, injuriamque faciant peregrino. (4) Quodsi ergo cum æquitate vellent certamina administrare, et hujus rei caussa in Ægyptum venissent; peregrinis tantum certatoribus ponerent certamen, Eleorum autem neminem admitterent. Hæc Ægyptii Eleos monuerunt.
CLXI. Psammis postquam sex tantum annos regnarat, expeditionemque susceperat in Æthiopiam, continuo deinde vitam finivit; cui in regnum filius successit Apries. Hic post Psammitichum, proavum suum, felicissimus superiorum omnium regum fuit per quinque et viginti quos regnavit[TR14] annos; quibus et adversus Sidonem duxit exercitum, et navali pugna cum Tyri rege conflixit. (2) Ubi vero adfuit tempus, quo in fatis erat ut malis premeretur, accidit calamitas ex occasione quam ego quidem fusius in Libycarum rerum historia exponam, paucis in præsenti contentus. Scilicet, exercitu adversus Cyrenaicam misso, ingentem cladem Apries acceperat. Quam calamitatem ipsi imputantes Ægyptii, ab eo defecerunt; quum existimarent, deliberato consilio Aprien hos in manifestum misisse exitium, ut, postquam illi periissent, ipse reliquis Ægyptiis tutius imperaret. Eo vehementer indignati, tum hi qui e clade redierunt, tum eorum qui perierant amici, e vestigio desciverunt.
CLXII. Qua re cognita, Apries ad eos verbis coercendos Amasin misit. Et hic, ubi ad Ægyptios pervenit, inhibere illos conatus est, hortarique ut cœpto desisterent: sed, dum loquitur, Ægyptiorum aliquis, pone stans, galeam capiti ejus imponit, simul dicens, regni caussa se ei illam imponere. (2) Nec vero id illi invito admodum accidit, ut quidem mox ostendit. Nam postquam Ægyptii hi, qui defecerant regem illum sibi posuerant, ducere eos adversus Aprien paravit. (3) Quo cognito Apries spectatum inter Ægyptios qui circa ipsum erant virum, cui nomen Patarbemis, ad Amasin misit cum mandato, ut vivum illum ad se adduceret. (4) Patarbemis ut advenit, Amasinque vocavit; equo tunc forte insidens Amasis, sublato crure, flatum ventris emisit, atque hoc eum jussit Apriæ reportare. Nihilo minus ab eo postulasse, aiunt, Patarbemin, ut ad regem, qui eum arcesseret, abiret. Cui respondisse Amasin, jam pridem hoc ipsum se parare, nec de se ea caussa conquesturum esse Aprien: adfuturum enim et ipsum, et alios secum ducturum. (5) Quorum verborum sententiam non ignorantem Patarbemin, quum paratum illum videret, maturasse reditum, ut quam primum regi, quid ageretur, renunciaret. Ubi autem advenerit, Aprien, quum Amasin ille non adduxisset, ira ascensum, nulla secum ratione inita, aures naresque præcidi ei jussisse. (6) Quod ubi viderunt reliqui Ægyptii, qui adhuc cum rege fecerant, virum e suis spectatissimum ita contumeliose mutilari, nullam moram facientes, desciverunt et ipsi ad reliquos, et Amasi se tradiderunt.
CLXIII. Quo cognito Apries armavit auxiliares, et adversus Ægyptios duxit: habuit autem secum Carum et Ionum auxiliarium triginta millia: regia autem ipsius erat in urbe Sai, amplum et spectatu dignum ædificium. Apries igitur cum suis profectus est adversus Ægyptios; et Amasis cum Ægyptiis adversus peregrinos regis milites: quumque ambo circa Momemphin oppidum essent, in eo erant ut pugnæ discrimen experirentur.
CLXIV. Sunt in Ægypto septem hominum genera. Horum alii sacerdotes, alii bellatores nominantur, alii bubulci, alii subulci, institores alii, alii interpretes, alii navium gubernatores. Tot sunt Ægyptiorum genera, sive classes: quibus nomina imposita sunt ab artibus quas exercent. (2) Bellatorum rursus alii Calasiries nominantur, alii Hermotybies. Qui ex hisce sunt præfecturis (nam in præfecturas [nomos Græcis] tota distributa Ægyptus est:)
CLXV. Hermotybium nomi hi sunt, Busirites, Saites, Chemmites, Papremites, insula cui nomen Prospitis, Natho ex dimidia parte. Hisce ex præfecturis sunt Hermotybies; numero, quando maximus eorum numerus, centum et sexaginta millia. Et horum nullus artem ullam sellulariam aut opificium didicit: rei militari unice vacant.
CLXVI. Calasirium alii nomi sunt, hi: Thebanus, Bubastites, Aphthites, Tanites, Mendesius, Sebennytes, Athribites, Pharbæthites, Thmuites, Onuphites, Anysius, Myecphorites, qui nomus in insula est, ex adverso Bubastis oppidi. Hi sunt nomi Calasirium; quorum numerus, quando maximus est, ducentorum quinquaginta millium est virorum. Neque hisce licet opificium ullum artemve exercere, solam rem militarem exercent, puer a patre institutus.
CLXVII. An igitur etiam hoc ab Ægyptiis Græci acceperint, non possum liquido judicare; quum et Thracas et Scythas et Persas et Lydos et omnes fere barbaros populos videam minore in honore, quam alios cives, habere hos qui artes et opificia discunt, horumque posteros; eos vero, qui opificium nullum exercent, generosos et nobiles existimare, ac præsertim hos qui rei militari unice vacant. Receptum quidem hoc est apud Græcos etiam omnes, sed maxime apud Lacedæmonios. Minime vero Corinthii eos contemnunt qui manibus artes exercent.
CLXVIII. Præmium autem bellatoribus hoc[TR15] eximium tribuitur, juxta cum sacerdotibus, præ cæteris omnibus Ægyptiis: duodecim cuique arva præcipua, vectigalis immunia. Habet autem arvum centum cubitos Ægyptios quaquaversum: estque Ægyptius cubitus Samio æqualis. (2) Ista igitur omnes atque singuli præcipua habebant: præterea vero per vices, neque utique cuncti simul, hisce fruebantur commodis: milleni Calasirii, totidemque Hermotybies, quotannis corporis custodes erant regis; his igitur, præter arva illa, in singulos dies hæcce tribuebantur: cocti cibi farinacei definitum pondus, quinque libræ cuique; carnis bubulæ libræ duæ, vini cyathi quattuor. Hæc tribuebantur corporis custodibus qui quoque tempore in hoc munere erant.
CLXIX. Postquam igitur obviam sibi mutuo profecti, Apries auxiliares copias ducens, Amasis vero Ægyptios omnes, ad Momemphin oppidum pervenere, armis congressi sutn. Et fortiter quidem pugnabant peregrini; sed, quum numero longe essent inferiores, eo victi profligati sunt. (2) Dicunt autem, Apriæ hanc stetisse sententiam, ne deum quidem ullum regno exuere se posse; ita firmiter illud sibi stabilitum putabat. At tunc, quod dixi, collata acie devictus est: et, quum vivus in hostium venisset potestatem, Sain abductus est in pristinam suam domum, quæ nunc Amasidis regia erat. (3) Ibi aliquamdiu in regia nutritus est; et bene eum habuit Amasis: ad extremum vero, quum exprobrarent Ægyptii non recte eum facere quod alat virum et ipsis et sibi inimicissimum, tradidit Aprien Ægyptiis; (4) qui eum strangularunt, ac deinde in patrio sepulcro sepeliverunt. Sepulcrum illud in Minervæ templo est, proxime ædem sacram, intrantibus a læva manu. Saitæ enim cunctos ex hoc nomo oriundos reges intra templum hoc sepeliunt. (5) Nam Amasidis etiam monumentum aliquanto quidem longius ab æde sacra abest quam Apriæ et ejus progenitorum; at est tamen etiam hoc in aula templi, thalamus lapideus ingens, columnis ornatus palmas arbores imitantibus alioque sumtu. In thalamo, repositorium est binis foribus clausum, atque intra has fores est regis sepulcrum.
CLXX. Sunt vero etiam sepulcra ejus, cujus nomen tali occasione edere mihi nefas, in eodem Minervæ templo Saitano, post ædem sacram, toti postico parieti ædis Minervæ contigua. Et in area templi stant obelisci ingentes, lapidei: juxtaque eos lacus est, lapidea crepidine ornatus et circumcirca pulcre elaboratus, eadem, ut mihi videbatur, magnitudine qua est lacus Deli, qui orbiculatus nominatur.
CLXXI. In hoc lacu exhibent noctu speciem imaginemque casuum, qui illi acciderunt, quæ mysteria vocant Ægyptii: de quibus mihi quidem, quamquam satis singula quo pacto se habeant norim, silentium agitor. Etiam de Cereris sacris, quæ Thesmophoria Græci vocant, silentium mihi agendum; nisi quatenus de his verba facere fas est. (2) Danai filiæ sacra hæc ex Ægypto attulerant, et Pelasgiscas mulieres ea docuerant. Deinde, postquam tota Peloponnesus a Doribus eversa est et sedibus suis excita, perierunt hæ sacra; solique Arcades, qui in Peloponneso manserunt, neque inde migrare coacti sunt, illa conservarunt.
CLXXII. Aprie ita sublato, Amasis in Ægypto regnavit, ex Saitana præfectura oriundus, et quidem ex oppido cui nomen Siuph. Et primo quidem spreverunt Ægyptii Amasin, nec ullo magnopere loco habuere, ut qui de plebe olim fuisset, et ex domo minime illustri. Deinde vero callido quodam invento, non asperitate, ad officium eos redegit. (2) Erant ei quum aliæ res pretiosæ permultæ tum pelluvium aureum, in quo et Amasis ipse et conviva omnes lavare pedes consueverant: hoc pelluvium confringi,[TR16] ex eoque confici dei simulacrum jussit, quod in loco urbis[TR17] opportunissimo erexit. Et Ægyptii frequentes ad simulacrum[TR18] conveniebant, illudque magna religione colebant. (3) Id ubi a civibus fieri intellexit Amasis, convocatis Ægyptiis, quod res erat, declaravit; dicens, fatum esse simulacrum illud ex pelluvio, in quod paullo ante et evomuissent Ægyptii et imminxissent, et pedes in eo abluissent, qui nunc illud magna religione colant. (4) Jam igitur (sic loqui pergebat) suam sortem simillimam huic pelluvio esse: etsi enim prius fuisset plebeius, at in præsentia esse illorum regem, itaque illorum esse officium, sese honorare suique respectum habere. Tali modo Ægyptios eo adduxit, ut illi serviri æquum censerent.
CLXXIII. Idem in rebus agendis hoc usus est instituto: primo mane, usque ad id tempus quo celebrari forum hominibus solet, studiose peragebat negotia quæcumque obferebantur: ab illo vero tempore ad potandum et ad cavillandum cum compotoribus se dabat, jocisque petulantioribus et rebus ludicris indulgebat. Quibus rebus offensi amici, admonuerunt eum, dicentes: «Non e dignitate tua, rex, te ipse moderaris; et nimis te humiliter demittis. Debebas tu, venerando in throno venerabilis sedens, per totum diem administrationi rerum vacare. Ita scituri erant Ægyptii, a magno viro se regi, tuque melius audires. Nunc quæ tu agis, minime decent regem:» (2) Quibus ille his verbis respondit: «Qui arcu utuntur, hi eum, quando fert usus, nervo intendunt: postquam usi sunt, remittunt. Si enim perpetuo intentus esset, rumperetur; ut illo, ubi opus foret, non amplius possent uti. (3) Eadem nempe est hominis conditio. Quodsi quis semper vellet seriis rebus esse intentus, nec vicissim ad jocum se remittere; imprudenti huic accideret, ut vel furiosus fieret vel stupidus. Hoc ego intelligens, utrique eri suam partem tribuo.» Hoc ille amicis responsum dedit.
CLXXIV. Aiunt autem eundem Amasin, quum privatus fuisset, etiam tunc compotationes cavillationesque amasse, nec ullo modo seriis rebus fuisse intentum; et, quando potantem voluptatibusque indulgentem defecissent necessaria, circumivisse nonnunquam et furto abstulisse aliena. (2) Jam qui adfirmabant habere eum suam pecuniam, hi eum, quum negaret, ad oraculum ducebant quo quique utebantur: et a multis passim oraculis furti convincebatur, ab aliis absolvebatur. (3) Postquam autem regno potitus est, hoc fecit: quicumque dii eum furti crimine absolverant, horum templa et negligebat, neque ad reficienda illa quidquam dabat, neque sacra illis diis faciebat, ut qui nullius essent momenti, nec veracia haberent oracula; qui vero furti eum arguerant, horum præcipuam curam agebat, ut qui vere dii essent, et oracula non mendacia exhiberent.
CLXXV. Et primo quidem in Sai urbe ad Minervæ templum propylæa deæ exstruxit mirabilia, superiores omnes, qui talia exstruxerant, altitudine superans, et amplitudine, et ipsorum lapidum tum magnitudine tum qualitate. Statuas item magnas et ingenti mole androsphinges dedicavit, lapidesque alios immanis magnitudinis ad reficienda ædificia adgerendos curavit. (2) Horum alii ex lapicidina, quæ adversus Memphin est, adgerebantur: ii vero qui immani erant magnitudine, ex Elephantine urbe, quæ dierum non minus viginti navigatione abest a Sai. Quod vero ex his non minime miror sed maxime omnium, ædes est ex uno lapide, quam ex Elephantine urbe transportandam curavit: qua in transportanda per tres annos occupati erant duo millia hominum, cui ea cura commissa[TR19] erat, hique omnes erant navium gubernatores. (3) Hujus ædis longitudo extrinsecus est unius et viginti cubitorum; latitudo vero, quattuordecim; altitudo, octo cubitorum. Hæ sunt mensuræ ædis hujus monolithæ extrinsecus. Intrinsecus longitudo est octodecim[TR20] cubitorum et viginti digitorum; latitudo, duodecim, altitudo, quinque cubitorum. (4) Posita hæc est ad introitum templi. Nam intra templum aiunt hac caussa non fuisse pertractam: architectum, quum ægre promoveretur ædes, multumque temporis esset insumtum, vehementer dolentem operis molestiam, ingemuisse; idque animadvertentem et religioni habentem Amasin non permisisse ut ulterius promoveretur ædes. (5) Præterea nonnulli narrant, quemdam ex his qui vectibus promovere ædem conabantur, esse ab illa oppressum, et ea caussa non intus esse promotam.
CLXXVI. Sed et in aliis omnibus nobilioribus templis dedicavit Amasis opera ob magnitudinem spectatu digna: in his Memphi colossum illum resupinum ante Vulcani templum, cujus longitudo septuaginta quinque pedum est: et super eadem basi duo alii stant colossi, uterque vicenûm pedum magnitudine, alter ab una ædis sacræ [nisi potius, magni colossi] parte, alter ab altera: uterque ex Æthiopico lapide est perfectus. (2) Est autem etiam in Sai urbe similis colossus lapideus, eodem habitu positus quo ille Memphi. Etiam Isidi templum illud, quod Memphis est, Amasi exstruxit, magnum et spectatu dignissimum.
CLXXVII. Regnante Amasi dicunt Ægyptum prosperitate maxime floruisse, tum quod ad commoda spectat quæ fluvius regioni largitur, tum ad ea quæ e terra homines percipiunt: et oppida habitata in ea tunc fuisse, si cuncta numeres; vicies mille. (2) Amasis etiam hic est qui legem illam Ægyptiis constituit, ut Ægyptiorum quisque quotannis apud nomi sui præfectum profiteretur, unde vitam sustentet: qui hoc non faceret et legitimum victum non declararet, is morte plecteretur. Quam legem Atheniensis Solon, ab Ægyptiis acceptam, Atheniensibus tulit, qui perpetuo ea utuntur, ut pote laudabili lege.
CLXXVIII. Græcorum amicus quum esset Amasis, et alia in Græcorum nonnullos beneficia contulit, et eis, qui in Ægyptum venirent, Naucratin urbem habitandam concessit: qui vero sedes in Ægypto figere nollent, et mercandi tantum caussa in eam navigarent, his areas adsignavit ubi aras et templa diis erigerent. (2) Maximum igitur illorum templum et celeberrimum, maximeque frequentatum, quod Hellenium nominatur, communi consilio sumtuque statuerunt hæ civitates: ex Ionibus, Chius, Teos Phocæa, et Clazomenæ; ex Doribus, Rhodus, Cnidus, Halicarnassus et Phaselis, ex Æolensibus, sola Mytilenæorum civitas. (3) Horum est igitur hoc templum, hæque civitates constituunt præsides emporii. Quodsi quæ aliæ partem illius sibi vindicant, rem sibi vindicant nihil ad se pertinentem. Præter istud vero templum, seorsum Æginetæ statuerunt Jovis fanum; et Samii aliud Junonis, tum Milesii, Apollinis.
CLXXIX. Fuitque olim solum in Ægypto emporium Naucratis, nec aliud ullum. Quodsi quis in aliorum Nili ostiorum aliquod intrasset, jurare eum oportebat, invitum eo se venisse; tum, hoc præstito jurejurando, cum navi sua in Canobicum ostium tenebatur navigare, aut, si per contrarios ventos hoc ei non licuisset, oportebat merces navigiis Ægyptiis circum Delta circumvehere, donec Naucratin pervenisset. Ita Naucratis in honore erat.
CLXXX. Quum Amphictyones, postquam superius templum Delphicum fortuito casu conflagraverat, illud quod nunc e trecentis talentis elocassent ædificandum, cujus summæ quartam partem Delphi pro sua portione tenebantur conferre; circumeuntes hi per civitates, dona corrogabant: quod dum faciebant haud parum ex Ægypto retulerunt. Amasis enim mille eis dedit talenta aluminis; Græci vero in Ægypto habitantes, viginti libras.
CLXXXI. Idem Amasis cum Cyrenæis mutuam amicitiam societatemque contraxit. Constituitque etiam uxorem ex eorum regione ducere, sive quod Græcam habere uxorem desideraret, sive omnino amicitiæ caussa, quam cum Cyrenæis colebat. Duxit igitur spectati inter populares suos viri, quem Battum alii, alii Arcesilam, rursusque alii Critobulum dicunt, filiam, nomine Ladicen. (2) Cum qua quoties concumberet Amasis, coire non poterat, quum tamen aliis mulieribus uteretur. Id ubi sæpius ei accidit, dixit ad hanc Ladicem Amasis: «Veneficiis, o mulier, adversus me usa es: quare effugere nullo pacto potes, quominus pessime pereas mulierum omnium.» (3) Tum Ladice, postquam negando nihilo placatiorem reddere illum potuit, intra animum suum Veneri votum fecit, si ea nocte coisset cum ipsa Amasis (id enim unum esse calamitatis effugium), statuam se ei Cyrenen missuram. (4) Et post hoc conceptum votum continuo cum ea coiit Amasis; et, quoties deinde cupido eum incessit, coibat; vehementerque eam ab illo tempore diligebat. Et illa votum solvit deæ: faciendam curavit imaginem, Cyrenenque misit; quæ adhuc mea ætate superfuit, extra Cyrenæorum urbem constituta. (5) Eandem Ladicen Cambyses, Ægypto potitus, postquam ex ea, quænam esset, cognosset, illæsam Cyrenen remisit.
CLXXXII. Dedicavit Amasis donaria etiam in Græciam: et primum quidem Cyrenen Minervæ statuam misit inauratam, et sui imaginem pictura adsimulatam: tum Minervæ quæ Lindi colitur, duas statuas lapideas, et thoracem lineum spectatu dignum; denique Junoni Samiæ duas sui imagines ex ligno sculptas, quæ in magno templo ad meam usque ætatem steterunt post fores. (2) Et Samum quidem dona hæc miserat hospitii caussa, quod ei cum Polycrate Æacis filio intercesserat: Lindum vero, nullius quidem hospitii caussa, sed quoniam Minervæ templum Lindi exstructum esse perhibetur a Danai filiabus, quæ ad illam oram adpulissent, quum fugerent Ægypti filios. Hæc sunt donaria quæ Amasis dedicavit. Idem vero etiam Cyprum, a nemine ante illum subactam, cepit, tributariamque sibi fecit.
[TR1] "at que" (2 lines" → "atque"
[TR2] "omnes . feminas" → "omnes: feminas"
[TR3] "festo" → "festo,"
[TR4] "Her les" (2 lines) → "Hercules"
[TR5] "cognoverunt" → "cognoverunt."
[TR6] "dom" → "domi"
[TR7] "stagno rum" (2 lines) → "stagnorum"
[TR8] "Archan dri" (2 lines) → "Archandri"
[TR9] "erat" → "erant
[TR10] "successise" → "successisse"
[TR11] "Advenit" → "«Advenit"
[TR12] "(II)" → "(II.)"
[TR13] "altitu o" → "altitudo"
[TR14] "regna vit" (2 lines) → "regnavit"
[TR15] "noc" → "hoc"
[TR16] "confrin gi" (2 lines) → "confringi"
[TR17] "ur bis" (2 lines) → "urbis"
[TR18] "simu lacrum" (2 lines) → "simulacrum"
[TR19] "commis a" → "commissa"
[TR20] "octo decim" → "octodecim"
I. Adversus hunc igitur Amasin Cambyses, Cyri filius, quum alios quibus imperavit, tum e Græcis Ionas et Æolenses ducens, bellum movit hac de caussa. (2) Misso in Ægyptum legato Cambyses filiam Amasidis petierat uxorem: petierat autem ex Ægyptii cujusdam consilio, qui id ei suaserat infensus Amasidi, quod se ex cunctis, qui in Ægypto erant, medicis selegisset quem ab uxore et liberis abstractum amandaret in Persas, quum Cyrus ab Amasi oculorum medicum petiisset qui esset in Ægypto optimus. Eo igitur infensus Ægyptius consilio suo instigaverat Cambysen ut filiam Amasidis peteret; quo ille aut mœrore adficeretur data filia, aut non data odium incurreret Cambysis. (3) Amasis, Persarum potentiam graviter ferens timensque, et dare illam et negare perinde dubitaverat; quippe bene gnarus, non legitimæ uxoris, sed pellicis loco, habiturum eam Cambysen. Hæc secum reputans, hancce inierat rationem. (4) Erat Apriæ filia, superioris regis, admodum et grandis et formosa, sola ex regia domo superstes; cui erat nomen Nitetis. Hanc igitur puellam Amasis, veste et auro exornatam, in Persas miserat tamquam suam filiam. (5) Interjecto tempore quum eam complectens Cambyses filiam Amasidis salutasset, dixerat ei puella: «Nescis, rex, deceptum te esse ab Amasi, qui me idoneo cultu ornatam ad te misit, tibique tamquam filiam dedit suam; quum revera sim Apriæ gnata, quem ille, dominum suum, inita cum Ægyptiis societate, interfecit.» Hoc verbum et hæc incidens caussa Cambysen, Cyri filium, impulit ut vehementi ira incensus adversus Ægyptum duceret. Ita quidem Persæ rem narrant.
II. Ægyptii vero sibi vindicant Cambysen, dicentes esse eum ex hac Apriæ filia natum: Cyrum enim fuisse, non Cambysen, qui ad Amasin misisset ejusque filiam petiisset. (2) At hoc quidem non ex rei veritate dicunt. Immo vero ne ipsos quidem latet (nam Persarum instituta, si qui alii, bene norunt Ægyptii), primum, ex illorum legibus filium ex pellice natum non succedere in regnum, si adfuerit legitimus; deinde, ex Cassandana, Pharnaspis filia, de Achæmenidum stirpe, natum esse Cambysen, non ex illa Ægyptia. Sed invertunt historiam, intercedere sibi adfectantes cum Cyri familia cognationem. Et hæc quidem ita se habent.
III. Narratur etiam alia fabula, mihi non credibilis, hujusmodi. Persicarum mulierum quampiam, ad Cyri mulieres ingressam, quum Cassandanæ adstantes vidisset liberos forma et statura præstantes, admiratam illos multis laudibus extulisse. Tum ei Cassandanam, Cyri uxorem, hæc dixisse: «Atqui me, quum talium mater sim puerorum, Cyrus tamen aspernatur; illam vero ex Ægypto comparatam in honore habet.» (2) Hæc postquam ingemiscens ob Nitetin esset locuta, filiorum natu maximum Cambysen dixisse: «Itaque, mater, quum ego vir evasero, Ægypti summa ima ponam, et ima summa.» (3) Hoc Cambysen dixisse decem circiter annos natum, mulieresque admiratione fuisse perculsas: et illum, postquam ad virilem pervenisset ætatem regnumque esset adeptus, dicti memorem, suscepisse in Ægyptum expeditionem.
IV. Acciderat vero etiam aliud quidpiam hujusmodi, quod ad expeditionem illam momentum contulit. Erat in numero auxiliarum Amasidis vir genere Halicarnassensis, cui Phanes nomen, homo et consilio præstans et bellica virtute. Phanes hic, nescio qua re infensus Amasidi, navi ex Ægypto profugit, cupiens in colloquium venire Cambysis. (2) At illum, ut qui inter auxiliares haud exiguo loco fuisset, et quæ ad Ægyptum spectabant accuratissime cognita habuisset, persecutus est Amasis, studiose dans operam ut eum caperet. Persecutus est autem misso, qua iter illi direxerat, eunuchorum fidelissimo cum triremi. Et cepit quidem hominem eunuchus in Lycia, sed captum non reduxit in Ægyptum: nam astutia eum Phanes circumvenit; inebriatis enim custodibus ad Persas evasit. (3) Ibi tunc Cambysen adiit, exercitum adversus Ægyptum ducere parantem, sed de itinere dubitantem quo pacto regionem aqua carentem transmitteret; eique quum alia ad res Amasidis spectantia, tum itineris faciendi rationem exposuit, sic monens, missis legatis rogaret Arabum regem, ut tutum ille transitum sibi præstaret.
V. Patet autem hac una via ingressus in Ægyptum. Nam a Phœnice usque ad fines Cadytis urbis, Syrorum terra est, qui Palæstini vocantur: a Cadyti (quæ est urbs haud multo minor, ut mihi videtur, Sardibus) emporia ad mare sita, usque ad Ienysum oppidum, sunt ditionis Arabici regis: ab Ienyso rursus Syrorum ditio pertinet ad Serbonidem usque lacum, juxta quem Casius mons ad mare porrigitur: a Serbonide lacu, in quo occultatum Typhonem aiunt, ab illo jam Ægyptus est. (2) Jam, qui inter Ienysum oppidum et Casium montem Serbonidemque lacum interjectus tractus est, haud ille exiguus, sed tridui fere itinere in longitudinem patens, is prorsus aquarum est inops.
VI. Quod vero a paucis eorum, qui in Ægyptum navigare consuerunt, animadversum est, id ego sum expositurus. In Ægyptum ex universa Græcia, et præterea ex Phœnice, bis quotannis invehuntur figlina dolia vino repleta: verumtamen ne unum quidem, ut sic dicam, vinarium dolium inane ibi possis videre. Ubinam ergo, quærat quispiam, hæc consumuntur? Hoc quoque equidem dicam. (2) Quilibet præfectus populi tenetur sua ex urbe dolia omnia colligere, Memphinque mittere: porro Memphitæ, ea aqua repleta in aridum illum Syriæ tractum deportare. Ita dolia quotannis in Ægyptum invecta, ibique venum exposita, deinde ad priora in (?) Syriam transportantur.
VII. Ita scilicet Persæ, simulatque Ægypto potiti sunt, introitum illum in hanc regionem adpararunt, et ea qua dixi ratione aquis instruxerunt. At tunc temporis, quum nondum parata esset aqua, Cambyses ab Halicarnassensi hospite edoctus, missis ad Arabem nunciis, tutum transitum ab illo postulavit, et obtinuit fide data et ab illo accepta.
VIII. Colunt autem fidem Arabes, ut qui hominum maxime: dantque eam et accipiunt tali modo. Si qui volunt inter se fœdus pactumve inire, vir alius, in medio stans paciscentium, acuto lapide interiorem manum utriusque illorum pope pollicem incidit: tunc sumto ex utriusque veste flocco, inungit sanguine septem lapides in medio positos; dumque id facit, Bacchum invocat et Uraniam. (2) Hoc facto, is qui fœdus pepigit, commendat suis amicis hospitem illum, sive civem, si cum cive pepigit: et amici etiam ipsi æquum censent colere fidem. (3) Bacchum autem solum, et Uraniam, deos habent; aiuntque se crines suos eodem modo tondere, quo Bacchus ipse fuerit tonsus: tondentur autem in orbem, circum tempora capillos radentes. Bacchum vero, Orotal nominant; Uraniam, Alilat.
IX. Postquam igitur nunciis, qui a Cambyse venerant, fidem dederat Arabs, hæc est machinatus. Utres ex camelorum pellibus, aqua repletos, vivis omnibus camelis imposuit; eisque in tractum aqua carentem actis, exspectavit ibi Cambysen. (2) Hæc quidem maxime probabilis fama est: oportet vero etiam minus credibilem, quia et ipsa fertur, memorare. Fluvius est in Arabia magnus, cui Corys nomen, in Rubrum quod vocatur mare se exonerans. (3) Ab hoc igitur fluvio Arabum regem, consutis bubulis aliisque coriis, canalem duxisse aiunt ea longitudine, ut ad aridum illum tractum pertineret, et per hunc canalem derivasse aquam; in eodem autem illo tractu ingentes fodisse cisternas, quæ reciperent aquam servarentque. Est autem via ab illo fluvio in hunc aridum tractum duodecim dierum: derivasseque illum, aiunt, aquam per tres canales tria diversa in loca.
X. Sed ad Pelusium quod vocatur ostium Nili castra habebat Psammenitus, Amasidis filius, Cambysen exspectans. Nec enim in vivis amplius fuit Amasis quo tempore Ægyptum cum exercitu Cambyses invasit: sed vita functus erat, postquam quattuor et quadraginta annos regnarat, intra quos nullum ei magnum aut grave incommodum acciderat. Mortuus conditusque, sepultus erat in sepulcris quæ in templo ipse construenda curaverat. (2) Regnante vero in Ægypto Psammenito, maximum sane prodigium accidit Ægyptiis: pluerat Thebis Ægyptiis, quod numquam nec ante nec post id tempus ad meam usque ætatem accidit, ut ipsi dicunt Thebani. Nam in superioribus Ægypti omnino non cadit pluvia: at tunc ipsis Thebis pluit stillatim.
XI. Persæ, transmissa regione aquis carente, quum castra castris Ægyptiorum opposuissent, ad congrediendum parati; ibi tunc auxiliares regis Ægypti, Græci homines et Cares, indignati quod Phanes externum exercitum in Ægyptum duxisset, tale adversus eum facinus machinantur. (2) Filios habebat Phanes in Ægypto relictos: his in castra et in conspectum patris perductis, craterem in medio posuere utrorumque castrorum, et productos singulos deinceps pueros super cratere mactarunt: (3) tunc, jugulatis cunctis, vinum et aquam in craterem ingessere, sanguinemque illorum potarunt auxiliares omnes, atque ita ad pugnandum progressi sunt. Acri deinde commisso prælio, postquam de utroque exercitu magna ceciderat multitudo, ad extremum in fugam vertuntur Ægyptii.
XII. Miram vero admodum rem equidem hic vidi, monitus ab indigenis. Quum ossa utrorumque, qui in eo prælio ceciderunt, separatim congesta sint (seorsum enim jacebant Persarum ossa, sicuti initio distincta erant; et alibi, ossa Ægyptiorum), Persarum crania ita sunt debilia, ut, si unum minutum calculum in ea volueris conjicere, perfores; Ægyptiorum vero ita sunt valida, ut lapide percutiens ægre diffringas. (2) Cujus rei caussam dixerunt esse, mihique facile persuaserunt, quod Ægyptii a pueris statim capita radunt, unde ossa in sole fiunt compacta: qua de eadem caussa fit etiam ut non calvescant; nullus enim est populus, apud quem tam raro caput videas calvum, quam apud Ægyptios. (3) His igitur hæc caussa est, cur valida sint eorum crania: Persis autem cur sint debilia, caussa hæc est, quod pueros in umbra educant, et pileos gestant, quos tiaras vocant. (4) Hæc igitur talia, qualia dixi, equidem vidi: vidi vero etiam his similia Papremi, in illis qui cum Achæmene, Darii filio, ab Inaro Afro occisi sunt.
XIII. Ægyptii ex prælio, ut terga vertere coacti sunt, effusa fuga se proripuere. Qui quum Memphin essent compulsi, ibique conclusi, misit ad eos per adversum flumen Cambyses[TR1] navem Mytilenæam, in qua erat caduceator genere Persa, qui ad deditionem faciendam hortaretur Ægyptios. At illi, ubi navem vident Memphin intrantem, de castelli muro universi effusi decurrunt, navem perdunt, hominesque in frusta discerptos in castellum deportant. (2) Et Ægyptii quidem, posthac obsessi oppugnatique, ad extremum in deditionem venerunt; finitimi autem Libyes, Ægypti sortem veriti, non tentato armorum periculo sese tradiderunt, tributum solvere spondentes, et dona mittentes. (3) Similiter etiam Cyrenæi et Barcæi fecerunt, eadem timentes atque Libyes. Sed Cambyses Libyum quidem dona benigne accepit: at quæ a Cyrenæis erant missa aspernatus, puto, quod exigua essent (nam quingentas argenti libras miserant Cyrenæi); has igitur, sua manu prehensas, militibus distribuendas projecit.
XIV. Decimo die, ex quo in deditionem venerat castellum quod Memphi est, regem Ægyptiorum Psammenitum, qui sex menses regnaverat, Cambyses contumeliæ caussa cum aliis Ægyptiis residere jussit in suburbio; et animum illius tentaturus, hocce facere instituit. (2) Filiam illius, servili vestitu indutam, hydriamque gestantem, aquatum emisit, simulque cum ea alias virgines, ex principum virorum filiabus delectas, eodem cultu vestitas quo regis filia. (3) Quæ ubi ingenti cum clamore et ejulatu præteribant locum ubi considebant patres, reliqui patres, conspectis filiabus ita misere adfectis, invicem clamorem ejulatumque sustulere; Psammenitus vero, ubi respiciens cognovit, in terram defixit oculos. (4) Postquam præterierant puellæ aquatum missæ, secundo loco filium regis cum aliis bis mille ejusdem ætatis Ægyptiis præter regis oculos duci jussit, fune circum cervicem vinctos et ora frenis coercitos. Ducebantur autem hi ita, pœnas luituri Mytilenæis illis, qui Memphi cum navi perierant: hanc enim sententiam pronunciaverant regii judices, ut pro unoquoque viro decem Ægyptii ex principum numero invicem perirent. (5) Et ille, etiam hos prætereuntes videns, quum ad mortem duci filium suum intelligeret, reliquis Ægyptiis, qui circum illum sedebant, flentibus et lamentantibus, idem fecit quod in filia fecerat. Denique quum et hi præteriissent, accidit ut homo natu grandior, qui compotor regis olim fuerat, nunc vero bonis omnibus exciderat, nec aliud quidquam, nisi quantum mendicus, habebat, atque adeo stipem a militibus rogabat, præteriret præter Psammenitum, Amasidis filium, Ægyptiosque qui in suburbio sedebant. (6) Hunc ubi Psammenitus conspexit, ingentem in fletum erupit, et nomine compellans sodalem, caput sibi planxit. Erant autem illi custodes adpositi, qui, quidquid quaque prætereunte pompa faceret, observarent, et renunciarent Cambysi. (7) Miratus igitur Cambyses quæ ille fecerat, misso nuncio, interrogavit eum his verbis: «Dominus Cambyses ex te quærit, Psammenite, quid sit quod conspecta filia tua male adfecta, itemque conspecto filio ad supplicium prodeunte, nec clamorem nec fletum edidisti; medicum vero illum, nihil ad te pertinentem, ut quidem ex aliis cognovit, honore hoc es prosecutus.» (8) Cui ita interroganti hæc ille respondit: «O fili Cyri, domestica mala majora erant quam quæ fletum exprimerent: at sodalis hujus calamitas lacrimas meretur, qui ingentibus opibus excidit, et in senectutis limine ad mendicitatem est redactus.» Hæc quum ab eodem nuncio ad Cambysen essent relata, commode dicta ei visa esse. (9) Narrant autem Ægyptii, etiam Crœsum (nam hunc quoque secum in Ægyptum Cambyses adduxerat) et Persas, qui aderant, lacrimasse; ipsumque Cambysen misericordia quadam fuisse tactum, protinusque jussisse, ut filius ejus ex horum numero qui perire deberent eximeretur, et ipse e suburbio excitus ad se duceretur.
XV. Jam filium quidem, qui ad eum servandum missi sunt, non amplius superstitem invenerunt, ut qui primo loco fuerat cæsus: sed Psammenitum ipsum, e suburbio excitum, ad Cambysen duxerunt; apud quem ille deinde vitam egit, nullam vim passus. (2) Qui si non creditus fuisset res novas moliri, recepturus erat Ægyptum, ita ut tamquam præfectus eam esset administraturus. Nam honorare consueverunt Persæ regum filios; quibus, licet patres ab illis defecerint, reddunt regnum. (3) Id enim ita institutum eos habere, quum ex aliis multis colligi potest, tum hoc, quod Thannyræ, Inari Afri filio, paternum regnum restitutum est, pariterque Pausiridi, Amyrtæi filio, qui et ipse paternum recepit imperium; quamvis nemo plus mali Persis fecerit, quam Inarus et Amyrtæus. (4) Nunc Psammenitus, prava molitus, mercedem accepit: nam ad defectionem sollicitasse Ægyptius deprehensus est; quod quum esset compertum Cambysi, tauri sanguinem bibere coactus e vestigio mortuus est. Talem igitur ille vitæ exitum habuit.
XVI. Cambyses vero Memphi Sain urbem profectus est, ea facturus quæ etiam peregit. Nam Amasidis ædes ingressus, protinus e sepulcro proferri cadaver Amasidis jussit: eoque facto, flagellis illud cædi jussit, et capillos evelli, et stimulis pungi, et aliis modis ei insultari. Quæ quum multo cum labore fecissent ministri (nam resistebat cadaver, quippe conditum, ac nullo modo diffluebat), comburi illud Cambyses jussit, nefarium jubens facinus. (5) Etenim Persæ deum habent ignem: itaque igne comburere mortuos, utrisque nefas est: Persis quidem, eam ipsam ob caussam quam memoravit, dicunt enim nefas esse, cadaver hominis offerre deo. Ægyptii vero censent vivam belluam esse ignem, quæ devoret quidquid nacta sit, tum pabulo satiata simul cum eo quod devoravit moriatur. (3) Atqui nefas illis est, bestiis tradere cadaver; ob eamque caussam illud condiunt, ne in terra jacens consumatur a vermibus. Itaque, quod utrisque nefas erat, id faciendum præcepit Cambyses. (4) Quamquam, ut quidem Ægyptii aiunt, non Amasis fuit cui hoc accidit, sed alius quidam Ægyptius, ejusdem cum Amasi staturæ, quem ea contumelia adficientes Persæ, Amasidi insultare putarunt. (5) Amasin enim aiunt, quum ex oraculo cognosset quid sibi post mortem esset patiendum, quo evaderet imminentem sortem, hominem hunc, qui nunc flagellis cæsus est, tunc temporis mortuum, suo in sepulcro prope januam sepelisse,[TR2] mandasse autem filio, ut ipsum in imo sepulcri recessu deponeret. (6) At mihi quidem videtur, mandatum tale, ad suam sepulturam et ad hominem istum pertinens, nullum omnino dedisse Amasin, sed falso hæc jactari ab Ægyptiis.
XVII. Post hæc Cambyses triplicem meditatus est expeditionem; unam adversus Carthaginienses, alteram adversus Ammonios, tertiam adversus Macrobios (id est, Longævos) Æthiopes, ad australe Libyæ mare habitantes. (2) Instituta deliberatione placuit ei, adversus Carthaginienses navalem exercitum mittere; adversus Ammonios terrestrium copiarum partem; ad Æthiopas vero primum speculatores, qui et Solis mensam, quæ in horum Æthiopum terra esse dicebatur, viderent an revera esset, et reliqua quoque præter hanc explorarent; in speciem autem dona ferrent regi eorum.
XVIII. Illa Solis mensa fertur esse hujusmodi. Pratum est in suburbio, coctis carnibus quadrupedum omnis generis repletum: eas carnes, aiunt, noctu ex instituto ibi deponi ab omnibus qui in dignitate essent civibus, interdiu autem accedere quemque qui vellet, eisque vesci; dicere autem indigenas, ipsam terram illas quaque nocte progignere. Talis igitur esse fertur illa Solis quæ vocatur mensa.
XIX. Ut vero speculatores mittere Cambyses constituit, statim ex Elephantine urbe homines arcessivit de Ichthyophagorum genere, qui Æthiopiam linguam callerent. (2) Interim vero, dum hi arcesserentur, navalem exercitum adversus Carthaginem jussit navigare. At Phœnices id se facturos negarunt: magnis quippe juramentis sese teneri, et nefas esse facturos, si contra suam sobolem militarent. (3) Nolentibus autem Phœnicibus, reliqui pares non erant viribus: atque ita Carthaginienses servitutem, quæ illis a Persis imminebat, effugerunt. Etenim vim adferre Phœnicibus æquum non censuit Cambyses, ut qui se ultro Persis tradidissent, et e quibus penderent universæ ipsius copiæ navales. Præter Phœnices, Cyprii quoque Persis sese tradiderant, et expeditionis in Ægyptum susceptæ erant socii.
XX. Postquam ad Cambysen ex Elephantine advenerunt Ichthyophagi, misit eos ad Æthiopas, edoctos quid dicerent, et dona ferentes, purpureum amiculum, et aureum torquem armillasque, et unguenti alabastrum, et palmei vini cadum. (2) Dicuntur autem Æthiopes hi, ad quos misit Cambyses, et statura maximi et pulcerrimi esse hominum omnium; et quum aliis institutis uti diversis ab ceterorum hominum institutis, tum hoc ad regiam dignitatem spectante: quemcumque civium statura maximum judicant et corporis viribus pro ratione præstantem, hunc regem esse æquum censent.
XXI. Ad hos igitur homines ubi advenerunt Ichthyophagi, dona porrigentes regi eorum, hæc verba fecerunt: «Rex Persarum Cambyses, cupiens amicitiam tecum hospitiumque jungere, misit nos, jubens ut in colloquium tuum veniremus; et dona tibi dat hæc, quarum rerum usu et ipse maxime delectatur.» (2) Quibus Æthiops, intelligens venire eos ut speculatores, in hunc modum respondit: «Neque Persarum rex eo vos misit dona ferentes, quod multum ei intersit ut mecum hospitium jungat; nec vos vera dicitis (venistis enim ut regni mei speculatores); nec ille vir justus est: nam si justus esset, non concupivisset aliam terram præter suam, nec in servitutem redegisset homines, qui nulla illum injuria adfecerant. (3) Nunc illi arcum hunc tradite, hæc verba dicentes: Rex Æthiopum suadet regi Persarum, ut quando ita facile arcus tendere hujus molis Persæ potuerint, tunc adversus Macrobios Æthiopas copiis multitudine nos superantibus moveat bellum: usque eo autem diis habeat gratiam, quod Æthiopum filiis non induxerint in animum, ut præter suam terram adquirere cupiant aliam.»
XXII. His dictis laxavit arcum, et his qui venerant tradidit. Tunc sumto purpureo amiculo quæsivit, quid esset, et quonam modo factum. Cui quum Ichthyophagi vera dixissent de purpura et de illius tinctura, dolosos esse hos homines, inquit, et dolosa illorum amicula. (2) Deinde de aureo torque collari et de armillis quæsivit; quumque de hoc ornatu exposuissent Ichthyophagi, ridens rex, quum compedes esse putasset, ait, apud ipsos validiores hisce compedes esse. Tertio, de unguento interrogavit; et, quum illi de confectione unguenti ac de ungendi ratione disseruissent, idem illis, quod de amiculo, respondit. (3) Ubi ad vinum venit, et de hujus confectione ex illis quæsivit, valde delectatus potu, deinde interrogavit, quonam cibo utatur rex, et quodnam sit homini Persæ longissimum vitæ spatium. (4) Et illi pane vesci aiebant, naturamque tritici exponebant: octoginta vero annos terminum dicebant esse longissimum vitæ hominis propositum. (5) Tum Æthiops respondit Ichthyophagis: nihil proinde mirum esse, quum stercus comedant, tam exiguum eos vivere annorum numerum; qui ne tot quidem annos vivere possent, nisi hocce potu sese recrearent: nempe vinum dicens: hoc enim uno a Persis se superari.
XXIII. Vicissim interrogantibus regem Ichthyophagis de vitæ spatio et de alimentorum genere; ad centum et viginti annos, ait pervenire ipsorum plerosque, nonnullos vero etiam hunc terminum transcendere; cibum vero esse carnes coctas; potum, lac. Quumque mirarentur speculatores quod de annorum numero dixisset, ad fontem ab illo ductos se esse referebant, e quo loti nitidiores facti essent, quasi olei fons esset; odorem autem tamquam violarum spirare illum fontem. (2) Ita levem autem, dicebant speculatores, esse fontis hujus aquam, ut nihil supernatare possit, neque lignum, neque quæcumque ligno sunt leviora; sed in fundum abire omnia. (3) Cujus aquæ si revera ea natura est, quæ perhibetur, fuerint illi hanc ob caussam longævi, quod plurimum hac aqua utuntur. A fonte discedentes, ductos se esse narrabant in locum quo vincti homines custodiebantur, ibique cunctos aureis vinctos compedibus vidisse. Est enim apud hos Æthiopes æs metallorum omnium rarissimum et pretiosissimum. Inspecto carcere, etiam Solis mensam, quæ vocatur, spectaverunt.
XXIV. Post hanc ad extremum spectarunt sepulcra eorum, quæ e vitro perhibentur esse parata, hoc modo. Postquam arefecerunt cadaver, sive eadem ratione atque Ægyptii, sive quo alio modo, totum gypso oblinunt, et pictura ita exornant, ut speciem quam maxime similem vivo referat; deinde cavam columnam ei circumdant ex vitro (alabastrite lapide?) confectam, quod apud illos magna copia et manu tractabile effoditur. (2) Ita in media columna stans cadaver per eam conspicitur, nec odorem ullum spirans injucundum, nec aliud quidquam incommodi præbens: estque columna circumcirca conspicua, ut ipsum etiam cadaver omni ex parte conspicuum est. (3) Hanc columnam per anni spatium suis in ædibus servant qui cognatione proximi sunt, rerum omnium primitias illi offerentes, aliaque sacra facientes: deinde ædibus elatas columnas circa urbem collocant.
XXV. Speculatores, postquam ista omnia spectarant, reversi sunt. Qui ubi hæc renunciarunt, protinus Cambyses, ira incensus, bellum inferre Æthiopibus instituit, nullo de procuranda re frumentaria mandato dato, nec secum cogitans in ultima terrarum suscipi hanc expeditionem: (2) sed, ut furiosus, nec mentis compos, simulatque Ichthyophagos audierat, ad bellum faciendum profectus est; Græcos, qui cum eo erant, in Ægypto manere jubens, peditatum vero universum secum ducens. Postquam agmine Thebas pervenit, ablegavit de exercitu circa quinquaginta hominum millia, quos jussit in servitutem redigere Ammonios, et oraculum Jovis incendere: ipse, reliquum ducens exercitum, adversus Æthiopas perrexit. (3) Sed, priusquam quintam confecisset itineris partem, primum, quicquid cibariorum de frumenti genere habuerant, eos defecerat; deinde, post frumentum, etiam jumenta quæ comedi possent defecere. (4) Quæ si Cambyses intelligens mutasset sententiam, exercitumque reduxisset; erat, vel post prius admissum peccatum, vir prudens futurus: nunc, nihil secum reputans, ulterius semper progressus est. (5) At milites quam diu e terræ solo nancisci aliquid poterant, herbas radicesque comedentes vitam sustentarunt: ubi vero in arenosa pervenere, dirum facinus nonnulli eorum instituerunt; sortiti ex se ipsis, decimum quemque comederunt. (6) Qua re cognita Cambyses, veritus mutuam militum comesturam, omissa adversus Æthiopas expeditione, retrogressus est; multisque de exercitu amissis, Thebas iterum pervenit. Quumque Thebis Memphin descendisset, Græcos cum navibus domum dimisit. Talis igitur exitus fuit expeditionis adversus Æthiopas susceptæ.
XXVI. Qui vero ad bellum Ammoniis inferendum erant missi, hos profectos Thebis cum ducibus itineris, compertum est Oasin oppidum pervenisse, quod Samii incolunt, qui de Æschrionia tribu esse dicuntur, absuntque a Thebis septem dierum itinere per arenosa faciendo: nominatur autem ille locus Græco sermone Beatorum insula. (2) Hunc igitur in locum pervenisse dicitur ille exercitus: inde vero quid his acciderit, nisi quod Ammonii narrant et qui ex his audiverunt, nemo alius quidquam quod dicat habet; neque enim ad Ammonios pervenerunt, neque domum reversi sunt. (3) Narrant autem soli Ammonii hæc: ab hac Oasi per arenosa adversus ipsos iter facientibus, quum jam fere in medio inter ipsos et Oasin essent, incidisse illis, dum prandium capiebant, vehementem et immanem ventum Notum, sabuli acervos secum rapientem; quibus illi obruti, tali modo internecione periissent. Ammonii quidem hoc narrant exercitui illi accidisse.
XXVII. Quo tempore vero Memphin Cambyses pervenit, adparuerat Ægyptiis Apis, quem Epaphum Græci vocant. Qui ubi repertus est, continuo Ægyptii, vestimentis induti pulcerrimis in lautitiis erant. (2) Quos hæc agentes conspicatus Cambyses, prorsus existimans, quod ipse male rem gessisset, eo lætos illos festa hæc celebrare, præfectos ad se vocat urbis; ex eisque, ubi in conspectum ipsius venere, quærit, cur, se prius Memphi versante, nihil tale fecissent Ægyptii; at nunc, quum adisset magna exercitus parte amissa? (3) Cui illi respondent, deum sibi adparuisse, qui ex multo temporis intervallo adparere identidem consuesset; et, quando adpareat, tum universos Ægyptios læta festa celebrare. Hæc audiens Cambyses, mentiri eos, ait; atque, ut mendaces, ultimo supplicio adfecit.
XXVIII. His occisis, dein sacerdotes in conspectum vocavit. Qui quum eadem dixissent; intellecturum sese, ait, an deus aliquis manu tractabilis advenerit Ægyptiis. (2) Quæ ubi dixit, adducere ad se Apin jussit sacerdotes: et illi abierunt adducturi. Est vero Apis hic, sive Epaphus, juvencus ex vacca natus quæ nullum alium dehinc concipere partum potest: dicuntque Ægyptii, fulgorem de cœlo in vaccam istam incumbere, ex quo illa Apin conceptum pariat. (3) Habet autem hic juvencus, quem Apin vocant, notas hujusmodi: niger colore est; sed in fronte habet quadratum album; in tergo, figuram aquilæ; in cauda, pilos duplices; in lingua, scarabæum.
XXIX. Apin ubi adduxerunt sacerdotes, Cambyses, haud satis mentis compos homo, stricto gladio, quum ventrem Apidis vellet ferire, femur feriit; ridensque sacerdotes adloquens, «O prava capita!» inquit: «tales ergo sunt dii, sanguine carneque instructi, et ferri ictum sentientes! Dignus profecto Ægyptiis hicce Deus! Cæterum vos non juvabit, ludibrio me habuisse.»[TR3] His dictis, jussit hos quibus id negotii mandatum est, flagellis cædere sacerdotes; reliquorum vero Ægyptiorum quemcumque nacti fuissent festum celebrantem, occidere. (3) Ita festi dies finem habuere apud Ægyptios, et sacerdotes multati sunt. Apis vero, percussus femur, contabuit in templo jacens: quem, mortuum ex vulnere, sacerdotes clam rege sepeliverunt.
XXX. Cambyses vero, ut aiunt Ægyptii, e vestigio propter iniquum illud facinus furore est correptus, quum ne ante id tempus quidem satis compos fuisset mentis. Et primum quidem, post illud, flagitium in fratrem commisit Smerdin, qui eodem patre eademque matre erat natus. Hunc ex Ægypto in Persas dimisit per invidiam, quod arcum, quem ab Æthiope datum Ichthyophagi attulerant, ille unus ex Persis ad duos saltem fere digitos attraxisset, quum reliquorum Persarum nullus id præstare potuisset. (2) Dein, quum in Persas reversus Smerdis esset, visum Cambyses per somnum vidit hujusmodi: visus illi est nuncius ex Perside veniens nunciare, Smerdin in sella regia sedentem capite cœlum tetigisse. (3) Quam ob caussam sibi timens, ne se occiso regnum occupet frater, Prexaspen in Persas mittit, qui vir Persarum ei maxime fidus erat, dato mandato ut illum occidat. Et Prexaspes Susa profectus occidit Smerdin, sive venatum eductum, ut alii aiunt; sive, ut alii, ad Rubrum deductum mare et in eo demersum.
XXXI. Ab hoc facinore initium factum esse flagitiorum a Cambyse narrant. Alterum in sororem patravit, quæ illum in Ægyptum erat secuta, quamque habuit uxorem, quum tam a patre, quam a matre, soror ejus esset. (2) In matrimonium autem eam tali modo duxerat, quum antea neutiquam moris fuisset apud Persas, sorores in matrimonium ducere. Unius ex sororibus suis captus erat amore: quam quum cuperet matrimonio sibi jungere, nossetque contra morem fore Persarum si id faceret, vocatos ad se regios judices interrogavit, sitne lex aliqua, jubens ut, qui vellet, in matrimonium duceret suam sororem? (3) Sunt autem regii judices probati inter Persas viri; qui eo munere funguntur quoad vivunt, aut usque dum injusti quidpiam in illis reperiatur. Hi Persis jus dicunt, et interpretes sunt patriarum legum, et ad eos omnia referuntur. (4) Ad quæstionem igitur a Cambyse propositam responderunt hi ea quæ et vera et tuta essent; dicentes, nullam se legem reperire, quæ jubeat ut frater in matrimonium ducat sororem; aliam vero se reperisse legem, quæ statuat, licitum esse regi facere quidquid velit. (5) Itaque neque legem, metu Cambysis, abrogarunt; et, ne ipsi, tuentes legem, perirent, aliam legem invenerunt, quæ illi, sorores in matrimonium ducere cupienti, patrocinabatur. Igitur tunc Cambyses, quam amabat, duxit uxorem: nec vero multo post, aliam etiam sororem sibi matrimonio junxit. Et hanc natu minorem, quæ eum in Ægyptum secuta erat, interfecit.
XXXII. De cujus morte duplex, perinde atque de Smerdi, fama fertur. Græci quippe narrant, commisisse Cambysen, spectante uxore illa, catulum leonis cum canis catulo; qui quum a leonis catulo vinceretur, alium catulum caninum, qui fuisset hujus frater, rupta catena, illi opem tulisse; atque ita canes, quum duo essent, leonem superasse. Hæc spectantem Cambysen delectatum esse; illam vero, adsidentem, fudisse lacrimas. (2) Id animadvertentem Cambysen quæsisse ex ea, cur fleret; et illam respondisse, flere se, quod catulum videns opem ferentem fratri, meminisset Smerdis, cogitassetque neminem esse qui illi esset opem laturus. (3) Hoc igitur ob dictum interfectam illam a Cambyse esse aiunt Græci. Ægyptii vero narrant, quum mensæ ambo adsiderent, mulierem sumta lactuca folia circumcirca decerpsisse, tum ex marito quæsisse, sitne integra lactuca; an cui folia decerpta sint, pulcrior? Quumque is, integram, dixisset; reposuisse illam, «Atqui tu hanc imitatus es lactucam, Cyri domum circumcidens.» Et illum, ira incensum, calce pedis ei, prægnans quum esset, insultasse; et illam abortu facto mortuam esse.
XXXIII. Ita in quos sæviit Cambyses, in furorem actus sive propter Apin nimirum, sive alio casu, quales multæ calamitates accidere hominibus solent: nam etiam a pueris gravi morbo dicitur Cambyses adfectus fuisse, quem sacrum morbum nonnulli vocant. Itaque non erat dissentaneum, ut, corpus quum gravi morbo laboraret, ne mens quidem sana esset.
XXXIV. In reliquos vero Persas hæc alia furoris edidit exempla. Prexaspen, quem maximo in honore habebat, qui nunciorum ad regem perferendorum munere fungebatur, cujus etiam filius pincerna regis erat, qui et ipse haud exiguus honor est; illum igitur sic adlocutus fertur: «Dic mihi, Prexaspes; qualem me virum esse existimant Persæ? et quos de me habent sermones?» (2) Tum illum respondisse: «Domine, cætera omnia, magnifice laudaris: sed vino aiunt te nimium indulgere.» Quæ quum ille de Persis dixisset, ira incensum regem hæc reposuisse: «Ergo nunc me Persæ dicunt vino deditum desipere, nec mentis esse compotem! igitur priores illorum sermones mendaces fuerunt.» (3) Superiore quippe tempore, quum adsiderent ei Persæ atque etiam Crœsus, quæsierat ex his Cambyses, qualis vir ipse videretur esse, cum patre Cyro collatus! et illi responderant, esse patre superiorem: quippe non modo possidere quæcumque Cyrus obtinuisset, sed et insuper Ægyptum et mare tenere. (4) Hæc Persæ dixerant; Crœsus vero quum adesset, nec ei placeret ista comparatio, his verbis Cambysen erat adlocutus: «Mihi quidem, o Cyro nate, non videris similis esse patri, quum filium nondum habeas qualem te ille reliquit.» Quibus auditis delectatus Cambyses erat, Crœsique laudaverat judicium.
XXXV. Horum igitur tunc recordatum illum, iratum dixisse Prexaspi: «Tu nunc cognosce ipse, verumne dicant Persæ, an istud dicentes desipiant ipsi: quodsi enim filii tui in atrio stantis, conjecta sagitta, medium feriero cor, constabit nugas dicere Persas; sin aberravero, dic vera loqui Persas, meque haud sana esse mente.» (2) His dictis, tetendisse arcum; sagittaque feriisse puerum: qui ut cecidit, secari corpus jussit, inspicique vulnus; et quum in cor intrasse sagittam esset repertum, ridens et supra modum gavisus, patri pueri hoc dixit: «Manifestum jam cognovisti, Prexaspes, non me insanire, sed desipere Persas. Nunc vero dic mihi, quemnam tu nosti hominum omnium, qui ita ad destinatum adigat sagittam?» (3) Prexaspes, furere hominem videns, sibique timens ipsi, respondit: «Domine, equidem ne deum quidem ipsum ita dextre ferire existimo.» Tum igitur hoc fecit Cambyses: alibi vero deinde, Persarum primoribus pares duodecim, nulla idonea caussa damnatos, vivos inverso capite terra jussit defodi.
XXXVI. Quæ quum ille patraret, æquum censuit Crœsus Lydus hisce illum verbis monere: «O rex, ne omnia juventuti iræque indulgeas! sed contine atque cohibe te ipse. Bona res est providentia: et sapientis est, rectum consilium in tempore capere. (2) At tu viros occidis, cives tuos, nulla idonea caussa damnatos; idemque pueros occidis. Quodsi plura talia admiseris, vide ne a te deficiant Persæ. Mihi vero pater tuus Cyrus injunxit, sæpe multumque hortatus, ut te monerem, tibique consilium darem, quodcunque ex tuo commodo esse reperissem.» (3) Hoc ille, benevolentiam significans, consilium Cambysi dedit; cui his verbis rex respondit: «tu etiam mihi consilia dare audes! qui tam præclare tuam administrasti patriam, præclareque patri meo consuluisti, suadens illi, ut trajecto Araxe adversus Massagetas duceret, quum illi in nostram terram vellent trajicere. Igitur et te ipsum perdidisti, patriæ rebus male administratis; et Cyrum perdidisti, qui tuum secutus est consilium. Sed male tibi hoc cesserit; jam pridem enim occasionem aliquam adversus te nancisci cupiebam.» (4) His dictis, arcum prehendit, sagittam in illum emissurus. At Crœsus conversus foras se proripuit et Cambyses, quum ferire illum non potuisset, famulis imperavit ut prehensum occiderent. (5) At famuli, qui ingenium illius nossent, occultant Crœsum, hæc secum reputantes, si dati mandati pœniteret Cambysen, et desiderium Crœsi eum caperet, se producto illo præmia servati illius accepturos; sin in sententia rex persisteret, neque illum desideraret, tunc illum esse interfecturos. (6) Neque multo post (sicut illi fere existimaverant) desideravit Cambyses Crœsum; quo cognito famuli, superesse illum, regi nunciarunt. (7) Tum vero, gaudere se quidem, ait Cambyses, quod Crœsus supersit; at illos, qui eum servassent, non impune laturos, sed capite luituros. Quod et faciendum mandavit.
XXXVII. Talia igitur Cambyses multa, dum Memphi morabatur, et adversus Persas et adversus socios, furiosa patravit; præterea vetusta sepulcra aperuit, et cadavera inspexit; atque etiam templum Vulcani ingressus, simulacrum dei multis modis ludibrio habuit. Vulcani illud simulacrum simillimum est Phœniciis Patæcis, quos Phœnices in proris triremium circumferunt. Quos qui non vidit, ei ego significabo: est imitatio viri pygmæi. (2) Ingressus vero etiam est Cabirorum templum, quod neminem fas est ingredi, nisi sacerdotem: atque horum simulacra igne etiam cremavit, multis ludificatus. Sunt autem hæc quoque similia Vulcani, cujus filios aiunt esse Cabiros.
XXXVIII. Quibus ex omnibus fit mihi manifestum, furore magnopere actum fuisse Cambysen: alioqui templis sacrisque populi ritibus non erat illusurus. Nam si quis hominibus omnibus optionem proponeret sibi eligendi ex omnibus institutis ea quæ optima viderentur, quilibet eorum, re deliberata, domestica esset prælaturus: adeo quisque populus suas leges longe esse optimas judicat. (2) Itaque verisimile non est, alium hominem, nisi furiosum, talia ludibrio habere. Statuere autem ita de suis legibus et institutis homines omnes, quum aliis multis intelligi documentis potest, tum hocce. (3) Darius, postquam imperio est potitus, convocatus Græcos qui ei aderant, interrogavit, quanam pecuniæ proposita summa vellent mortuos parentes comedere. Et illi, nulla conditione se id facturos, responderunt. (4) Idem deinde ex Indis hos qui Calatiæ nominantur, qui parentes comedunt, ad se vocatos, præsentibus Græcis, et per interpretes quid ageretur intelligentibus, interrogavit, qua mercede in se reciperent, igne cremare mortuos parentes. Et illi, alta voce exclamantes, meliora eum ominari jusserunt. (5) Ita igitur hæc constituta sunt; recteque mihi Pindarus videtur cecinisse, Morem majorum dicens regem esse omnium.
XXXIX. Quo tempore Cambyses Ægyptum bello adgressus est, per idem tempus Lacedæmonii adversus Samum, et Polycratem, Æacis filium, expeditionem susceperunt. Is quum insurrectione facta Samum occupasset, primum trifariam distributam civitatem simul cum fratribus, Pantagnoto et Sylosonte, administraverat: dein, altero occiso, et natu minore Sylosonte insula ejecto, universam Samum imperio tenebat. Quo in imperio cum Amasi, Ægypti rege, hospitium contraxit, dona ei mittens, et vicissim ab illo accipiens. (2) Brevique tempore ita auctæ res erant Polycratis, ut per universam Ioniam reliquamque Græciam celebrarentur. Etenim quocumque cum exercitu proficisceretur, omnia ei feliciter cedebant. Habebat autem centum actuarias naves quinquaginta remorum, et mille sagittarios (satellites). (3) Cunctos circumcirca, nullo discrimine facto, invadens, agebat ferebatque omnia. Nam amico, aiebat, magis se gratificaturum, si ea, quæ eripuisset, eidem restitueret, quam si initio nihil eripuisset. Multas igitur insulas ceperat, multa item continentis oppida: in his Lesbios, quum omnibus viribus Milesiis auxilio essent profecti, navali pugna superatos cepit; qui deinde universam fossam, murum Sami ambientem, vincti foderunt.
XL. Amasin non latebat, ingenti felicitate uti Polycratem; sed ea res illi curæ erat. Quum vero etiam multo magis augeretur prospera illius fortuna, misso libello hæc ad eum perscripsit: (2) «Amasis Polycrati hæc dicit. Jucundum utique est intelligere, virum amicum et hospitem bene agere. At mihi non placent tuæ res nimium secundæ, ut qui norim, invidum esse numen: ac fere cupio, ut et ego et hi qui mihi curæ sunt, partim quidem prospero utamur rerum successu, partim vero etiam nonnihil offendamus; atque ita potius vitam transigamus, variante fortuna, quam usquequaque simus felices. (3) Neminem enim novi aut fando audivi, quin, postquam usquequaque prospera usus est fortuna, postremo pessimum funditus finem habuerit. Tu ergo, meum secutus consilium, adversus illam tuam nimiam felicitatem fac hocce: cogita quid sit quod habeas quod maximi tibi sit pretii, et quo amisso summa animi ægritudine adfectum te iri existimes; atque ita illud abjice, ut inter homines non amplius compareat. (4) Quodsi posthac tibi res secundæ jam non per vices, cum ipsis infortuniis eventuræ sunt, fac ut rebus tuis hac ratione, quam tibi proposui, medearis.»
XLI. His perlectis Polycrates, intelligens bene se monere Amasin, quæsivit quidnam esset ex suis cimeliis, cujus jactura maximam animo suo ægritudinem, esset adlatura; et, rerum suarum inita ratione, hoc reperit: erat ei annulus signatorius, quem gestabat, auro vinctus, e smaragdo lapide, Theodori opus Samii, Teleclis filii. (2) Hunc annulum abjicere secum constituens, fecit hæcce: actuariam navem quinquaginta remorum hominibus complevit; quam postquam et ipse conscendit, jussit illos in altum enavigare: quumque procul ab insula abessent, detractum de manu annulum, conspicientibus cunctis qui in navi erant, in mare projecit. Hoc facto, retro navigavit: et postquam domum rediit, in mœrore versatus est.
XLII. At quinto aut sexto exinde die res ei accidit hujusmodi. Homo piscatoriam exercens, quum ingentem pulcrumque cepisset piscem, Polycrati eum voluit dono dare: itaque ad fores regis illum ferens, ait velle se Polycrati in conspectum venire. Quod ubi illi contigit, offerens piscem dixit: «Hunc, rex, postquam ego cepi, non judicavi in forum rerum venalium esse ferendum, quamvis simo homo manu mea victum quærens; sed visus est mihi te tuoque imperio dignus: tibi igitur illum adfero donoque.» (2) His verbis delectatus Polycrates, in hunc modum homini respondit: «Recte utique fecisti, ac duplicem tibi habeo gratiam, et orationis tuæ, et doni caussa: teque ad cœnam vocamus.» Piscator, magni hæc faciens, domum abiit: famuli vero, dum piscem dissecant, reperiunt in ejus ventre annulum Polycratis. (3) Quem ut viderunt, protinus correptum, gaudio perfusi, ad Polycratem deferunt, dant nunciantque quo pacto repertus sit annulus. Tum Polycrates, quum subiret mentem ejus cogitatio rem esse divinam, conscripsit in libello omnia, quæ et ipse fecisset, et quæ sibi inde accidissent: libellumque illum in Ægyptum dedit perferendum.
XLIII. Amasis, lecto libello quem ad illum Polycrates miserat, intellexit, fieri non posse ut homo hominem e casu futuro eripiat, et male vitam finiturum esse Polycratem, cui feliciter omnia cedant, quique etiam, quæ abjecit, rursus inveniat. (2) Itaque misso Samum præcone, dissolvere se dixit hospitium. Id autem ea caussa fecit, ne, si ingens et gravis calamitas Polycrati accidisset, ipse mœrore adficeretur hospitis caussa.
XLIV. Adversus hunc igitur Polycratem, rebus omnibus felicem, bellum moverunt Lacedæmonii, auxilio vocati a Samiis illis, qui deinde Cydoniam in Creta insula coloniam condiderunt. (2) Scilicet, quo tempore Cambyses, Cyri filius, copias adversus Ægyptum comparavit, miserat Polycrates ad Cambysen, rogans ut etiam ad se Samum mitteret, a seque copias peteret. (3) Quo audito, libenter Cambyses Samum miserat, petens a Polycrate ut navales copias secum mitteret adversus Ægyptum. Et ille e civibus selectos hos, quos novandarum domi rerum maxime suspectos habebat, miserat cum quadraginta triremibus; mandans Cambysi, ne hos remitteret.
XLV. Jam dicunt alii, Samios hos a Polycrate missos, in Ægyptum non pervenisse; sed quum ad Carpathum navibus venissent, re deliberata statuisse non ulterius navigare: alii aiunt, venisse eos in Ægyptum, ibique fuisse observatos, sed fuga inde evasisse. (2) Qui ubi Samum renavigarunt, Polycrates cum navibus obviam profectus, prælium cum eis commisit: qua ex pugna quum superiores discessissent hi reduces, in insulam exscenderunt; at tunc, pedestri commisso prælio, victi fugatique sunt, atque ita Lacedæmonem navigarunt. (3) Ac sunt quidem qui dicant, hos ex Ægypto redeuntes devicisse Polycratem: quod, mea quidem sententia, falsum est. Nihil enim opus fuisset Lacedæmonios auxilio vocare, si satis virium ipsi habuissent, quibus Polycratem ad deditionem compellerent. (4) Ad hæc minime est consentaneum rationi, ut, cui et auxiliarium mercenariorum et propriorum satellitum magna multitudo præsto erat, hic a redeuntibus Samiis, paucis numero, esset devictus. (5) Præterea civium sibi subjectorum uxores et liberos, navalibus inclusos, in promptu habuerat Polycrates, si illi cum redeuntibus de proditione egissent, simul cum navalibus igne crematurus.
XLVI. Samii, a Polycrate ejecti, ut Spartam venerunt, deducti ad magistratus, multa fecerunt verba, ut qui sollicite admodum orarent. At illi, primo hoc eis dato concilio, responderunt: quæ prima dixissent, ea se esse oblitos; quæ deinde, ea non intelligere. (2) Post hæc, iterum admissi, saccum ferentes, nihil aliud dixerunt, nisi hæc verba, Saccus farina indiget. Quibus Spartani responderunt, vocabulo Saccus supersedere eos potuisse: opem vero ferre decreverunt.
XLVII. Deinde Lacedæmonii, rebus omnibus paratis, exercitum Samum miserunt: idque, ut quidem Samii dicunt, fecerunt remuneraturi beneficium, quandoquidem ipsis superiore tempore Samii navibus opem tulissent adversus Messenios: ut vero Lacedæmonii aiunt, non tam Samiis precantibus opem laturi expeditionem hanc susceperunt, quam punire illos cupientes, quod craterem rapuissent, ad Crœsum a se missum, itemque thoracem, quem Lacedæmoniis dono miserat Amasis, rex Ægypti. (2) Nam et thoracem illum, superiore anno quam craterem, Samii rapuerant. Lineus is thorax erat, multis intextis figuris ornatus ex auro et lana xylina (sive gossypio): quod vero miratu dignum est, filum thoracis quodlibet, quum tenue ipsum sit, in se continet fila trecenta et sexaginta, conspicua cuncta. Alius huic simillimus est, quem Lindi idem Amasis Minervæ dedicavit.
XLVIII. Operam autem suam ad hanc contra Samum expeditionem, ut susciperetur, studiose etiam contulerunt Corinthii. Etenim adversus hos quoque contumeliam admiserant Samii proxima ante hanc expeditionem ætate, per idem tempus quo crater raptus est. (2) Periander, Cypseli filius, trecentos pueros principum ex Corcyræis virorum Sardes at Alyatten miserat castrandos. Quos pueros qui ducebant Corinthii quum ad Samum adpulissent, cognita caussa Samii cur Sardes illi ducerentur, primum monuerunt pueros, ut templum tangerent Dianæ: deinde, quum a templo abstrahi supplices hos non paterentur, Corinthii autem eisdem alimenta negarent, festos dies instituerunt Samii, quos etiam nunc eodem modo celebrant: (3) ingruente nocte, quam diu aderant supplices pueri, choros agebant virginum juvenumque, constituta lege, ut, illis qui choris interessent, bellaria secum ferrent ex sesamo et melle confecta, ut ea pueri Corcyræis rapta comederent. (4) Idque tam diu ita fecerunt, donec custodes puerorum Corinthii, illis relictis, abierunt: tunc vero pueros Corcyram Samii reduxerunt.
XLIX. Jam, si mortuo Periandro amicitiam Corinthii cum Corcyræis coluissent, non illi hanc ob causam socii erant futuri expeditionis contra Samum susceptæ. Nunc, ex quo coloniam in insulam illam deduxerant, perpetuo mutuæ inter utrosque durant dissensiones. (2) Itaque illam ob caussam Samiis Corinthii succensebant. Miserat autem Sardes Periander castrandos pueros ex principum Corcyræorum familiis lectos, pœnam ab illis sumpturus: nam priores Corcyræi nefarium facinus in ipsum admiserant.
L. Scilicet postquam uxorem suam Melissam Periander occidit, ad priorem hanc calamitatem alia ei supervenit hujusmodi. Erant ei ex Melissa duo filii, alter septemdecim annos natus, alter octodecim. (2) Hos avus maternus Procles, Epidauri tyrannus, ad se vocatus, benigne excepit, uti par erat ex ipsius filia natos. Quos ubi a se dimisit; dum illos deducit, ait: «Nostis ne, filii, quis matrem vestram occiderit?» (3)[TR4] Hujus verbi frater natur major nullam habuit rationem: minor vero, cuinomen erat Lycophron, hoc audito, tanto est mœrore adfectus, ut, quum Corinthum rediisset, patrem, ut qui matrem suam occidisset, nec salutaret, nec compellantem vicissim adloqueretur, nec interroganti responderet quidquam. Ad extremum, ira incensus Periander domo eum ejecit.
LI. Hoc ejecto, quæsivit ex majore natu, quid cum ipsis avus disseruisset. Et ille exposuit, quam benigne ipsos excepisset; verbi autem illius, quod Procles eis, quum dimitteret, dixerat, nullam fecit mentionem, ut qui illud in animum non admodum admisisset. (2) At pater, fieri prorsus non posse, ait, quin aliquid ipsis avus suggesserit; et percontari institit. Tum recordatus juvenis, id quoque dixit. (3) Quod quum advertisset Periandri animum, nulla porro indulgentia uti decrevit; et ubicumque vitam agebat puer a se ejectus, ad eos misit nuncium, qui ipsius verbis illis diceret, ne ædibus puerum reciperent. (4) Itaque inde ejectus quoties in aliam se domum recepisset, ex hac pariter expellebatur, quum recipientibus Periander minaretur imperaretque ut domo illum prohiberent. Pulsus igitur ex alia, ad aliam sodalium domum confugiebat: hique eum, ut qui Periandri filius esset, quamvis timentes, tamen receperunt.
LII. Ad extremum publico præconio Periander edixit, quisquis eum domo recepisset, aut sermones cum eo miscuisset, eum sacram mulctam (quam eodem edicto definiebat) Apollini debiturum. Ex hoc igitur edicto nemo amplius vel colloqui cum eo vel in domum recipere voluit: atque etiam ipse ne tentare quidem dignatus est rem vetitam; sed manens in proposito, volutabatur in porticibus. (2) Quarto dein die conspicatus illum Periander illuvie et inedia male adfectum, miseratus est puerum, et propius accedens, remissa ira, his verbis est adlocutus: «Utrum, o fili, optabilius est tibi, hic status quo nunc es, an ut regnum et reliqua bona, quibus ego fruor, accipias, ea conditione ut te patris animo adcommodes? (3) Quum sis filius meus et opulentæ Corinthi rex, vitam elegisti errabundi mendici, obsistens et irascens ei cui minime fas erat. Quodsi in domo nostra accidit calamitas, ex qua suspicionem adversus me concepisti; mihi illa accidit, et in me cadit maxima ejus pars, quandoquidem ipse illam interfeci. (4) Tu vero, cogitans quanto præstet invidiam movere quam misericordiam, simulque quale sit succensere parentibus et superioribus, domum abi.» His verbis eum inhibere conanti patri nihil alius puer respondit, nisi debere illum sacram mulctam deo, ut qui ipsum sit adlocutus. (5) Tum intelligens Periander, insanabile et invictum esse pueri malum, instructa navi e conspectu suo illum Corcyram misit, quæ et ipsa imperio ejus erat subjecta. (6) Dimisso vero puero, Proclem socerum bello petiit, ut qui præcipuus præsentium rerum auctor fuisset: cepitque Epidaurum, et ipsum Proclem, eumque vivum in custodia tenuit.
LIII. Procedente tempore, postquam consenuit Periander, animadvertitque non posse se amplius res publicas inspicere et administrare, Corcyram misit, et Lycophronem ad suscipiendum regnum vocavit; nam majori natu filiorum videbat non inesse ejus rei facultatem, sed manifesto hebetius in eo ingenium agnoscebat.(2) At Lycophron hominem, qui ei hunc nuncium adferebat, ne responsione quidem ulla dignatus est. Tum Periander, magna cura juvenem amplectens, iterum ad eum misit sororem, filiam suam, ratus huic illum maxime obsecuturum. (3) Quæ quum advenisset, dixissetque: «Visne, juvenis, aliorum in manus venire regnum, et dissolvi domum patris tui potuis, quam ut ipse abeas, atque hæc teneas? Abi domum, et desine te ipsum punire. (4) Sinistra res est obstinatio: ne malum malo sanare coneris. Multi præponunt justioribus æquiora lenioraque: multi jam item, materna quærentes, paterna perdiderunt. (5) Lubrica res regnum est; multos tamen habet amatores, et ille jam senex est et vigorem ætatis prætergressus: ne tua bona tradas aliis.» (6) Sic illa, a patre edocta, verbis ad persuadendum maxime ideoneis fratrem est adlocuta. At ille, nequaquam, ait, Corinthum se esse venturum, quam diu patrem superesse cognovisset. (7) Quæ postquam illa renunciavit, tertio Periander præconem misit, qui diceret, ipsum in Corcyram venturum, illum autem Corinthum abire juberet ad regnum capessendum. (8) Quam in conditionem quum consensisset adolescens, Periander parabat Corcyram navibus proficisci, et filius Corinthum. At Corcyræi, his rebus omnibus cognitis, ne in terram ipsorum Periander veniret, interfecerunt juvenem. Hanc igitur ob causam de Corcyræis ultionem Periander ceperat.
LIV. Jam Lacedæmonii, magna cum classe Samum profecti, urbem oppugnarunt. Et murum adgressi, turrim in suburbio mari imminentem jam transcenderant, quum, succurrente ipso Polycrate magna cum manu, repulsi sunt. (2) Simul vero a superiore turri, quæ in dorso montis erat, egressi sunt auxiliares, et ipsorum Samiorum ingens numerus: qui postquam per exiguum tempus sustinuissent Lacedæmonios, fuga se recipiunt; et illi insecuti, magnam cædem fecerunt.
LV. Quodsi, qui tunc adfuerunt Lacedæmonii, cuncti similes eo die fuissent Archiæ et Lycopæ, capta fuisset Samus. Archias enim et Lycopas, quum soli cum fugientibus Samiis intra mœnia irrupissent, intercluso reditu, in urbe a Samiis interfecti sunt. (2) Equidem cum tertio ab hoc Archia, cui et ipsi Archiæ nomen erat, Samii filio, Archiæ nepoti, congressus sum Pitanæ, quo de populo erat: qui omnium hospitum maxime Samios colebat, mihique dixit, patri suo nomen Samii hac caussa fuisse impositum, quod illius pater Archias Sami fortissime pugnans occubuisset: colere se autem Samios, aiebat, quoniam avus ipsius publice a Samiis fuisset sepultus.
LVI. Sed Lacedæmonii, quum per quadraginta dies oppugnassent Samum, neque quidquam profecissent, in Peloponnesum sunt reversi. (2) Fertur autem fama, temere quidem sparsa, quæ ait, Polycratem magnum numerum patriæ monetæ ex plumbo cusæ, sed deauratæ, illis dedisse; quo accepto eos discessisse. Hæc prima est expeditio, quam in Asiam Lacedæmonii, Doricæ stirpis populus, susceperunt.
LVII. Hi autem ex Samiis qui Polycratem bello erant adgressi, quum in eo essent Lacedæmonii ut illos desererent, ipsi quoque abierunt et Siphnum navigarunt. Pecunia enim indigebant: et florentes per id tempus erant res Siphniorum, ut qui præ cæteris insulanis divitiis maxime valebant; quippe in eorum insula metalla erant auri argentique, ita quidem ut ex decima pecuniæ illius, quæ ibi conficitur, thesaurus Delphis sit dedicatus, qui nihil cedit opulentissimis: ipsi vero, quæ quotannis ex metallis redibant, ea inter se distribuebant. (2) Iidem, quo tempore thesaurum illum struendum curarunt, quæsiverunt ex oraculo, an præsentia bona per longum temporis spatium ipsis sint duratura. Quibus Pythia hæc respondit:
At quando in Siphno fuerint prytaneia cana,
cana fori facies; tunc vir vafer adsit oportet,
e ligno insidias caveatque rubrum præconem.
Erat autem tunc [quum advenere Samii] et forum et prytaneum Siphniorum Pario lapide excultum.
LVIII. Hoc oraculum Siphnii, nec tunc statim quum datum est, quo pertineret intellexerant, nec deinde, quum Samii advenerunt. Nam simul atque ad Siphnum Samii adpulerunt, navium unam in urbem cum legatis miserunt. (2) Erant autem olim naves omnes minio tinctæ: idque fuit quod Siphniis Pythia edixerat, quum cavere illos jussisset ligneas insidias et rubrum præconem. (3) Advenientes igitur Samiorum legati postularunt a Saphniis, ut decem talenta ipsis mutuo darent. Quod quum se facturos Siphnii negassent, agros eorum depopulati sunt Samii. (4) Ea re cognita, protinus Siphnii egressi sunt, rebus suis opem laturi: sed commisso prælio inferiores discesserunt, multique eorum urbe a Samiis sunt interclusi: quo facto, centum talenta ab illis Samii exegerunt.
LIX. Ab Hermionensibus vero, data pecunia, Hydream acceperunt insulam, Peloponneso obversam, eamque Trœzeniis in depositum dederunt; ipsi vero Cydoniam in Creta condiderunt coloniam, quum non hoc consilio navigassent, sed Zacynthios insula ejecturi. (2) Mansere autem ibi et opibus florere per quinquennium; ita quidem, ut, quæ nunc templa sunt Cydoniæ, ab his extructa sint, atque etiam Dictynnes fanum. (3) Sexto autem anno Æginetæ eosdem, Cretensibus juncti, prælio navali superatos, in servitutem redigerunt, resectasque navium proras, quibus apri pro insignibus erant, Æginæ in Minervæ templo dedicarunt. (4) Id fecerunt Æginetæ, quia infensi Samiis erant: hi enim priores, regnante Sami Amphicrate, bello Æginæ illato multis malis Æginetas adfecerant, sed et ipsi multa erant passi.
LX. Caussa quidem illius odii hæc est: verum ego longiorem de Samiis sermonem feci, quoniam ab his tria maxima opera, præ reliquis omnibus Græcis, effecta sunt. Primum, in monte ad centum et quinquaginta orgyias edito, in hoc fossa ab imo monte incipiens, et per totum ita acta, ut in oppositum montis latus pateat alterum fossæ orificium. (2) Longitudo fossæ septem stadiorum est: altitudo ac latitudo, octo pedum utraque. Per totam autem illius longitudinem excavata est alia fossa, viginti ulnas alta, tres pedes lata, per quam aqua, ex ingenti fonte derivata, per tubos in urbem deducitur. Architectus hujus fossæ Eupalinus fuit Megarensis, Naustrophi filius. (3) Hoc unum ex tribus illis. Alterum est opus, agger in mari ductus circa portum, in altitudinem viginti orgyiarum; longitudo autem aggeris, major duobus stadiis. (4) Tertio, templum habent exstructum maximum omnium, quæ nos novimus, templorum: cujus primus architectus fuit Rhœcus, Philæ filius, Samius. Horum caussa sermonem de Samiis paulo longiorem instituimus.
LXI. Jam adversus Cambysen, diutius in Ægypto morantem insanientemque, insurrexerunt duo fratres Magi, quorum alterum Cambyses procuratorem domus suæ reliquerat. (2) Hic igitur adversus illum insurrexit, quum intelligeret, occultari Smerdis cædem, paucosque esse Persarum ad quos notitia illius pervenisset, plerosque vero illum credere superesse: hæc ille reputans, regiam occupare hoc modo instituit. (3) Erat ei frater, quem simul cum eo insurrexisse dixi, corporis specie similis admodum Smerdi, Cyri filio, quem Cambyses, quum ipsius frater esset, interfecerat. Erat igitur hic et facie Smerdi similis, et ipsi nomen quoque idem Smerdis erat. (4) Hunc hominem Patizithes Magus, postquam ei persuaserat ut sibi omnia conficeret, regio in solio collocavit. Quo facto, præcones dimisit quum alias in partes, tum et in Ægyptum misit qui ediceret exercitui, Smerdi dehinc esse parendum, Cyri filio, non Cambysi.
LXII. Itaque quum cæteri præcones hoc edixerunt, tum qui in Ægyptum erat missus, ubi Cambysen cum exercitu Ecbatanis Syriæ invenerat, stans in medio proclamavit ea quæ a Mago mandata habebat. (2) Quæ ut a præcone edicta Cambyses cognovit, quum vera esse ea et proditum se a Prexaspe existimaret (hunc enim, ad interficiendum Smerdin missum, non exsecutum esse mandatum), respiciens Prexaspen, ait: «Prexaspes, ita igitur mandatum mihi es exsecutus, quod tibi injunxeram!» (3) Tum ille: «Non est hoc verum, domine, ut Smerdis frater tuus adversus te insurrexerit, aut ut ulla tibi a viro illo contentio, sive magna, sive parva existere possit. Nam ego ipse tuum mandatum exsecutus, mea manu eum sepelivi. (4) Itaque, si resurgunt mortui, exspecta ut etiam Astyages Medus adversus te sit insurrecturus: sin erit ut olim, nihil quidquam novarum rerum ab illo tibi nascetur. Quare mihi videtur, insequi nos debere præconem, et ex eo perquirere interrogando, a quonam missus edixerit, Smerdi regi esse parendum.»
LXIII. Hæc a Praxaspe dicta quum placuissent Cambysi, protinus missi sunt qui præconem insequerentur reducerentque. Qui ut rediit, his verbis eum interrogavit Prexaspes: «Tu, homo, quum dicas a Smerdi Cyri filio te nuncium venire, nunc, si mihi verum dixeris, salvus abito. Ipsumne Smerdin oculis tuis vidisti, qui tibi hoc mandatum dederit; an ab aliquo ex ejus ministris illud accepisti?» (2) Tum ille, «Ego, inquit, Smerdin Cyri filium, ex quo rex Cambyses cum exercitu in Ægyptum est profectus, nondum vidi: sed Magus, quem domus suæ procuratorem Cambyses constituit, hic mihi mandata hæc dedit, dicens Smerdin esse, Cyri filium, qui, ut ea ad vos perferrem, imperasset.» (3) Hæc illis homo iste dixit, a veritate nihil discedens. Tum Cambyses: «Tu quidem, Prexaspes, ait, ut vir bonus mandata mea exsecutus, culpam effugisti: at quis tandem ille fuerit Persarum, qui Smerdis nomen invadens, adversus me insurrexit?» (4) Cui ille, «Equidem, rex, mihi videor, inquit, intelligere quid hoc rei sit. Magi sunt qui tibi insurrexerunt, tum is quem tu procuratorem domus tuæ reliquisti, Patizithes, tum hujus frater Smerdis.»
LXIV. Ibi tunc, audito Smerdis nomine, veritas quum dictorum tum insomnii animum percutit Cambysis, cui per somnum visum erat nunciare aliquem sibi, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse. (2) Itaque intelligens, frustra se perdidisse fratrem, deploravit Smerdin: et postquam universam suam calamitatem deplorarat lamentatusque erat, in equum insiliit; in animo habens quam celerrime posset, Susa adversus Magum ducere exercitum. (3) At, dum in equum insilit, de vagina gladii fungus (extremæ vaginæ claustrum) decidit; et nudatus gladius femur feriit. (4) Vulneratus igitur Cambyses eadem parte, qua ipse antea deum Ægyptiorum Apin percusserat, quum letale vulnus accepisse sibi videretur, quæsivit quodnam nomen esset oppido. Et illi Ecbatana dixerunt. (5) Erat ei autem superiori tempore oraculi responsum ex Buto urbe adlatum, Ecbatanis illum moriturum: unde sibi persuaserat, Ecbatanis Mediæ, ubi ei rerum omnium summa erat, senem sese vita functurum; at nimirum Ecbatana Syriæ dixerat oraculum. (6) Itaque, postquam tunc percunctatus oppidi nomen cognovit, consternatus calamitate quæ et ex Mago ei imminebat, et ex vulnere, resipuit; intelligensque oraculi responsum, ait: «Hic loci fatale est vitam finire Cambysen, Cyri filium.»
LXV. Neque tunc plura; sed deinde, interjectis fere viginti diebus, convocatis ad se spectatissimis qui aderant Persarum, hæc ad eos verba fecit: Eo redactus sum, o Persæ, ut rem vobis eam, quam omnium maxime occultavi, debeam aperire. (2) Quum in Ægypto essem, vidi nocturnam visionem, quam utinam numquam vidissem! Visum erat mihi, venientem domo nuncium renunciare, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse. (3) Itaque veritus, ne imperium mihi a fratre raperetur, properantiora feci quam prudentiora: nec enim naturæ hominis datum est, avertere id quod sit eventurum: ego vero fatuus Prexaspen Susa mitto, qui Smerdin interficiat. (4) Quo tanto admisso facinore, securus vitam egi, nullo pacto cogitans fore, ut, sublato Smerdi, alius quisquam hominum mihi insurgat. Sed ab ejus quod futurum erat notione prorsus aberrans, præter jus et fas fratrem occidi, et nihilo minus regno sum privatus. Smerdis enim Magus fuit, quem contra me insurrecturum esse deus insomnii viso mihi significaverat. (5) Patratum igitur a me facinus est; vosque sic existimate, non amplius in vivis esse Smerdin, Cyri filium: sed Magi vobis regiam occuparunt, is quem ego procuratorem domus meæ reliqui, et frater eius Smerdis. (6) Jam, quem maxime oportuerat vicem meam, qui hæc indigna a Magis patior, ulcisci; is nefaria cæde, a proximis suis patrata, vitam finivit. Qui quum amplius non sit, secundo loco, id quod reliquum est, ut vos, Persæ, quæ nunc, quum vitam finio, mihi a vobis fieri volo, moneam summa me necessitas urget. (7) Nempe hoc vobis, deos regios obtestatus, injungo, quum in universum cunctis, tum maxime his qui ex Achæmenidum stirpe adestis, ne principatum ad Medos iterum redire patiamini; sed, sive illi dolo eum obtinuerunt, dolo eis eripiatis; sin vi quadam illum sibi pararunt, vi et armis recuperetis. (8) Atque, hoc quidem si feceritis, et terra vobis fructum ferat, et uxores et greges uberem edant prolem, et libertate in omne futurum tempus fruamini! Sin non recuperaveritis principatum nec conati fueritis recuperare, contraria horum vobis ut fiant precor, et hoc amplius, ut Persarum unicuique finis vitæ, qualis mihi, eveniat.» Simul hæc locutus Cambyses universam suam sortem deploravit.
LXVI. Tum Persæ, regem videntes edere ploratum, universi quidquid vestium habebant, discerpere, immensumque edere ejulatum cœperunt. (2) Et haud multo post, carie corroso osse, et in putredinem abeunte femore, e vivis ereptus est Cambyses, Cyri filius, postquam annos omnino septem et quinque menses regnaverat, nec ullam prolem, neque masculam, neque femineam, reliquerat. (3) At qui aderant Persæ persuadere sibi nullo pacto potuerunt, Magos rerum esse potitos; sed Cambysen existimarunt calumniæ caussa hæc dixisse quæ de morte Smerdis dixerat, quo Persicum omne genus ad bellum adversus illum concitaretur. (4) Hi igitur existimabant, Smerdin Cyri filium regnum occupasse: nam præfracte etiam negabat Pexaspes, a se interfectum esse Smerdin; nec enim tutum ei erat, mortuo Cambyse fateri, Cyri filium ipsius manu periisse.
LXVII. Magus igitur, mortuo Cambyse, secure regnavit, usurpans cognominis Cyri filii nomen Smerdis, per septem menses, qui Cambysi ad complendum octavum annum defuerunt: intra quod tempus cunctos imperio Persarum subjectos ingentibus adfecit beneficiis, ita ut eumdem mortuum desiderarent omnes Asiæ populi, ipsis Persis exceptis. Dimissis enim per omnes, quibus imperavit, populos præconibus Magus edixerat, per triennium immunes fore omnes, quum a milita, tum a tributo. Atque hoc edictum protinus promulgaverat, simulatque insurrectione facta iniit regnum.
LXVIII. At octavo mense, quisnam esset, tali modo compertum est. Fuit Otanes, Pharnaspis filius, genere et opibus par ei qui primus esset inter Persas. Hic Otanes primus suspectum habuit Magum; non esse Smerdin Cyri filium, sed eum qui erat, inde conjiciens, quod numquam ex arce egrederetur, nec ullum ex nobilibus Persis in conspectum suum vocaret. (2) Ea suspicione ductus, hocce instituit facere. Filiam ejus, cui Phædyma nomen erat, in uxoribus habuerat Cambyses: eamdemque perinde tunc Magus habebat, cum eaque pariter atque cum aliis Cambysis uxoribus consuetudinem habebat. (3) Ad hanc igitur filiam suam misit Otanes, quærens ex ea, quisnam homo esset cum quo concumberet: utrum Smerdis Cyri filius, an alius quispiam? Cui illa responsum remisit, nescire se; neque enim Cyri filium Smerdin umquam vidisse, nec scire quis sit cum quo concumbat. (4) Tum iterum ad eamdem mittens Otanes, ait: «Si Smerdin Cyri filium non nosti, at tu ab Atossa percunctare, quonam cum viro et illa concumbat et tu! nam illa utique fatrem novit suum.» (5) Respondit ad hæc filia: «Neque Atossæ ego possum in colloquium venire, neque alii ulli mulieri ex his quæ mecum hic una habitant: nam simulatque hic homo, quisquis est, occupavit regnum, disseminavit nos, alii aliam sedem adsignans.»
LXIX. Hæc audienti Otani magis etiam manifesta facta res est. Itaque tertio ad illam nuncium mittit, his verbis: «Oportet te, filia, quum bene nata sis, periculum suscipere quodcumque pater te jubet. Quodsi enim hic non est Cyri filius Smerdis, sed is quem ego esse existimo; non debet ille, quod tecum concumbat et Persarum teneat imperium, impune ferre, sed meritam luere pœnam. (2) Nunc igitur fac hocce: quando tecum cubuerit, tuque eum somno sopitum intellexeris, palpa ejus aures. Quodsi compertus fuerit aures habere, puta te cum Cyri Smerdi concumbere: sin aures eum non habere deprehendes, magus Smerdis est quicum concumbis.» (3) Ad hæc renunciari Phædyma jubet, ingens se adire periculum, si id faciat. Si forte enim aures ille non habeat, ipsa autem deprehendatur palpans, satis se scire, fore ut ab illo trucidetur: attamen imperata facturam. (4) Sic illa, hoc se effecturam, patri recepit. Mago autem huic Smerdi Cyrus, Cambysis filius, tum regnans, graviorem quamdam ob culpam præcidi aures jusserat. (5) Hæc igitur Phædyma, Otanis filia, cuncta exsequens quæ patri receperat, quum ad illam rediisset ordo intrandi ad Magum (per vices enim apud Persas uxores ad maritum intrant), cubiculum ingressa cum eo concubuit: et postquam gravi somno Magus sopitus erat, aures ejus palpavit. (6) Utque haud ægre, sed facillime, cognovit auribus carere hominem, simulatque dies adfuit, ad patrem misit, remque ei significavit.
LXX. Tum Otanes, adsumpto Aspathine et Gobrya, primariis inter Persas viris, maximeque idoneis quibus fidem haberet, totam rem his enarravit: atque hi etiam ipsi suspicati erant, ita se rem habere. Quibus quum deinde rationes suas exposuisset, adsentati sunt ambo. (2) Constitueruntque hi tres, ut ipsorum quisque unum virum Persam, cui maxime fidem haberet, sibi legeret socium. Adsciscit igitur Otanes pro sua parte Intaphernem; Gobryas, Magabazum; Aspathines, Hydarnen. Ita quum sex essent, advenit Susa Darius, Hystaspis filius, ex Perside veniens, cui regioni pater ipsius erat præfectus. Qui ubi advenit, placuit reliquis sex Persis Darium etiam socium sibi adsciscere.
LXXI. Hi septem igitur congressi, fidem sibi dant invicem, et sermones conferunt. Ubi ad Darium venit ordo sententiæ dicendæ, ait ille: «Ego hoc solus cognitum habere putabam, regnare Magum, et vita excessisse Smerdin, Cyri filium: atque ad hoc ipsum dedita opera huc me contuli, ut mortem Mago pararem. Quandoquidem vero accidit, ut et vos rem compertam habeatis, non ego solus; videtur mihi res e vestigio peragenda, neque differenda: nec enim hoc melius fuerit.» (2) Ad hæc Otanes: «O fili Hystaspis, ait, forti viro patre genitus es; et videris ostendere, te nihil esse patre inferiorem. Verumtamen hanc rem noli ita præpropere et inconsulto adgredi; sed consideratius illam capesse. Plures simus oportet, et sic demum rem adgredi.» (3) Tum Darius: «Viri qui hic adestis, inquit, si ea ratione utemini quæ ab Otane est proposita, scitote pessime vos esse perituros. Deferet enim aliquis rem ad Magum, privatim sibi lucrum quærens. (4) Debebatis quidem maxime vos soli, re inter vos deliberata, hæc conficere: quoniam vero ad alios plures eam referre placuit vobis et mecum quoque communicastis, aut hoc ipso die rem exsequamur, aut scitote, si hunc unum diem siveritis elabi, non alium accusatorem me præventurum esse, sed me ipsum nomina vestra ad Magum esse delaturum.»
LXXII. Ita ardentem Darium videns Otanes: «Quoniam igitur, inquit, adeo propere rem nos exsequi cogis, nec differre pateris; age dic nobis ipse, quonam pacto intrabimus regiam, illosque adgrediemur? Custodias enim esse dispositas tu etiam ipse (puto) nosti, si non visu, auditu certe: quas quo pacto superabimus?» (2) Cui Darius respondit: «Multa sunt, Otanes, quæ verbis non facile est demonstrare, sed re ipsa atque opere: sunt rursus alia, verbis quidem expeditu facilia, sed unde factum nullum præclarum exsistit. (3) Nostis autem vos, per dispositas illas custodias non ulla posse difficultate transiri. Quum enim simus hac dignitate viri, nemo non transire nos patietur, partim reverentia nostri ductus, partim forte etiam timore. Præterea vero ego ipse prætextum maxime speciosum habeo, quo intremus; dicens ex Perside me adesse, velleque quidpiam, quod a patre mihi mandatum sit, regi significare. (4) Etenim, ubi mendacium aliquod dicendum est, dicatur. Eodem enim tendimus, et mendaces, et veraces: hi falsum dicunt, quando falsa persuadendo commodum aliquod sunt percepturi; illi vera loquuntur, ut per veritatem lucrum quoddam faciant, utque majus aliquid illis dehinc committatur. (5) Ita, diversas vias sequentibus, idem nobis finis propositus est. Si nihil commodi exspectaretur; eadem ratione alter (homo mendax) qui verum loquitur (lucri caussa), mentiretur; alter (verax) qui mentitur (commodi caussa), verum dicturus erat. (6) Quisquis ergo ex portarum custodibus ultro nos admiserit, is posthac fructum facti percipiet; qui vero se nobis opponere conabitur, is eo ipso hostis declaratus esto, nosque deinde vi penetrabimus intus, et opus adgrediemur.»
LXXIII. Post hæc Gobryas, «Umquamne, inquit, viri amici, honestius possemus recuperare imperium, aut, si recipere illud non licuerit nobis, honestius mori, quam nunc, ubi nobis, viris Persis, Medus homo Magus imperat, isque mutilatus auribus? (2) Et quicumque vestrûm ægrotanti adfuistis Cambysi, utique meministis, puto, quæ ille, quum finiret vitam, injunxit Persis imprecatusque est non connitentibus recuperare imperium: quæ nos tunc quidem non admittebamus, sed per calumniam dici a Cambyse putabamus. (3) Nunc igitur censeo, Dario esse obtemperandum, neque ex hoc cœtu aliorsum discedendum, nisi recta adversus Magum.» Hæc[TR5] dicenti Gobryæ omnes sunt adsensi.
LXXIV. Dum hi ita deliberabant, per idem tempus accidit forte hocce. Placuerat deliberantibus Magis, amicum sibi conciliare Prexaspen, tum quoniam indigna ille erat passus a Cambyse, qui filium ejus sagitta transfixum interfecerat; tum quod unus idem mortem noverat Smerdis, Cyri filii, quippe qui sua manu eum occidisset; præterea quod summo in honore erat apud Persas. (2) His igitur rationibus inducti, vocatum ad se Prexaspen, operam dederunt ut amicum sibi adjungerent, fide data et juramentis eum obstringentes, apud se habiturum nec ulli homini aperturum malam fraudem qua illi adversus Persas uterentur; pollicentes ei, infinitis modis cumulate se eum remuneraturos. (3) Id quum se facturum Prexaspes recepisset, sicut ei persuadere conati erant Magi, secundo loco aliud ei proposuerunt: convocaturos se, aiebant, universos Persas sub regiæ muris, illumque jusserunt conscensa turri concionari, regi illos a Smerdi, Cyri filio, nec ab alio. (4) Hoc ei mandabant, ut qui summa fide esset apud Persas, quique sæpe professus esset vivere Smerdin, Cyri filium, cædemque illius pernegasset.
LXXV. Postquam et hoc se facturum Prexaspes dixit, Magi, convocatis Persis, jusserunt eum conscendere turrim, et concionari. (2) At ille quidem, quæ ab his rogatus erat, eorum ultro oblitus, exordio sumpto ab Achæmene, genus recensuit Cyri; et postquam ad hunc descendit oratio, ad extremum beneficia omnia a Cyro in Persas collata commemoravit. (3) Quibus expositis, aperuit veritatem, quam adhuc a se occultatam esse, ait, quum non tutum sibi fuisset, id quod factum sit edicere; in præsentia autem necessitate se cogi, ut verum declaret. Dixit igitur, se ipsum, coactum a Cambyse, Smerdin Cyri filium necasse, et Magos esse qui nunc regnum teneant. (4) Denique multa imprecatus Persis, ni regnum recuperarent, pœnasque a Magis sumerent, de turri se præcipitem dejecit. Hunc finem Prexaspes habuit, quum per totam vitam spectata fide vir fuisset.
LXXVI. Septem quos dixi Persæ, postquam decreverunt protinus adgredi Magos, neque rem differre, perrexerunt deos precati, prorsus ignari eorum quæ circa Prexaspen acta erant. Sed dimidium viæ progressi, rem illam comperiunt. (2) Itaque de via declinantes, quid faciendum sit iterum inter se deliberant: et Otanes quidem cum sociis, omnino differendum inceptum censuit, neque in hac rerum perturbatione adgrediendum: Darius vero cum suis, protinus eundum esse et exsequendum decretum sine dilatione ulla. (3) Qui dum inter se altercantur, adparent septem accipitrum paria, insectantium duo paria vulturum, vellicantiumque ea et fodicantium. Quibus conspectis, septemviri cuncti collaudant Darii sententiam et ad regiam pergunt, hoc augurio freti.
LXXVII. Qui ubi ad portas venerunt, accidit id quod Darius pro sententia dixerat: custodes reveriti primarios ex Persis viros, ac nihil ejusmodi ab eis factum iri suspicati, transire eos passi sunt, veluti divinitus missos; neque quisquam eos interrogavit. (2) Postquam vero in aulam progressi sunt, incidunt in eunuchos quorum munus est nuncios ad regem deferre: hique ex eis, quid velint, cujus rei caussa veniant, quærunt; simulque portæ custodibus, quod eos admiserint, minas intentant, denique progredi volentes septemviros prohibent. (3) At illi, sese invicem cohortati, strictis gladiis, hos qui illo ipsos loco prohibere conantur, e vestigio transfigunt, et cursu in virorum conclave contendunt.
LXXVIII. Erant forte tunc intus Magi ambo; et de his quæ a Prexaspe acta erant consultabant. Qui ubi eunuchos viderunt consternatos clamantesque, vicissim et ipsi exsiluerunt ambo; et, postquam cognoverunt quid rei esset, ad vim et impetum se convertêre. (2) Alter raptim arcum capit, hastam alter prehendit: committiturque ibi pugna. Et is quidem, qui arcum sumpserat, cominus instantibus hostibus, nihil in eo præsidii invenit: alter vero, hasta se defendens, primum Asphathinen percussit in femur, tum Intaphernem in oculum; et oculum quidem ex vulnere amisit Intaphernes, nec tamen mortuus est. (3) Dum alter ex Magis hos vulnerat, interim alter, quum ei arcus nihil prodesset, esset autem cubiculum conclavi contiguum, in hoc confugit, januam clausurus. Sed duo ex septemviris, Darius et Gobryas, simul irrumpunt, et Magum Gobryas medium corripit: quo facto colluctantibus adstans Darius, ferire cunctatur, quippe in tenebris res gerebatur, cavens ne Gobryam feriat. (4) Quem ille ita otiosum videns adstantem, «Quidni manu, inquit, uteris?» cui Darius, «Tibi, ait, consulens, ne te feriam.» Et Gobryas, «Etiam per ambo adige, inquit, ferrum!» Cui parens Darius ferrum adegit, et forte fortuna Magum transfixit.
LXXIX. Interfectis Magis, abscissisque eorum capitibus, duo vulnerati ex septemviris ibi relinquuntur, quum infirmitatis caussa, tum arcis custodiendæ: reliqui quinque, capita Magorum gestantes, foras currunt, ingentem clamorem strepitumque cientes; convocatisque Persis, quid gestum sit, exponunt, capitaque ostendunt; simul, quicumque eis obvius fit de Magorum genere, hunc interficiunt. (2) Tum Persæ, cognita Magorum fraude et re a septemviris gesta, æquum et ipsi censuere paria facere; strictisque gladiis, ubicumque Magum quemdam offenderent, hunc trucidabant: ac, nisi superveniens nox eos inhibuisset, nullum Magum reliquum erant facturi. (3) Hunc diem publice colunt Persæ maxime dierum omnium, eoque die ingens celebrant festum, quod Magophonia (quasi dicas Magicidium) a Persis vocatur; quo die nulli Mago licet in publicum prodire, sed intra domos suas Magi cuncti se continent illo die.
LXXX. Sedato tumultu, quum nondum quinque dies essent præterlapsi, hi qui Magos per seditionem invaserant, de summa rerum deliberarunt: habitique sunt sermones, incredibiles quidem Græcis nonnullis, habiti tamen utique. (2) Et Otanes quidem, imperium summum Persis in medio deponendum censens, hæc verba fecit: «Mihi videtur, inquit, non amplius debere unum e nobis summa imperii potiri: nec enim jucundum hoc fuerit, nec bonum. (3) Videtis enim, Cambysis contumelia quousque progressa sit, et Magi insolentiam estis experti. Et quo pacto bene composita res fuerit unius imperium? cui licet, nulli rationi reddendæ obnoxio, facere quidquid libuerit. Tale quidem imperium, si viro etiam omnium optimo committatur, extra consuetos animi sensus facile eum abripiet. (4) Nam præsentes opes insolentiam ei ingenerant; invidia autem principio innata est homini. Et hæc duo habens, omnem habet pravitatem: alia enim scelesta multa, insolentia repletus, faciet; alia, invidia. (5) Quamquam virum in regia dignitate constitutum oportebat utique invidia vacare, quippe bonis rebus omnibus abundantem. At contrarium hujus ei accidere adversus cives solet: invidet enim optimis quibusque, quod supersint vivantque; et gaudet pessimis, horumque adversus illos calumnias facillime admittit. (6) Quod vero maxime omnium incongruum est: si modice eum admiraris, ægre fert quod non summopere colatur; si quis eum summopere colit, offenditur, adulatorem esse existimans. Denique, ut dicam quæ sunt maxima: instituta mutat patria, vim adfert mulieribus, occidit injudicatos. (7) At populi imperium, primum, nomen habet omnium honestissimum, juris æqualitatem; deinde, eorum quæ patrat is qui unus imperat, nihil facit. Sorte gerit imperia et magistratus; potestatem habet ratio reddendæ obnoxiam; consilia omnia ad commune civium refert. (8) Quare sic ego censeo, misso facto unius imperio, multitudini imperium potestatemque esse permittendam: nam in multitudine insunt omnia.» Hanc Otanes sententiam dixit.
LXXXI. Tum Megabazus, censens paucorum imperio res esse permittendas, in hunc modum est locutus: «Quæ Otanes de abolenda regia potestate dixit, eadem mihi quoque dicta sunto: quod vero ad multitudinem deferri jussit imperium, ab optima sententia aberravit. Nam inutili turba nihil est insipientius, nihilque insolentius. (2) Atqui hoc neutiquam ferendum, ut, qui regis contumeliam effugere cupimus, iidem in plebis indomitæ incidamus contumeliam. Nam ille, si quid facit, intelligit tamen quid sit quod facit: at plebi ne hoc quidem inest, ut intelligat. Quo enim pacto intelligat, quum nec didicerit nec noverit honestum aut conveniens quidquam, et deproperet negotia, cum impetu sine mente irruens, torrenti flumini similis? (3) Populari igitur statu hi utantur, qui Persis male cupiunt: nos vero optimorum virorum seligamus societatem, et his imperium deferamus; quorum nempe in numero nos quoque erimus ipsi. Optimorum autem virorum consentaneum est optima etiam esse consilia.» Hæc est sententia a Megabazo in medium proposita.
LXXXII. Tertio loco Darius dixit sententiam, his usus verbis: «Mihi vero, quæ Megabazus dixit ad multitudinem spectantia, ea recte dixisse videtur; quæ vero ad oligarchiam spectant, non recte. (2) Nam si tria proposita sint, et quodque eorum, quæ dico, in suo genere optimum, optimus status popularis, optima oligarchia, et monarcha optimus; horum trium hoc postremum reliquis longe præferendum esse autumo. Etenim unius viri imperio qui sit optimus nihil profecto melius queat reperiri: optimo quippe consilio utens, inculpatus administrabit res multitudinis, et ea ratione consilia adversus male animatos capta, tacita maxime habebuntur. (3) In oligarchia vero, quum plures sint virtutem in commune exercentes, validæ privatim inimicitiæ exsistere amant: etenim, dum quisque cupit esse princeps, vultque ut sua sententia vincat, in magnas incidunt inimicitias: tum ex inimicitiis exsistunt seditiones, ex seditionibus cædes, et ex cædibus ad unius imperium res redit: atque ita adparet, quanto sit hic status melior. (4) Rursus, imperante plebe, fieri non potest quia pravitas se insinuet: pravitate vero in republica gliscente, inimicitiæ quidem inter pravos non exsistunt, sed validæ amicitiæ: nam, qui reipublicæ male faciunt, conspirantes agunt quod agunt: (5) atque hoc ita succedit, usque dum exsistat aliquis populi patronus, qui hisce finem imponat. Eo fit igitur, ut hunc talem miretur populus; et mox eidem, quem populus miratur, summa imperii defertur: atque ita rursus hic idem ostendit, unius imperium esse optimum. (6) Ut autem uno verbo omnia complectar, unde nobis libertas exstitit? quis nobis eam dedit? populusne, an oligarchia, an unus imperans? Est igitur mea hæc sententia, quum per unum virum in libertatem simus vindicati, ut hanc imperii formam tueamur, adhæc patria ne aboleamus instituta bene habentia nec enim hoc utile nobis fuerit.»
LXXXIII. Tres igitur istæ sententiæ fuerunt propositæ; et reliqui quattuor ex septemviris huic postremæ adhæserunt. Ut vero succumbere suam sententia vidit Otanes, qui juris æquitatem inter Persas studuerat stabilire, ita in collegarum medio locutus est: «Viri socii, adparet igitur necesse esse, ut unus aliquis e nobis rex creetur, sive is sorte lectus, sive Persarum populo permittamus arbitrium eligendi quem voluerit, sive qua alia ratione. (2) At equidem vobiscum in contentionem non descendam, nec enim imperare volo, nec parere imperio. Itaque hac conditione ego vobis cedo imperio, ut nullius vestrûm imperio sim subjectus, nec ego ipse, nec ex meis posteris quisquam.» (3) Quæ quum ille dixisset, reliqui sex postulatis ejus sunt adsensi; et ille cum his in contentionem non descendit, sed ex eorum medio secessit. Atque ad hunc diem familia hæc, una ex cunctis Persis, sui juris esse perseverat, neque paret imperio nisi quatenus vult ipsa, cæterum leges non transgrediens Persarum.
LXXXIV. Inde reliqui ex septemviris consultantes de rege æquissima conditione constituendo, decreverunt, ut Otanes, ejusque in omne futurum tempus posteri, si alia cuipiam ex septemviris regia obtingeret dignitas, eminenter præ cæteris Medica veste quotannis, omnibusque muneribus quæ apud Persas honorificentissima habentur, donaretur. (2) Hæc Otani extra ordinem conferenda decreverunt eo, quod is primus rem proposuerat, et ad deliberandum illos convocaverat. In commune vero hæc placuere: cuique ex septemviris, qui vellet, licitum fore intrare regiam sine internuncio, nisi forte cum uxore rex concumberet: præterea, non licere regi aliunde uxorem ducere nisi ex conjuratorum familia. (3) De ratione vero constituendi regis hoc decreverunt, ut, cujus equus oriente sole primus hinnitum edidisset in suburbio, ipsis insidentibus, is regnum obtineret.
LXXXV. Erat Dario equorum custos, callidus homo, cui nomen Œbares. Huic homini, postquam e concilio discesserunt, dixit Darius: «Œbares, quod ad regnum spectat, hoc facere decrevimus: cujus equus inter solis ortum, nobis insidentibus, primus hinnitum ediderit, illum regem fore. Tu igitur si quod nosti artificium, machinare ut nobis obtingat hæc dignitas, non alii cuipiam.» (2) Cui Œbares respondit: «Si in hoc situm est, here, ut tu rex sis aut non sis, confide hujus rei caussa, et bono animo esto: nec enim alius præ te rex erit; talia habeo medicamenta.» (3) Reponit Darius: «Quodsi ergo tale quoddam habes commentum, adest tempus quo illud pares, nec differas; in crastinum enim certamen nobis est propositum.» (4) Quibus auditis, hæc facit Œbares. Ut ingruit nox, ex equabus unam, quam præ cæteris amabat Darii equus, in suburbium ductam adligat; dein adductum Darii equum aliquamdiu circa illam circumducit, paulatim adpropinquans equæ; ad extremum, ut illam ineat, admittit.
LXXXVI. Simul atque dies illuxit, aderant sex viri equis insidentes, sicut inter eos convenerat. Qui dum per suburbium vehuntur, ubi ad eum locum venerunt quo proxima nocte adligata fuerat equa, ibi adcurrens Darii equus hinnitum edidit: et eodem temporis momento fulgur atque tonitru sereno de cœlo exstitit. (2) Atque hæc, Dario veluti ex composito quodam supervenientia, auspicium consummarunt: et reliqui quinque, ex equis desilientes, ut regem Darium adoraverunt.
LXXXVII. De Œbare duplex apud Persas fama fertur; aliis id eum, quod dixi, fecisse narrantibus; aliis hocce: genitalia equæ illius sua eum manu attrectasse, manumque in braccis occultasse; deinde, quum oriente sole in eo essent equi ut procederent, Œbarem hunc exsertam manum naribus equi Darii admovisse; moxque hunc, ad odoris sensum, infremuisse hinnitumque edidisse.
LXXXVIII. Darius igitur, Hystaspis filius, rex renunciatus est: omnesque Asiæ populi, Arabibus exceptis, imperio ejus paruerunt, a Cyro primo subacti, ac dein rursus a Cambyse. (2) Arabes vero nunquam a Persis in servitutem sunt redacti, sed hospites erant et amici, qui Cambysi transitum in Ægyptum præstiterunt; nam invitis Arabibus numquam in Ægyptum penetrare Persæ potuissent. (3) Matrimoniaque Darius iniit nobilissima inter Persas, cum duabus Cyri filiabus, Atossa et Artystone; quarum illa quidem ante Cambysis uxor fuerat, fratris sui, deinde rursus Magi; Artystone vero virgo erat: (4) præterea Smerdis filiam, Cyri filii, uxorem duxit, cui nomen erat Parmys: habuitque etiam Otanis filiam, quæ Magum prodiderat. Quumque jam omni ex parte stabilita esset ejus potentia, primum monumentum statuit lapideum, cui figura hæc insculpta erat, vir equo insidens, cum inscriptione hujusmodi: DARIUS HYSTASPIS FILIUS EQUI VIRTUTE (nomen equi hic erat adscriptum) ET OEBARIS EQUORUM CUSTODIS REGNUM PERSARUM OBTINUIT.
LXXXIX. His peractis, Persicum imperium in præfecturas distribuit, viginti numero, quas satrapias illi vocant. Quibus constitutis præfecturis, nominatisque singularum præfectis, tributa ordinavit, quæ ei singulis e populis redirent; ita quidem ut aliis populis finitimos populos adjungeret, nonnunquam finitimos hos prætermittens aliis rursus populis alios remotiores attribueret. (2) Præfecturas autem et annua tributa hoc modo constituit: quibus imperatum erat argentum adferre, his prædictum erat, ut Babylonico pondere talentum adferrent; quibus aurum imperatum, hi Euboicum adferrent talentum: valet autem Babylonium talentum Euboicas libras septuaginta. (3) Nam Cyro imperante, atque etiam deinde Cambyse, de tributo pendendo nihil erat constitutum, sed dona adferebant. Itaque propter hanc tributorum impositionem, et alia huic similia instituta, aiunt Persæ, institorem fuisse Darium; Cambysen vero, dominum; Cyrum, patrem fuisse. Darium enim, ut institorem administrasse regnum; Cambysen durum fuisse et superbum; Cyrum vero mitem et qui omne bonorum genus ipsis parasset.
XC. Ab Ionibus igitur, et Magnetibus Asiam incolentibus, et Æolensibus, et Caribus, et Lyciis, et Milyensibus, et Pamphylis (quibus in commune unum erat tributum impositum), quadringenta redibant argenti talenta: hæc prima erat præfectura. (2) A Mysis vero, et Lydis, et Lasoniis, et Cabaliis, et Hygennensibus, quingenta talenta: altera hæc præfectura. (3) Ab Hellespontiis ad dextram intro naviganti sitis, et Phrygibus, et Thracibus Asiam incolentibus, et Paphlagonibus, et Mariandynis, et Syriis, trecenta et sexaginta talenta tributi nomine redibant: tertia hæc præfectura. (4) A Cilicibus trecenti et sexaginta equi candidi, unus in diem, et quingenta argenti talenta; quorum talentorum centum et quadraginta in equitatum insumebantur, qui Ciliciam provinciam custodiebat, reliqua trecenta et sexaginta ad Darium mittebatur: quarta hæc præfectura.
XCI. A Posideo urbe, quam Amphilochus condidit, Amphiarai filius, in Cilicum et Syrorum confinibus, ab hac incipiendo usque ad Ægyptum (excepta Arabum ditione, quæ tributi erat immunis), tributum impositum erat trecentorum et quinquaginta talentorum. Est autem in hac præfectura Phœnice omnis, et Palæstina quæ vocatur Syria, et Cyprus: quinta hæc præfectura. (2) Ex Ægypto vero, et Afris Ægypti finitimis, et ex Cyrene et Barce (nam et hæ Ægyptiacæ præfecturæ erant attributæ) septingenta redibant talenta, præter pecuniam quæ ex Mœridis lacu redibat; fiebat autem ea ex piscibus, præter hanc, inquam, pecuniam, ac præter demensum frumentum, septingenta inde redibant talenta; nam frumenti duodecim myriadas medimnorum admetiuntur Ægyptii Persarum iis qui in Alba arce Memphi habitant, horumque auxiliariis: sexta hæc præfectura. (3) Sattagydæ, Gandarii, Dadicæ et Aparytæ, in unam præfecturam, quæ septima est, contributi, centum et septuaginta conferebant talenta. (4) Ex Suis et reliqua Cissiorum regione, trecenta talenta redibant: octava hæc præfectura.
XCII. Ex Babylone reliquaque Assyria mille argenti talenta redibant Dario, et castrati pueri quingenti: nona hæc præfectura. (2) Ex Ecbatanis et reliqua Medica provincia, et Paricaniis et Orthocorybantiis, quadringenta et quinquaginta talenta: decima hæc præfectura. (3) Caspii et Pausi, tum Pantimathi et Daritæ, in unum conferentes, talenta contribuebant ducenta; undecima hæc præfectura. (4) A Bactrianis ad Æglos usque tributum pendebatur trecentorum et sexaginta talentorum: duodecima hæc præfectura.
XCIII. Ex Pactyica et ex Armeniis horumque finitimis usque ad Euxinum Pontum, quadringenta talenta: decima tertia hæc præfectura. (2) A Sagartiis, et Sarangis, et Thamanæis, et Utiis, et Mycis, et ex Rubri maris insularum incolis, in quas eos, qui abstracti sive relegati vocantur, rex habitatum mittit, ex his omnibus sexcenta talenta tributi nomine cogebantur: decima quarta hæc præfectura. (3) Sacæ et Caspii ducenta et quinquaginta conferebant talenta: præfectura hæc decima quinta. (4) Parthi vero et Chorasmii, et Sogdi et Arii, trecenta talenta: decima sexta præfectura.
XCIV. Paricanii et Æthiopes Asiam incolentes, quadringenta conferebant talenta: præfectura hæc decima septima. (2) Matienis, Saspiribus et Alarodiis ducenta imposita talenta erant: præfectura hæc decima octava. (3) Moschis, e Tibarenis, et Macronibus, et Mosynœcis et Maribus trecenta imperata erant talenta: præfectura hæc decima nona. (4) Indorum populus longe frequentissimus omnium quos novimus hominum est, et tributum hi pendebant præ reliquis omnibus trecenta et sexaginta talenta ramentorum auri: vicesima hæc præfectura.
XCV. Jam Babylonicum argentum si cum Euboico conferatur, fuerint talenta novies mille quingenta et quadraginta. Aurum vero si tredecuplum æstimetur, reperitur ramentum illud valere talenta Euboica quater mille sexcenta et octoginta. (2) Quibus cunctis in unam summam collectis, tributi nomine colligebantur Dario quotannis Euboicorum talentorum quattuordecim millia cum quingentis et sexaginta; ut minorem numerum mittam, qui hanc summam excedit.
XCVI. Hoc tributum Dario ex Asia redibat, et ex exigua Africæ parte. Sed procedente tempore etiam aliud ei tributum ex insulis rediit, ab his qui Europam incolunt usque ad Thessaliam. (2) Hoc tributum tali modo rex in thesauris recondit: liquefactum metallum in dolia fictilia infundit, et repleto vase frangit testam. Dein, quando pecunia indiget, tantumdem cudendum curat, quantum usus postulat.
XCVII. Hæ igitur sunt præfecturæ, et taxationes tributorum. Persidem vero regionem solam in tributariarum numero non nominavi; hanc enim a tributis immunem incolunt Persæ. (2) Porro impositum quidem tributum non pendebant, sed dona ferebant hi: Æthiopes Ægypto contermini, quos Cambyses, quum adversus Macrobios Æthiopas arma ferret, subegit; qui circa sacram Nysam habitant, et Baccho dies festos celebrant. (3) Hi Æthiopes, et horum finitimi, semine utuntur eodem quo Calatiæ Indi (milio?), domos autem habent subterraneas. (4) Hi simul ambo tertio quoque anno adferebant, adferuntque etiam ad meam usque ætatem, duo chœnices auri ignem non experti, et ducentos truncos ebeni, et quinque pueros Æthiopes, et viginti magnos dentes elephantorum. (5) Colchi vero pacti sunt de dono ferendo, et horum finitimi usque ad Caucasum montem: nam usque ad hunc montem pertinet Persarum imperium; qui vero ad septemtrionem sunt Caucasi, hi nil amplius curant Persas. (6) Hi igitur dona, de quibus pacti sunt, ad meam usque memoriam quinto quoque anno adferebant, centenos pueros, virginesque centenas. Arabes vero quotannis mille adferebant thuris talenta. Hæc igitur, præter tributum, dona hi regi ferebant.
XCVIII. Auri autem copiam illam, ex qua regi ramenta, quæ dixi, adferunt Indi, tali modo nanciscuntur: (2) quæ terra inde ab India versus orientem solem porrigitur, ea prorsus sabulosa est. Nam eorum, quos nos novimus, populorum, de quibus certi quidpiam traditur, primi versus orientem solem Indi sunt: post Indos enim orientem versus deserta terra est propter sabulum. (3) Sunt autem multi Indorum populi, diversis linguis utentes. Et eorum alii nomades sunt; alii non sunt. Nonnulli etiam in paludibus habitant fluminis, vescunturque crudis piscibus; quos capiunt, navigiis ex arundine confectis insectantes: quodlibet navigium ex uno genu sive internodio arundinis conficitur. (4) Hi Indi vestem gestant ex scirpo; quam, postquam scirpum e flumine demessuerunt tuderuntque, [sic] plectunt deinde in storæ modum, et tamquam thoracem induunt.
XCIX. Alii ex Indis, his ab oriente habitantes, nomades sunt; cruda carne vescentes, qui Padæi vocantur. Institutis hi utuntur hujusmodi: quando quis morbo laborat civium, sive mulier, sive vir, tunc virum viri maxime familiares occidunt, dicentes, si morbo consumeretur, carnem ipsis corruptum iri. At ille negat se ægrotare; hi, viro non adsentientes, interficiunt eum epulanturque. (2) Quando mulier ægrotat, similiter mulieres maxime necessariæ idem faciunt quod viris viri. Nam etiam qui ad senectutem pervenit, eum mactant, carneque ejus vescuntur: haud multi autem illorum ad eum numerum annorum perveniunt; nam antea quemcumque morbo quodam correptum interficiunt.
C. Aliorum Indorum alius mos est hujusmodi: nec occidunt animatum quidquam, nec sementem faciunt, nec domos solent possidere: herbis vescuntur; estque eis semen quoddam, milii fere magnitudine, folliculo inclusum, sponte e terra nascens, quod colligunt, et cum folliculo elixum comedunt. Si quis ex eis in morbum incidit, abit in desertum, ibique jacet; neque quisquam aut mortuum curat, aut ægrotum.
CI. Omnes hi, quos commemoravi, Indi feminis miscentur palam, veluti pecudes; et colorem habent similem maxime Æthiopibus. (2) Semen autem ipsorum genitale non, quemadmodum cæterorum hominum, album est, sed nigrum, sicut corporis color: tale vero etiam semen genitale Æthiopes edunt. (3) Hi Indi longius a Persis habitant, meridiem versus; neque umquam Darii paruerunt imperio.
CII. Alii vero Indi Caspatyro urbi et Pactyicæ regioni sunt finitimi, a septemtrione reliquorum Indorum habitantes, qui vitæ ratione utuntur Bactrianis simili. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ad conquirendum aurum proficiscuntur: est enim ibi deserta regio propter sabulum. (2) In hoc nimirum deserto atque sabulo sunt formicæ, magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen majores vulpibus: quarum nonnullæ aluntur apud regem Persarum, in illa regione a venatoribus captæ. (3) Hæ igitur formicæ, sub terra habitacula sibi parantes, egerunt sabulum eodem modo sicut in Græcia formicæ; quibus etiam specie corporis simillimæ sunt. Sabulum autem, quod ab illis egeritur, auriferum est. (4) Ad hoc igitur colligendum sabulum profecturi Indi jungunt quisque tres camelos, funalem utrimque marem, qui a latere trahant; in medio feminam, dans operam ut a pullis quam recentissime natis abstractam jungat: hanc ipse conscendit. Sunt enim cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda multo validiores.
CIII. Jam, species quidem qualis sit cameli, Græcis sat gnaris non describo quod vero de eo ignoratur vulgo, hoc dicam. Camelus in posterioribus cruribus quattuor habet femora (ossa inter articulos vel genua) et quattuor genua; veretrum vero inter posteriora crura caudam versus spectans.
CIV. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ad colligendum aurum proficiscuntur Indi, temporis rationem ita ineuntes, ut ea diei hora, qua ferventissimi sunt æstus, illud rapiant: fervente enim æstu sub terra conduntur formicæ. (2) Ardentissimus autem his hominibus sol est tempore matutino, non, ut cæteris hominibus, medio die; sed ab eo tempore quo ad aliquam altitudinem in cœlo pervenit, usque dum tempus est a foro discedendi [quod fiebat medio fere die]. Per id tempus multo magis ibi ardet sol, quam in Græcia medio ipso die; ita ut dicantur illi tunc aqua se aspergere. (3) Medio vero die similiter fere sol ardet cæteros homines atque Indos. Postquam de medio cœlo declinavit sol, talem ibi vim habet, qualem apud cæteros matutinus. Reliquum cœli spatium percurrens, magis magisque friget, donec, ubi ad occasum pervenit, admodum etiam friget.
CV. Postquam ad locum Indi pervenerunt, culeos, quos secum attulere, sabulo complent, et quam primum sese recipiunt. Protinus enim formicæ, odore, ut aiunt Persæ, illos sentientes, persequuntur. (2) Velocitate autem hanc bestiam alias omnes ita aiunt superare, ut nisi, dum congregantur formicæ, viam interim Indi præciperent, nullus eorum salvus esset evasurus. (3) Jam mares quidem camelos, quum sint ad currendum feminis inferiores, viribus aiunt deficere et segnius sequi utrumque; feminas vero, recordantes pullorum domi relictorum, nihil molliter de cursu remittere. (4) Majorem igitur auri partem hac ratione, ut quidem Persæ narrant, nanciscuntur Indi: aliud rarius est aurum, quod ex metallis effoditur.
CVI. Extremæ terrarum partes, nescio quo pacto, res præstantissimas sunt sortitæ, quemadmodum Græcia cœli temperiem longe præstantissimam sortita est. Est enim ab una parte, orientem versus, extrema regionum habitatarum Indica, ut paulo ante dixi. (2) In hac igitur, partim, animantes quadrupedes atque volucres insunt longe quam in reliquis regionibus grandiores, equis exceptis; nam magnitudine superantur Indorum equi a Medicis, qui Nisæi vocantur. Partim vero, auri immensa ibi copia est; aliud effossum terra, aliud per flumina devectum, aliud ita ut memoravi subreptum. (3) Ibidem porro arbores agrestes pro fructu lanam edunt, pulcritudine et reliqua virtute ovinam lanam superantem: et vestimentis Indi ex his arboribus utuntur.
CVII. Rursus, meridiem versus, extrema habitatarum regionum Arabia est. In hac vero una regionum omnium thus nascitur, et myrrha, et casia, et cinnamomum, et ladanum. Hæc quidem omnia, myrrham si excipias, non sine labore nanciscuntur Arabes. (2) Thus quidem colligunt, styracem adolentes, quæ in Græciam a Phœnicibus importatur. Styrace, inquam, incensa thus nanciscuntur: arbores enim thuriferas custodiunt alati serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem quamque circumsedentes; iidem qui Ægyptum veluti hostile agmen invadunt. Nulla vero alia re, nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis abiguntur.
CVIII. Aiunt vero etiam Arabes, universam terram his serpentibus oppletum iri, nisi illis accideret id quod compertum habeo viperis accidere. Et recte puto dixerim: numinis providentia, ut est consentaneum, quum sit sapiens, quæcumque et timidæ indolis sunt animalia, et quæ esculenta, ea omnia fœcunda admodum fecit, ne adsiduo esu genus eorum intereat; quæ vero prava et malefica, parum fœcunda. (2) Sic, ut hoc utar, lepus, quem venatur fera omnis et avis et homo, ita fœcundus est, ut leporis femina una sit ex omnibus animantibus quæ superfœtet, et alium fœtum jam pilis vestitum in utero gerat, alium nudum, alium eodem tempore in matrice formet, et alium concipiat. (3) Et hæc quidem hujus natura est. E contrario leæna, quum sit animalium validissimum, idemque ferocissimum, non nisi semel parit in vita: nam, dum partum edit, simul uterum ejicit. Cujus rei hæc caussa est: quando catulus in utero sese incipit movere, tum vero, quoniam ungues habet longe omnium acutissimos, fodicat matricem, augescensque multo etiam magis penetrat lacerando; ad extremum, quando partus instat, nihil amplius sani in utero superest.
CIX. Similiter vero etiam viperæ et alati in Arabia serpentes, si tanta copia nascerentur quanta per suam naturam possent, non possent vivere homines. Nunc, quando per paria ad coitum libidine concitantur, dum in eo mas est ut genitale semen emittat, collum ejus prehendit femina, et innixa non prius dimittit quam perroserit. (2) Atque ita quidem mas moritur; femina autem talem mari dat pœnam: patrem parvuli ulciscentes, dum adhuc in utero sunt, matricem corrodunt, atque etiam ipsum ventrem corrodentes, ita in lucem prodeunt. (3) At cæteri serpentes, qui hominibus non sunt noxii, ova pariunt, et magnam fœtuum copiam excludunt. Jam viperæ quidem ubivis terrarum reperiuntur: alati vero serpentes universi in Arabia sunt, nec usquam alibi; ea ratione frequentes esse videntur.
CX. Thus igitur, de quo dixi, ista ratione Arabes nanciscuntur; casiam vero hoc modo: toto corpore atque facie, solis oculis exceptis, bubulis aliisve coriis tecti, ad colligendam casiam exeunt. Nascitur hæc autem in palude non admodum alta, circa quam et in qua stabulantur bestiæ alatæ, vespertilionibus maxime similes, diro modo stridentes, et viribus prævalentes. Has ab oculis abigere oportet, atque ita casiam metere.
CXI. Cinnamomum vero mirabiliori etiam quam illa modo colligunt. Etenim, quo loco illud nascatur, quæve terra illud alat, ignorant; nisi quod, probabilem sequentes rationem, in eis regionibus nasci illud aiunt, in quibus Bacchus educatus est. (2) Narrant autem, ingentes aves adferre hos bacillos, quos nos a Phœnicibus edocti cinnamomum vocamus: inferri eos autem ab illis avibus in nidos, e luto adstructos ad montium præcipitia, ad quæ nullus homini accessus pateat. (3) Adversus hæc igitur tali artificio uti Arabes: mortuorum boum et asinorum aliorumque jumentorum cadavera, in frusta quam maximæ molis dissecta, congerere eos in hæc loca; eisque in vicinia nidorum depositis, procul inde recedere: (4) tum volucres illæ descendentes, jumentorum istorum membra tollere et in nidos suos comportare; hos autem, quum sustinere onus non possint, rumpi et in terram decidere: tunc adcurrentes homines, cinnamomum colligere; quod, ab his ita collectum, dein in alias regiones transportetur.
CXII. Ledanum vero quod ladanum Arabes nominant, mirabiliore etiam, quam cinnamonum, modo comparatur. Reperitur in loco teterrime olente, ipsum suavissime olens: in hircorum enim barbis reperitur, veluti viscum adhærens e frondibus. Est autem utile ad multa unguentorum genera; et ad suffitum hoc maxime utuntur Arabes.
CXIII. Hæc quidem de aromatibus et suffimentis dicta sunto: spirat autem terra Arabia suavissimum et divinum quemdam odorem. (2) Duo sunt ibidem ovium genera miratu digna, quæ nulla in alia regione reperiuntur. Alterum genus caudas habet prælongas, tribus non breviores cubitis: quas si illæ sinerentur post se trahere, ulcera haberent, caudis ad terram attritis. Nunc pastorum quisque artem fabrilem in tantum callet, ut exiguum plaustrum fabricetur, quod caudæ subligatur: cujusque pecudis caudæ suum subligatur plaustellum. (3) Alterum genus ovium caudas gerit latas, usque ad cubiti latitudinem.
CXIV. Ubi meridiana cœli plaga versus occidentem solem inclinat, ibi protenditur Æthiopia, ab hac parte regio extrema terrarum. Hæc aurum fert frequens, et vastos elephantos, et arborum agrestium omne genus, et ebenum, et homines statura maximos et pulcerrimos et maxime longævos.
CXV. Hæ[TR6] sunt igitur in Asia et in Libya extremæ terrarum regiones. Jam de Europæ quidem versus occidentem extremis, quod pro adcurate comperto dicam, non habeo. Neque enim adsentior, Eridanum aliquem fluvium nominari a barbaris, qui in mare boreale influat, a quo ad nos electrum venire fama est; neque insulæ mihi cognitæ sunt Cassiterides nomine, unde stannum ad nos venit. (2) Partim enim ipsum hoc nomen Eridanus se prodit græcum esse ac neutiquam barbaricum, nempe a poeta aliquo fictum: partim, quamvis studiose id egerim, tamen a nemine, qui ipse suis oculis vidisset, comperire potui, ultra Europam septemtrionem versus esse mare. Ab extrema quidem certe Europa et stannum nobis venit et electrum.
CXVI. In septemtrionalibus vero Europæ partibus maximam quamdam reperiri auri copiam, satis compertum est: at, id quo pacto adquiratur, ne hoc quidem certo dicere valeo: fama est autem, gryphibus illud subripere Arimaspos, homines unoculos. At mihi ne hoc quidem persuadetur, esse homines natura unoculos, reliquam naturam cæteris hominibus similem habentes. (2) Sed, quod initio dixi, videntur utique extremitates terræ, quæ reliquam omnem terram circumdant et intus intercludunt, eas res possidere, quæ et præstantissimæ esse vulgo putantur, et rarissimæ.
CXVII. Est in Asia campus, monte undique clausus; montis autem ejus quinque sunt divortia. Hic campus olim Chorasmiorum erat, estque in confinibus ipsorum Chorasmiorum et Hyrcaniorum et Parthorum et Sarangarum et Thamanæorum: ex quo vero Persæ obtinuere imperium, rex eum possidet. Ex eo monte campum claudente profluit ingens fluvius, cui nomen Aces. (2) Is fluvius prius in quinque alveos divisus populorum quos dixi irrigabat agros, ad singulos populos per singulas montis fauces derivatus: ex quo vero sub Persa est hæc regio, calamitas illis accidit hujusmodi; montium fauces obstruxit rex, et ad singulas fauces portam construxit: ita, exitu aquæ intercluso, ex campo intra montes patente factum est pelagus, influente quidem fluvio, sed exitum nusquam habente. (3) Hi igitur populi, antea aquis illius fluvii soliti uti, nunc ubi non amplius illis uti possunt, ingenti premuntur incommodo. Nam hieme quidem pluit ibi, sicut in aliorum populorum regionibus: at æstate, postquam panicum et sesamum severunt, aqua illa indigebant. (4) Igitur, quandoquidem eis nunc hæc intercluditur, veniunt ad Persas, viri et mulieres, stantesque ad regis portas, ingenti clamore ululant. Et rex eis, qui aqua maxime indigent, jubet aperiri portam ad hos ducentem. (5) Quorum postquam satis aquarum terra bibit, claudi eam portam jubet, et alia aperiri his qui e reliquorum numero maxime aqua indigent. Ut vero auditu equidem cognovi, nonnisi ingenti pecunia, præter tributum exacta, aperiri jubet. Et hæc quidem ita se habent.
CXVIII. Uni e septemviris, qui adversus Magum conspiraverunt, Intapherni, accidit ut periret brevi post oppressos Magos, tali patrato facinore insolentiæ pleno. (2) Voluit hic regiam ingredi, cum rege collocuturus: quippe, ut dixi, ita convenerat inter conjuratos, ut ad regem ingredi eis liceret absque internuncio, nisi forte cum uxore rex concumberet. (3) Itaque æquum censuerat Intaphernes, ut absque internuncio intraret, utpote qui e septem virorum numero esset. Sed janitor atque internuncius prohibuerunt, dicentes, cum uxore concumbere regem. (4) Tum Intaphernes, falso id ab his dici ratus, hæcce patravit: stricto acinace, aures utrique et nares præcidit, easque circa frenum equi adnexas cervicibus eorum adligavit, atque ita homines dimisit.
CXIX. At illi se regi ostendunt, caussamque cur hoc essent passi exposuerunt. Tum Darius, veritus ne communi consilio sex viri hoc fecissent, singulos ad se vocavit, sententiamque eorum, probarentne id factum, exploravit. (2) Ubi cognovit, non communicato cum illis consilio rem factam esse, ipsum Intaphernem ejusque filios et familiares omnes prehendit; non fere dubitans, illum cum suis propinquis rebellionem esse moliturum: prehensos in vincula conjecit, extremoque supplicio destinavit. (3) Tunc uxor Intaphernis, ad fores regis idemtidem accedens, plorabat lamentabaturque; idque continenter faciens, ad misericordiam commovit Darium; qui misso ad eam nuncio hæc ei nunciari jussit: «Mulier, rex Darius unum ex vinctis propinquis tibi concedit eximendum, quem tu ex omnibus selegeris.» (4) Et illa, re deliberata, hæc respondit: «Quoniam mihi rex unius vitam concedit, seligo ex omnibus meum fratrem.» Quo cognito responso, miratus Darius eam optionem remisit ad eam qui diceret: «Mulier, quærit ex te rex quidnam tibi consilii sit, quod omisso marito filiisque fratrem elegeris, cujus tibi vita donaretur; quum tibi ille sit minus propinquus quam filii, et minus jucundus quam maritus.» (5) Respondit illa: «Rex, maritus mihi alius esse poterit, si deus voluerit, filiique alii, quando hos amisero. At, quum pater meus materque non amplius sint in vivis, frater mihi alius nullo pacto esse poterit. Hac usa sententia, istud dixi.» (6) Quæ quum regi visa essent commode ab illa dicta, delectatus condonavit ei fratrem quem deprecata erat, insuperque filiorum natu maximum; reliquos vero universos interfecit. Unus igitur e septemviris mox eo, quo dixi, modo periit.
CXX. Quo tempore Cambyses morbo laboravit, eodem fere tempore accidit hocce. Orœtes Persa, Sardium præses constitutus a Cyro, facinus animo agitavit nefarium: etenim Polycratem Samium, a quo nec facto ullo, nec dicto quopiam injurioso fuerat læsus, quemque nec viderat umquam antea, hunc capiendi interficiendique cupido eum incesserat; idque, ut plerique tradunt, talem ob caussam: (2) ad regis portas quum sedisset hic Orœtes, et alius Persa, cui Mitrobates nomen, præses præfecturæ cujus caput Dascyleum oppidum est; hi ambo ex familiaribus sermonibus in contentionem dicuntur incidisse. Et Mitrobaten quidem, quum de virtute inter se disceptarent, Orœtæ cum exprobratione dixisse: «Tu vero in virorum numero habeare, qui Samum insulam, tuæ præfecturæ proximam, in regis potestatem non redegisti, quum sit subactu ita facilis, ut indigenarum aliquis, cum quindecim armatis insurgens, ea potitus sit, atque etiam nunc in ea dominetur!» (3) Dicunt igitur hunc, his auditis, ægre ferentem exprobrationem, cupivisse non tam vindictam capere de eo qui hæc illi dixisset, quam omnino Polycratem perdere, propter quem male audisset.
CXXI. Sunt pauciores nonnulli qui tradant, misisse Orœten præconem Samum, nescio quid petiturum (nec enim hoc memoriæ proditur); Polycratem autem tunc in exhedra forte decubuisse, adfuisseque ei Anacreontem Teium: (2) atque, sive consulto res Orœtæ aspernatus sit, sive casu ita acciderit, tum quum accedens Orœtæ præco verba fecisset, Polycratem versus murum forte conversum, nec sese versus illum paulisper convertisse, nec responsum homini dedisse.
CXXII. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur: licetque cuilibet eam, quam voluerit, probare. (2) Orœts igitur, Magnesiæ residens ad Mæandrum fluvium sitæ, Myrsum Gygæ filium, Lydum hominem, Samum misit, nuncium ferentem, quo animum Polycratis exploraret. (3) Etenim Polycrates primus fuit, quem novimus, ex Græcis, qui maris obtinere imperium molitus sit; Minoem si excipias Cnossium, et si quis alius ante hunc mari dominatus est. Ex hominum quidem, quæ vocatur, ætate primus Polycrates est, qui magnam spem habuerit fore ut Ioniæ et insularum obtineat imperium. (4) Hoc eum animo agitare intelligens Orœtes, misso nuncio, hæc ei dixit: «Orœtes Polycrati hæc dicit. Intellexi te magnas res moliri, nec vero pro talibus consiliis satis instructum esse pecunia. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses, et hoc satis pro certo mihi renunciatur. (5) Tu ergo et me ipsum fac ex hac terra educas, et pecunias meas exportes; et harum quidem partem tu tene, partem me patere habere harum pecuniarum ope universæ Græciæ obtinebis imperium. Quodsi pecuniarum caussa fidem mihi non habueris, mitte qui tibi erit fidissimus, cui ego monstrabo.»
CXXIII. His auditis gavisus Polycrates accepit conditionem; quumque pecuniarum admodum esset cupidus, misit primum speculandi caussa Mæandrium, Mæandrii filium, ex civium numero, qui scriba ejus erat; eumdem qui haud multo post ornamenta omnia exhedræ Polycratis, spectatu utique digna, in Junonis templo dedicavit. (2) Orœtes postquam cognovit exspectari speculatorem, hoc egit: cistas octo lapidibus complevit, valde brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum conjecit: tum obligatas cistas in parato habuit. Et Mæandrius ubi advenit spectavitque, renunciavit Polycrati.
CXXIV. Tum ille, quantumvis dehortantibus vatibus, atque etiam amicis, ipse eo proficisci paravit. Adhæc filia ejus per quietem tale viderat insomnium: visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a Jove, inungi vero a sole. (2) Hoc quum ei oblatum esset visum, quovis modo contendebat, ne ad Orœten pater proficisceretur: atque etiam, dum ille actuariam navem conscendebat, ominosis illum verbis est prosecuta. (3) Tum ille ei minatus est, quando salvus rediisset, bene multos annos illam virginem mansuram: et illa precata est, ut rata hæc fiant; malle se enim perdiu virginitatem sevare, quam a patre privari.
CXXV. Polycrates itaque, spreto omni consilio, ad Orœten navigavit, quum alios multos amicorum comites secum ducens, tum in his Democedem, Calliphontis filium, Croniatam, professione medicum, qui artem dexterrime præ cæteris per eam ætatem exercebat. (2) Postquam vero Magnesiam Polycrates pervenit, misere periit, supplicio et persona ipsius indigno, et ingenio: nam, exceptis Syracusiorum tyrannis, ne unius quidem ex aliis Græci generis tyrannis magnificentia cum Polycrate conferri meretur. (3) Fœdo modo et narratu indigno occisum, cruci Orœtes adfixit: quicumque vero ex comitibus illius Samii erant, hos dimisit, gratiam sibi habere jubens, quod libertatem servarent: quotquot vero peregrini aut servi in comitatu ejus fuerant, hos mancipiorum loco habuit. (4) Sic Polycrates ex cruce suspensus universam filiæ visionem explevit: lavabatur enim ab Jove, quando pluebat; et inungebatur a sole, humorem ipse e corpore emittens. (5) Igitur cumulatæ Polycratis felicitates hunc habuere finem, quemadmodum ei Amasis Ægypti rex ominatus erat.
CXXVI. Haud vero multo post etiam Orœten diræ Polycratis ultrices sunt persecutæ. Nam mortuo Cambyse, regnantibus Magis, Sardibus manens Orœtes, nihil juverat rem Persarum, quum eis imperium esset a Medis ademptum: (2) sed in illa rerum perturbatione Mitrobaten interfecit, Dascylei præfectum, qui ei istud de Polycrate exprobraverat; Mitrobatæ item filium Cranaspen occidit, ambo spectatos inter Persas viros; tum et alia multa insolentius gessit, et Darii quendam equitem nuncium, quum parum grata ipsi essent quæ ille nunciaverat, redeuntem collocatis in via insidiatoribus occidit, et cadaver cum ipso equo ex hominum conspectu removit.
CXXVII. Darius vero, postquam imperium obtinuit, pœnas cupiebat ab Orœte sumere, quum reliquorum omnium flagitiorum caussa, tum maxime propter Mitrobatæ ejusque filii cædem. (2) Ex aperto vero copias contra eum mittere parum consultum ei videbatur, quippe rebus domi nondum satis tranquillis, et imperio recens inito; tum quod magnam Orœtæ esse potentiam cognoverat, ut cui mille præsto essent Persici generis satellites, quique Phrygiam, Lydiam atque Ioniam provincias obtineret. (3) Quæ reputans Darius, hancce iniit rationem. Convocatis Persarum spectatissimis, his verbis eos est adlocutus: «Quis mihi e vobis, Persæ, recipiet astu se hoc effecturum, non vi et armatorum manu? Nam ubi prudentia opus est, ibi vim adhibere nihil attinet. (4) Vestrûm igitur quis mihi Orœten aut vivum adduxerit, aut interfecerit? qui de Persis adhuc nihil bene meruit, sed magnis eos malis adfecit; qui et duos e nobis, Mitrobaten ejusque filium, trucidavit, et nuncios a me ad illum evocandum missos interimit, denique insolentiam nullo modo ferendam ostentat. Quare, priusquam majus aliquod malum Persis infligat, cæde nobis occupandus est.»
CXXVIII. Hoc quum Darius ab illis quæsisset, triginta viri se offerebant, quorum unusquisque recipiebat, velle se solum rem effectam dare. Quos inter se contendentes cohibuit Darius, sortiri jubens: quod ubi illi fecere, sors præ omnibus Bagæum designat, Artontæ filium. Is igitur sorte ad rem suscipiendam designatus, hanc rationem iniit: (2) libellos plures conscripsit, variis de rebus agentes, quibus sigillum imposuit Darii: dein cum his libellis[TR7] Sardes proficiscitur. Quo postquam advenit, in conspectum Orœtæ progressus, singulos deinceps libellos, detracto sigillo, scribæ regio tradidit prælegendos: omnibus quippe provinciarum præfectis adsunt regii scribæ. (3) Libellos istos Bagæus tradebat explorandæ sententiæ caussa satellitum, an ad deficiendum ab Orœta parati essent futuri. Quos ubi vidit magna veneratione prosequi libellos, majorique etiam veneratione prosequi ea quæ e libellis prælegebantur, alium tradidit libellum, in quo hæc erant scripta: «Persæ, rex Darius vobis edicit, ne amplius apud Orœten satellitum fungamini officio.» (4) Et illi, his auditis, lanceas coram eo deposuerunt. Tum vero Bagæus, videns illos in hac re obtemperantes libello, fidenter postremum libellorum scribæ tradidit, in quo scriptum erat: «Rex Darius Persas, qui Sardibus sunt, jubet occidere Orœten.» (5) Quo audito, protinus satellites strinxerunt acinaces, illumque interfecerunt. Tali igitur modo Orœten persecutæ sunt diræ Polycratis Samii ultrices.
CXXIX. Postquam Orœtæ res familiaris Susa esset transportata, ibique jam aderat, accidit haud multo post, ut Dario regi, inter venandum ex equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus est; nam astragalus ex articulis exierat. (2) Itaque, quum etiam antea existimasset adesse sibi medicorum Ægyptiorum eos qui primarii essent in arte medicandi, hisce usus est. At illi torquentes pedem vimque magnam adferentes, malum auxerunt. (3) Postquam igitur totos septem dies septemque noctes per morbum quo conflictabatur insomnes egisset Darius, octavo die graviter admodum laboranti nunciat quispiam, se olim Sardibus Crotoniatæ Democedis artem forte audivisse laudari: rexque illum quam primum ad se adduci jussit. (4) Qui ut inter Orœtæ mancipia repertus est nescio ubi neglectus, producitur in medium, compedes trahens, et laceros pannos indutus.
CXXX. In medio stantem interrogat Darius, an artem calleret: at ille negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla ipsi spes reliqua foret in Græciam umquam redeundi. Darius vero satis intelligens dissimulare hominem, et gnarum esse artis; qui adduxerunt eum, flagella et stimulos jussit in medium proferre. (3) Tum ille professus ait, adcurate quidem se artem non callere, sed aliquantulam ejus notitiam habere ex consuetudine quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi permisisset, Græcanicis adhibitis medicamentis, et lenibus post vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi tempore sanum incolumemque præstitit, quum numquam ille rectum pedis usum se recepturum sperasset. (3) Inde duobus paribus aurearum compedum donatus a Dario Democedes, quærit ex rege, an consulto duplex malum ipsi reddat propterea, quod sanum illum præstitisset. Quo verbo delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit. (4) Quibus eunuchi, eum producentes, dicebant, esse hunc qui vitam regi reddidisset. Et earum unaquæque, phialam in auri cistam vi demittens et hauriens, Democeden donavit, adeo quidem largo munere, ut famulus, qui eum sequebatur, cui nomen erat Sciton, ex sublectis stateribus (aureis viginti drachmarum) qui de phialis in terram deciderant, ingentem auri vim sibi collegerit.
CXXXI. Democedes hic tali ratione, relicta Crotone, in Polycratis pervenerat familiaritatem: Crotone premebatur a patre difficili et iracundo; quem quum ferre non posset, relicto eo Æginam abiit. (2) Ibi quum sedem suam fixisset, primo anno alios omnes superavit medicos, imparatus licet, et instrumentis omnibus carens quibus ad eam artem exercendam vulgo utuntur. Itaque secundo anno Æginetæ publice eum talento conduxerunt; tertio anno Athenienses, centum minis; quarto vero anno Polycrates duobus talentis. 3) Hoc modo Samum venerat. Et inde ab hoc viro maxime inclaruerunt Crotoniatæ medici. Fuit enim tempus quum primarii in Græcia medici dicerentur esse Crotoniatæ; tum secundi ordinis, Cyrenæi. Per idem tempus Argivi primarii inter Græcos musici ferebantur.
CXXXII. Tunc vero Democedes, postquam Darium persanavit, maximam Susis domum habuit, et regis fuit commensalis: denique, præterquam quod in Græciam redire non licuit, omnium rerum copia adfluebat. (2) Idem Ægyptios medicos, qui regem prius curaverant, et nunc in eo erant ut regis jussu palis transfigerentur, quoniam a Græco medico fuissent superati, hos a rege deprecatus conservavit: item Eleum vatem, qui, Polycratem secutus, nunc inter mancipia neglectus latebat, servitute liberavit. Plurimum enim apud regem Democedes valebat.
CXXXIII. Haud vero ita multo post, aliud quidpiam forte fortuna accidit hujusmodi. Atossæ, Cyri filiæ, uxori Darii, ortus erat in mamma tumor; qui postquam erupit, latius serpebat. Quam diu minor erat tumor, occultabat eum Atossa, præ pudore nemini indicans: ubi vero jam male erat affecta, accersito Democedi tumorem monstravit. (2) Et ille, sanitati se eam restituturum professus, persuadet reginæ, ut interposito jurejurando ipsi promitteret, vicissim ipsam illi in eo quod oraturus esset (nihil autem se petiturum adfirmat quod dedecus adferre possit), operam suam esse collaturam.
CXXXIV. Deinde, quum adhibitis remediis, sanam Democedes præstitisset, tum ab illo edocta Atossa his verbis Darium, dum cubitum eunt, adlocuta est: «Tantis, o rex, quum sis viribus instructus, otiosus sedes; nec populum ullum aut potentiam adquiris Persis. (2) Æquum est tamen, ut vir et ætate florens, et magnarum opum dominus, aliquod factum a se gestum ostendat, quo Persæ etiam intelligant, a viro se regi. Duobus autem modis tibi hoc facere conducet, ut et Persæ sciant virum esse qui illis præsit, et ut ipsi bellis occupentur, ne, dum otium agunt, tibi insidientur. (3) Nunc enim præclarum aliquod edere facinus licet, dum viget tibi ætas; nam augescente corpore augentur et animi vires; senescente autem corpore, etiam ingenium senescit, et ad res omnes hebetatur.» (4) Quæ quum illa, ut erat edocta, dixisset, in hunc modum Darius respondit: «Quæ ego ipse facere destinaveram, ea tu omnia, uxor, dixisti. Constitutum enim habeo, duabus continentibus ponte junctis, ex nostra continente in alteram transgredi, et Scythis bellum inferre: atque hæc brevi effecta dabo.» (5) Tum Atossa, «Ecce nunc! ait, adversus Scythas primum proficisci omitte: hi enim, quandocumque volueris, in tua erunt potestate: at tu mihi in Græciam suscipe expeditionem: cupio enim, de quibus fando audivi, Lacænas et Argivas et Atticas atque Corinthias habere famulas. (6) Est autem tibi præsto vir omnium maxime idoneus, qui cuncta tibi in Græcia demonstret et viæ dux sit; is qui tuum pedem sanavit.» (7) Respondit Darius: «Quoniam igitur tibi placet, mulier, ut Græciam statim experiamur, consultius mihi videtur ex Persis exploratores primum, una cum hoc quem tu dicis, eo mittere; qui, postquam res Græcorum cunctas cognoverint spectaverintque, nobis sint renunciaturi. Ac deinde, rebus omnibus recte cognitis, arma contra illos convertam.»
CXXXV. Hæc ille dixit: et dictum factum. Simul ac enim dies illuxit, quindecim probatos ex Persis viros vocat, eisque dat mandatum, ut Democedem comitantes maritima Græciæ loca lustrent, nec vero committant ut ab ipsis profugiat Democedes, sed omnino illum reducant. (2) Hæc postquam his mandata dedit, dein ipsum vocat Democedem, illumque orat, ut, postquam itineris dux in Græciam Persis illis fuisset, totamque eis demonstrasset, ad se revertatur; jubetque eum, ut sua omnia quæ moveri possent secum sumat, et dono adferat patri fratribusque; quorum loco se illi alia multis partibus copiosiora in vicem daturum confirmat; præterea ad dona illa onerariam navem se ei adjecturum, ait, omnigenis bonis refertam, quæ simul cum eo sit navigatura. (3) Darius igitur, ut mihi videtur, nullo doloso consilio hæc ei est pollicitus. Democedes vero, veritus ne se rex tentaret, haudquaquam cupide oblata omnia arripuit; se, res suas, ait, Susis se relicturum, ut post reditum eas haberet; onerariam autem navem, quam ei promitteret Darius ad dona fratribus perferenda, accipere se, ait. Huic igitur postquam eadem mandata quæ Persis dederat Darius, ad mare eos dimisit.
CXXXVI. Itaque hi quum in Phœnicen et Phœnices urbem Sidonem descendissent, protinus duas triremes instruxerunt, simulque cum his ingentem gaulum (onerariam navem) omni bonorum genere impleverunt; rebusque cunctis præparatis, in Græciam navigarunt. Quo ubi adpulerunt, oras omnes contemplati sunt descripseruntque; donec, pleraque ejus et maxime notabilia speculati, Tarentum in Italiam pervenerunt. (2) Ibi vero Democedi indulgens Aristophilides, rex Tarentinorum, et gubernacula navium Medicarum solvi jussit, et ipsos Persas detinuit, tamquam speculatores: (3) interimque, dum illis hoc accidit, Democedes Crotonem abiit. Qui postquam domum ad suos pervenit, Persas Aristophilides custodia emisit, et, quæ de navibus eorum demerat, illis restituit.
CXXXVII. Inde Persæ navibus profecti, Democedem persequentes, Crotonem pervenerunt:[TR8] ubi quum eum in foro versantem invenissent, manus ei injecerunt. (2) Ibi tum Crotoniatarum alii, Persarum opes veriti, tradere illum parati erant; alii vero Persis vicissim manus injicientes, fustibus eos percutiebant. Quibus illi hæc verba proferebant: «Viri Crotoniatæ, videte quid faciatis! hominem, qui regis servus fugitivus est, eripitis. Quomodo rex Darius patienter feret tali contumelia adfici? et quo pacto vobis impune abibit facinus, si nobis illum eripueritis? Cui prius, quam huic civitati, bellum inferemus? quam priorem sub jugum mittere conabimur?» (3) Hæc illi dicentes non moverunt Crotoniatas: sed, erepto sibi Democede, atque etiam gaulo spoliati, quem adduxerant, in Asiam sunt reversi; neque porro Græciam adire aliasque Græciæ partes cognoscere cupivere, duce privati. Hoc tamen eis abeuntibus mandatum Democedes dedit, nunciarent Dario, Democedem filiam Milonis sibi despondisse uxorem. (4) Erat enim apud regem celebre Milonis nomen luctatoris: atque hac nimirum de caussa videtur mihi Democedes, magna vi pecuniæ erogata, properasse hoc matrimonium, ut adpareret Dario, esse ipsum etiam in patria spectatum virum.
CXXXVIII. Crotone profecti Persæ, cum navibus in Iapygiam ejecti sunt: ubi quum in servitutem essent redacti, Gillus eos liberavit, exsul Tarentinus, et ad regem Darium reduxit. (2) Pro quo beneficio quum ei, quidquid postulasset, dare paratus rex esset; Gillus, exposita sua calamitate, petiit ut in patriam Tarentum ex exsilio restitueretur. Ne autem Græciam conturbaret, si propter ipsum magna classis in Italiam navigaret, Cnidios solos, ait, ad se reducendum sufficere; ratus, ab his maxime, quippe Tarentinorum amicis, reditum sibi procuratum iri. (3) Id Darius recepit ei, et promisso stetit: misso enim ad Cnidios nuncio, imperavit his ut Tarentum reducerent Gillum. Sed Cnidii, Dario obsequentes, Tarentinis ut eum reciperent non persuaserunt; ad vim vero adhibendam parum validi erant. (4) Ita igitur hæ res gestæ sunt: hique primi fuere Persæ, qui ex Asia in Græciam venere, et talem ob caussam speculatum erant missi.
CXXXIX. Post hæc Samum cepit rex Darius: estque hæc prima ex urbibus vel Græcorum vel barbarorum, quæ sub illius imperio vi capta est. Capta est autem tali ex caussa. Quo tempore Cambyses expeditionem in Ægyptum suscepit, frequentes Græci in Ægyptum venerant; alii, ut consentaneum est, negotiandi caussa, alii militandi, alii solummodo spectandæ gratia regionis. Horum in numero Syloson erat, Æacis filius, frater Polycratis, Samo exsulans. (2) Huic Sylosonti, talis quædam oblata fortuna est: sumpto rutilo pallio, hoc circumdatus obambulabat Memphi in foro: quem ubi conspexit Darius, qui satelles tunc erat Cambysis, nec ullodum nomine clarus; cupidine pallii captus, adit Sylosontem, illud mercaturus. (3) Syloson, vehementer cupidum amiculi videns Darium, divino quodam instinctu ait: «Equidem hoc pallium nullo vendo pretio: do tibi vero gratis, si omnino ita tuum illud fieri cupis.» Quo laudato responso, accipit pallium Darius.
CXL. Jamque existimabat Syloson, se propter nimiam animi bonitatem amiculum hoc perdidisse. Interjecto vero tempore, postquam mortuo Cambyse adversus Magum conjuraverant septemviri, et ex septemvirorum numero Darius regnum obtinuerat; rescivit Syloson, in manus ejusdem viri transiisse regnum, cui olim ipse in Ægypto amiculum, quod ille petiisset, dedisset dono. (2) Itaque Susa adscendit, sedensque in vestibulo ædium regiarum, ait, se de Dario bene meruisse. Id ubi audivit portæ custos, renunciavit regi; et ille miratus, ait ad eum: «Quis tandem Græcus est, qui bene de me meruerit, cui ego gratiam debeam, qui nuper modo regnum obtinui. Vix unus aut nullus adhuc ex illa gente ad me adscendit: neque quidquam dicere possum quod Græco cuiquam homini debeam. Verumtamen producite eum intro, ut sciam quid sibi velit homo, quod istud dicat.» (3) Introducit janitor Sylosontem; stantemque in medio interrogant interpretes, quis sit, et quo facto bene se de Rege meruisse dicat. Exponit igitur ille rem omnem ad amiculum spectantem; adfirmatque se illum esse qui ei illud dono dederit. (4) Tum rex, «O liberalissime hominum, ait, tu ergo ille es, qui mihi nullamdum potestatem habenti donum dedisti! quod etsi exiguum, tamen prorsus æquale est beneficium, ac si nunc magnum quidpiam alicunde accipiam. Pro quo tibi ego ingens auri argentique pondus reddo, ne umquam te pœniteat, Dario Hystaspis filio beneficium contulisse.» (2) Ad hæc Syloson: «Nec auro me, rex, nec argento dona; sed patriam meam Samum serva, mihique redde; quam nunc, postquam frater meus Polycrates ab Orœte interfectus est, tenet servus noster. Hanc mihi da, a cædibus et servitute liberatam.»
CXLI. His auditis, Darius exercitum misit ducemque Otanen, unum e numero septemvirorum, cui mandat ut omnia effecta det quæ Syloson petiisset. Itaque ad mare descendit Otanes, exercitumque contraxit.
CXLII. Sami tunc imperium tenebat Mæandrius, Mæandrii filius, cui cura regni a Polycrate fuerat commissa. Hic, quum voluisset vir esse omnium justissimus, perficere propositum non potuerat. Postquam enim nunciatus ei interitus erat Polycratis, hæcce fecit. (2) Primum, Jovis Liberatoris aram constituit, et templum circa illam designavit, hoc ipsum quod etiam nunc est in suburbio. Dein, hoc perfecto, concione convocata civium omnium, hæc apud eos verba fecit: «Mihi, ut etiam nostis ipsi, sceptrum Polycratis atque potestas omnis commissa est: nihilque nunc prohibet, quominus regnum in vos capessam. (3) At, quod in aliis ego reprehendo, id quantum in me est, non faciam ipse: nec enim mihi Polycrates placuit, in viros sibi pares dominium exercens; nec alius quisquam, qui hoc facit. Polycrates igitur nunc fatum suum explevit: ego vero, regnum in medio deponens, juris æquabilitatem vobis pronuncio. (4) Æquum tamen censeo, ut hæcce mihi præmia honoresque tribuantur: ex pecuniis Polycratis præcipua sex talenta: tum sacerdotium mihi meisque in omne tempus posteris postulo Jovis Liberatoris, cui et templum ego dedicavi, et cujus nomine libertatem vobis trado.» (5) Hæc quum a Samiis Mæandrius postulasset, surgens aliquis ait: «At non tu dignus es qui nobis imperes, pravus qui fuisti et pestifer homo; quin potius pecuniarum, quas administrasti, facito reddas rationem.»
CXLIII. Hæc dixit homo spectatus inter cives, cui erat nomen Telesarchus. Tum vero Mæandrius, secum reputans, si dominatum ipse deponeret, fore ut alius quispiam in ipsius locum tyrannus constituatur, non jam amplius deponere potestatem decrevit: sed, postquam in arcem est reversus, singulos deinceps ad se vocavit, quasi rationem redditurus administratæ pecuniæ; eosque comprehensos in vincula conjecit. (2) Qui dum ita in custodia servantur, posthæc Mæandrius in morbum incidit. Tunc frater ejus, cui nomen erat Lycaretus, moriturum illum ratus, quo facilius ipse rerum Sami potiretur, vinctos cunctos interfecit. Nec enim, ut videtur, voluerant illi ea conditione quam eis Lycaretus proposuit liberari.
CXLIV. Jam postquam Persæ Samum venerunt, Sylosontem in regnum restituturi, nemo manus contra eos sustulit: sed, qui Mæandrio favebant, atque ipse etiam Mæandrius, professi sunt, paratos se esse data fide excedere insula. Quam conditionem quum probasset Otanes, fidemque dedisset et accepisset; Persarum nobilissimi, positis sellis, ex adverso arcis residebant.
CXLV. Erat Mæandrio tyranno frater haud satis compos mentis, nomine Charilaus; qui, quod nescio quid deliquerat, in subterraneo carcere vinctus erat. Hic tunc, postquam quæ gerebantur audivit, et per carceris fenestram prospectans Persas vidit tranquille sedentes, clamavit, dicens velle se in colloquium venire Mæandrio. (2) Quo audito, Mæandrius vinculis eum solvi jussit, ad seque adduci. Et ille, simulatque adductus est, increpans fratrem et ignavum adpellans, persuadere ei conatus est, ut in Persas impetum faceret, his usus verbis: «me vero, inquit, o hominum pessime, tuum fratrem, qui nihil deliqui quod vinculis dignum esset, ad vincula et subterraneum carcerem condemnasti: (3) Persas vero quum videas te ejicientes et in exsilium agentes, non audes pœnam ab illis repetere, licet ita facile opprimi possint! Quodsi tu illos perhorrescis, at mihi da auxiliares, et ego ab illis ob terræ nostræ invasionem pœnam sumam: teque ipsum paratus sum ex insula deducere.»
CXLVI. Hæc ab Charilao dicta probavit Mæandrius; ut mihi quidem videtur, non quod eo stultitiæ venisset, ut existimaret suas copias superiores futuras copiis regis; sed potius invidens Sylosonti, si civitatem salvam et integram nullo labore obtinuisset. (2) Itaque, irritando Persas, voluit res Samiorum quammaxime infirmas reddere, atque ita urbem tradere: bene quippe gnarus, si male acciperentur Persæ, tanto magis eos exasperatum iri adversus Samios; et notum sibi exitum habens, per quem tuto ex insula evadere, simulatque voluisset, posset; effodiendum enim sibi curaverat occultum cuniculum, ex arce ad mare ducentem. (3) Ipse igitur Mæandrius Samo navi egreditur: Charilaus vero auxiliares cunctos armis instructos, apertis portis, adversus Persas educit, nihil tale exspectantes, omniaque convenisse existimantes. (4) Et auxiliares, impetu facto, Persarum eos qui sellis gestabantur et nobilissimi erant, interficiebant. Dum vero hi id faciunt, suppetias interim adcurrunt reliquæ Persarum copiæ: a quibus repulsi auxiliares, in arce sunt conclusi.
CXLVII. Otanes vero dux, ingentem videns calamitatem, quam passi erant Persæ, neque mandata ignorans, quæ illi Darius, quum eum Samum mitteret, dederat, ne Samiorum quemquam vel occideret vel in servitutem redigeret, sed immunem malorum insulam traderet Sylosonti; mandata ista lubens volens oblitus est, edixitque exercitui, quemcumque nacti essent, sive virum, sive puerum, eum perinde interficerent. (2) Ibi tum militum alii oppugnarunt arcem, alii vero obvium quemque interfecerunt, nullo discrimine sive sacro in loco, sive in profano.
CXLVIII. Mæandrius, Samo ubi profugerat, Lacedæmonem navigavit. Quo postquam pervenit, resque, quas secum advexerat, in hospitium transferendas curavit, hocce instituit facere. Pocula subinde exponebat argentea et aurea, eaque extergebant famuli: et ille per idem tempus cum Cleomene, Anaxandridæ filio, rege Spartanorum, sermones miscens, secum in hospitium illum ducebat; ubi quum pocula videns Cleomenes admiratione stuperet, ille eum jubebat ex his secum auferre quæcumque voluisset. (2) Id quum bis aut ter Mæandrius dixisset, justissimus vir fuit Cleomenes, qui accipere oblata dedignatus, quum animadverteret, si aliis civium eadem offerret, auxilia eum inventurum, ephoros adiit, dixitque, ex usu esse Spartæ, ut Samius hospes Peloponneso egrediatur; ne aut se aut alium ex Spartanis corrumpat. Qua re audita, ephori per præconem abire Mæandrium jusserunt.
CXLIX. Persæ vero Samum, veluti verriculo captam, hominibusque nudatam, Sylosonti tradiderunt. Insequente vero tempore dux Otanes eamdem incolis rursus frequentavit, viso nocturno monitus, et morbo laborans, quo pudenda ejus erant adfecta.
CL. Postquam navalis exercitus Samum erat profectus, Babylonii a Persis defecerunt, rebus omnibus bene admodum præparatis. Nam quo tempore Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, per omne id tempus, per illamque rerum perturbationem, ad tolerandam obsidionem sese præparaverunt. Et initio quidem occulte quodammodo id fecerant. (2) Ex quo autem de professo descivere, hæcce fecerunt: matribus exceptis, et una ex uxoribus quam quisque sua e domo exemptam voluerat, reliquas omnes mulieres congregatas suffocarunt; unam autem, quam dixi, eximebat quisque quæ panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne frumentum ipsorum consumerent.
CLI. His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis, adversus eos profectus est; admotoque exercitu, obsedit urbem. At obsidionem pro nihilo habebant Babylonii; nam in propugnacula muri adscendentes tripudiando insultabant irridebantque Darium et ejus exercitum; unusque eorum hoc verbum emisit: «Quid hic sedetis, Persæ? quidni abitis? tunc enim nos capietis, quando mulæ pepererint.» Hoc dixit Babyloniorum aliquis, existimans numquam mulam parituram.
CLII. Integer annus jam et septem menses erant elapsi, tædioque adfectus erat Darius ejusque exercitus, quod expugnare Babylonem non valerent. (2) Nam omnibus licet artificiis omnibusque machinamentis adversus eos adhibitis, non tamen poterat Darius eos expugnare, id quod tentaverat et aliis artificiorum generibus, et illo etiam quo Cyrus urbem ceperat: sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi nullo pacto potuerint.
CLIII. Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro Megabazi filio hujus, qui e septem virorum numero fuit a quibus Magus interemptus est, huic, inquam, Megabazi filio Zopyro tale obtigit prodigium: una ex ipsius mulis frumentum vehentibus peperit. (2) Quod quum Zopyro esset renunciatum, et ille, ut qui fidem nuncio non adhiberet, pullum ipse spectasset, imperavit servis ut nemini edicerent factum, secumque deliberavit. (3) Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui initio dixerat, tunc Babylonem captum iri, quum mulæ pepererint, ex hujus verbis omen colligebat Zopyrus, capi nunc Babylonem posse: nec enim illum sine dei numine id dixisse, et sibi nunc mulam peperisse.
CLIV. Quum igitur in fatis esse illi videretur, ut nunc Babylon caperetur, Darium adiens quæsivit ex eo, an utique maximi faceret capi Babylonem. Accepto responso, maximi id facere regem; secundo loco secum deliberavit, quo pacto ipse esset qui illam caperet, ipsiusque hoc facinus esset futurum: nam apud Persas præcipue res præclare gestæ maximis honoribus rependuntur. (2) Nulla vero alia ratione fieri posse, ut illam in potestatem redigeret, judicavit, nisi si se ipse mutilasset, atque ita ad illos transfugisset. Ibi tum, parvi hoc pendens, insanabili mutilatione se ipse adficit: quippe abscissis naribus auribusque, coma male tonsa, flagellis item laceratus, Darium adit.
CLV. Darius, ubi virum nobilissimum ita vidit mutilatum, gravissime adfectus, e solio subsiliens exclamat, ex eoque quærit, quis eum ita mutilaverit, quave de caussa. (2) Cui Zopyrus respondit: «Non est is alius nisi tu, qui tantam habes potestatem, ut ego hoc modo sim adfectus. Nec vero alienus quispiam, o rex, me ita adfecit, sed ego ipse me, indignatus Assyriis Persas deridentibus.» (3) Tum Darius, «O miserrime hominum, ait, fœdissimo facto pulcerrimum nomen imposuisti, quum te profitearis propter hos, quos obsidemus, te ipsum tam insanabili modo adfecisse. Quo vero pacto, stulte, quod tu ita mutilatus sis, eo citius in potestatem redigentur hostes? Anne mente es alienatus, qui te ita perdidisti?» (4) Respondit ille: «Atqui, si tecum communicassem quæ facturus eram, tu me prohibuisses: nunc privato id feci consilio. Jam ergo, nisi tu iis quæ tui muneris sunt defueris, capiemus Babylonem. Nam ego, ita ut sum adfectus, ad murum pro transfuga me conferam, dicens illis, a te me hæc esse passum: et puto, quum rem ita se habere iis persuasero, exercitum mihi commissum iri. (5) Tu vero, a quo die ego murum ero ingressus, decimo inde die de illa copiarum tuarum parte, cujus jacturam minime ægre laturus sis, mille homines contra portam colloca quæ Semiramidis vocatur. Deinde rursus septimo ab illo decimo, alios bis mille contra Niniam, quæ vocatur, colloca portam. Ab hoc vero septimo die intermitte dies viginti, deinde alios contra Chaldæam, quam vocant, duc portam, ibique locum capere jube quater mille numero. (6) Nec vero priores, neque hi, aliud quo se tueantur habeant præter gladios: his tamen armatos esse sinito. Post illum vero vicesimum diem continuo reliquum exercitum jube murum circumcirca adgredi: Persas autem mihi ad Belidem, quam vocant, et ad Cissiam colloca portam. Nam, ut equidem puto, postquam præclara edidero facta, et reliqua meæ fidei committent Babylonii, et portarum obices. Exinde meum erit et Persarum, curare ut quæ ex usu sint faciamus.»
CLVI. Hæc postquam mandavit, ad portam perrexit; subinde retro se convertens, tamquam vere transfuga. Quem ubi conspexerunt qui in turribus speculandi caussa stationem habebant, raptim descendunt, et paululum reclinata altera portæ ala interrogant, quis sit, et qua caussa advenerit. (2) Et ille, Zopyrum se esse, dixit, et ut transfugam ad eos venire. Quo audito, portæ custodes in curiam Babyloniorum eum duxerunt: ubi coram senatu constitutus, sortem suam deplorans, ait, a Dario se hæc (quæ sibi ipse inflixerat) esse passum, eo quod illi suasisset abducere exercitum, quandoquidem nulla via capiendæ urbis ostenderetur. (3) «Et nunc ego (sic dicere perrexit) ad vos, Babylonii, veni, maximo vobis commodo futurus, Dario atuem ejusque exercitui et Persis maximo detrimento. Nec enim nimirum impune ille feret, qui hoc me modo mutilaverit: exploratas autem habeo omnes consiliorum ipsius vias.»
CLVII. Quæ ubi ille locutus est, videntes Babylonii virum inter Persas nobilissimum naribus auribusque mutilatum, et cruore ex flagellis inquinatum, prorsus existimaverunt vera eum dicere, et ut socium sibi advenisse. Itaque parati erant ei indulgere quæ ab ipsis postulasset; postulabat autem armatorum manum. (2) Tum vero ille, postquam copias ab iis impetravit, ea facere instituit de quibus illi cum Dario convenerat. Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos primos certo loco locare mandaverat Dario, circumdatos interfecit. (3) Jamque intelligentes Babylonii, factis eum verba æquare, maximo gaudio perfusi, in omnibus ei parere erant parati. Tum ille, interjecto dierum numero de quo convenerat, iterum selectos Babyloniorum eduxit, et bis mille illos, quos supra dixi, Darii milites interfecit. (4) Igitur hoc etiam factum ubi viderunt Babylonii, omnium ore Zopyrus celebrabatur laudibus. At ille rursus, intermisso definito dierum numero, in locum constitutum copias eduxit, et circumdatos quater mille interfecit. (5) Qua denuo re gesta, jam omnia Zopyrus apud Babylonios erat, et imperii summa et muri custodia eidem permissa est.
CLVIII. Deinde vero, ut ex composito Darius murum circumcirca oppugnare est adgressus, ibi tum Zopyrus dolum universum nudavit. Nam, dum Babylonii conscenso muro repellere oppugnantem Darii exercitum conantur, Zopyrus interim aperta Cissia et Belide porta Persas intra murum recepit. (2) Quod factum qui viderunt Babylonii, hi in Jovis Beli templum confugerunt: qui vero non viderunt, in suo quisque manserunt ordine, donec et hi proditos se esse intellexerunt.
CLIX. Igitur hoc modo capta iterum Babylon est. Darius vero, urbe potitus, et murum ejus diruit, et portas omnes detraxit; quorum neutrum Cyrus fecerat, postquam primum Babylonem cepit. Adhuc ex primariis civibus ter mille admodum e palis suspendi Darius jussit, reliquis vero Babyloniis urbem reddidit habitandam. (2) Quo vero mulieres haberent Babylonii, et soboles eis subnasceretur (quandoquidem, ut initio expositum est, suas suffocaverant Babylonii, rei frumentariæ consulentes), tali ratione inita Darius providit: circum habitantibus populis imperavit, ut mulieres Babylonem, certum cuique populo numerum definiens, mitterent. Ita mulierum summa, quæ convenerunt, fuit quinquaginta millium; quibus e mulieribus prognati sunt qui nunc sunt Babylonii.
CLX. Dario vero judice, nemo Persarum, nec eorum qui ante, nec qui post fuerunt, melius de Persis meritus est quam Zopyrus, uno Cyro excepto: nam cum hoc se conferre nemo adhuc Persarum ausus est. (2) Fertur autem sæpius hanc sententiam declarasse Darius, malle se, Zopyrum indigna illa mutilatione non esse adfectum, quam viginti Babylones sibi ad eam quæ nunc est accedere. Magnifice autem illum honoravit: nam et munera illi quotannis tribuit ea, quæ honorificentissima sunt apud Persas, et Babylonem eidem, quoad victurus esset, administrandam concessit, ita ut nullum tributum regi penderet; et alia multa insuper munera ei contulit. (3) Zopyri hujus filius fuit Megabyzus ille, qui in Ægypto dux exercitus fuit adversus Athenienses atque socios: hujusque Megabyzi filius fuit Zopyrus is, qui ad Athenienses transfugit a Persis.
[TR1] "Cambys" → "Cambyses"
[TR2] "sepeliise" → "sepelisse"
[TR3] "habuisse." → "habuisse.»"
[TR4] "(3) »" → "» (3)"
[TR5] "Magum. «Hæc" → "Magum.» Hæc"
[TR6] "Hac" → "Hæ"
[TR7] "libel is" → "libellis"
[TR8] "pervanerunt" → "pervenerunt"
I. Capta Babylone, jam adversus Scythas expeditionem Darius suscepit. Quum enim viris floreret Asia, et magnæ redirent pecuniæ, cupido incessit Darium pœnas sumendi ab Scythis, quod illi, incursione facta in Medicam terram, et prælio victis adversariis, priores initium fecissent injuriarum. (2) Etenim, ut supra dixi, per duodetriginta annos Scythæ superioris Asiæ tenuerant imperium: quippe persequentes Cimmerios, irruptione in Asiam facta, Medos imperio exuerant, qui ante Scytharum adventum imperaverant Asiæ. (3) Scythas autem, postquam octo et viginti annos domo abfuerant, et tam longo interjecto tempore in patriam erant reversuri, excepit non minor, quam Medicus fuerat, labor: offenderunt enim occurrentem sibi exercitum haud exiguum. Scilicet uxores Scytharum, dum per longum temporis spatium domo aberant viri, cum servis habuerunt consuetudinem.
II. Servos autem cunctos excæcant Scythæ, lactis caussa, cujus potu utuntur. Emulgent vero lac hoc modo: fistulas sumunt osseas, tibiis simillimas; quibus in equarum genitalia insertis, sufflant ore; et dum alter sufflat, alter mulget. Id ea caussa se facere aiunt, quod venæ equarum ita inflatæ repleantur, et deprimantur ubera. (2) Postquam emulsere lac, in cava vasa lignea infundunt, illudque cæcorum operâ, continua serie circum vasa collocatorum, agitant: tum, quod supernatat, id desuper exhauriunt, exquisitius æstimantes; quod subsidit, minoris æstimant altero. (3) Hujus operæ caussa, quemcumque bello capiunt Scythæ, eum excæcant: nec enim aratores sunt, sed pastores.
III. Ex his igitur servis et ex Scytharum uxoribus prognata erat juventus: qui, cognita sua origine, illis ex Media redeuntibus sese opposuerunt. Ac primum quidem regionem interceperunt lata ducta fossa, quæ a Tauricis montibus ad Mæotin paludem, vastissimam illam, pertinebat. Deinde conantibus irrumpere Scythis, oppositis castris, repugnarunt. (2) Frequentibus commissis præliis, quum nihil Scythæ pugnando proficerent, unus ex eis hæc verba fecit: «Quidnam rei facimus, Scythæ! cum servis nostris pugnantes interficimur ipsi minuimurque; et, illos si interficimus, paucioribus deinde imperabimus. (3) Videtur igitur mihi, omissis hastis et sagittis, unumquemque nostrûm debere flagellum sumere equi sui, atque ita adversus istos pergere. Quam diu enim nos illi viderunt arma gestantes, similes esse nostrûm et ex similibus se genitos putarunt: qui si nos viderint armorum loco flagellis instructos, intelligent servos se esse nostros; et conditionis suæ conscii, nos non sustinebunt.»
IV. Hæc ubi audiverunt Scythæ, effecta dederunt: et illi, perculsi facto, omissa pugna, fugam arripuere. Ita Scythæ, Asiæ imperio potiti, rursusque a Medis ejecti, suam in terram isto modo rediere: eaque caussa pœnas ab illis sumere cupiens Darius exercitum adversus eos contraxit.
V. Scythæ, ut ipsi aiunt, gens sunt novissima omnium, originemque gentis hanc fuisse narrant. Primum hominem in illa terra, quæ deserta tunc fuisset, natum esse, cui nomen fuerit Targitaus. Hujus Targitai parentes fuisse aiunt, parum mihi credibilia narrantes, aiunt vero utique, Jovem et Borysthenis fluvii filiam. Tali igitur genere ortum esse Targitaum: huic autem filios fuisse tres, Lipoxain, et Arpoxain, minimumque natu Colaxain. (2) His regnantibus, de cœlo delapsa aurea instrumenta, aratrum et jugum et bipennem et phialam, decidisse in Scythicam terram. Et illorum natu maximum, qui primus conspexisset, propius accedentem capere ista voluisse; sed, eo accedente, aurum arsisse. (3) Quo digresso, accessisse alterum, et itidem arsisse aurum. Hos igitur ardens aurum repudiasse; accedente vero natu minimo fuisse exstinctum, huncque illud domum suam contulisse: qua re intellecta, majores fratres ultro universum regnum minimo natu tradidisse.
VI. Jam a Lipoxai progenitum esse aiunt illum Scythicum populum, qui Auchatæ vocantur: a medio vero fratrum Arpoxai hos, qui Catiari et Traspies: a natu minimo vero Reges [sive Regios], qui Paralatæ nominantur: universis vero commune nomen esse Scolotos, de regis nomine. Scythas vero Græci nominarunt.
VII. Hac igitur origine se ortos aiunt Scythæ: annos autem, ex quo ortum cepissent, a primo rege Targitao usque ad Darii in Scythiam transitum, in universum elapsos aiunt mille admodum, non amplius, sed hunc ipsum annorum numerum. (2) Sacrum autem illud aurum custodiunt Reges summa cura; et quotannis ibi conveniunt ubi asservatur, majoribus sacrificiis placantes. (3) Dicuntque Scythæ, quicumque festis illis diebus aurum hoc sacrum tenens obdormiverit sub dio, hunc non transigere illum annum; ob eamque caussam dono ei dari tantum, quantum ille uno die equo vectus circumire potuisset. (4) Quum sit autem ampla terra, tria regna aiunt Colaxain filiis suis constituisse; ex eisque unum regnum fecisse maximum, in quo aurum illud servetur. (5) Quæ vero loca versus septemtrionem sita sunt supra eos qui superiores Scythiæ partes incolunt, ea ulterius spectari aut peragrari non posse aiunt, propter diffusas plumas: plumis enim et terram et aerem esse oppletum, hisque intercludi prospectum.
VIII. Ista quidem Scythæ de se ipsis, et de regione quæ supra ipsorum ditione sita est, narrant: Græci vero ad Pontum Euxinum habitantes hæcce. Herculem, aiunt, Geryonis boves agentem, in hanc terram venisse, tunc desertam, quam nunc Scythæ habitant; Geryonem autem extra Pontum habitasse insulam illam, quam Erytheam Græci vocant, prope Gadira (sive Gades) extra Herculis columnas in Oceano. (2) Oceanum autem, ab ortu solis initium capientem, universam circumfluere terram, verbis quidem adfirmant, re autem ipsa non demonstrant. Inde igitur Herculem in eam regionem, quæ Scythia nunc vocatur pervenisse. (3) Nempe, ingruente tempestate geluque, quum adducta super se pelle leonina obdormivisset, equas de curru ipsius, interim pascentes, divina quadam sorte evanuisse.
IX. Tum Herculem, ubi expergefactus esset, quæsisse equas; et, peragrata universa regione, postremo in Hylæam (Silvosam) quæ vocatur terram pervenisse, ibique in antro semivirginem quamdam Echidnam (viperam) invenisse mixtæ naturæ: superiora quippe, inde a natibus, feminæ fuisse, inferiora vero serpentis. (2) Hanc quum conspexisset miratusque esset, quæsisse ab ea, an equas alicubi vidisset oberrantes. Cui illam, se ipsam eas habere, respondisse; nec vero illi reddituram, nisi secum concubuisset. Et Herculem hac mercede cum illa coiisse: (3) at illam distulisse equarum redditionem, quum cuperet quam diutissime consuetudinem cum Hercule habere; hunc vero receptis equabus voluisse abire. Ad extremum redditis illis dixisse Echidnam: «Jam has equas, quum huc venissent, ego tibi servavi; tuque servatarum solvisti pretium; concepi enim ex te tres filios: (4) qui quando adoleverint, quid iis faciam, tu doce; hacne in terra, cujus ego sola teneo imperium, sedes illis tribuam; an ad te dimittam.» Cui hæc interroganti illum in hunc modum aiunt respondisse: «Postquam eos videris ætatem ingressos, recte feceris si hæcce institueris (5) quem tu illorum videris arcum hunc modo tendentem, et hoc cingulo sese ita cingentem, ei hanc terram tribue habitandam; qui vero opera hæc, quæ præscribo, facere non potuerit, eum ex hac terra emitte. Hoc ubi feceris, et ipsa lætaberis, et mandata mea peregeris.»
X. Herculem igitur alterum ex arcubus (duos enim ad id tempus gestasse) adduxisse, et aptandi cinguli rationem præmonstrasse: traditoque dein et arcu et cingulo, quod in extrema commissura auream habuisset phialam, abiisse. (2) Tum illam, postquam filii ex ea nati ad virilem pervenissent ætatem, nomina primum eis imposuisse; uni, Agathyrso; alteri, Gelono; novissimo, Scythæ: deinde dati mandati memorem, exsecutam esse mandata. (3) Et duos quidem ex filiis, Agathyrsum et Gelonum, quum proposito certamini impares inventi fuissent, terra excessisse, a matre expulsos. Natu vero minimum eorum, Scytham, qui rem perfecisset, in terra illa mansisse: (4) ab illoque Scytha, Herculis filio, genus ducere quicumque dein reges fuerint Scytharum; et ab illa phiala Scythas ad hanc usque ætatem phialas gestare ex cingulo suspensas. Hoc igitur solummodo matrem huic Scythæ parasse. Et hæc quidem Græci narrant Pontum adcolentes.
XI. Est vero etiam alia narratio, ita habens; cui potissimum equidem adsentior. Scilicet, Scythas Nomades (pastores) Asiam incolentes, bello pressos a Massagetis, trajecto Araxe fluvio in terram abiisse Cimmeriorum: quam enim nunc terram Scythæ tenent, ea olim Cimmeriorum fuisse traditur. (2) Cimmerios autem, invadentibus terram ipsorum Scythis, quum deliberarent, utpote ingente irruente exercitu, diversas abiisse in sententias; fortiter quidem propugnatam utramque, fortiorem vero eam pro qua reges stabant. Populi enim fuisse sententiam, excedendum esse terra, neque manendum et adversus plures adeundum periculum: regum vero, pro terra utique dimicandum cum invadentibus. (3) Atqui nec regibus populum voluisse parere, nec reges populo. Itaque his fuisse constitutum, non tentata pugna abire, et invadentibus permittere terram: regibus vero placuisse, sua potius in patria occumbentes sepeliri, quam cum plebe aufugere; reputantes quantis bonis essent fruiti, et quantis malis se pressum iri consentaneum esset, si ex patria profugissent. (4) Talis quum fuisset utrorumque sententia divisis agminibus, numero utrimque paribus, inter se mutuo pugnam civisse; et hos quidem, qui a regum partibus stetissent, a popularibus suis interfectos esse cunctos, sepultosque a plebe Cimmeriorum ad Tyram fluvium, ubi ad hunc diem conspicitur illorum sepulcrum; quibus sepultis, plebem terra excessisse; supervenientes vero Scythas desertam terram occupasse.
XII. Est autem ad hunc diem in Scythica terra Cimmerium castellum; sunt et Porthmea Cimmeria (in ostio Mæotidis paludis); est item regio cui Cimmeria nomen; est Bosporus, Cimmerius cognominatus. (2) Satis vero etiam constat, Cimmerios, quum a Scythis expulsi in Asia se reciperent, peninsulam illam colonis frequentasse, in qua nunc Sinope, Græca civitas, condita est; (3) constatque etiam, Scythas, quum illos persequerentur, et Medicam terram invaderent, a via aberrasse: Cimmerii enim fugientes, semper secundum mare progressi sunt; Scythæ vero Caucaso ad dextram relicto eos sunt persecuti, itinere in mediterranea converso. Hæc est altera narratio, in qua referenda Græcis convenit cum barbaris.
XIII. Sed Aristeas, Caystrobii filius, Proconnesius, in epico carmine ait, Phœbi instinctu se ad Issedonas pervenisse; super Issedonibus vero habitare Arimaspos, homines unoculos; super his auri custodes Grypas; ulterius Hyperboreos, ad mare pertinentes. (2) Hos igitur cunctos, exceptis Hyperboreis, initio facto ab Arimaspis, bellum constanter inferre finitimis: et ab Arimaspis quidem sedibus suis pelli Issedonas, ab Issedonibus vero Scythas; Cimmerios vero, ad australe mare habitantes, pressos a Scythis, terram suam deseruisse. Ita ne huic quidem de hac regione convenit cum Scythis.
XIV. Quæ patria fuerit hujus Aristeæ, qui ista versibus descripsit, dictum est: commemorabo vero etiam id, quod de eodem in Proconneso et Cyzico narratum audivi. Aristeam, narrant, nulli civium nobilitate generis secundum, quum fullonis ingressus esset officinam in Proconneso, ibidem mortuum esse; et fullonem, occlusa officina, ad propinquos mortui perrexisse, rem nunciaturum. (2) Quumque jam rumor pervulgatus esset per urbem, mortuum esse Aristeam; controversiam his qui id dicebant movisse civem Cyzicenum, ex Artaca oppido venientem, adfirmantemque obviam se illi venisse Cyzicum versus eunti, cum eoque sermones miscuisse. (3) Dum hic ita cum contentione disceptat, interim propinquos mortui ad fullonis adfuisse officinam, secum adferentes quæ usui essent ad tollendum mortuum: sed aperto conclavi, nec mortuum Aristeam, nec vivum, comparuisse. (4) Septimo vero post anno rursus Proconnesum venisse, et carmen illud composuisse, quod a Græcis nunc Arimaspea nominatur: id autem postquam composuerit, iterum e conspectu hominum evanuisse. Ista quidem narrant illæ civitates.
XV. Hoc vero scio Metapontinis in Italia accidisse, anno postquam iterum evanuerat Aristeas trecentesimo quadragesimo, quemadmodum conferendo quæ et Proconnesi et Metaponti narrentur reperi. (2) Aiunt Metapontini, Aristeam sibi sua in terra adparuisse, jussisseque ipsos aram statuere Apollini, et statuam juxta illam aram ponere, quæ nominaretur Aristeæ Proconnesii. Dixisse enim, in solam ipsorum, ex omnibus Italiotis, regionem venisse Apollinem; et se, qui nunc Aristeas sit, illum esse comitatum; fuisse autem tunc, quum illum sequeretur, corvum. (3) His dictis, illum evanuisse. Aiunt autem Metapontini, se Delphos misisse qui consulerent oraculum, quodnam illud esset hominis spectrum; respondisseque Pythiam, ipsis parendum esse spectri mandatis; id si fecissent, bene eis cessurum. Se igitur, accepto hoc responso, exsecutos esse mandata. (4) Atque nunc stat Metapontii in foro statua, quam Aristeæ statuam vocant, juxta ipsam Apollinis statuam collocata, et lauri arbores illam circumstant. Sed hæc de Aristea hactenus dicta sunto.
XVI. Regione ea, de qua hunc sermonem facere institui, quid sit superne ulterius, nemo adcurate novit. Neminem quippe, qui suis id oculis conspexisse adfirmaret, potui reperire: etenim ne Aristeas quidem, cujus modo mentionem feci, ne hic quidem ultra Issedonas pervenit, ut in carmine suo ipse profitetur; sed, quæ de eis narrat qui supra hos habitant, ea fando accepta narravit, dicens Issedonas esse qui id tradant. Sed nos quidem, quoad longissime auditu cognoscere adcurate potuimus, omnia referemus.
XVII. A Borysthenitarum emporio, quod in medio maxime universæ oræ maritimæ Scythiæ situm est; ab hoc, inquam, primi Callippidæ habitant, qui sunt Græci Scythæ: tum super his alius populus, qui vocantur Alazônes. (2) Hi atque Callippidæ in cæteris quidem Scytharum instituta sequuntur, frumentum vero et serunt et comedunt, itemque cepas et allium et lentem et milium. (3) Supra Alazones habitant Scythæ Aratores; qui frumentum serunt, non in cibi usum, sed vendendi caussa. (4) Super his Neuri habitant. A Neuris vero septemtrionem versus deserta hominibus terra est, quoad nos novimus. Hi sunt populi juxta Hypanin fluvium, ab occidente Borysthenis.
XVIII. Trans Borysthenem, prima mari regio Hylæa est. Ab hac proximi habitant Scythæ Agricolæ, quos Græci Hypanin fluvium adcolentes Borysthenitas nominant, ipsi autem se Olbiopolitas. (2) Hi igitur Scythæ Agricolæ ad orientem Borysthenis habitant ad trium iter dierum, pertinentque usque ad fluvium cui nomen Panticapes; versus septemtrionem vero, undecim dierum iter adverso flumine navigantibus. (3) Jam supra hos longe lateque deserta regio est. Post desertum vero Androphagi habitant, proprius populus, neutiquam Scythicus. Supra hos vero jam verum desertum, nec ullus hominum populus, quoad novimus.
XIX. Ab oriente vero Agricolarum istorum Scytharum, trans Panticapen fluvium, Nomades Scythæ degunt, qui neque serunt quidquam, nec arant: estque arboribus nuda universa hæc regio, excepta Hylæa. Nomades autem hi, orientem versus, terram tenent per quattuordecim dierum iter patentem ad Gerrhum usque fluvium.
XX. Trans Gerrhum hæc est quæ Regia terra vocatur, quam Scythæ nobilissimi tenent et numerosissimi, qui reliquos Scythas servos suos esse reputant. (2) Pertinentque hi, meridiem versus, ad Tauricam, versus orientem vero, ad fossam illam quam cæcorum filii duxerunt, et ad emporium Mæotidis paludis quod Cremni vocatur; partim eorum etiam ad Tanain flumen. (3) Quæ supra Regios Scythas ad septemtrionem vergunt, ea Melanchlæni tenent, diversæ stirpis populus, non Scythicus. Supra Melanchlænos vero, paludes sunt, et terra hominibus vacua, quantum nos quidem novimus.
XXI. Trans Tanain fluvium non amplius Scythica terra, sed partium in quas illa regio divisa, prima est Sauromatarum; qui ab intimo Mæotidis paludis recessu initium capientes, tenent, septemtrionem versus, terram in quindecim dierum iter patentem, arboribus omnibus, tam cultis, quam agrestibus, nudam. Tum supra hos insequentem partem habitant Budini, terram tenentes arborum omni genere usquequaque frequentem.
XXII. Supra Budinos, versus septemtrionem, primo desertum est, per quinque dierum iter: post desertum vero, magis orientem versus, Thyssagetæ habitant, numerosa gens et propria, venatione victitans. (2) His contigui eodem in tractu habitant qui Iyrcæ vocantur, et ipsi venatione victitantes tali modo: (3) arborem conscendit venator, ibique in insidiis latet; frequentes autem per totam illam regionem arbores sunt: sub arbore præsto cuique venatori est equus in ventrem procumbere edoctus, quo quam minime e terra emineat, et juxta equum canis. Ubi[TR1] ex arbore feram homo conspexit, arcu ferit, moxque illam conscenso equo persequitur, et canis inhæret vestigiis. (4) Supra hos rursus, si orientem versus declines,[TR2] habitant alii Scythæ, qui ab Regiis Scythis defecerunt, et ea caussa hæc in loca migrarunt.
XXIII. Ad horum igitur usque Scytharum regionem universa quam descripsimus terra plana est et humilis: abinde vero petrosa et aspera. (2) Peragrato autem hujus asperæ terræ longo tractu, radices altorum montium habitant homines, qui narrantur inde a nativitate calvi esse omnes, mares pariter atque feminæ, et simo naso mentoque magno. Peculiari lingua utuntur, vestem autem gestant Scythicam, cæterum arborum fructu vitam sustentant. (3) Ponticum nomen arboris est, qua victitant, fici admodum magnitudine: fructum fert autem fabæ similem, nucleum intus habentem. Hunc fructum, postquam maturuit, pannis excolant; et, quod ab eo defluit crassum et nigrum, quod aschy adpellant, (4) id et lingunt, et lacte mixtum potant: ex fæcum vero ejus crassitudine massas conficiunt, quibus item vescuntur. Pecorum enim non magna illis copia est, quippe pascua ibi parum sunt eximia. (5) Quilibet paterfamilias sub arbore habitat; hieme quidem, arborem tegens tegmine ex lana coactili; æstate vero, absque tegmine. His hominibus nemo mortalium injuriam infert; sacri enim habentur; nec arma ulla bellica habent. (6) Iidem et finitimorum dirimunt controversias; et, si quis patria profugiens ad hos confugit, a nemine læditur. Nomen his est Orgiempæi.
XXIV. Jam usque ad calvos hos satis cognita hæc terra est; et, qui ante hos habitant populi, satis noti. Nam et Scytharum nonnulli ad illos commeant, e quibus haud ægre licet cognoscere, et Græcorum nonnulli ex Borysthenis emporio et ex aliis Ponticis emporiis. Scythæ vero, qui ad illos commeant, per septem interpretes septemque linguas negotia sua peragunt. Ad hos igitur usque cognita terra est.
XXV. Ultra calvos illos quinam habitent, liquido adfirmare nemo potest: nam præalti præruptique montes, quos nemo transcendit, præcludunt iter. (2) Narrant autem calvi, quod mihi quidem non persuadetur, habitari illos montes ab hominibus capripedibus: tum ultra hos degere alios homines, qui per sex menses dormiant; quod equidem nullo pacto admitto. (3) Quæ calvis ab oriente sita regio, eam quidem ab Issedonibus habitatam esse certis testimoniis cognitum est; quæ vero supra hanc ad septemtrionem vergit, cognita non est, nec calvis istis, nec Issedonibus, nisi quatenus hi ipsi narrant.
XXVI. Issedones autem hujusmodi uti institutis perhibentur. Quando cuipiam pater mortuus est, propinqui cuncti adducentes pecudes ad eum conveniunt: quibus mactatis et in frusta concisis, patrem etiam mortuum hospitis in frusta concidunt, mixtisque cunctis carnibus epulum exhibent. (2) Caput vero depilatum expurgatumque inaurant, eoque pro sacro utuntur, donario annua magna sacrificia peragentes. Hoc apud illos filius patri præstat, quemadmodum Græci diem, quo defunctus est pater, festum agunt. Cæterum hi quoque homines justi esse dicuntur: mulieres autem apud eos æquam cum viris potestatem habent. Igitur hi etiam noti sunt.
XXVII. Quod vero ad regionem spectat supra hos sitam, Issedones sunt qui narrant, habitare ibi homines quos dixi unoculos, et Grypas auri custodes: et fabulam ab Issedonibus traditam repetunt Scythæ, nosque alii a Scythis accepimus, et nominamus scythico vocabulo Arimaspos; arima enim Scythæ unum nominant, spu autem oculum.
XXVIII. Universa autem hæc terra, quam descripsimus, adeo rigida premitur hieme, ut octo menses duret intolerabile gelu; in quo si aquam in terram effundas, non facias lutum; sed, ignem si accenderis, lutum facias. (2) Atque etiam mare constringitur glacie et totus Cimmerius Bosporus: et super ea glacie militant Scythæ illi qui intra fossam habitant [vid. c. 3.], et plaustris in ulteriora ad Sindos vehuntur. Ita solidos octo menses hiems durat, reliquosque quattuor ibidem frigus obtinet. (3) Est autem hujus hiemis indoles longe diversa ab eis quæ in cæteris regionibus omnibus obtinent: nam verno tempore nihil ibi pluit quo sit ullius momenti, æstate autem pluere non desinit: et, quando alibi tonitrua incidunt, ibi nulla sunt, æstate autem valde magna; sin hieme cœlum tonat, pro miraculo solet haberi. Item terræ motus si exsistit in Scythica terra, sive æstate, sive hieme hoc eveniat, prodigii loco est. (4) Porro hiemem illam ferunt et tolerant equi; asini vero et muli neutiquam tolerant: alibi contra equi in gelu stantes tabefiunt; asini vero et muli tolerant gelu.
XXIX. Videtur autem mihi eadem de caussa ibidem boum generi mutilo cornua non enasci: adstipulatusque sententiæ meæ illud etiam Homeri verbum in Odyssea, ubi ait:
Et Libyen, ubi sunt cornuti protinus agni.
Quod recte dictum est: in calidis locis cito enasci cornua: contra ubi valida obtinent frigora, ibi aut prorsus non enascuntur pectoribus cornua; aut, si nascuntur, pusilla sunt.[TR3]
XXX. Ibi igitur propter frigiditatem res ita se habet. Atque hoc loco subit mirari (nam digressiones ab initio amavit mea narratio) quid sit quod in universo Eleo agro non possint muli nasci; quum nec frigida sit illa regio, neque alia ulla adpareat caussa. (2) Aiunt quidem ipsi Elei, ex imprecatione quadam non nasci apud se mulos. Verum, quum adest tempus quo gravidæ fiunt equæ, ad finitimos eas agunt, et in alieno agro asinos ad eas admittunt, usque dum illæ conceperint; deinde autem retro eas agunt.
XXXI. Quod vero ad plumas attinet, quibus plenum esse aerem Scythæ dicunt, ob eamque caussam in ulteriora nec prospectum nec transitum patere, de his ego ita sentio: (2) in locis quæ sunt supra hanc (quam commemoravi) terram constanter nix cadit; minus quidem frequens æstate, ut consentaneum est, quam hieme. Jam, qui copiosam cadentem nivem cominus vidit, is quid dicam novit. Similis est enim nix plumis: et propter hanc hiemem, quum sit talis qualem dixi, habitari non possunt loca hujus continentis ad septemtrionem pertinentia. (3) Itaque plumas quas dicunt, propter similitudinem, nivem dici a Scythis eorumque finitimis arbitror. Atque hæc quidem, quæ de remotissimis terris narrantur, hactenus e nobis commemorata sunt.
XXXII. De Hyperboreis vero hominibus nec Scythæ loquuntur, nec alii ulli, qui istas regiones incolunt, nisi forsan Issedones. At ne hi quidem, ut mihi videtur, de illis quidquam memorant: alioqui enim Scythæ quoque de eisdem narrarent, quemadmodum de unoculis. (2) Sed Hesiodus de Hyperboreis locutus est, atque etiam Homerus in Epigonis, si modo vere auctor hujus carminis Homerus est.
XXXIII. Longe vero plurima de his Delii narrant, dicentes, sacra stramini triticeo illigata, ex Hyperboreis delata, venire ad Scythas; a Scythis vero accipere ea et deferre populum quemque deinceps habitantem versus occidentem, usque ad Adriaticum sinum: inde meridiem versus mitti, et primos ex Græcis Dodonæos ea accipere; ab his descendere ad sinum Meliensem, et in Eubœam transire, ibique de civitate ad civitatem mitti usque Carystum; inde denique, prætermissa Andro insula, ab ipsis Carystiis in Tenum insulam, a Teniis tandem in Delum deferri. (2) Eo modo in Delum pervenire sacra ista dicunt. Primo autem Hyperboreos aiunt duas misisse virgines sacra hæc ferentes, quarum nomen Delii aiunt fuisse Hyperochen et Laodicen; simulque cum his tutelæ caussa comites misisse quinque viros de civibus suis deductores, hos qui nunc Perpherees vocantur: qui summos Deli honores obtinent. (3) Quum vero hi ab illis missi non reverterentur ad suos, graviter ferentes Hyperboreos, si forte semper futurum sit ipsis ut non recipiant quos miserint; ea caussa sacra illa triticeo stramini illigata non nisi ad fines suos pertulisse, finitimisque mandasse, ut sua e terra ad alium populum ea deferrent: (4) atque ita hæc gradatim missa, aiunt, Delum pervenire. Novi autem equidem simile quoddam hisce sacris sacrum peragi a Thracicis Pæonicisque mulieribus: hæ enim, quando Dianæ Reginæ sacrificium celebrant, non sine triticeo stramine sacra faciunt. Hoc illarum novi equidem institutum.
XXXIV. In honorem autem harum virginum Hyperborearum, quæ Deli mortuæ dicuntur, caput tondent et puellæ et pueri Deliorum; et illæ quidem ante nuptias præcisum sibi cincinnum, et fuso circumvolutum, in earum sepulcro deponunt: (est autem sepulcrum illud in Dianæ templo, intranti ad sinistram; in eoque nata est oliva arbor:) (2) pueri vero Deliorum herbis quibusdam capillos circumvolvunt, et hos pariter super sepulcro illo deponunt. Hunc honorem illæ a Deli incolis consequuntur.
XXXV. Narrant autem iidem, Argen quoque atque Opin, virgines ex Hyperboreis, itinere per eosdem populos facto, in Delum venisse prius etiam quam Hyperochen et Laodicen: (2) et has quidem venisse tributi ferendi caussa, quod Lucinæ pro maturato partu pactæ fuissent; Argen vero et Opin simul cum ipsis diis aiunt advenisse, hisque alios honores a se esse tributos; (3) his enim stipem corrogare mulieres nomina earum invocantes in hymno eo, quem ipsis Olen, vir Lycius, composuit; et a se edoctos insulanos etiam et Ionas Opin et Argen carmine celebrare, nomen illarum invocantes, stipemque eisdem corrogantes: (idem vero Olen, qui e Lycia venit, alia etiam prisca carmina confecit, quæ Deli canuntur:) et cineres ex femoribus in ara crematis omnes sepulcro Opis et Arges injici. Est autem illarum sepulcrum post Dianæ templum, orientem versus, proxime cœnaculum Ceorum.
XXXVI. Atque hæc quidem de Hyperboreis dicta sunto. Nam de Abaride fabulam, qui Hyperboreus fuisse perhibetur, taceo; nec memoro quo pacto sagittam ille per universam terram circumtulerit, nihil cibi capiens. Quodsi vero sunt Hyperborei quidam homines, fuerint etiam alii Hypernotii. (2) Rideo autem quum multos jam video describentes terræ circuitus, neque quemquam ullum qui sana mente rem explicet: nam Oceanum illi describunt, quasi terram undique circumfluat, quam orbiculatam fingunt velut ex torno; et Asiam æqualem faciunt Europæ. Brevibus verbis igitur et magnitudinem utriusque harum terrarum declarabo, et qualis fere sit utriusque figura.
XXXVII. Persæ suam regionem incolunt ad australe mare pertinentes, quod Rubrum vocatur. Supra hos, septemtrionem versus, Medi habitant; supra Medos Saspires; supra Saspiras Colchi, ad boreale mare pertinentes, in quod Phasis fluvius influit. Hi quattuor populi ab altero mari habitant ad alterum.
XXXVIII. Inde ex eadem Asia, versus occidentem, duæ oræ porriguntur in mare, quas ego describam. (2) Altera ora, in boreali parte a Phasi incipiens, in mare excurrit secundum Pontum et Hellespontum, usque ad Troicum Sigeum: in parte meridionali, eadem ora initium capit a Myriandrico sinu, ad Phœnicen sito, et in mare porrigitur usque ad Triopium promontorium. (3) Hanc oram triginta incolunt hominum populi: et hæc quidem altera est earum quas dixi orarum.
XXXIX. Altera vero ora, a Perside incipiens, in Rubrum mare porrigitur; estque Persica, tum hanc excipiens Assyriaca, et post Assyriacam Arabica ora. Desinit autem hæc ora (non quidem vere desinens, sed solummodo ex usu loquendi) in sinum Arabium, in quem Darius fossam ex Nilo duxit. (2) Jam a Perside usque ad Phœnicen lata et ampla regio est: a Phœnice vero hæc ora per mare nostrum (mediterraneum) secundum Syriam Palæstinam ad Ægyptum porrigitur, ubi desinit: hancque oram nonnisi tres incolunt populi. Hæ sunt Asiæ regiones Persis ab occidente sitæ.
XL. Quæ vero ultra Persas et Medos Saspiresque et Colchos versus orientem solem spectant, secundum ea, ab altera parte (a meridie) Rubrum mare porrigitur, a septemtrione vero Caspium mare et Araxes fluvius, qui contra solem orientem fluit. (2) Usque ad Indiam vero, non ultra, habitatur Asia: quæ inde versus orientem spectant, deserta regio est; quæ qualis sit, nemo dicere potest. Talis igitur ac tanta Asia est.
XLI. Libya in altera earum, quas dixi, orarum est: est enim Libya Ægypto contigua. Jam ad Ægyptum quidem angusta hæc ora est: nam ab nostro mari ad mare Rubrum sunt centum millia orgyiarum, quæ mille admodum stadia conficiunt. Inde ab his vero angustiis valde spatiosa fit hæc ora, quæ Libya vocatur.
XLII. Miror autem hos, qui universam terram in tres partes dividunt atque distinguunt, Libyam, Asiam, et Europam: nec enim exigua inter has est differentia. Nam longitudine quidem secundum utramque (Asiam et Africam) porrigitur Europa: quod vero ad latitudinem ejus attinet, ne potest quidem, quod mihi manifestum est recte, cum illis conferri. (2) Nam Africa quidem ipsa se declarat esse circumfluam, præter eam partem quæ Asiæ est contigua; ex quo primus, quem novimus, Neco rex Ægyptiorum rem demonstravit. Hic enim, postquam desiit fossam fodere, quæ ex Nilo in sinum Arabium dirigebatur, viros Phœnices navibus emisit, dato mandato, ut per Herculeas columnas renavigarent in mare quod Libyæ a septemtrione est, atque ita in Ægyptum reverterentur. (3) Igitur Phœnices, ex Rubro mari profecti, per australe mare navigarunt: et, quando adveniebat autumnus, adpulsis ad terram navibus, quamcumque ad Libyæ regionem tunc pervenissent, in ea sementem faciebant, messemque exspectabant: deinde, messo frumento, navibus ulterius pergebant. Ita, duobus elapsis annis, tertio anno, itinere per Herculeas columnas flexo, in Ægyptum pervenerunt. (4) Dixeruntque, quod mihi quidem non persuadetur, sed fortasse alii cuipiam, quum Libyam circumnavigarent, habuisse se solem a dextra. Hoc modo primum cognita Libya est.
XLIII. Post hos, Carthaginienses idem adfirmant: nam Sataspes quidem, Teaspis filius, de Achæmenidarum stirpe, non circumnavigavit Libyam, quamquam ob id ipsum emissus: sed, quum longitudine itineris, tum solitudine territus, retrogressus est, neque laborem implevit a matre sibi injunctum. (2) Is filiæ Zopyri virgini vim intulerat, nepti Megabyzi: quam ob culpam quum in eo esset ut a Xerxe rege e palo suspenderetur, mater Sataspis, quæ soror erat Darii, deprecata est supplicium, ipsam se dicens graviorem ipso pœnam illi inflicturam; imposituram quippe ei necessitatem circumnavigandi Libyam, donec ea circumnavigata in Arabium sinum pervenisset. (3) Quam in conditionem postquam Xerxes consensit, Sataspes in Ægyptum profectus, accepta ab Ægyptiis navi nautisque, ad Herculeas navigavit columnas: hisque transmissis, circumvectus Africæ promontorium, cui Solois nomen est, meridiem versus navigavit: et permultum maris pluribus mensibus emensus, quum major semper itineris pars conficienda superesset retro navigavit, in Ægyptumque est reversus. (4) Ex qua quum ad Xerxem regem rediisset, narravit, in remotissimis locis præter homines se navigasse statura minutos, veste e palmæ foliis utentes; qui, quando ipsi navem ad terram adpulissent, relictis oppidis in montes profugissent: se vero cum suis, oppida illorum ingressum, nulla injuria incolis inlata, pecora solummodo eorum abegisse. (5) Quod autem Libyam non penitus circumnavigasset, caussam hanc esse aiebat: navem non potuisse ulterius progredi, sed fuisse inhibitam. Xerxes autem, persuasum sibi habens vera eum non dicere, quod impositum laborem non esset exsecutus, pristinam pœnam irrogavit et e palo suspendit. (6) Hujus Sataspis eunuchus, audita domini morte, propere Samum confugit, ingentes secum ferens pecunias, quas intervertit civis quidam Samius; cujus nomen, cognitum mihi quidem, volens obliviscor.
XLIV. Asiæ vero plurima pars (ante incognita) a Dario pervestigata est. Is quum cognoscere voluisset, ubinam Indus fluvius, unus post Nilum fluviorum omnium qui crocodilos alat, in mare se evolvat; cum navibus quum alios misit, quos verum esse relaturos judicabat, tum Scylacem inprimis, civem Caryandensem. (2) Hi igitur ex Caspatyro oppido et Pactyica regione profecti, secundo fluvio orientem solem versus in mare navigarunt: tum per mare occidentem versus navigantes, trigesimo mense eum in locum pervenerunt, unde rex Ægyptiorum Phœnices illos, de quibus supra dixi, emisit Libyam circumnavigaturos. (3) Confecta horum navigatione, Indos subegit Darius, et mari illo usus est. Atque ita Asiæ, præter eam partem quæ Indis ab oriente est, reliqua cognita sunt; compertumque est, Asiam similia exhibere atque Africam.
XLV. Europa autem a nemine plane cognita est; neque compertum habemus an aut ab oriente aut a septemtrione circumflua sit: illud novimus, longitudine secundum Libyam Asiamque esse illam porrectam. (2) Nec vero conjectura adsequi possum, cur, quum una sit terra, tribus illa nominibus distinguatur, a mulierum nominibus desumptis, terminique eidem ponantur, Nilus fluvius Ægyptius, et Phasis Colchicus; pro quo quidem alii Tanaim fluvium Mæoticum ponunt, et Cimmeria Porthmea: neque nomina potui comperire eorum qui hanc distributionem instituerunt, nec cur ista nomina his regionibus imposuerint. (3) Nam Libyam quidem plerique Græci aiunt a Libya, muliere indigena, nomen invenisse; Asiam vero a cognomine uxoris Promethei. Ac nomen hoc sibi vindicant Lydi; perhibentes, a Cotyis filio, Manis nepote, cui Asias nomen fuit, nominatam Asiam fuisse, non a Promethei uxore Asia: ab eodemque etiam Sardibus tribum Asiadem ducere nomen. (4) Sed Europa, quemadmodum, an circumflua sit, nulli hominum compertum est; sic nec, unde hoc nomen acceperit, aut quis ei illud imposuerit, adparet; nisi dicamus, a Tyria Europa nomen invenisse hanc regionem: tum vero antea carebat nomine, quemadmodum duæ reliquæ. (5) At hanc quidem ex Asia fuisse constat, neque in hanc terram, quam Europam Græci vocant, pervenisse: nec enim ultra Cretam ex Phœnice pervenit, ex Creta vero in Lyciam. Atque hæc hactenus dicta sunto: cæterum nos eisdem nominibus utemur, quæ sunt usu recepta.
XLVI. Pontus Euxinus, in quem Darius expeditionem suscepit, præ regionibus omnibus populos habet incultissimos, si Scythicam gentem excipias. Neque enim populum ullum ex his, qui citra Pontum habitant, possumus sapientiæ caussa memorare, nec virum novimus qui eruditionis nomine claruerit, nisi Scythicum populum, et in hoc Anacharsin. (2) Scythica autem gens unum, quod maximum est in rebus humanis, præ cæteris omnibus, quos novimus, hominibus sapientissime invenit: cætera tamen ejusdem non laudo. (3) Maximum illud, quod dico, ita ab his inventum est, ut et nemo qui illos bello invaserit, effugere possit; et ut ipsi, si nolint reperiri, a nemine possint deprehendi. Nam, qui nec oppida nec castella exstructa habent, sed, domos suas secum ferentes, sagittarii equites sunt cuncti, non aratro victitantes, sed pecoribus, domos suas plaustris circumvehentes; quo pacto hi non essent invicti, atque etiam aditu perquam difficiles?
XLVII. Est autem hoc ab illis inventum quum opportunitate terræ, tum fluviorum adjumento: est enim terra hæc plana, herbida, et irrigua; fluviique illam perfluunt non multo pauciores numero, quam canales sunt in Ægypto. (2) Quorum fluviorum, qui et notabiliores sunt, et a mari adnavigari possunt, eos recensebo. Sunt autem Ister, quinque ostiis patens, dein Tyras, et Hypanis, et Borysthenes, et Panticapes, et Hypacyris, et Gerrhus, et Tanais. Est autem horum cursus hujusmodi.
XLVIII. Ister, fluviorum omnium, quos novimus, maximus, semper sibi ipse æqualis fluit et æstate et hieme. Ab occasu venit, primusque est qui Scythicam adluit terram: ob id omnium maximus, quod alii multi in eum influunt. (2) Qui illum augent, hi sunt: primum quinque, qui Scythicam terram perfluunt: is quem Scythæ Porata, Græci vero Pyreton vocant; tum deinde Tiarantus; porro Ararus, et Naparis, et Ordessus. (3) Quem primo loco nominavi horum fluviorum, is magnus est, et ad orientem fluens aquam suam cum Istro miscet: secundo loco memoratus, Tiarantus, magis ab occidente, estque minor. Ararus vero et Naparis et Ordessus, medium inter hos cursum tenentes in Istrum influunt. (4) Hi sunt fluvii in ipsa Scythia oriundi, qui Istrum augent. Ex Agathyrsis autem decurrens Maris fluvius itidem cum Istro aquam suam miscet.
XLIX. Tum ex Hæmi montis verticibus tres alii magni fluvii, septemtrionem versus decurrentes, in eumdem influunt, Atlas, Auras, et Tibisis: per Thraciam vero et Crobyzos Thracas fluentes Athrys et Noes et Artanes Istro miscentur: porro ex Pæonia et monte Rhodope decurrens Scius fluvius, mediumque scindens Hæmum, in eumdem Istrum influit. (2) Tum ex Illyriis versus septemtrionem fluens Angrus fluvius in campum labitur Triballicum, atque inde in Brongum fluvium, Brongus vero in Istrum: ita ambos, jam satis magnos, excipit Ister. (3) Ex regione vero super Umbris sita oriens Carpis fluvius, et alius Alpis fluvius, versus septemtrionem fluentes, in eumdem se exonerant. (4) Universam enim Europam Ister perfluit, initium sumens ex Celtis, qui populorum omnium Europæ extremi versus occidentem habitant post [præter?] Cynetas: totamque Europam emensus, Scythiam a latere adluit.
L. His igitur, quos recensui, fluviis, aliisque præterea multis, aquam suam miscentibus, fluviorum maximus fit Ister. Nam si solius per se aquam cum Nili aqua conferas, copia illum superat Nilus: in hunc enim nullus alius fluvius, immo ne fontis quidem rivulus influit, qui eum augeat. (2) Quod vero constanter sibi ipse æqualis fluat Ister tam æstate quam hieme, id tali quadam ex caussa, ut mihi videtur, efficitur. Hieme tantus est fere, quantus est sua natura et paulo quidem major: nam parum admodum hieme pluit in hac regione; nix maxime omnia obtinet. (3) Æstate vero liquefacta ingens nivis copia, quæ per hiemem cecidit, undique in Istrum dilabitur: et hæc proinde nix, simulque frequentes vehementesque imbres, in illum confluentes, augent fluvium: nam æstate ibidem pluit. (4) Quanto majorem itaque aquæ copiam sol æstate in se attrahit, quam hieme; tanto copiosiores per æstatem, quam per hiemem, sunt aquæ quæ cum Istro miscentur. Quibus invicem oppositis, exsistit æquilibrium; unde semper sibi par deprehenditur hic fluvius.
LI. Primus igitur Scytharum fluvius est Ister: post hunc vero Tyras est. Is a septemtrione progrediens, fluere incipit ex magno lacu, quæ in confinibus est Scythicæ et Neuridis terræ. Ad ejus ostium autem habitant Græci, qui Tyritæ vocantur.
LII. Tertius fluvius, Hypanis, in ipsa Scythia oritur; effluitque e lacu, circa quem feri equi pascuntur albi: nomen lacui merito inditum, Mater Hypanios. (2) Ex hoc igitur ortum capiens Hypanis, per quinque dierum navigationem brevis fluit, et dulcis adhuc: inde vero, ad quattuor dierum a mari navigationem, amarus admodum: influit enim in eum fons amarus, ita quidem amarus, ut, quamquam est exiguus, inficiat tamen sapore suo Hypanin, fluvium inter paucos [al. minores] magnum. (3) Est hic fons in confinibus terræ Scytharum Agricolarum et Alazonum: nomen fonti, et ipsi loco unde fluit, Scythica lingua Exampæus, Græcorum vero sermone Sacræ viæ. (4) Modico autem a se invicem intervallo fluunt Tyras et Hypanis in Alazonum regione: deinde vero cursum uterque inflectit, latius intervallum in medio relinquens.
LIII. Quartus fluvius Borysthenes est, maximus horum post Istrum, idemque commoda præbens plurima, secundum meam sententiam, non modo Scythicorum fluminum, sed et aliorum omnium, Nilo Ægyptio excepto: cum hoc enim conferri nullus fluvius potest; (2) reliquorum vero omnium plurima commoda suppeditat Borysthenes. Præbet enim pascua pecoribus pulcerrima et optime curata: præbet pisces præ cæteris eximios et copiosissimos; estque potatu dulcissimus; fluit limpidus in vicinia turbidorum; seges juxta eum fit optima; et, ubi non seritur terra, ibi herba nascitur altissima; (3) ad ostium ejus sal concrescit sponte, idque maxima copia; et cete ibi præbet fluvius ingentia, eaque spinis carentia, quos antacæos vocant, ad condiendum sale; denique alia multa miratu digna. (4) Usque ad locum, cui Gerrhus nomen, ad quem navigatio est quadraginta dierum, compertum est a septemtrione fluere hunc amnem: ulterius vero per quos homines fluat, dicere nemo potest. Constat autem, per desertum fluere in Scytharum Agricolarum regionem: hi enim juxta illum ad decem dierum navigationem habitant. (5) Hujus unius fluvii atque Nili indicare fontes non possum: puto autem, nec ullum posse Græcorum. Ubi haud procul a mari fluit Borysthenes, ibi ei miscetur Hypanis, et in eumdem lacum se exonerat. (6) Quod ibi inter utrumque fluvium interjacet veluti rostrum terræ, Hippolai promontorium vocatur, in quo Cereris templum exstructum: ultra id templum vero ad Hypanin Borysthenitæ habitant.
LIV. Hæc sunt quæ de his fluviis memoranda habui. Post hos quintus est fluvius, cui nomen Panticapes. Etiam hic a septemtrione fluit, et ex lacu ortum capit; interjectamque inter hunc et Borysthenem regionem incolunt Scythæ Agricolæ: deinde in Hylæam permeat, qua transmissa Borystheni miscetur.
LV. Sextus fluvius, Hypacyris, postquam e lacu exiit, et per medios Scythas Nomades fluxit, ostium habet prope Carcinitin oppidum, a dextra parte terminans Hylæam et Achilleum quod vocatur Curriculum.
LVI. Septimus fluvius, Gerrhus, a Borysthene separatur circa illam regionis partem, usque ad quam cognitus Borysthenes est; ab hoc igitur inde loco distinctus, nomen habet idem quod loci nomen est, qui locus ipse Gerrhus nominatur. Versus mare fluens, disterminat Nomadum regionem a Regiorum Scytharum terra: influit autem in Hypacyrin.
LVII. Octavus fluvius Tanais, in superioribus regionibus ex magno lacu ortus, influit in majorem lacum qui Mæotis vocatur et qui Regios Scythas a Sauromatis dividit. In hunc Tanain vero incidit fluvius cui nomen est Hyrgis.
LVIII. Ita igitur nobilissimis fluviis instructi Scythæ sunt. Herbæ autem, quæ in Scythica nascuntur terra, omnium quæ nobis innotuerunt maxime hanc vim habent, ut bilem pecoribus augeant: quod ita esse, ex apertis pecoribus colligere licet.
LIX. Istis igitur maximis commodis quum abundent Scythæ, cæterum institutis utuntur hujusmodi. Deos solos placant hosce: Vestam quidem maxime; insuper vero Jovem et Terram, existimantes Terram Jovis esse uxorem: post hos vero, Apollinem, et cœlestem Venerem, et Herculem, et Martem. (2) Hos igitur universi colunt Scythæ: Regii vero qui vocantur Scythæ Neptuno etiam sacra faciunt. Nominatur autem Scythico sermone Vesta quidem Tabiti; Jupiter vero rectissime, mea quidem sententia, Papæus (quasi Pater) vocatur; Terra vero, Apia; Apollo, Œtosyrus; cœlestis Venus, Artimpasa; Neptunus, Thamimasadas. (3) Statuas vero et aras et templa erigere non habent in usu, nisi Marti: huic uni erigunt.
LX. Sacrorum faciendorum in omnibus sacrificiis eadem est ratio Scythis omnibus; quæ est hujusmodi: stat victima, anteriores pedes constrictos habens; tum is qui sacra facit, pone stans, attrahit principium funis, atque ita prosternit pecus. Idem, dum cadit victima, deum illum invocat cui sacra facit: tum laqueum cervici circumjicit, et insertum laqueo fustem circumagens, strangulat victimam, non igne incenso, non auspicatus, nulla libatione facta: sed postquam strangulavit victimam, excoriavitque, ad coquendum se confert.
LXI. Quum autem ligno admodum careat Scythica terra, coquendarum carnium hujusmodi ratio ab illis inventa est: (2) Postquam excoriarunt victimas, ossa carnibus nudant, tum, si forte ad manus sunt lebetes, quales in illa terra conficiuntur, Lesbiis crateribus fere similes, nisi quod multo majores; in hos injiciunt carnes, easque succensis inferne pecorum ossibus elixant: (3) quodsi non adest illis lebes, tum vero carnes omnes in alvum victimæ injiciunt, aquamque admiscent, atque ita ossa infra succendunt. Optime autem ardent ossa; et alvus victimæ facile capit carnes ossibus nudatas. Atque ita bos, aut aliud quodlibet pecus, se ipsum elixat. (4) Postquam elixæ sunt carnes, tunc is qui sacrum facit, carnium et viscerum prosicias deo oblatas ante se projicit. Immolant autem et cætera armenta ac pecora, sed maxime equos.
LXII. Cæteris igitur diis Scythæ ita, ut dixi, sacrificant, et hæc pecora immolant. Marti vero sacra in hunc modum instituunt. In singulis præfecturis, quo loco convenire solent magistratus, ibi Martis templum ipsis erectum est hujusmodi: (2) congeruntur sarmentorum fasces, ex quibus fit cumulus in longitudinem latitudinemque trium fere stadiorum; altitudo quidem minor. Super hoc cumulo fit planities quadrata, cujus tria latera abrupta sunt, ab uno quarto latere patet adscensus. (3) Quotannis centum et quinquaginta plaustra sarmentorum adcumulant: illa enim per vim tempestatum subsidunt. Super quoque horum tumulorum erigitur vetustus acinaces ferreus, estque hoc Martis simulacrum; (4) eidemque acinaci quotannis offerunt victimas pecorum et equorum: atque his ipsis (acinacibus) plures victimas immolant, quam reliquis diis. Quos captivos faciunt ex hostibus, ex eorum numero centesimum quemque virum mactant; non eodem modo quo pecora, sed diverso. (5) Postquam vinum super capita hominum profuderunt, jugulant eos super vase: deinde sanguinem sursum in sarmentorum tumulum portant, et super acinace effundunt. Dum superne hunc sanguinem gestant, infra juxta templum hæc faciunt: (6) jugulatorum hominum dextros lacertos omnes, cum manibus præcisos, in aerem projiciunt: et deinde, quum reliquarum victimarum sacrificium peregere, abeunt. Quocumque cecidit manus, ibi jacet; et seorsum cadaver.
LXIII. Hæc est apud eos sacrificiorum ratio. Suibus autem nullo modo utuntur, omninoque eas alere sua in terra nolunt.
LXIV. Institutis ad bellum spectantibus utuntur hujusmodi: quem primum ex hostibus prostravit vir Scytha, ejus potat sanguinem. Quotquot in prælio interfecit, horum capita ad regem perfert: adlato enim capite, fit prædæ particeps quam fecerunt; non adlato vero, partem nullam capit. (2) Caput autem pelle nudat hoc modo: in orbem circumcidit cutim circa aures; dein prehensam excutit de capite: tum, postquam carnem costa bovilla detersit, subigit pellem manibus; atque ita mollita utitur tamquam mantili, et ex freno equi, quo vehitur, suspendit gloriaturque. Nam qui plurima mantilia ex hostium pellibus habet, is fortissimus vir censetur. (3) Multi eorum etiam ex detractis hisce pellibus lænas, quas induant, conficiunt, consarcinantes illas in modum coriaceæ vestis pastoritiæ. Multi item dextras manus occisorum hostium cum ipsis unguibus excoriant, et ex hujusmodi pellibus opercula conficiunt pharetrarum. (4) Est autem pellis humana et spissa et candida, ita quidem, ut, candoris splendore omnia propemodum coria alia superet. Multi etiam totos homines excoriant, et super lignis extentos in equis circumvehunt. Hæc ita apud illos usu recepta sunt.
LXV. Ipsis autem capitibus, non utique omnium, sed inimicissimorum, hocce faciunt: quod infra supercilia est, id totum serra abscindunt; et expurgato cranio, si pauper homo est, nonnisi extrinsecus corium superinducit bovinum, et sic utitur pro poculo: sin dives est, bovinum quidem pariter superinducit corium, intus vero cranium deaurat, atque ita pro poculo utitur. (2) Faciunt idem etiam familiaribus, quando inter ipsos orta discordia est, atque regis judicio alter alteri in potestatem est traditus. Quodsi cui deinde advenit hospes, cujus rationem quampiam habet, huic ille hæc capita profert, memorans fuisse hos olim sibi familiares, deinde bellum sibi intulisse; se vero eis discessisse superiorem. Hæc tamquam fortia facta narrant.
LXVI. Semel quotannis quisque præfectus in sua præfectura vini craterem miscet, de quo bibunt Scythæ omnes quotquot sunt qui hostes interfecerunt: qui nihil tale ediderunt, hi vinum hoc non gustant, sed seorsum sine honore sedent: idque apud illos maxima ignominia habetur. Qui vero magnum quemdam hominum occiderunt numerum, hi bina singuli pocula habentes, ex utroque bibunt.
LXVII. Vatum apud Scythas ingens numerus est; qui salignis virgis divinant hoc modo: magnos secum ferunt baculorum fasces; hos humi positos dissolvunt, et singulis baculis separatim positis divinant: dumque divinationem edunt, rursus convolvunt baculos, iterumque singulos componunt. (2) Hæc divinandi ratio illis a majoribus tradita est. Enarees vero, semiviri illi, Venerem sibi dedisse aiunt divinandi artem. Hi interiore tiliæ cortice vaticinantur. Tiliam trifariam scissam digitis suis implicat vates, rursusque solvens vaticinatur.
LXVIII. Quando morbo laborat rex Scytharum, vocat ad se e vatibus tres viros præ cæteris probatos, qui prædicto modo divinant: et dicunt hi plerumque, hunc aut illum civem, quem nominatim designant, regios Lares pejerasse. (2) Moris est autem apud Scythas, quando maximum interponere jusjurandum volunt, ut per regios Lares jurent. (3) Protinus igitur ille homo, quem hi pejerasse dicunt, corripitur adduciturque: et in medio stantem arguunt vates, per divinationem compertum esse, pejerasse illum regios Lares, eaque caussa ægrotare regem. Tum ille negat factum, contenditque se non pejerasse, et lamentatur. (4) Quo infitiante, duplum numerum aliorum vatum rex arcessit: qui si et ipsi, sortibus inspectis, eumdem perjurii arguunt, e vestigio priores vates caput hominis præcidunt, bonaque ejus inter se dividunt. Quod si hi, qui supervenerunt, vates illum absolvunt, alii adsunt, iterumque alii: quorum si major numerus absolvit hominem, tum decretum est, ut primi illi ex vatibus ipsi morte plectantur.
LXIX. Supplicium autem de illis sumunt hoc modo: plaustrum replent sarmentis, bovesque jungunt; tum compedibus vinctos vates, manibus in tergum religatis, oreque obstructo, in media sarmenta infulciunt; et igne sarmentis subjecto territant agitantque boves. (2) Et multi quidem boves simul cum vatibus igne absumuntur; multi vero ambusti, cremato temone, aufugiunt. Eodem modo etiam alias ob culpas comburunt vates, falsos vates adpellantes. (3) Quos vero interficit rex, eorum ne liberis quidem parcit, sed mares omnes occidit; solæ feminæ illæsæ abeunt.
LXX. Fœdus quando feriunt cum aliis Scythæ, hoc ritu utuntur: postquam grande in poculum fictile infuderunt vinum, subula percutiunt aut cultello incidunt corporis aliquam partem eorum qui fœdus faciunt, eorumque sanguinem cum vino miscent: deinde in calicem intingunt acinacem, sagittas, sagarin, et jaculum. His peractis, multa adprecantur; ac deinde calicem ebibunt et hi ipsi, qui fœdus faciunt, et ex comitibus hi qui præ aliis dignitate eminent.
LXXVI. Sepulcra regum in Gerrhis sunt, eo loco quousque adverso Borysthene navigari potest. Ibi, quando rex Scytharum e vivis decessit, ingentem fossam fodiunt quadratam. Qua perfecta, corpore incerato, alvo primum incisa et expurgata, dein cypero odorato minutim conciso et suffimento et apii semine et anetho repleta, rursusque consuta, sumunt cadaver, et plaustro ad alium populum devehunt. (2) Tum hi, ad quos ita devectum pervenit cadaver, idem faciunt quod Regii Scythæ: partem auris sibi amputant, capillos tondent, brachia circumcirca incidunt, frontem nasumque fodicant, et per sinistram manum sagittas transfigunt. (3) Tum ex hac regione ad alium populum, cui imperant, cadaver regis plaustro devehunt; et hi, ad quos illud primum pervenit, sequuntur. Postquam per omnes Scythiæ populos pervexerunt cadaver, jam in Gerrhis sunt, qui extremi habitant eorum quibus imperant populorum, ubi est sepulturæ locus. (4) Ibi tum cadaver, toro impositum, in sepulcro deponunt; et hastis utrimque circa cadaver defixis, superne ligna intendunt, ac deinde cratibus contegunt. In reliquo vero sepulcri spatio unam ex pellicibus strangulatam sepeliunt, et pincernam, et coquum, et equisonem, et ministrum, et internuncium, et equos, et aliorum primitias, et phialas aureas: argento enim et ære non utuntur. (5) His rebus peractis, humum certatim adgerunt, magnumque studium adhibent ut tumulum erigant quam maximum.
LXXII. Circumacto anno, hocce agunt: ex reliquis regis famulis (sunt autem hi Scythæ indigenæ: nam famulantur regi quoscumque ille jussit; nec habent servos ære emptos), ex reliquis igitur hisce famulis quinquaginta maxime idoneos, et totidem numero equos præstantissimos, strangulant; quos, exemptis intestinis, expurgataque alvo, paleis implent et sutura claudunt: (2) tum dimidiatum rotæ circulum super duobus lignis supinum statuunt, et alterum rotæ dimidium super aliis duobus lignis; eodemque modo multa defigunt; deinde equos, quorum per corpora secundum longitudinem usque ad colla trajecta sunt ligna spissa, super istis dimidiatis circulis collocant ita, (3) ut anteriores semicirculi humeros equorum, posteriores ventrem prope femora sustineant, crura vero utrimque suspensa hæreant. (4) Denique frena et habenas equis injiciunt, habenasque antrorsum tensas palis adligant. (5) Postremo quinquaginta strangulatorum juvenum quemque equo imponunt; idque faciunt ligno recta per corpus secundum spinam dorsi usque ad cervicem transfixo, cujus ligni pars inferior eminens inseritur foramini, quod est in altero ligno per equi corpus transjecto. (6) Hujusmodi equites postquam circa monumentum in orbem constituerunt, discedunt.
LXXIII. Tali igitur ratione reges sepeliunt. Reliquos autem Scythas, quum decesserunt, circumvehunt cognatione proximi, plaustris impositos, ad amicos. Et horum quisque lauto epulo excipit comitantes, mortuoque eadem omnia adponit quæ cæteris. (2) Per quadraginta dies ita circumvehuntur privati, deinde sepeliuntur. Postquam mortuum sepeliverunt Scythæ, hoc modo lustrantur: (3) postquam caput smegmate terserunt, et gnaviter lavarunt, corpori faciunt hocce: tria ligna statuunt versus se invicem inclinata; circum hæc laneos pileos prætendunt; quos ubi quam arctissime inter se junxerunt, in suppositum in medio lignorum pileorumque alveolum lapides conjiciunt igne candentes.
LXXIV. Nascitur autem in hac terra cannabis, lino simillima, si crassitiem et magnitudinem excipias, quibus quippe cannabis longe superat linum. (2) Et sponte hæc nascitur, et sata: ex eaque Thraces vestimenta etiam conficiunt, lineis simillima; quæ, nisi quis admodum sit usu peritus, non dignoscat ex linone sint, an ex cannabi: qui vero cannabin numquam vidit, lineum esse vestimentum putabit.
LXXV. Hujus igitur cannabis semen sumunt Scythæ, et, postquam sub pileos subierunt, semen hoc lapidibus igne candentibus injiciunt: quod dum ita adoletur, vaporem diffundit tantum, ut Græcanica nulla assa desudatio eum superet: (2) et Scythæ, delectati hac desudatione, ululatum tollunt: estque hoc illis balnei loco; nam aqua omnino non lavant corpus. (3) Mulieres vero eorum in aspero lapide, adfusa aqua, conterunt ligni frusta cypressi, cedri, et thuriferæ arboris: deinde isto detrito, quod crassum est, oblinunt totum corpus atque faciem. Id eis simul suavem conciliat odorem; simulque, postquam postridie abstulerunt hoc cataplasma, mundæ sunt et nitidæ.
LXXVI. Peregrinorum institutorum usum etiam hi vehementer aversantur, et, ne dicam aliorum populorum institutis, Græcanicis adeo minime omnium utuntur; id quod in Anacharside, et deinde iterum in Scyla, ostenderunt. (2) Primum enim Anacharsis, postquam multas spectaverat terras, et multa ibi sapientiæ ediderat specimina, Scytharum ad sedes reversurus, per Hellespontum navigans, ad Cyzicum adpulit. Ibi quum Cyzicenos offendisset Matri deorum festum celebrantes sane quam magnificum, Matri votum fecit Anacharsis, si salvus sospesque domum rediisset, se eodem modo, quo a Cyzicenis fieri vidisset, sacra ei facturum, pervigiliumque instituturum. (3) Tum postquam in Scythicam terram pervenit, in Hylæa se abdens, quæ est regio prope Achillis Curriculum, estque tota arboribus varii generis referta; in hac igitur se abdens Anacharsis, omnem festi cærimoniam deæ absolvit, tympano etiam utens, et imagines gestans de pectore suspensas. (4) Quæ agentem animadvertens quidam Scytha regi Saulio rem indicavit: et ille, adveniens ipse, Anacharsin hæc agentem videns, excussa sagitta interfecit. (5) Et nunc, si quis quærit de Anacharside, aiunt Scythæ, se illum non nosse, propterea quod in Græciam peregrinatus et peregrinis usus est institutis. Ut vero equidem ex Timna audivi, præfecto Ariapithis, fuit Anacharsis patruus Idanthyrsi, regis Scytharum, filius autem Gnuri, nepos Lyci, pronepos Spargapithis. (6) Quodsi ex hac familia erat Anacharsis, sciat a fratre se esse interfectum: Idanthyrsus enim filius fuit Saulii, Saulius autem interfecit Anacharsin.
LXXVII. Quamquam alium etiam sermonem audivi, quem Peloponnesii narrant, dicentes, a rege Scytharum missum Anacharsin, Græciæ discipulum fuisse: eumque, postquam domum esset reversus, dixisse ei qui illum miserat, Græcos universos in omni genere scientiarum artiumque occupari, exceptis Lacedæmoniis: hos vero solos hoc habere, ut prudenter et edant et accipiant sermonem. (2) At hæc fabula temere ab ipsis Græcis per ludum narratur. Hic igitur vir eo, quo dixi, modo periit: idque ei accidit propter externos ritus et Græcanicas consuetudines.
LXXVIII. Multis autem admodum interjectis annis Scyles, Ariapithis filius, simili atque Anacharsis usus est fato. Ariapithes, Scytharum rex, quum alios habuerat filios, tum Scylam, natum ex muliere non indigena, sed Istriana, quæ eum ipsa Græco sermone Græcisque literis erudivit. (2) Tempore interjecto, Ariapithes per dolum occiditur a Spargapithe, Agathyrsorum rege, et Scyles in regnum successit; et uxorem patris, cui Opœa nomen erat, matrimonio sibi junxit. Fuit autem hæc Opœa civis Scythica, ex eaque natus Ariapithi erat filius Oricus. (3) Regnum igitur Scytharum adeptus Scyles vitæ ratione Scythica neutiquam delectabatur, sed ad instituta magis inclinabat Græcorum, propter disciplinam qua erat institutus. Itaque tali usus est ratione: (4) quando Scytharum exercitum ad Borysthenitarum urbem ducebat (Borysthenitæ hi autem sese dicebant esse Milesios), ad hos igitur quoties veniebat Scyles, exercitu in suburbio relicto, ipse urbem ingressus, clausis portis, deposito Scythico cultu, Græcanicum induebat vestimentum. Hoc indutus in foro versabatur, nullo satellite nulloque alio comitatu stipatus: portæ autem interim custodiebantur, ne quis Scytha eum conspiceret hoc cultu utentem: tum vero et reliquam sequebatur vitæ rationem Græcanicam, et diis more Græcorum sacra faciebat. (5) Sic ibi per mensem aut etiam amplius moratus, Scythica iterum sumpta veste discedebat. Atque hoc sæpius faciebat, et ædes sibi etiam in Borysthene urbe curaverat exstruendas, et uxorem indigenam duxit, quæ ædes illas habitabat.
LXXIX. Quum autem esset in fatis ut male ei res cederet, accidit hoc tali ex occasione. Dionysii Bacchii sacris cupiverat initiari: quumque jam in eo esset ut initia ei traderentur, maximum incidit prodigium. (2) Erant ei in urbe Borysthenitarum magnificæ et vasto circuitu ædes, quarum etiam paulo ante feci mentionem; circa quas circumcirca sphinges et grypes stabant ex candido marmore: (3) in has ædes deus telum jaculatus est, et totæ igne consumptæ sunt: Scyles vero nihilo minus propterea initiationem absolvit. (4) Probro autem Græcis vertunt Scythæ bacchandi ritum; aiuntque, non esse rationi consentaneum, talem reperiri deum, qui homines in furorem agat. Quum absoluta esset initiatio Scylæ in sacra Bacchii, Borysthenitarum aliquis ad Scythas transfugit, dicens: «Vos nobis irridetis, Scythæ, quod Bacchanalia agamus, quodque deus nos corripiat: nunc hic deus regem quoque corripuit vestrum; isque bacchatur, a deo in furorem actus. Quodsi mihi fidem non habetis, sequimini; et ego vobis ostendam.» (6) Secuti sunt Scytharum proceres, quos Borysthenita clam in turrim deduxit, ibique residere jussit. Quumque præteriret Scyles cum bacchantium choro, bacchabundum videntes Scythæ, ingentis calamitatis loco habuerunt; egressique, universo exercitui, quæ viderant, indicarunt.
LXXX. Deinde, postquam ad lares suos Scyles reversus est, ducem sibi constituentes Scythæ fratrem ejus Octamasaden, Terei filia natum, a Scyla defecerunt. Et ille, ubi, quid adversus se gereretur, et qua de caussa, cognovit, in Thraciam profugit. (2) Quo cognito, Octamasades arma adversus Thraciam movit; et quum ad Istrum pervenisset, obviam ei Thraces venerunt. Jamque in eo erant ut ad manus venirent, quum ad Octamasaden nuncium Sitalces misit, qui ei diceret: «Quid opus est, ut armorum fortunam invicem experiamur? Tu meæ sororis es filius: habes autem apud te meum fratrem. Trade mihi hunc, et ego tibi tuum fratrem Scylam tradam. Armorum vero discrimen nec tu adeas, nec ego.» (3) Hæc per caduceatorem ei dicenda curavit: erat enim apud Octamasaden frater Sitalcæ profugus. (4) Et Octamasades, probata hac conditione, Sitalcæ avunculum suum tradidit, et ab illo fratrem suum Scylam recepit. Inde Sitalces acceptum fratrem secum abduxit: Scylæ vero Octamasades ibidem illico caput præcidit. (5) Ita sua instituta tuentur Scythæ, et hanc mercedem solvunt his qui externos ritus adsciscunt.
LXXXI. Multitudo quanta sit Scytharum, pro certo non potui comperire; sed dissentientes de eorum numero audivi sermones: aliis numerosam admodum esse gentem dicentibus, aliis exiguam, non per se, sed pro Scytharum nomine. (2) Verumtamen hoc mihi oculis subjecerunt. Est inter Borysthenem fluvium et Hypanin locus, cui nomen Exampæus, cujus etiam paulo ante feci mentionem, quum dicerem esse ibi amaræ aquæ fontem, ex quo aqua in Hypanin influens impotabilem hunc fluvium reddat. (3) Ibi loci positum est ahenum, amplitudine sexcuplum crateris illius, quem in ostio Ponti Pausanias, Cleombroti filius, dedicavit. Qui hunc non vidit, ei rem hoc modo declarabo: sexcentas facile amphoras capit illud in Scythia ahenum: crassitudo autem ejusdem sex est digitorum. (4) Hoc igitur ahenum narrant indigenæ ex sagittarum acuminibus esse confectum. Regem quippe ipsorum, nomine Ariantan, quum vellet numerum nosse Scytharum, universos Scythas jussisse quemque unum teli spiculum conferre: si quis non contulisset, ei comminatum esse mortem. (5) Comportata igitur ingente spiculorum copia, visum ei esse ex his monumentum, quod relinqueret, curare conficiendum. Itaque ex illis spiculis ahenum hoc conficiendum illum curasse, idque in hoc Exampæo dedicasse. Hæc de Scytharum numero relata audivi.
LXXXII. Cæterum mirabilia nulla habet hæc regio, nisi quod fluvios possidet longe maximos, et numero plurimos. (2) Unam tamen rem, quam illa præter fluvios et præter planitiei amplitudinem præbet miratu dignam, commemorabo. Monstrant Scythæ Herculis vestigium petræ impressum juxta Tyram fluvium, quod pedi quidem viri est simile, sed longitudine bicubitali. Et hæc quidem ita se habent: redeo autem ad eam narrationem, quam initio adgressus eram exponere.
LXXXIII. Bellum quum Darius adversus Scythas pararet, nunciosque dimitteret, qui aliis comparandum pedestrem exercitum, aliis suppeditandas naves, aliis ponte jungendum Bosporum Thracicum imperarent; Artabanus interim, Hystaspis filius, frater Darii, oravit eum, ut expeditionem adversus Scythas nequaquam susciperet, narrans inopiam Scytharum. (2) Qui quidem, ubi nihil profecit utilia illi suadendo, ad extremum destitit: Darius vero, postquam omnia parata habuit, Susis exercitum eduxit.
LXXXIV. Ibi tunc Persarum aliquis, Œobazus, quum tres haberet filios, in bellum proficiscentes omnes, petiit a rege, unus eorum apud se relinqueretur. Cui ille respondit, ut homini amico, et modica petenti, omnes se ei relicturum. (5) Quo responso vehementer gavisus Œobazus speravit militæ missionem habere filios: at rex imperat tum adstantibus, ut omnes interficiant Œobazi filios; atque ita illi interfecti, ibidem relinquebantur.
LXXXV. Susis profectus Darius, postquam in Calchedoniam ditionem ad Bosporum pervenit, ubi pons junctus erat, inde conscensa navi ad Cyaneos quæ vocantur insulas navigavit, quas olim errabundas fuisse Græci perhibent. Tum ad templum ejus regionis residens spectavit Pontum, spectatu sane dignum. (2) Est enim pelagorum omnium maxime mirabile. Longitudo ejus undecim millium et centum stadiorum est: latitudo, ubi maxima, stadiorum ter mille et trecentorum. (3) Ostium hujus pelagi quattuor stadia patet in latitudinem: longitudo ostii, collum illud, quod Bosporus vocatur, in quo ipso junctus pons erat, centum et viginti stadiorum est: pertinetque Bosporus ad Propontidem. (4) Propontis vero, quingenta stadia patens in latitudinem, et mille quadringenta in longitudinem, in Hellespontum defluit; cujus latitudo septem stadia metitur; longitudo vero quadringenta stadia. Influit autem Hellespontus in mare apertius hoc, quod Ægæum vocatur.
LXXXVI. Dimensa autem ista sunt hoc modo. Navis longiori die navigans conficit plerumque orgyias fere septuagies mille, noctu vero sexagies. Est autem a Ponti orificio usque ad Phasin (quæ maxima longitudo hujus maris) novem dierum octoque noctium navigatio: unde confiunt centum et undecim myriades orgyiarum; quo ex numero orgyiarum colliguntur stadia undecies mille et centum. (2) Ad Themiscyram vero, quæ est ad Thermodontem fluvium, a Sindica regione (qua est maxima Ponti latitudo) trium dierum et duarum noctium navigatio est: unde conficiuntur triginta tres myriades orgyiarum, stadia vero ter mille et trecenta. (3) Pontus igitur hic et Bosporus et Hellespontus ita a me dimensi sunt; et ea, quam dixi, eorum ratio est. Offert vero idem Pontus etiam lacum qui in eum influit, haud multo minorem ipso. Mæotis palus vocatur is lacus, et Mater Ponti.
LXXXVII. Postquam Pontum contemplatus est Darius, retro navigavit ad pontem; cujus architectus fuit Mandrocles Samius. Deinde postquam Bosporum etiam spectavit, duas in ipsa ora ejus columnas posuit candido ex lapide, quibus incisa erant, alteri Assyriis literis, alteri Græcis, populorum omnium nomina quos ducebat: ducebat autem omnes, qui imperio ipsius erant subjecti. Numerus autem hominum erat, exceptis classiariis, septingenta millia una cum equitibus: naves autem collectæ erant sexcentæ. (2) Columnas istas post id tempus Byzantii in urbem suam transportarunt, eisque usi sunt ad aram Dianæ Orthosiæ, uno lapide excepto, qui juxta Bacchi templum prope Byzantium relictus est, Assyriis literis oppletus. (3) Locus autem Bospori, quem ponte junxit Darius, ut mihi quidem conjectanti videtur, medius est inter Byzantium et templum quod est ad ostium.
LXXXVIII. Deinde gavisus ponte Darius, architectum illius Mandroclem Samium donavit denis rebus omnibus: quibus de muneribus Mandrocles, primitiarum nomine, in Junonis templo picturam dedicavit, in qua totus ille pons Bospori et Darius rex in solio præsidens, et universus exercitus ejus pontem transiens, omnia hæc descripta erant, addita inscriptione hujusmodi:
Piscosum Bosporum qui junxit Mandrocles
Junoni dedicavit pontis monumentum;
coronam sibi, Samiis gloriam comparans
opere ex Darii regis mente perfecto.
Hoc fuit monumentum hujus viri, qui pontem illum junxerat.
LXXXIX. Donato Mandrocle, Darius in Europam transiit, mandato dato Ionibus ut in Pontum navigarent usque ad Istrum fluvium; ad eum autem quum pervenissent, ut ipsum ibi exspectarent et ponte jungerent fluvium: classem enim ducebant Iones et Æoles et Hellespontii. (2) Navalis igitur exercitus, Cyaneas insulas prætervectus, recta versus Istrum navigavit: et adverso flumine bidui iter a mari emensus, collum fluvii, ubi in diversa ostia scinditur Ister, ponte junxit. (3) Darius vero, trajecto per pontem Bosporo, per Thraciam iter fecit: quumque ad Teari fluvii fontes pervenisset, triduo ibi stativa habuit.
XC. Tearus hic fluvius ab adcolis perhibetur fluviorum esse optimus, quum ad alios sanandos morbos, tum ad scabiem curandam et hominum et equorum. (2) Fontes ejus sunt duodequadraginta, ex eadem rupe fluentes: quorum alii frigidi sunt, alii calidi. Iter ad illos fontes æquale est ex Heræo oppido, quod ad Perinthum est, et ex Apollonia quæ est ad Pontum Euxinum, utrimque bidui iter. (3) Influit autem Tearus in Contadestum fluvium, Contadestus vero in Agrianen, Agrianes in Hebrum, Hebrus vero in mare se exonerat prope Ænum oppidum.
XCI. Ad hunc igitur fluvium postquam pervenit Darius et castra metatus est, delectatus fluvio, cippum etiam ibi posuit, cum inscriptione in hanc sententiam: «Teari fluvii fontes aquam fundunt fluviorum omnium præstantissimam et pulcerrimam: et ad hos fontes venit, exercitum adversus Scythas ducens, vir omnium hominum præstantissimus et pulcerrimus, Darius Hystaspis filius, Persarum rex et universæ continentis.» Hæc ibi inscripta erant.
XCII. Inde profectus Darius ad alium fluvium pervenit cui nomen Artiscus, qui per Odrysas fluit. Ad hunc fluvium postquam pervenit, hocce instituit facere: designans locum quemdam, jussit ut quilibet vir de exercitu, dum eum locum præteriret, unum lapidem ibidem deponeret. (2) Quod quum ab exercitu esset factum, ingentibus lapidum tumulis ibi relictis, exercitum ulterius promovit.
XCIII. Priusquam vero ad Istrum pervenisset, primos Getas vi subegit, illos qui se immortales prædicant. Nam, qui Salmydessum incolunt Thraces, et qui super Apollonia et Mesembria oppido sedes habent, qui Scyrmiadæ et Nipsæi nominantur, sine pugna se Dario tradiderant. Getæ vero, obstinate resistentes, mox in servitutem sunt redacti, quum quidem essent Thracum et nobilissimi et justissimi.
XCIV. Immortales autem hi sese prædicant hoc modo: non mori sese putant, sed hac ex vita decedentes ad Zalmoxin deum ire; quem eumdem nonnulli Gebeleizin invocant. (2) Quinto vero quoque anno unum e suorum numero, sorte lectum, nuncium mittunt ad Zalmoxin, mandata ei dantes de his rebus quas tunc maxime desiderant. (3) Mittunt autem hoc modo: ordine stant alii, tria jacula tenentes: alii pedibus manibusque prehensum hunc, qui ad Zalmoxin amandatur, vibrantes sursum conjiciunt, ut in hastas incidat. (4) Qui si transfixus moritur, tunc illis propitius videtur esse Zalmoxis: sin non moritur, in culpa ponunt ipsum nuncium, dicentes pravum esse hominem; loco hujus vero quem caussantur, alium mittunt, cui tum adhuc vivo dant mandata. (5) Iidem Thraces, quum tonat fulguratque, sagittas sursum adversus cœlum contorquent, minitantes deo: nec enim alium deum censent nisi suum.
XCV. Ut vero a Græcis accepi ad Hellespontum et Pontum habitantibus[TR4], homo fuit hic Zalmoxis, servitutem serviens Sami; servus autem fuit Pythagoræ, Mnesarchi filii. Deinde vero manumissum, aiunt, magnas sibi comparasse pecunias, hisque instructum, domum rediisse. (2) Quum vero et misere viverent Thraces, et parum cultis essent ingeniis; Zalmoxin hunc, vitæ rationem Ionicam edoctum, et moribus institutum cultioribus quam qui apud Thracas obtinerent, ut qui cum Græcis habuisset consuetudinem, et cum Pythagora, viro inter Græcos ingenii cultura eminente, exstruendam sibi curasse exhedram, in qua primarios quosque popularium excipere consuesset, et inter epulandum illos docuisset, neque se, neque convivas suos, nec horum posteros, morituros; sed venturos in locum talem, ubi perpetuo viventes omnibus bonis sint fruituri. (3) In eadem vero exhedra, ubi hæc faciebat dicebatque, construendam sibi interim parasse, aiunt, cameram subterraneam; quæ postquam perfecta esset, evanuisse eum e Thracum conspectu: scilicet in subterraneam istam cameram descendisse, ibique per triennium esse moratum; et Thracas illum, ut mortuum, desiderasse luctuque esse prosecutos; quarto vero anno Thracibus eum rursus adparuisse: atque ita persuasos hos fuisse, vera esse quæ Zalmoxis dixisset. Hæc ab eo facta esse perhibent.
XCVI. Ego vero, quod de subterranea camera aiunt, neque negare velim, neque fidem admodum his adhibeo: puto vero multis ante Pythagoram annis hunc Zalmoxin vixisse. Sive autem homo quispiam fuerit hic Zalmoxis, sive indigena Getarum deus, valeat ille. Getæ igitur, qui eo quo dixi instituto utuntur, postquam a Persis subacti erant, reliquum exercitum sunt secuti.
XCVII. Ubi ad Istrum Darius cum pedestri exercitu pervenit, ibi tunc, postquam fluvium omnes trajecissent, Ionas res solvere pontem jussit, seque et navales copias pedestri itinere sequi. (2) Jamque in eo Iones erant, ut exsequerentur mandatum, pontemque solverent; quum Coes, Erxandri filius, dux Mytilenæorum, percunctatus prius a Dario, an benigne accepturus esset consilium, si quis ei dare vellet, hæc ad eum verba fecit: «In terram, rex, expeditionem suscipis, in qua nec aratum quidpiam, nec oppidum adparebit habitatum. Tu igitur sine hunc pontem suo loco stare, et custodes ejus relinque hos, qui eum junxerunt. (3) Ita, sive nobis, Scythas nactis, res ex sententia cesserit, paratus reditus erit; sive reperire eos non potuerimus, vel sic tutus certe reditus est. Nam illud quidem numquam veritus sum, ne prælio a Scythis vincamur; sed hoc potius, ne, reperire illos haud usquam valentes, per oberrationem incommodi quidpiam patiamur. (4) Ac fortasse dixerit aliquis, mei caussa me hæc dicere, quo hic maneam. At equidem tibi rex, quæ optima mihi videtur sententia, eam in medium propono: cæterum ipse te sequar, neque hic velim relinqui.» (5) Cujus viri consilio valde delectatus Darius his verbis ei respondit: «Hospes Lesbie, postquam salvus domum meam ero reversus, fac omnino mihi præsto sis, ut te pro bono consilio bene factis remunerer.»
XCVIII. His dictis, sexaginta nodos in loro nexuit; eoque facto, ad colloquium convocatos Ionum tyrannos in hunc modum est adlocutus: «Viri Iones, sententiam prius dictam, quod ad pontem attinet, missam facio. Ecce vobis hoc lorum; quo sumpto, facite quæ jam edico: (2) ex quo me videritis hinc adversus Scythas profectum, ab illo tempore incipientes, quotidie unum nodum hujus lori solvite. Sin intra hoc tempus non adfuero, sed elapsi erunt tot dies quot sunt nodi, tum quidem vestram in patriam navigate. (3) Usque ad id tempus vero, quoniam in hanc partem mutavi sententiam, custodite pontem, omne studium in illo conservando custodiendoque ponentes. Hoc facientes, gratissimum mihi feceritis.» Hæc locutus Darius, nulla interposita mora, in ulteriora perrexit.
XCIX. Ante Scythicam terram sita Thracia est, ad mare pertinens. Inde, in sinum ducta hac regione, incipit Scythia, per quam ister in mare influit, orificio orientem versus tendente. (2) Jam Scythiæ inde ab Istro eam partem, quæ secundum mare porrigitur, ad mensuram declarare adgredior. Protinus ab Istro hæc est vetus Scythia, versus meridiem sita, usque ad oppidum cui Carcinitis nomen. (3) Tum contiguam hinc regionem, ad idem mare pertinentem, quæ montana est et in Pontum prominens, incolit Taurica gens, ad Chersonesum usque Asperam quæ vocatur. Hæc vero ad illud mare pertinet quod est orientem versus. (4) Scythiæ enim fines duabus a partibus ad mare pertinent, tam a meridie, quam ab oriente, quemadmodum Atticæ regionis fines. Et similiter hanc Scythiæ partem Tauri incolunt, ac si Atticæ angulum Suniacum, promontorium illud magis in mare excurrens a Thorico usque ad Anaphlystum pagum, alius incoleret populus, non Athenienses. Dico autem autem hoc, prout parva hæc cum magnis conferri possunt. (5) Talis igitur Taurica est. Quodsi quis hanc Atticæ partem non præternavigavit, huic ego alia ratione rem declarabo: perinde est ac si Iapygiæ promontorium non Iapyges habitarent, sed alius populus, a Brundusio portu incipiens, et usque ad Tarentum ab illis præcisus. Atque hæc duo quum dico, multa alia similia dico, quibuscum conferri Taurica potest.
C. Jam inde a Taurica terra, quæ sunt supra Tauros, et quæ ad mare quod ad orientem est pertinent, ea rursus Scythæ incolunt, quæ ab occidente Bospori Cimmerii et Paludis Mæotidis sunt usque ad Tanaim fluvium, qui in intimum Mæotidis hujus recessum se exonerat. (2) Jam igitur inde ab Istro [usque ad Tanain] superne mediterranea versus disterminatur Scythia primum ab Agathyrsis, deinde a Neuris, post hos ab Anadrophagis, postremo a Melanchlænis.
CI. Scythiæ igitur, formam fere quadratam habentis, duæ sunt partes ad mare pertinentes; quarum utraque alteri quaquaversum æqualis est, tum quia in mediterranea porrigitur, tum secundum mare. (2) Etenim ab Istro ad Borysthenem iter est decem dierum, rursusque a Borysthene ad Mæotin paludem aliorum decem dierum iter: a mari vero versus mediterranea ad Melanchlænos, qui supra Scythas incolunt, iter est viginti dierum. Iter autem diurnum mihi æquiparatur ducenis stadiis. (3) Ita Scythica terra, in transversum, patebit quater mille stadia; in rectum vero, mediterranea versus, totidem alia stadia. Hæc igitur hujus terræ amplitudo est.
CII. Scythæ secum reputantes, solos se impares esse Darii copiis justo prælio repellendis, nuncios miserunt ad finitimos: quorum reges etiam convenere deliberaturi, utpote ingenti invadente exercitu. (2) Erant autem reges, qui convenere, Taurorum, et Agathyrsorum, et Neurorum, et Androphagorum, et Melanchlænorum, et Gelonorum, et Budinorum, et Sauromatarum.
CIII. Ex his Tauri institutis utuntur hujusmodi. Naufragos, et quoscumque ceperunt Græcos illuc delatos, immolant Virgini hoc modo: postquam sacra auspicati sunt, clava feriunt hominis caput: (2) et corpus quidem, ut alii dicunt, de præcipitio dejiciunt (in prærupta enim rupe exstructum templum est), caput vero in cruce erigunt: rursus alii de capite quidem consentiunt, corpus autem non de præcipitio dejici aiunt, sed terra condi. (3) Deam autem, cui has victimas immolant, ipsi Tauri aiunt Iphigeniam esse, Agamemnonis filiam. Hostibus, quos bello ceperunt, hoc faciunt: (4) qui captivum fecit, is ei caput præcidit, domumque suam relatum, præalto infixum palo, erigit ita ut multo supra domum, atque adeo supra fumarium, emineat; dicuntque, hos tamquam custodes totarum ædium ita sublime eminere. Vivunt autem ex præda et bello.
CIV. Agathyrsi lautissimi et mollissimi homines sunt, maximamque partem aurum gestant. Cum mulieribus in commune consuetudinem habent, quo sint inter se fratres et consanguinei, eoque nec invidiam nec inimicitias invicem exerceant. Quod ad alia attinet instituta, ad Thraces accedunt.
CV. Neuri Scythicis utuntur institutis. Proxima autem ante Darii expeditionem generatione accidit his, ut terram suam desererent totam propter serpentes. Ingentem enim ipsis serpentum multitudinem ediderat hæc regio, quorum quidem major pars ex superioribus regionibus, quæ desertæ sunt, invaserant. Ad extremum, malis pressi, relicta sua terra, cum Budinis habitatum concesserunt. (2) Videntur autem præstigiatores esse hi homines: narrant certe Scythæ et Græci Scythiam incolentes, semel quotannis Neurorum quemque per aliquot dies in lupum mutari, deinde vero rursus formæ suæ reddi. Mihi quidem hæc narrantes non persuadent; narrant vero nihilo minus, atque etiam interposito jurejurando adfirmant.
CVI. Androphagi ferocissimos omnium hominum mores habent; neque jus colentes ullum, neque lege ulla utentes. Nomades sunt: vestem gestant Scythicæ similem, lingua vero utuntur propria. Soli autem ex illis populis humana carne vescuntur.
CVII. Melanchlæni vestimenta nigra gestant; a quibus etiam nomen est eis impositum: institutis autem utuntur Scythicis.
CVIII. Budini, magnus populus et numerosus, glauci admodum sunt omnes, et rubicundi. Urbem hi in sua ditione conditam habent ligneam: Gelonus oppido nomen est: cujus muri latus quodque triginta stadia in longitudinem patet, altus vero murus, totusque ligneus: ædes item et templa lignea sunt. (2) Sunt enim ibi Græcanicorum deorum templa, Græco more instructa imaginibus et aris et delubris ligneis. Iidem Baccho triennalia festa agunt, et bacchanalia celebrant. (3) Sunt enim Geloni origine Græci: qui ex emporiis suis pulsi, in Budinos habitatum concesserunt: linguaque utuntur partim Scythica, partim vero Græca.
CIX. Budini vero non eadem lingua, atque Geloni, utuntur: nec eadem utrisque vitæ ratio est. Budini enim, indigena gens, nomades (pastores) sunt, solique hi ex omnibus istarum regionum incolis pediculos comedunt: Geloni vero terram colunt, panem comedunt, hortos habent; nihil istis nec forma similes, nec colore. Verumtamen a Græcis Budini etiam Geloni nominantur; parum recte id quidem. (2) Est autem universa illorum terra silvis frequens, omni genere arborum refertis. In vastissima silva lacus est magnus et amplus, et circumcirca palus arundine frequens. In eo lacu lutræ capiuntur, et castores, et aliæ quadrato fronte feræ, quarum pelles penulis prætexuntur, testiculi vero ad uterorum curationem sunt utiles.
CX. De Sauromatis hæc fama est. Postquam Græci cum Amazonibus pugnarunt, (Amazonas autem Scythæ Oiorpata nominant, quod vocabulum Græco sermone viricidas significat: oior enim virum dicunt; pata vero, occidere:) tunc igitur Græci perhibentur, victoria apud Thermodontem relata, tribus navibus domum repetiisse; tot Amazonas, quot vivas capere potuerant, secum vehentes. At illas in medio mari invasisse viros, cunctosque interfecisse. (2) Easdem vero, quum navigandi essent imperitæ, et nec gubernaculorum usum nossent, nec velorum, nec remorum, occisis viris, delatas quo fluctus ventique pellerent, Cremnos ad Mæotidem paludem pervenisse: sunt autem Cremni locus, in Liberorum Scytharum regione. (3) Ibi postquam e navibus exscenderunt Amazones, pedibus in habitata loca profectæ, quod primum offenderunt equorum armentum, hoc direpto obequitantes, res Scytharum prædabantur.
CXI. Scythæ vero, quum nec linguam earum, nec vestimentum, neque gentem nossent, conjectare non potuerant quid hoc rei esset, demirabanturque unde adessent. Quum vero viros ejusdem staturæ ætatisque existimarent, prælium cum illis commiserunt: (2) ex pugna autem potiti mortuis, cognoverunt feminas esse. Deliberantibus igitur visum est, neutiquam illas dehinc occidere, sed e suis qui maxime juvenes essent adversus eas mittere, numero, quantum conjicere poterant, pares illarum numero. (3) Hos jusserunt in earumdem vicinia habere castra, facereque eadem quæ illas viderent facientes: sin illæ ipsos persequerentur, non pugnam cum eis inire, sed sese recipere; quando vero persequi desinerent illæ, tum rursus adpropinquare eisdem et castra propius ponere. (4) Hoc consilium Scythæ ceperunt, cupientes ex illis liberos sibi progigni.
CXII. Missi juvenes mandata sunt exsecuti. Quos ubi viderunt Amazones non lædendi consilio advenisse, valere sinebant: et quotidie propius castra castris admovebantur. (2) Nihil autem aliud habebant hi juvenes, quemadmodum etiam Amazones, nisi arma et equos: vitam autem sustentabant perinde atque illæ, venando et prædam agendo.
CXIII. Sub meridiem hoc agere Amazones consueverant: sparsim singulæ aut binæ, seorsum ab invicem, levandi ventris caussa vagabantur. Qua re animadversa, Scythæ perinde fecerunt: et eorum unus ad aliquam ex illis, quæ longius a cæteris sola versabatur, proprius accessit: nec illa eum repudiavit, sed sese frui passa est. (2) Et colloqui quidem cum illo non potuit (nec enim sermonem suum invicem intelligebant), sed signo manu dato invitavit eum, ut postridie eumdem in locum adducto comite veniret; significans, duas adfuturas; se nempe adducturam aliam. (3) Juvenis, ad suos reversus, sociis hæc nunciavit: et insequente die rediit et ipse in constitutum locum, et alterum secum adduxit; reperitque Amazonem, cum socia sese exspectantem. Id ubi compererunt reliqui juvenes, etiam ipsi reliquas Amazonas cicurarunt.
CXIV. Posthæc junctis castris una habitarunt: et quisque eam habuit uxorem, cum qua primum consuetudinem habuerat. Et linguam quidem mulierum addiscere viri non potuerunt, sed virorum sermonem didicerunt mulieres. (2) Ubi se invicem intelligebant, Amazonas his verbis compellarunt viri: «Sunt nobis parentes, sunt etiam possessiones. Nunc igitur non amplius talem vivamus vitam; sed ad nostros redeamus, cum illisque vitam agamus. Et vos habebimus uxores, nec ullas alias.» (3) At illæ ad hæc responderunt: «Nos vero non poterimus cum vestris vivere mulieribus: nec enim eadem nobis atque illis instituta sunt. (4) Nos arcu utimur, et sagittis, et equis; muliebria vero non didicimus opera. Vestræ autem mulieres nihil horum, quæ diximus, agunt; opera vero faciunt muliebria, in plaustris desidentes, nec venatum exeuntes, neque alio usquam. Itaque cum illis non poterimus consuescere. (5) Sed si nos habere vultis uxores, et videri vultis æquissime agere; abite ad parentes vestros, et facultatum partem ab eis sortiti, ad nos redite; ac deinde seorsum ab illis habitemus.»
CXV. Paruerunt juvenes, et, quod illæ postulaverant, fecerunt. Postquam vero facultatum ratam partem acceperunt, et ad Amazonas sunt reversi, hæc eis dixere uxores: «Timor nos atque metus tenet, quo pacto hoc in loco habitare possimus; quum et patribus vos privaverimus, et terram vexaverimus vestram. (2) Sed, si cupitis porro nos habere uxores, hæcce facite nobiscum: agite, hac ex terra excedamus; et trajecto Tanai fluvio, ibi habitemus.»
CXVI. In hanc quoque conditionem consensere juvenes. Trajecto Tanai, tridui viam a Tanai versus orientem progressi sunt, et tridui item viam a Mæotide palude versus septemtrionem; et postquam in eum locum venerunt, ubi etiam nunc habitant, ibi sedes ceperunt. (2) Atque ab illo tempore vetustam vitæ rationem mulieres Sauromatarum conservarunt venatum exeuntes, vectæ equis una cum maritis aut sine maritis, et in bellum proficiscentes, eamdemque cum viris vestem gestantes.
CXVII. Sermone Sauromatæ utuntur Scythico, solœce quidem illo utentes inde ab antiquis temporibus, quoniam eum non recte didicerant Amazones. (2) Quod ad nuptias spectat, hoc apud illos institutum obtinet: nulla virgo viro nubit, quin prius ex hostibus virum quempiam occiderit: suntque apud eos quæ vetulæ moriantur priusquam nupserint, quoniam satisfacere legi non potuerunt.
CXVIII. Ad horum igitur, quos commemoravi, populorum congregatos reges ubi venere Scytharum legati, edocuerunt eos, Persarum regem, postquam in altera continente omnia armis suis subjecisset, ponte in collo Bospori posito in hanc trajecisse continentem; et, subactis Thracibus, Istrum fluvium ponte jungere, hoc consilio ut et hæc omnia suam sub potestatem redigat. «Vos igitur nequaquam, res vestras a nostris rebus separantes, disperdi nos sinite; sed communi consilio obviam eamus invadenti! (2) Id nisi feceritis; nos, ab illis pressi, aut regione excedemus; aut, manentes, deditionem faciemus. Quid enim aliud facere possimus, si vos opem nobis ferre nolueritis? At non idcirco melius vobiscum agetur: venit enim Persa non magis contra nos, quam contra vos; nec nobis subactis contentus, a vobis abstinebit. (3) Magnum vero hujus rei testimonium proferimus: nam, si adversus nos solos arma movisset Persa, ulciscendæ superioris servitutis caussa, oportebat illum ita nostram invadere terram, ut ab aliis populis omnibus abstineret; cunctisque declaraturus erat, adversus Scythas se ducere exercitum, non adversus alios. (4) Nunc vero, ex quo in hanc continentem trajecit, continuo, quoscumque obviam habet, perdomat omnes. Sane quidem quum reliquos suæ potestati subjecit Thracas, tum nostros quoque finitimos Getas.»
CXIX. Hæc quum Scythæ exposuissent, deliberarunt reges qui ex prædictis populis convenerant. Divisæ autem fuerunt eorum sententiæ: nam Gelonus quidem, et Budinus, et Sauromata, idem sentientes, opem ferendam Scythis receperunt; (2) Agathyrsus vero, et Neurus, et Androphagus, et Melanchlænorum Taurorumque reges, hæcce Scythis responderunt: «Nisi vos priores injuria adfecissetis Persas, bellique fecissetis initium, recte utique videremini nobis precari quæ precamini, dicereque quæ dixistis; et nos precibus vestris morem gerentes, eadem (quæ hi vobis recipiunt) præstituri vobis eramus. (3) Nunc vero vos, absque nobis, illorum terram invasistis, et imperium in Persas, quamdiu deus vobis permisit, obtinuistis: et illi nunc, ab eodem deo excitati, paria vobis reddunt. At nos neque tunc injuria ulla adfecimus hos viros, neque nunc priores injuria illos lacessere conabimur. (4) Quodsi tamen nostram etiam terram invadere hostis voluerit, et injuriarum fecerit initium, nos quoque ipsi non tolerabimus: donec autem hoc viderimus, domi manebimus; nec enim contra nos venisse Persas existimamus, sed contra eos qui injuriarum fuerunt auctores.»
CXX. Hæc ubi ad se relata Scythæ audiere, decreverunt justam quidem ex aperto pugnam nullam conserere, quoniam hi sibi armorum socii non accederent; sed, recedentes et armenta retro agentes, puteos qua præterirent et fontes obstruere, herbamque e terra natam atterere, bifariam sese partientes. (2) Et alteram quidem harum partium, quam duceret rex Scopasis, junctis Sauromatis, recta versus Tanain fluvium secundum Mæotin paludem, si huc se converteret Persa, debere regredi; et, quando retro duceret rex, illum persequi atque invadere. (3) Hæc igitur una pars Regni [id est, Regiorum Scytharum] hac via, qua dixi, collocata erat. Duas autem reliquas Scytharum Regiorum partes, majorem, cui Idanthyrsus imperabat, tertiamque cui præerat rex Taxacis, collectas inter se et junctas cum Gelonis atque Budinis, similiter, unius diei itinere inter se et Persas sectantes interjecto, debere regredi, et ea facere quæ decreta essent. (4) Hos igitur primum recta versus eorum ditionem recipere sese debere, qui societatem ipsis negassent, quo hos etiam bello implicarent; (ut, qui noluissent sponte fortunam belli Persici subire, inviti tamen bella recogerentur:) deinde vero in suam ditionem sese convertere, et adgredi hostem, si deliberantibus ita videretur.
CXXI. His ita deliberatis, Scythæ exercitui Darii obviam sunt progressi, præcursoribus præmissis equitibus præstantissimis. Plaustra vero, in quibus vitam agebant liberi eorum uxoresque omnes, et pecora omnia, præterquam quot ad victum sufficiebant, tot relictis, cætera simul cum plaustris dimiserunt, dato mandato, ut versus septemtrionem continuo agerent. Hæc igitur ita in tuto collocabant.
CXXII. Antecursores Scytharum postquam Persas repererunt tridui itinere ab Istro progressos, unius diei itinere ab illis distantes castra posuerunt; et, quidquid progignit terra, id omne contriverunt. (2) Persæ vero, ut Scytharum equitatum viderunt sibi comparentem, vestigia eorum legentes progressi sunt, quum quidem illi continuo retro cederent. Erant autem hi, contra quos iter suum Persæ dirigebant, una illa Scytharum pars, quam supra commemoravi; itaque eosdem deinde orientem versus, et versus Tanain, sunt persecuti. (3) Et postquam Tanain fluvium hi trajecerunt, Persæ item trajecto fluvio eos sunt persecuti; donec, peragrata Sauromatarum ditione, in Budinorum regionem pervenerunt.
CXXIII. Quamdiu igitur per Scythicam et Sauromatidem terram iter Persæ faciebant; nihil quod vastare possent repererunt, quippe in arida et inculta terra. Postquam vero Budinorum ingressi sunt regionem, ligneam ibi urbem offendentes, a Budinis desertam, et omnibus rebus vacuam, incenderunt. (2) Dum hoc agebant, continuo per tritam viam ulterius progrediebantur, donec in terram prorsus desertam pervenerunt. Situm est autem hoc desertum, a nullis prorsus hominibus habitatum, supra Budinorum regionem, patetque in septem dierum iter. (3) Super eo deserto habitant Thyssagetæ: quorum ex terra quattuor exeunt magna flumina, quæ postquam per Mæotas fluxere, in Mæotin paludem, quæ vocatur, sese exonerant: nomina his fluminibus imposita sunt Lycus, Oarus, Tanais, Hyrgis.
CXXIV. Darius, postquam in desertum pervenit, omisso cursu, ad flumen Oarum stativa habuit: ac per id tempus octo magna castella munivit, paribus intervallis a se invicem distantia, sexaginta circiter stadia; quorum mea etiam nunc ætate superfuerunt ruinæ. (2) Dum ille in his erat occupatus, interim Scythæ, quos erat persecutus, circumitis locis superioribus, in Scythiam sunt reversi. (3) Qui quum prorsus ex conspectu essent remoti, nec usquam amplius comparerent, ita Darius, castellis illis imperfectis relictis, retrogressus est, itinere ad occidentem converso. Putabat enim, hos esse universos Scythas, et occidentem versus profugere.
CXXV. Magnis itineribus cum exercitu profectus Darius, ut in Scythicam terram pervenit, incidit in junctas duas alteras Scytharum partes: quas ibi nactus, persecutus est ita, ut illi, sese recipientes, semper unius diei itinere ipsum antecederent. (2) Quumque instare eis Darius non intermitteret, Scythæ, ut initio decreverant, in illorum regum ditionem se receperunt, qui armorum societatem illis negaverant; et primum quidem in Melanchlænorum terram. (3) Quos quum tumultu replessent et Scythæ et Persæ, terram illorum ingressi; mox in Androphagorum regionem Scythæ illis præiverunt: et horum quoque rebus perturbatis, in Neuridem terram se receperunt: denique, his etiam concussis, Agathyrsos Scythæ subterfugientes petivere. (4) Agathyrsi, finitimos fugere videntes et exagitatos a Scythis, præcone misso, priusquam suam ditionem Scythæ invaderent, edixerunt illis, intra fines suos ne pedem ponerent: prædixeruntque, si invadere conarentur, secum prius fore armis decertandum. (5) His per præconem prædictis, Agathyrsi ad fines suæ ditionis præsto fuerunt, constitutum habentes prohibere invadentes. Melanchlæni vero et Androphagi et Neuri, Persis simul cum Scythis irrumpentibus, ne fortuna quidem armorum tentata, obliti minarum, continuo ulterius septemtrionem versus in desertum territi turbatique profugerant. (6) Scythæ vero, ab Agathyrsis prohibiti, horum ditionem jam non sunt ingressi, sed ex Neuride terra in suam Persis præiverunt.
CXXVI. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus adpareret, Darius, misso ad Idanthyrsum Scytharum regem equite, hæc ei dixit: «Male feriate homo, cur fugis semper, quum tibi liceat duorum utrum libuerit facere? quodsi enim satis virium tibi videris habere ad resistendum meis rebus, siste gradum, et desinens vagari pugnam committe: sin tibi conscius es esse inferior, etiam sic vagari desine; et domino tuo dona ferens terram et aquam, in colloquium veni.»
CXXVII. Ad hæc Scytharum rex Idanthyrsus hæc respondit: «Ita mihi res habet, Persa: equidem nullum umquam hominem metuens fugi, neque ante hoc tempus, nec nunc te fugio. Neque nunc novum quidpiam facio, aut aliud, quam quod in pace facere adsuevi. (2) Quid sit vero quod non continuo pugnam tecum committam, id quoque tibi declarabo. Neque oppida sunt nobis, nec culta arva, quibus metuentes ne capiantur aut vastentur, properemus pugnam vobiscum conserere. Sin cupis quamprimum eo venire; sunt nobis patria sepulcra: (3) agite, hæc indagate, et reperta disturbare tentate; tunc cognoscetis, utrum pro sepulcris pugnaturi simus vobiscum, an non pugnaturi. Prius vero, quam nobis ratio suaserit, pugnam tecum non conseremus. (4) Et hæc quidem de pugna dicta sunto. Dominos autem meos solos duco esse Jovem, meum progenitorem, et Vestam, Scytharum reginam. Tibi autem, loco terræ et aquæ quæ tu dona postulas, ea dona mittam quæ ad te mitti decet: pro eo vero, quod dominum te meum esse dixisti, in malam rem te jubeo abire.» (Hoc est, quod vulgo dicunt, Scythicum dictum.) Istud igitur responsum præco ad Darium retulit.
CXXVIII. Reges vero Scytharum, audito servitutis nomine, iram non tenuere. Igitur illud suorum agmen, cui juncti Sauromatæ erant, quod sub Scopasis erat imperio, ad Istrum mittunt, dato mandato ut Ionibus in colloquium veniant, illis qui pontem in Istro positum custodiebant. Eis vero qui relinquebantur placuit, non amplius circumducere Persas; sed, quoties cibum caperent, de improviso in eos impetum facere. (2) Observantes igitur illos cibum capientes, quæ decreverant, exsequebantur. Et equitatum quidem constanter in fugam vertebat Scytharum equitatus; et Persarum equites fuga in pedites incidebant. Tum vero suppetias veniebat peditatus: (3) et Scythæ, postquam equites hostium in pedites rejecerant, recedebant, peditatum metuentes. Similes vero impressiones noctu etiam Scythæ faciebant.
CXXIX. Erat tunc Persis utilis, Scythis vero inimica, Darii castra adgredientibus, res dictu mira admodum; nimirum vox asinorum, et mulorum species. (2) Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra, quemadmodum supra etiam demonstratum a me est: neque est omnino in universa Scythica regione aut asinus aut mulus, propter frigora. (3) Igitur lascivientes asini territabant equitatum Scytharum: sæpeque, dum in Persas impetum faciebant Scythæ, equi audientes interim voces asinorum, consternati avertebantur, et mirabundi erigebant aures, ut qui numquam antea vel vocem talem audivissent, vel speciem vidissent. Atque hoc, leve quidem, sed aliquid tamen ad belli successum Persæ adepti sunt.
CXXX. Scythæ quum subinde magnos motus fieri in castris Persarum [veluti reditum parantium] observarent; quo illi diutius in Scythia manerent, ibique manentes penuria rerum omnium premerentur, hocce fecerunt. (2) De pecoribus suis idemtidem nonnulla cum pastoribus relinquebant, et ipsi se retro in alium locum paulisper recipiebant. Tum Persæ, impetu facto, capiebant pecora, et præda facta exsultabant.
CXXXI. Id quum sæpius fieret, ad extremum Darius, quid consilii caperet, incertus hærebat. Quod ubi animadverterunt Scytharum reges, præconem ad eum miserunt dona ferentem, avem et murem et ranam et quinque sagittas. (2) Hæc adferentem dona interrogarunt Persæ, quænam esset mens datorum; et ille respondit, nihil aliud sibi mandatum fuisse, nisi ut his datis quamprimum abiret: ipsos autem Persas, si sapientes essent, cognoscere jussit, quidnam ista dona significarent. Quo audito responso, consultabant inter se Persæ.
CXXXII. Et Darii quidem sententia erat, Scythas sese et terram et aquam ipsi tradere: id quod inde colligebat, quod mus in terra viveret, eodem fructu atque homo vescens, rana vero in aqua viveret, avis autem similis admodum esset equo; denique tela illos tradere, tamquam suam fortitudinem. (2) Hanc Darius sententiam dixerat. Cui opposita erat Gobryæ sententia, unius e septem viris qui Magum oppresserant. Is conjectabat, dona illa hæc significare: «Nisi aves facti, o Persæ, in cœlum evolaveritis, aut in mures conversi subeatis terram, aut ut ranæ in paludes insilieritis, salvi hinc non revertemini, hisce sagittis confixi.»
CXXXIII. In hunc igitur modum dona illa Persæ interpretabantur. Interim una illa Scytharum pars, cui antea mandatum fuerat, ut ad Mæotidem paludem custodiam agerent, tum vero, ut Ionibus ad Istrum in colloquium venirent, ubi ad pontem pervenere, hæc ad eos verba fecerunt: «Viri Iones, venimus libertatem vobis adferentes, si quidem audire nos volueritis. (2) Cognovimus enim, mandasse vobis Darium, nonnisi sexaginta dies custodire pontem, hisque elapsis, si intra id tempus ille non adfuerit, in patriam vestram abire. (3) Nunc igitur, si hoc quod vobis edicimus feceritis, extra culpam et apud illum eritis, et apud nos: ad constitutum diem manete, eoque elapso discedite.» Hæc quum se facturos Iones essent polliciti, ocyus illi retro se proripuerunt.
CXXXIV. Reliqui Scythæ, postquam dona, quæ diximus, ad Darium miserant, instructis peditibus equitibusque in aciem sunt progressi, tamquam prælium commissuri. Quibus jam in acie stantibus, quum forte lepus in medium prosiluisset, ut quisque leporem conspexit, ita eum persequi cœpit. (2) Turbatis itaque illorum ordinibus, et orto clamore, caussam Darius quæsivit hujus tumultus, qui apud hostes ortus esset. Quos ubi comperit leporem persequi, dixit ad hos cum quibus et alias communicare sermones consueverat: «Nimium nos hi viri contemnunt: ac mihi nunc plane videtur, de Scythicis donis recte Gobryas judicasse. (3) Quoniam igitur me quoque judice hæc ita se habent, bono consilio opus est, quo tutus nobis hinc sit receptus.» Ad hæc Gobryas: «Rex, inquit, mihi quidem satis etiam auditu cognita erat horum hominum paupertas: nunc vero, postquam in eorum terram adveni, magis etiam cognovi, videns quo pacto nos ludibrio habeant. (4) Itaque mihi sic faciendum videtur: quamprimum nox aderit, incensis ignibus sicut alias facere consuevimus, deceptis eis ex militibus qui ad tolerandos labores nimis infirmi sunt, et adligatis asinis omnibus, hinc abeundum, priusquam aut Scythæ ad Istrum pergant pontem rescissuri, aut Iones etiam consilium aliquod, quod nos perdat, capiant.» Hæc Gobryas suasit.
CXXXV. Deinde, ut nox adfuit, eo consilio Darius usus est. Morbosos ex militibus, et quorum jacturam minimi faciebat, asinos item omnes religatos, in castris quo loco erant reliquit. (2) Reliquit autem et asinos et infirmos milites hac caussa, ut asini clamorem tollerent: homines autem, infirmitatis quidem caussa relinquebantur; sed species nempe prætendebatur, regem cum flore exercitus de improviso adgressurum esse Scythas, et hos interim debere castra tueri. (3) Hoc postquam iis qui relinquebantur significaverat Darius, incensis ignibus, quamprimum ad Istrum redire properavit. Tum vero asini, procul a cœtu cui adsueverant relicti, multo tumultuosiorem etiam ruditum edebant; asinos autem audientes Scythæ prorsus existimarunt, suo loco mansisse Persas.
CXXXVI. Orta luce, qui relicti erant, proditos se esse intelligentes a Dario, manus ad Scythas tendebant, ea quæ par erat dicentes. Quibus illi auditis, propere collectis copiis omnibus, et duo illa quæ diximus juncta Scytharum agmina, et unum tertium cum Sauromatis, et Budini et Geloni, simul omnes persecuti sunt Persas, recta versus Istrum directo itinere. (2) At, quum major pars Persici exercitus pedestris esset, nec itinerum esset peritus, utpote viis non tritis, Scythicus autem exercitus esset equestris, et compendiorum itineris gnarus; accidit, ut a se invicem aberrarent, et multo prius Scythæ, quam Persæ, ad pontem pervenirent. (3) Qui ubi cognoverunt, nondum advenisse Persas, Ionibus, qui in navibus erant, hæcce dixere: «Viri Iones, dierum numerus vobis præteriit: itaque male facitis, quod adhuc manetis. (4) At, quoniam huc usque metu mansistis, nunc quidem solvite pontem, et ocyus abite, recuperata libertate gaudentes, et diis atque Scythis habentes gratiam. Cum illo autem, qui adhuc vester fuit dominus, ita nos agemus, ut adversus nullum populum posthac arma sit moturus.»
CXXXVII. Super his itaque deliberarunt Iones. Et Miltiadis quidem Atheniensis, qui dux et tyrannus erat Chersonesitarum ad Hellespontum, hæc erat sententia, parerent Scythis, et Ioniam liberarent. Cui opposita erat Histiæi sententia Milesii, dicentis, nunc quidem unumquemque ipsorum in sua civitate regnare; Darii vero eversa potentia, nec se Mileti, neque alium quemquam ullius civitatis imperium porro posse obtinere: fore enim ut quæque civitas populari uti imperio malit, quam uni parere. (2) Hanc sententiam postquam Histiæus dixit, protinus omnes huic sunt adsensi, quum prius Miltiadis probassent consilium.
CXXXVIII. Fuere autem hi, qui in illa deliberatione suffragia ferebant, et gratia valebant apud regem: Hellespontiorum quidem tyranni, Daphnis, Abydenus; Hippoclus, Lampsacenus; Herophantus, Parienus; Metrodorus, Proconnesius; Aristagoras, Cyzicenus; et Ariston, Byzantius: (2) hi ex Hellesponto adfuere. Ex Ionia vero: Strattis, Chius; Æaces, Samius; Laodamas, Phocæensis; et Histiæus, Milesius, cujus erat in medium proposita sententia, Miltiadi contraria. Ex Æolensibus unus aderat vir nobilis, Aristagoras Cymæus.
CXXXIX. Hi igitur postquam Histiæi probaverant sententiam, hæc præterea et facienda et dicenda decreverunt: pontis quidem partem solvendam, quæ Scytharum ripam spectaret, solvendam autem ad teli jactum; quo et facere aliquid viderentur, nihil licet facientes, et ne Scythæ tentarent vim adferre et Istrum ponte transire: dicendumque, dum pontis partem ad Scythas spectantem solverent, se omnia facturos quæ Scythis grata essent futura. (2) Has conditiones Histiæi sententiæ adjecerunt. Deinde nomine omnium Histiæus Scythis hæc respondit: «Viri Scythæ, utilia et benigna attulistis, et opportune properastis. Ut autem, quæ a vobis proficiscuntur, benigne fiunt in nostrum commodum; sic et nos vobis studiose morem gerimus. (3) Ut enim videtis, solvimus pontem; et omne studium adhibebimus, quo libertatem recuperemus. Dum vero nos in hoc solvendo occupamur, interim commodum fuerit, ut vos istos quæratis; et, postquam repereritis, eam ab illis, quam par est, pœnam et vestro et nostro nomine sumatis.»
CXL. Tum Scythæ, fidem iterum adhibentes Ionibus, vera eos dicere sibi persuadentes, reversi sunt, Persas inquisituri; sed iterum tota via, qua illi transiere, aberrarunt. Cujus erroris ipsi Scythæ caussa fuere, eo quod pascua omnia in illa regione corruperant, aquasque obstruxerant. (2) Id enim ni fecissent; facile, si voluissent, Persas inventuri erant: nunc[TR5] per id ipsum consilium, quod optime a se initum putabant, decepti sunt. (3) Scythæ igitur per ea terræ suæ loca proficiscentes quærebant Persas, ubi et pabulum erat equis et aqua, rati per eadem loca Persas quoque se recipere: at illi eamdem viam tenentes retrogressi sunt, qua prius erant[TR6] profecti; atque ita ægre tandem locum trajectus repererunt. (4) Quum vero noctu advenirent solutumque offenderent pontem; gravis eos metus incessit, ne Iones sese deseruissent.
CXLI. Erat tunc apud Darium vir Ægyptius, omnium hominum vocalissimus. Hunc Darius jussit, in ripa Istri stantem, vocare Histiæum Milesium. Quod ubi ille fecit, exaudita prima compellatione Histiæus naves omnes ad trajiciendum exercitum expedivit, pontemque junxit.
CXLII. Atque ita Persæ effugerunt: Scythæ vero, illos inquirentes, iterum ab eis aberrarunt. Et exinde Scythæ Ionas, quatenus liberi sunt, mollissimos et effœminatissimos omnium hominum esse judicant; quatenus vero de eisdem ut servis verba faciunt, mancipia aiunt esse dominis quam maxime dedita et fidelissima. Hæc dicteria in Ionas jactant Scythæ.
CXLIII. Darius, per Thraciam profectus, Sestum in Chersonneso pervenit: unde ipse quidem navibus in Asiam trajecit, ducem vero exercitus in Europa reliquit Megabazum, virum Persam: cui Darius olim singularem habuerat honorem, hoc in eum verbo coram Persis dicto. (2) Mala Punica comedere cupiverat Darius: qui postquam primum aperuit malum, quæsivit ex eo frater Artabanus, quidnam esset, cujus tantum sibi numerum esse cuperet, quantus numerus granorum in Punico malo? Cui Darius respondit: malle se tot numero Megabazos habere, quam Græciam suæ potestati subjectam. (3) Hæc in Persis dicens, illum honoraverat: tunc vero eumdem imperatorem reliquit cum octo myriadibus de suo exercitu.
CXLIV. Idem Megabazus hoc dicto, quod jam relaturus sum, immortalem sui memoriam apud Hellespontios reliquit: nam quum Byzantii agens audiret, Calchedonios septemdecim annis ante Byzantios urbem suam in ea regione, ubi sita est, condidisse; hoc igitur audito de Calchedoniis dixit, eos cæcos illo tempore fuisse: etenim, quum pulcrior fuisset locus condendæ urbi, turpiorem non fuisse electuros, ni cæci fuissent. (2) Ille igitur Megabazus, imperator tunc relictus in Hellespontiorum regione, armis subegit civitates, quæ cum Medis non sentiebant.
CLXV. Dum hæc ille agebat, per idem tempus alia ingens expeditio militaris in Libyam suscepta est; cujus caussam ego exponam, postquam hæcce prius commemoravero. (2) Argonautarum nepotes, a Pelasgis eis, qui Atheniensium mulieres Braurone rapuerant, Lemno ejecti, navigarant Lacedæmonem; et sedibus in Taygeto captis, ignem incenderant. (3) Id conspicati Lacedæmonii, misso nuncio sciscitabantur, quinam essent, et unde. Nuncio hi respondent, Minyas se esse, heroum illorum filios, qui in Argo navi navigassent: ab illis, postquam Lemnum adpulissent, esse se procreatos. (4) Lacedæmonii, audita hac narratione de genere Minyarum, iterum miserunt qui ex illis quærerent, quo consilio in ipsorum venissent terram, et ignem accenderent. (5) Dixerunt, a Pelasgis ejectos se ad parentes venire: æquissimum enim esse ita fieri: cupereque cum illis habitare, honorum participes, et terræ portionem sortitos. (6) Placuit tunc Lacedæmoniis, Minyas recipere eis conditionibus, quas ipsi proposuerant: maxime vero, ut hoc facerent, movit eos hoc, quod Tyndaridæ participes fuerant expeditionis Argonautarum. Itaque receptis Minyis et terræ portionem adsignarunt, et per tribus eosdem distribuerunt. Et illi statim matrimonia contraxerunt; uxoresque suas, quas Lemni duxerant, aliis elocarunt.
CXLVI. Haud multo vero interjecto tempore, jam insolescere Minyæ cœperunt, regni participes fieri postulantes, et alia patrantes nefaria. (2) Itaque interimere eos decrevere Lacedæmonii; et prehensos in custodiam misere. Supplicio autem adficiunt Lacedæmonii, quoscumque morte plectunt, nocturno tempore, interdiu vero neminem. (3) Quum igitur in eo essent ut supplicio eos adficerent, uxores Minyarum, quæ cives erant, et primariorum Spartanorum filiæ, precatæ sunt ut ipsis liceret in carcerem intrare, et cum suo cujusque marito colloqui. Et hi illas introire passi sunt, nullum inde dolum suspicati: quidquid habebant vestium, id maritis dabant; ipsæ maritorum vestes induebant. Ita Minyæ, muliebri vestitu induti, quasi mulieres, egrediebantur: eoque modo postquam evasere, iterum in Taygeto sedes ceperunt.
CXLVII. Per idem vero tempus Theras, filius Autesionis, Tisameni nepos, Thersandri pronepos, Polynicis abnepos, colonos duxit Lacedæmone. Erat hic Theras, genere Cadmeus, avunculus filiorum Aristodemi, Eurysthenis et Proclis: qui quoad minores fuerant ætate, Theras tutor illorum nomine regnum Spartæ administraverat. (2) Postquam autem adoleverunt sororis filii, regnumque capessiverunt, graviter ferens Theras ab aliis regi, qui regnum ipse gustasset; negavit Lacedæmone se mansurum, sed ad cognatos suos ait navigaturum. (3) Erant autem in insula, quæ Thera nunc vocatur, cui olim Calliste nomen fuerat, Membliari posteri, Pœcilis filii, natione Phœnicis. (4) Cadmus enim, Agenoris filius, Europam quærens, ad Theram quæ nunc vocatur adpulerat; ibi quum adpulisset, tum, sive quod ei placeret illa regio, sive alia quapiam caussa permotus, reliquit in ea insula quum alios Phœnices, tum ex cognatis suis Membliarum: (5) itaque hi Callistam quæ tunc vocabatur habitabant per octo hominum generationes, priusquam Theras Lacedæmone eo advenisset.
CXLVIII. Ad hos igitur Theras cum multitudine quadam e Spartanorum tribubus profectus est, una cum illis habitaturus, et neutiquam insula eos ejecturus, sed admodum sibi eorum animos concilians. (2) Jam, quum Minyæ ex carcere profugi in Taygeto consedissent, et de eis interficiendis deliberarent Lacedæmonii, deprecatus est Theras ne fieret cædes, pollicitus se illos ex ipsorum finibus educturum. (3) Cui sententiæ quum cessissent Lacedæmonii, tribus navibus triginta remorum Theras ad Membliari posteros navigavit; non utique omnes secum Minyas ducens, sed exiguum eorum numerum. (4) Nam major pars in Paroreatarum et Cauconum fines se contulit: hisque terra sua ejectis, in sex partes sese partiti sunt, et deinde in eadem regione hæcce oppida condiderunt, Lepreum, Macistum, Phrixas, Pyrgum, Epium, Nudium; quorum quidem pleraque ab Eleis mea ætate eversa sunt. Insula autem, quam dixi, a conditoris nomine Thera est adpellata.
CXLIX. Filius autem Theræ enavigare cum patre noluerat: itaque dixerat pater, se eum relinquere tamquam ovem inter lupos: (græce ὄῖν ἐν λύχοις): a quo dicto nomen huic adolescenti Œolycus (Ovilupus) inditum est, idque nomen dein invaluit. (2) Hujus Œolyci filius fuit Ægeus; a quo Ægidæ nomen habent, magna tribus Spartæ. Qua ex tribu viris quum in vita non manerent liberi, ex oraculi edicto statuerunt templum Furiis Laii et Œdipodis dedicatum: et ex eo tempore mansere illis liberi, itemque in Thera insula eis qui ex his viris progeniti sunt.
CL. Hactenus Lacedæmoniorum narratio et Theræorum consentit: quæ his subjungam, ea soli Theræi memorant ita accidisse. (2) Grinus, Æsanii filius, unus ex posteris hujus Theræ, quum rex Theræorum esset, Delphos venit, hecatomben offerens nomine civitatis: sequebanturque eum et alii ex civibus, atque etiam Battus, Polymnesti filius, de Euphemi genere, unius ex Minyis. (3) Grino vero, regi Theræorum, quum de aliis rebus consuleret oraculum, edixit Pythia, civitatem debere eum in Libya condere. Tum ille respondit: «At equidem, o Rex, ætate jam sum provectior, et gravis ad majus quidpiam moliendum. Quin tu aliquem ex junioribus hisce id facere jube.» Ista dicens, Battum digito monstravit. (4) Et hæc quidem tunc. Deinde vero, postquam abierant, neglexerunt oraculi effatum; quum nec Libya ubi esset nossent, nec auderent coloniam mittere obscuram in rem.
CLI. Post hæc vero per septem annos non pluit Theræ; arboresque ipsis in insula omnes, una excepta, exaruerant. Consulentibus igitur oraculum Theræis, objecit Pythia coloniam in Libyam deducendam. (2) Itaque, quum nullum aliud ipsis esset mali remedium, in Cretam nuncios mittunt, qui quærerent, an Cretensium aliquis, aut inquilinorum, in Libyam umquam pervenisset. (3) Nuncii per Cretam oberrantes, quum in alia oppida, tum Itanum venerunt; ubi cum purpurario quodam, cui nomen erat Corobius, sermones miscent, qui eis ait, ventis se in Libyam fuisse delatum, et quidem in Plateam insulam Libyæ venisse. (4) Hunc igitur hominem, proposita mercede, Theram ducunt. Et ex Thera mittuntur primum exploratores, haud multi numero: quibus quum viam in Plateam hanc insulam Corobius monstrasset, relinquunt ibi Corobium cum nescio quot mensium cibariis, et ipsi ocyus domum navigarunt, nuncium Theræis de illa insula relaturi.
CLII. Quibus ultra constitutum tempus redire differentibus, Corobium omnia defecerunt. (2) Deinde vero Samia navis, Ægyptum petens, cujus nauclerus Colæus erat, ad Plateam hanc delata est: et Samii, postquam a Corobio rem omnem cognoverunt, unius anni cibaria ei reliquerunt. (3) Tum hi, ex insula profecti, quum Ægyptum petentes navigarent, subsolano vento sunt abrepti, et, non intermittente vi venti, per Herculis columnas transvecti, Tartessum pervenere, divino quodam numine eos deducente. (4) Erat ea tempestate integrum hoc emporium: itaque iidem inde redeuntes, maximum Græcorum omnium, quorum certior quædam ad nos notitia pervenit, ex mercibus lucrum fecerunt, post Sostratum utique, Laodamantis filium, Æginetam: cum hoc enim nemo alius contendere potest. (5) Samii vero decimam lucri partem eximentes, sex talenta, ahenum faciendum curarunt, ad crateris Argolici modum, circa quod sunt grypum capita prominentia: atque in Junonis templo hoc ahenum dedicarunt, impositum tribus æneis colossis septenorum cubitorum, qui genubus innituntur. (6) Ab hoc autem facto primum ingens amicitia Cyrenæis Theræisque cum Samiis contracta est.
CLIII. Theræi vero, postquam, relicto in insula Corobio, Theram redierant, renunciarunt, esse a se insulam in Libyæ ora conditam. (2) Placuit igitur Theræis, ut e singulis ditionis suæ locis, quæ numero septem erant, viri mitterentur, ita quidem ut frater cum fratre sorte contenderet uter in coloniam abiret: ducemque eorum atque regem Battum designarunt. Ita igitur duas naves quinquaginta remorum in Plateam miserunt.
CLIV. Hæc Theræi memorant: in reliqua narratione Theræis cum Cyrenæis convenit. Nam quod ad Battum spectat, neutiquam cum Theræis Cyrenæi consentiunt. Rem enim hi ita narrant. (2) Est Cretæ urbs Axus, cujus rex fuit Etearchus. Is quum filiam haberet matre orbam, nomine Phronimam, aliam duxit uxorem. Hæc post illius matrem domum ducta, voluit etiam re ipsa noverca esse Phronimæ, multis eam malis adficiendo, et quidlibet adversus eam moliendo: ad extremum, impudicitiæ crimen ei inferens, persuasit marito rem ita esse. (3) Et ille, persuasus ab uxore, nefarium in filiam facinus machinatur. Aderat tunc Axi Themison, civis Theræus, mercaturam faciens. Hunc, hospitio exceptum, jurejurando adstringit ad operam sibi in ea re, quam ab illo petiturus esset, navandam. (4) Qui quum interposito juramento fidem suam dedisset, adductam ei tradidit filiam suam, jubens ut abductam in alto mari demergeret. Themison, fraudem jurisjurandi indigne ferens, soluto hospitio, hæcce fecit: (5) accepta puella, navi profectus est: ubi vero in alto fuit, quo se exsolveret jurisjurandi religione ab Etearcho sibi oblata, funibus religatam puellam in mare demisit, rursusque extractam secum Theram duxit.
CLV. Inde Phronimam domum suam sumpsit Polymnestus, spectatus vir apud Theræos, eaque pro pellice usus est. Circumacto tempore natus est huic ex illa filius, hæsitante voce et balbutiente; cui nomen impositum est Battus, ut quidem Theræi et Cyrenæi aiunt: ut vero mihi videtur, aliud statim impositum ei nomen erat; Battus vero deinde demum, postquam in Libyam pervenit, nominatus est, nomine sumpto ab oraculo quod ei Delphis editum erat, et a dignitate quam inter suos habuit: (2) regem enim Libyes Battum vocant; eaque de caussa puto Pythiam, oraculum edentem, Libyca illum lingua adpellasse, quum sciret regem eum fore in Libya. Nam postquam ille ad virilem pervenit ætatem, Delphos profectus est, de voce sua consulturus; (3) consulenti autem hæc respondit Pythia:
Batte, vocis caussa venisti: at te rex Phœbus Apollo
in Libyam mittit ovibus divitem, coloniæ conditorem.
quasi dixisset Græco sermone utens, «Rex, vocis caussa venisti.» (5) Tum vero ille respondit: «O Rex, equidem veni, vocis meæ caussa te consulturus; tu vero mihi alia respondes impossibilia, jubens me coloniam in Libya condere: quanam tandem vi? qua hominum manu?» (6) Quæ ille dicens, non persuasit Pythiæ ut aliud sibi responsum daret. Quum igitur eadem, quæ antea, ei responderet; interim Battus, illa relicta, Theram rediit.
CLVI. Post hæc et in hunc ipsum et in reliquos Theræos denuo ira dei incubuit. Et Theræi caussam ignorantes calamitatum, Delphos misere qui de præsentibus malis consulerent. Quibus Pythia respondit, si cum Batto Cyrenen in Libya coloniam conderent, melius cum ipsis actum iri. (2) Miserunt posthæc Theræi Battum cum duabus navibus quinquaginta remorum: sed hi, postquam in Libyam navigarunt, quoniam cæteroquin quod agerent non habebant, Theram sunt reversi. (3) At redeuntes telis repelerunt Theræi, nec adpellere ad terram passi sunt, sed retro navigare jusserunt. Illi igitur, necessitate coacti, navibus retro abierunt: et insulam condiderunt ad oram Libyæ sitam, cui nomen (ut supra dictum) Platea. Dicitur autem hæc insula pari esse magnitudine, atque nunc est urbs Cyrenæorum.
CLVII. Hanc insulam postquam per biennium habitarant, quum nihil illis prospere cederet, uno suorum ibi relicto, reliqui omnes Delphos navigarunt: oraculumque adeuntes, responsum petiere, dicentes, Libyam se habitare, nec idcirco melius secum agi. (2) Ad hæc illis tale responsum Pythia dedit:
Si tu Libyam ovium nutricem melius nosti,
qui non adiisti, quam ego qui adii; valde miror tuam sapientiam.
Quæ Battus cum suis ubi audivit, retro navigavit: nec enim illos condenda colonia, quasi mandato satisfecissent, prius absolvit deus, quam in ipsam Libyam pervenissent. (3) Igitur postquam in insulam pervenerunt, recepto eo quem ibi reliquerant, in ipsa Libya e regione insulæ locum eum condiderunt cui nomen Aziris; quem amœnissimi colles cum nemoribus et vallibus utrimque includunt, et ab altero latere amnis præterfluit.
CLVIII. Hunc locum quum per sex annos incoluissent, septimo anno, precantibus indigenis, et meliorem in locum sese illos perducturos esse pollicentibus, persuasi sunt hunc relinquere. (2) Duxeruntque eos Libyes inde moventes occidentem versus: per pulcerrimam autem regionem, ne eam transeuntes Græci viderent noctu eos transduxerunt, diei horam ita commensi: nomen huic regioni Irasa est. (3) Deinde eos ad fontem duxerunt, qui Apollini sacer perhibetur, dixeruntque: «Viri Græci, hic vobis commodum est habitare: hic enim perforatum est cœlum.»
CLIX. Jam, quousque et Battus vixit, coloniæ conditor, qui annos regnavit quadraginta, et hujus filius Arcesilaus, qui sedecim annos regnavit, habitarunt hanc regionem Cyrenæi tot numero, quot initio in coloniam fuerant missi. Tertio vero regnante, Batto cognomine Felice, Græcos omnes Pythia edito oraculo induxit, ut in Africam navigarent, cum Cyrenæis eam frequentaturi: invitaverant enim illos Cyrenæi, agrorum partitionem polliciti. (2) Oraculum Pythiæ tale erat:
Serior in Libyen quisquis pervenerit almam
post dicretum agrum, mox hunc, affirmo, pigebit.
Postquam igitur magna hominum multitudo Cyrenen confluxit, finitimi Libyes, magna regionis parte exclusi, rexque eorum, cui nomen erat Adicran, quippe agris exuti et contumeliose habiti a Cyrenæis, missis in Ægyptum legatis, Apriæ regi Ægypti sese tradiderunt. (3) Et ille ingentem Ægyptiorum contractum exercitum contra Cyrenen misit. Cui Cyrenæi cum suis copiis in regionem cui Irasa nomen et ad fontem Thestin obviam progressi, prælio cum Ægyptiis commisso victoriam reportarunt. (4) Ægyptii enim, Græcorum arma prius non experti, illosque aspernati, ita cæsi sunt, ut eorum pauci quidam in Ægyptum redierint. Cujus cladis culpam ipsi Apriæ tribuentes Ægyptii protinus ab eo defecerunt.
CLX. Batti hujus filius fuit Arcesilaus; qui postquam regnum suscepit, primum cum fratribus suis discordias exercuit; donec hi, illo relicto, in alium Libyæ locum concesserunt, inter seque inito consilio urbem hanc condiderunt, cui nomen inditum, quod etiam nunc obtinet, Barca; simulque Afris, ut a Cyrenæis deficerent, persuaserunt. (2) Post hæc Arcesilaus adversus hos Afros, qui fratres suos receperant, et ab ipso defecerant, arma movit. Afri vero, illum metuentes, ad Libyes versus orientem incolentes confugerunt: (3) et Arciselaus, fugientes secutus, et Leuconem usque, Libyæ oppidum, persecutus est: ibi adgredi eum Libyes statuerunt. Qui prælio commisso tam insignem victoriam reportarunt de Cyrenæis, ut ex iis septem millia armatorum in illo loco ceciderint. (4) Post eam cladem ægrotans Arcesilaus, quum medicamentum sumpsisset, a fratre Learcho strangulatus est. Learchum vero uxor Arcesilæ, cui nomen erat Eryxo, per dolum occidit.
CLXI. Arcesilao in regnum successit filius Battus, pede claudus neque integer. Cyrenæi vero ob tristem rerum suarum statum Delphos miserunt qui deum consulerent, qua inita ratione optime res suas administrarent. (2) Quos Pythia jussit ex Mantinea Arcadiæ moderatorem arcessere. Petierunt igitur Cyrenæi a Mantinensibus: hique illis dederunt virum inter cives probatissimum, cui nomen erat Demonax. Hic vir igitur postquam Cyrenen pervenit, cognitis rebus singulis, primum in tres tribus distribuit Cyrenæos, partitione in hunc modum instituta: (3) Theræorum et eorum qui in vicinia habitabant [sive periœcorum], unam partem constituit; alteram partem Lacedæmoniorum et Cretensium; tertiam reliquorum insularium. Deinde, regi Batto eximios tribuens agros et sacerdotia, reliqua omnia, quæ antea regum fuerant, populo in medium posuit.
CLXII. Jam, regnante quidem hoc Batto, iste rerum status duravit. Sub hujus autem filio Arcesilao multæ turbæ de honoribus sunt exortæ. Arcesilaus enim, Batti claudi filius et Pheretimæ, negavit se toleraturum rerum statum a Mantinensi Demonacte ordinatum, verum honores et privilegia repetiit suorum majorum. (2) Inde excitata seditione victus, Samum profugit: mater vero Pheretima, et ipsa fugiens, Salaminem Cypri se recepit. (3) Salaminem per id tempus tenuit Euelthon, is qui thuribulum illud spectatu dignum Delphis dedicavit, quod est in Corinthiorum thesauro repositum. (4) Hunc adiens Pheretima, exercitum ab eo petiit, qui se et filium Cyrenen reduceret. At ei Euelthon quidlibet magis, quam exercitum, dedit. Et illa accipiens dona, bonum quidem, ait, et hoc esse; melius vero illud fore, si petenti sibi daret exercitum. His verbis, quoties donum aliquod accepit, usa est. (5) Postremo Euelthon dono ei misit fusum aureum et colum, cui lana etiam circumdata. Quumque idem dictum Pheretima repeteret, respondit Euelthon, talia munera dari mulieribus, non exercitum.
CLXIII. Per idem tempus Arcesilaus, Sami moratus, unumquemque excitabat spe dividendorum agrorum proposita. Quumque jam magnam manum contraxisset, Delphos est profectus, de reditu consulturus oraculum; (2) cui Pythia hoc dedit responsum: «Quattuor Battis et quattuor Arcesilais, per octo hominum generationes, dat Loxias regnum obtinere Cyrenæ: ulterius vero ut ne conemini quidem hortatur. (3) Tu tamen, quum domum redieris, quietus esto: et quando fornacem repereris plenum amphoris, ne excoque amphoras, sed ad auram illas emitte. Sin excoxeris fornacem, ne in circumfluum intres: alioqui peribis tu et pulcerrimus taurus.»
CLXIV. Hoc a Pythia accepto responso Arcesilaus, sumptis secum Samiis, Cyrenen rediit. Et ibi rerum potitus, editi oraculi non erat memor, sed pœnas repetivit exsilii sui ab adversariis. (2) Horum autem alii regione prorsus excesserunt: alios vero, in potestatem suam redactos, Arcesilaus Cyprum misit, ibi interficiendos. At hos quidem Cnidii, suam ad oram delatos, servarunt, et Theram miserunt. Alios vero Cyrenæorum nonnullos, qui in privatam Aglomachi magnam turrim confugerant, circumdata materia Arcesilaus cremavit. (3) Quo patrato facinore animadvertens hanc esse oraculi sententiam, quod noluisset Pythia ut repertas in fornace amphoras excoqueret, Cyrenæorum urbe ultro abstinuit, mortem timens oraculo significatam, et circumfluam illam existimans esse Cyrenen. (4) Habuit uxorem, cognatam sui, filiam regis Barcæorum, cui nomen erat Alazir: ad hunc se recepit. At ibi conspicati eum cives Barcæi et Cyrenæorum exsulum nonnulli in foro versantem interfecerunt, simulque cum illo socerum Alazirem. Ita Arcesilaus, oraculi responso sive volens sive præter suam voluntatem non obsecutus, fatum suum implevit.
CLXV. Dum Arcesilaus, mali sui sibi auctor, Barcæ versabatur, interim mater ejus Pheretima honoribus filii Cyrenæ fungebatur, quum cætera administrans, tum in senatu adsidens: postquam vero filium cognovit Barcæ periisse, relicta Cyrene in Ægyptum profugit. (2) Exstabant enim merita ab Arcesilao in Cambysen Cyri filium collata: erat quippe hic Arcesilaus, qui Cyrenen Cambysi tradiderat, et tributum ei pactus erat pendendum. In Ægyptum ubi pervenit Pheretima, supplex adiit Aryanden, suppetias sibi ferre rogans; caussam interserens, periisse filium suum eo quod Medorum favisset partibus.
CLXVI. Erat hic Aryandes præfectus Ægypti, a Cambyse constitutus; idem qui postea, quum se parem gereret Dario, interfectus est. Postquam enim cognovit viditque Darium cupere monumentum relinquere sui, quale nemo ante illum rex effecisset, æmulatus est eum, donec tandem mercedem retulit. (2) Etenim Darius aurum ita excoquendum curaverat, ut, quoad maxime fieri posset, esset purgatissimum; quo ex auro monetam procudit. Aryandes vero, Ægypti præfectus, idem ipsum argento fecit: atque etiam nunc purgatissimum argentum est Aryandicum. Id ubi eum facere cognovit Darius, alia in eum culpa collata, quasi adversus ipsum rebelasset, interficiendum curavit.
CLXVII. Tunc vero Aryandes hic, miseratus Pheretimam, pollicetur et universum qui in Ægypto erat exercitum, pedestrem et classiarium: duce nominato pedestrium copiarum Amasi, de Maraphiorum genere; navalium vero Badra, de genere Pasargadarum. (2) Priusquam autem mitteret exercitum, præconem in urbem Barcam misit, quæsiturum quis esset qui Arcesilaum interfecisset. Barcæi vero universi in se culpam receperunt, multa ab illo mala passos se esse dicentes. (3) Qua re cognita, tum demum exercitum cum Pheretima misit. Et hæc quidem caussa verbo tenus prætendebatur: missus autem, ut mihi quidem videtur, est exercitus hoc consilio, ut Libyes sub Persarum redigerentur potestatem. Sunt enim Libyum (sive Afrorum) multi atque varii populi: quorum pauci nonnulli regis imperio parebant, plerique autem nullam Darii habebant rationem.
CLXVIII. Habitant autem Libyes hoc modo, incipiendo ab Ægypto, primi Afrorum sedes habent Adyrmachidæ qui institutis quidem maximam partem utuntur Ægyptiis, vestem vero gestant, qualem cæteri fere Libyes. (2) Mulieres eorum in utraque tibia armillam gestant æneam: comam alunt; et pediculos, quos quæque capit, vicissim mordet, atque ita abjicit. (3) Hi soli ex cunctis Afris hoc faciunt: iidemque soli virgines, quum in eo sunt ut nubant, regi ostendunt; quarum quæcumque illi placet, eam rex devirginat. (4) Pertinent hi Adyrmachidæ ab Ægypto usque ad portum cui nomen est Plynus.
CLXIX. His contigui sunt Giligammæ, terram incolentes occidentem versus, usque ad Aphrodisiadem insulam. In hujus regionis medio ad oram sita est Platea insula, in quam Cyrenæi duxerant coloniam; in continente vero est Menelaius portus, et Aziris oppidum, quod incolebant Cyrenæi; (2) unde incipit silphium; pertinet autem silphium a Platea insula usque ad ostium Syrtis. Institutis hi utuntur iisdem fere atque ii de quibus ante dictum.
CLXX. Giligammarum, occidentem versus, finitimi sunt Asbystæ. Hi supra Cyrenen habitant: nec ad mare pertinent; oram enim maritimam Cyrenæi incolunt. (2) In regendis quadrigis non postremi sunt, sed vel maxime inter Afros omnes eminent. Instituta autem pleraque æmulantur Cyrenæorum.
CLXXI. Asbystis ab occidente contermini sunt Auschisæ. Hi super Barcam habitant, pertinentque ad mare circa Euesperidas. (2) In media Auschisarum ditione habitant Bacales, exiguus populus, ad mare pertinentes prope Tauchira, oppidum ditionis Barcææ. Iisdem institutis hi utuntur atque illi qui supra Cyrenen habitant.
CLXXII. Auschisarum horum, versus occidentem, finitimi sunt Nasamones, numerosus populus; qui æstate, relictis ad mare pecoribus, ad locum cui Augila nomen, adscendunt, palmulas collecturi: nascuntur enim ibi frequentes palmæ arbores, insigni magnitudine, et frugiferæ omnes. (2) Iidem locustas venantur, quas ad solem siccatas molunt, et deinde lacti inspersas una cum lacte bibunt. Uxores quidem quisque complures solet habere, sed promiscue cum quibuslibet coeunt: simili modo, atque Massagetæ, scipione prius in terram defixo concumbunt. (3) Quando primum uxorem ducit vir Nasamon, moris est ut prima nocte sponsa cum singulis deinceps convivis concumbat: et quilibet, postquam coiit, donum dat quod domo secum attulit. (4) Jurisjurandi et divinationis apud eos hi ritus sunt: jurant per viros qui inter ipsos justissimi et fortissimi dicuntur fuisse; per hos jurant, sepulcra eorum tangentes. Divinaturi, ad sepulcra accedunt majorum, et peractis precibus ibidem indormiunt: quodcumque dein visum quisque per somnum vidit, eo utitur. (5) Fidem sibi mutuo dant hoc modo: alter alteri ex sua manu præbet bibendum, vicissimque ex alterius bibit manu: quodsi liquoris nihil adest, pulverem humo sublatam lingunt.
CLXXIII. Nasamonibus contermini sunt Psylli. Hi tali modo interierunt: Notus ventus exsiccaverat receptacula, quæ habuerant, aquarum: est enim regio intra Syrtin omnis aquarum inops. Tum illi, re deliberata, communi consilio adversus Notum expeditionem susceperunt: (refero autem hæc, quæ Libyes narrant:) et, postquam in arenas pervenerunt, coortus Notus eos obruit. Quibus exstinctis, regionem eorum Nasamones occuparunt.
CLXXIV. Supra hos, meridiem versus, in regione feris frequente, habitant Garamantes; qui quemcumque hominem fugiunt; et cujuscumque commercium: nec arma ulla ad belli usum hi habent, nec pugnare norunt.
CLXXV. Hi igitur supra Nasamones habitant: juxta mare vero, et ab occidente, finitimi eorumdem Macæ sunt. Hi in medio capillos crescere sinentes, hinc vero atque illinc in cute tondentes, per hanc tonsuram cristas gerunt. In bellum proficiscentes, struthionum terrestrium pelles pro scutis gestant. (2) Per eorumdem ditionem Cinyps fluvius, ex colle profluens cui nomen Charitôn, (id est, Gratiarum collis) in mare provolvitur. Hic collis Charitôn nemoribus frequens est, quum reliqua Libya, quam adhuc commemoravi, arboribus nuda sit. A mari ad illum stadia sunt ducenta.
CLXXVI. Macis his proximi sunt Gindanes: quorum mulieres fascias ex pellibus ad pedum malleolos gestant unaquæque multas; idque hac de caussa fieri aiunt: ut cum quoque viro concubuit mulier, ita fasciam circumligat; et, quæ plurimas gestat, ea præstantissima esse judicatur, quippe a plurimis viris amata.
CLXXVII. Oram horum Gindanum, quæ in mare prominet, Lotophagi habitant; qui nullo alio cibo, nisi loti fructu, vitam sustentant. (2) Est autem loti fructus magnitudine baccæ lentisci, dulcedine vero similis fructui palmæ arboris. Parant vero Lotophagi etiam vinum ex eodem fructu.
CLXXVIII. Lotophages, secundum mare, excipiunt Machlyes; qui et ipsi quidem loto utuntur, verumtamen minus quam prædicti. (2) Pertinent hi ad flumen magnum, cui nomen Triton: infunditurque is fluvius in magnum lacum Tritonidem, in quo est insula cui nomen Phla. Hanc insulam, aiunt, Lacedæmonios ex oraculi effato colonis debuisse frequentare.
CLXXIX. Narratur vero etiam hæc historia: Iasonem, postquam sub Pelio navem Argo construxisset, quum alia hecatombe, tunc et tripode æneo in navem imposito, Peloponnesum esse circumvectum, Delphos profecturum, sed quum circa Maleam navigaret, vento borea abreptum et ad Libyam fuisse adpulsum; priusquam autem terram conspexisset, hæsisse in brevibus Tritonidis lacus. (2) Ibi tunc inopi consilii, nescientique quo pacto educeret navem, adparuisse aiunt Tritonem, jussisseque Iasonem, ut sibi daret tripodem illum; dicentem, se illis monstraturum exitum, et incolumes emissurum. (3) Cui postquam morem gessisset Iason, tum Tritonem illis tutum per brevia exitum monstrasse, et tripodem in suo templo deposuisse; ex eodem vero tripode oraculo edito rem omnem Iasoni ejusque sociisque prædixisse; nempe, si quis ex Argonautarum posteris tripodem illum abstulisset, tunc inevitabili necessitate centum urbes Græcas circa Tritonidem lacum esse condendas. Quæ ubi cognovissent Libyes hanc regionem incolentes, tripodem illos occultasse.
CLXXX. Machlyum horum finitimi sunt Ausenses; qui pariter atque illi Tritonidem lacum adcolunt, sed interfluente Tritone ab illis dirimuntur. Et Machlyes quidem in postica capitis parte comam alunt; Ausenses vero in anteriore. (2) Annuo Minervæ festo virgines horum duabus a partibus stantes pugnant invicem lapidibus atque fustibus, dicentes, indigenæ deo (quam Minervam nos vocamus) se patrio ritu officium præstare. Si quæ virgines ex vulneribus moriuntur, has falso nominatas virgines dicunt. (3) Priusquam vero illas ad pugnandum committant, hoc faciunt: pulcerrimam virginum publice exornant galea Corinthia reliquaque armatura Græcanica, et currui impositam circa lacum circumvehunt. (4) Quonam vero cultu virgines ornaverint priusquam Græci in eorum vicinia habitarunt, non habeo dicere: videntur mihi autem Ægyptiis armis eas instruxisse. Nam ab Ægypto et scutum et galeam autumo ad Græcos pervenisse. (5) Minervam autem perhibent esse Neptuni filiam et Tritonidis paludis; dedisse autem se ipsam Jovi, quum nescio quid haberet quod de patre conquereretur: Jovemque eam pro filia adoptasse. (6) Hæc quidem ita narrant. Cæterum promiscue cum mulieribus pecudum more coeunt, non una habitantes. Tertio quoque mense conveniunt viri: quo in conventu, postquam adultus est puer quem mulier peperit, cui viro similis reperitur puer, is ejus pater esse censetur.
CLXXXI. Quos adhuc recensui, hi sunt Nomades Libyes, mare adcolentes. Supra hos vero, mediterranea versus, feris frequens Libya est. Tum supra hanc Ferinam Libyam supercilium porrigitur arenosum, a Thebis Ægyptiis usque versus Herculeas pertinens columnas. (2) In eo supercilio per decem fere dierum iter sunt in collibus frusta salis, ingentibus grumis; et in cujuslibet collis vertice e medio sale exsilit aqua frigida ac dulcis: circaque illas aquas habitant extremi homines versus Desertam Libyam et ultra Ferinam. Et primi quidem, a Thebis decem dierum itinere distantes habitant Ammonii, qui templum Jovis habent, a Thebæi Jovis templo derivatum: nam etiam Thebis, ut ante dictum est, arietina facie est Jovis simulacrum. (3) Est autem ibi alia etiam aqua fontana: quæ mane tepida est, versus meridiem autem frigidior, ipso vero medio die admodum fit frigida, quo tempore hortos illi irrigant: (4) tum inclinante die minuitur paulatim frigus usque ad solem occidentem, ubi rursus tepida fit aqua: dein paulatim calescit magis, donec media nox adest; tunc vero fervens exæstuat: post mediam noctem rursus refrigescit usque ad auroram. Nomen fontis est Solis fons.
CLXXXII. Post Ammonios in eodem arenoso supercilio, post decem iterum dierum iter, tumulus salis est, similis Ammonio, item aqua; ibique rursus homines habitant: nomen ejus loci Augila est. Hic est locus, quo proficisci consueverunt Nasamones, palmulas collecturi.
CLXXXIII. Ab Augilis, rursus post decem dierum iter, alius est salis tumulus, et aqua, et frequentes palmæ arbores frugiferæ, quemadmodum et in cæteris tumulis. Ibi inhabitant homines, quibus nomen Garamantes, magnus admodum populus: qui humum in salem ingerunt, atque ita sementem faciunt. (2) Brevissima ab his via ad Lotophagos, a quibus iter est triginta dierum ad illos. In horum terra nascuntur etiam boves qui opisthonomi (retro pascentes) vocantur. Sunt autem opisthonomi hanc ob caussam, quod cornua habent antrorsum curvata; (3) qua de caussa retro gradientes pascuntur: nam antrorsum progredientes pasci non possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram impinguntur. Cæterum ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et corii crassitie duritieque. (4) Iidem Garamantes quadrigis venantur Troglodytas Æthiopas. Sunt enim hi Troglodytæ Æthiopes pedibus pernicissimi omnium hominum, de quibus fando relatum audivimus. (5) Vescuntur autem Troglodytæ serpentibus atque lacertis, et id genus reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili; sed strident veluti noctuæ.
CLXXXIV. Post Garamantes, interjecto iterum dierum decem itinere, alius est salis tumulus, et aqua: quo loco homines habitant, qui Atarantes vocantur.[TR7] Hi soli omnium, quos novimus, hominum innominati sunt: nam cuncti quidem in universum Atarantes nominantur, unicuique autem per se nullum nomen impositum est. (2) Iidem solem capitibus ipsorum imminentem exsecrantur et fœdis quibusque conviciis incessunt, eo quod et ipsos homines et ipsorum terram urendo vexet et consumat. (3) Deinde, post aliorum decem dierum iter, est alius salis tumulus, et aqua et circùm habitantes homines: cui salis tumulo proximus est mons, cui nomen Atlas; (4) angustus est, et circumcirca rotundus; idem ea esse altitudine perhibetur, ut vertices ejus conspici non possint; numquam enim nubibus vacare, nec æstate, nec hieme. Hunc montem cœli fulcrum esse aiunt indigenæ. (5) Ab hoc monte homines isti nomen invenere: Atlantes enim vocantur. Dicuntur autem hi nec animatum quidquam comedere, nec insomnia videre.
CLXXXV. Ad hos igitur usque Atlantes nomina edere possum populorum, supercilium illud habitantium; ulterius vero non possum. Porrigitur autem idem supercilium usque ad Herculeas columnas, atque etiam extra eas. (2) Suntque in illo ex denorum dierum itineris intervallo salis fodinæ, et homines ibi habitantes, quorum omnium domus ex salis grumis sunt exstructæ: nam iste jam Libyæ tractus pluvia caret; nec vero durare muri ædium illi possent, si plueret. (3) Effoditur autem ibi sal et albus colore, et purpureus. Ultra istud vero supercilium, versus meridiem et mediterranea Libyæ, deserta est terra, et aquis, feris, pluvia, lignis vacua, omnique humore prorsus destituta.
CLXXXVI. Itaque inde ab Ægypto usque ad Tritonidem quidem lacum sunt Nomades Libyes, carnium esu et lactis potu viventes. Vaccarum vero carnem hi non gustant, eamdem ob caussam propter quam nec Ægyptii: neque vero porcos alunt. (2) Vaccarum carne vesci Cyrenæorum etiam mulieres nefas ducunt propter Ægyptiam Isin, cujus in honorem etiam jejunia agunt et festos dies celebrant: Barcæorum vero mulieres non modo vaccas, sed ne porcos quidem gustant. Et hæc quidem ita se habent.
CLXXXVII. Qui vero ab occidente Tritonidis lacus habitant Libyes, hi non jam nomades sunt, neque eisdem utuntur institutis, nec pueris faciunt simile quiddam quod Nomades facere consuerunt. (2) Nomades enim Libyæ, haud satis scio an omnes, multi certe eorum hoc faciunt: quando pueri eorum quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice capitis lana ovium succida urunt, nonnulli etiam venas temporum; idque hac caussa faciunt, ne insequente tempore umquam ex pituita laborent e capite defluente: et hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine. (3) Revera enim Libyes præ omnibus hominibus, quos novimus, firmissima utuntur valetudine; an hac ipsa de caussa, equidem pro certo haud dixerim: sunt autem utique firmissima valetudine. (4) Quodsi pueros, dum inuruntur, convulsio corripit, inventa est ab eis medicina: inspersa hirci urina eis medentur. Refero autem quæ ab ipsis Afris narrantur.
CLXXXVIII. Sacrificiorum ritus apud Nomades hi sunt: ab aure pecudis auspiciantur, quam præcisam super humerum projiciunt: hoc facto, cervicem victimæ retro vertunt. Non autem immolant nisi Soli et Lunæ. (2) His Libyes cuncti sacra faciunt: sed, qui circa Tritonidem lacum sedes habent, hi Minervæ maxime, et post hanc Tritoni et Neptuno sacrificant.
CLXXXIX. Vestem vero et ægides, quibus instruuntur Minervæ imagines, a Libyssis adoptarunt Græci: præterquam enim quod pellicea est Libyssarum vestis, et quod fimbriæ, ex illarum ægidibus (thoracibus caprinis) pendentes, non serpentes sunt, sed ex loris factæ, reliqua omnia eodem modo instructa sunt. (2) Atque etiam nomen declarat, ex Libya venisse cultum quo instruuntur Palladia: quippe Libyssæ mulieres vesti suæ circumjiciunt nudas ægeas (thoraces ex pelle caprina) fimbriatas, rubia tinctas: ex his vero ægeis Græci ægidas denominarunt. (3) Videturque mihi etiam ululatus in sacris hic primum exstitisse: utuntur hoc enim maxime mulieres Libyssæ, et belle utuntur. Etiam quadrijugos equos jungere ab Afris didicerunt Græci.
CXC. Mortuos sepeliunt Nomades eodem modo atque Græci, exceptis Nasamonibus. Hi enim sedentes sepeliunt: eoque curant, ut æger, quum in eo est ut animum efflet, sedeat, nec supinus moriatur. (2) Domus illorum ex asphodelorum caulibus compactæ sunt, intertextis juncis; suntque portatiles. Hujusmodi istorum sunt instituta.
CXCI. Ab occasu Tritonis fluvii Ausensibus jam finitimi sunt Agricolæ Libyes, et stabilibus domibus utentes; quorum nomen est Maxyes. Hi in dextra capitis parte comam alunt, sinistram tondent: corpus vero minio tingunt. (2) Aiuntque se hi ex Trojanis viris esse oriundos. Regio hæc autem, et reliqua pars Libyæ occidentem spectans, multo frequentior est feris silvisque quam Nomadum regio. (3) Nam orientalis Libyæ tractus, quem Nomades incolunt, humilis est et arenosus, usque ad Tritonem fluvium: qui vero hinc ad occidentem vergit, qui Agricolarum est, is montanus admodum, et nemorosus, et feris bestiis frequens. (4) Sunt enim ibi immani magnitudine serpentes, sunt ibidem leones, et elephanti, et ursi, et aspides, et asini cornuti: sunt item cynocephali (canicipites), et acephali (sine capite homines) oculos in pectore habentes, ut quidem Libyes perhibent, et feri viri, feminæque feræ; denique alia multa numero monstra ficta et ementita.
CXCII. In Nomadum vero regione nihil horum, sed alia bestiarum genera hæcce: pygargi (de genere antiloparum), dorcades, bubali, asini, non cornuti illi, sed alii impoti, nempe qui non bibunt: tum oryes (sive oryges, antiloparum species), quorum ex cornibus conficiuntur Punicarum cithararum brachia (ad verticillos inserendos), bovis fere magnitudine bestia; sunt item bassaria, (de vulpium genere), hyænæ, hystrices, feri arietes, dictyes, thoes, pantheres, boryes, crocodili terrestres tricubitales, lacertis simillimi, struthiones terrestres, serpentes pusilli singulis cornibus instructi. (2) Et hæ ibi bestiæ sunt, et aliæ quæ item alibi, cervo et apro exceptis: cervus enim et aper in Africa omnino nullus reperitur. (3) Sunt autem ibidem murium tria genera; unum eorum qui bipedes vocantur: alii zegeries, Libyco nomine, quod Græca lingua colles significat: tertium genus, echinees. (4) Sunt etiam mustelæ, quæ in silphio nascuntur, Tartessiis simillimæ. Tot bestiarum genera habet hæc Nomadum Libycorum regio, quoad nos longissime percunctando comperire potuimus.
CXCIII. Maxyum Afrorum finitimi Zaueces sunt; quibus mulieres plaustra aurigantur, in bellum proficiscentibus.
CXCIV. His contigui sunt Gyzantes: apud quos plurimum mellis parant apes: multo vero major copia paratur hominum artificio. Hi omnes minio pinguntur; vescunturque simiis, quarum incredibilis copia in eorum montibus nascitur.
CXCV. Prope horum regionem, aiunt Carthaginienses, insulam esse, cui nomen Cyraunis, ducentorum stadiorum longitudine, latitudine arctam, in quam transiri e continenti possit: esse autem eam oleis et vitibus refertam. (2) Esse in eadem lacum, e quo virgines indigenæ pennis volucrium pice illitis ramenta auri ex limo referant. Hoc quidem an vere ita habeat nescio: scribo autem quæ narrantur. Fuerit autem omnino verum; quandoquidem etiam Zacynthi e lacu et ex aqua colligi picem ipse vidi. (3) Sunt ibi lacus quidem plures, quorum maximus est septuaginta pedum quaquaversum, duodecim pedum altitudine: in hunc[TR8] demittunt contum, cujus in extremo myrtus alligata est; hac myrto educunt picem, quæ odorem habet asphalti, cæterum Piericæ præstat pici. (4) Hanc infundunt in scrobem prope lacum effossam: et postquam probabilem picis copiam collegerunt, ex fovea illam in amphoras infundunt. Quidquid in lacum incidit, id terram subit, et in mari rursus comparet; abest autem mare a lacu fere quattuor stadia. Ita igitur etiam, quæ de insula illa narrantur ad Africam sita, non dissimilia vero sunt.
CXCVI. Narrant iidem Carthaginienses hæcce: esse locum Libyæ extra Herculeas columnas, hominesque ibi habitantes, quos quando ipsi mercandi caussa adeant, expositas e navi merces in ipso litoris crepidine[TR9] a se ordine disponi: tunc se, conscensis rursus navibus, excitare fumum. Indigenas, conspecto fumo, accedere ad mare, et deposito pro mercibus auro, rursus procul a mercibus discedere. (2) Tum Carthaginienses, navibus egressos, rem inspicere: et, si æquivalentem mercibus auri copiam repererint, ablato auro abire; sin minus, redire itidem in naves, ibique residere. Tum denuo accedentes illos aliud aurum ad prius adjicere, donec ipsis ut satis habeant persuaserint. (3) Nec vero alteros alteris facere injuriam: nam nec sese aurum tangere priusquam sibi pretium æquivalens mercibus fuerit visum; nec illos mercibus prius imponere manus quam ipsi accepissent aurum.
CXCVII. Hi sunt Africæ populi, quos potui commemorare: et horum quidem plerique Medorum regem neque nunc curant, neque tunc ullam ejus habuerunt rationem. Hoc vero solum adhuc de hac terra dicendum habeo, quattuor nationes illam incolere, nec plures, quoad nos novimus: quarum nationum duæ indigenæ sunt; duæ vero non sunt: Libyes et Æthiopes, indigenæ; illi ad septemtrionem, hi ad meridiem Libyæ habitantes: Phœnices vero et Græci, advenæ sunt.
CXCVIII. Videtur mihi autem bonitate soli neutiquam præstare Libya, ut cum Asia aut cum Europa possit conferri; excepta sola Cinype; nam idem regioni nomen est atque fluvio. (2) Hæc vero regio fructuum cerealium proventu par est optimæ terrarum omnium; et reliquæ Libyæ prorsus dissimilis. Habet enim nigrum solum; frequentibus rigatur fontibus: et nec siccitatem timet, nec a nimiis imbribus inundata læditur; pluit enim in hac Libyæ parte. (3) Proventuum frumenti eadem ratio et mensura est, atque in Babylonica terra. Est vero etiam bona terra quam Euesperitæ colunt; nam, quando ubertate præstat messis, fert terra horum centuplum; sed Cinyps trecentuplum.
CXCIX. Cyrenaica regio, quæ altissima est hujus tractus Libyæ, quem Nomades tenent, tres in se tempestates continet, miratu dignas. (2) Primum maritimus tractus fructibus turget et ad messem vindemiamque maturus est. His collectis fructibus, medius tractus, supra maritimum porrectus, quem colles vocant, ad messem maturescit. Denique comportatis ex hoc medio tractu fructibus, turgescunt etiam et ad maturitatem pervenerunt illi, qui in altissimo terræ tractu nascuntur. Ita quando epotus comestusque est primus fructus, tunc opportune adest extremus: adeoque per octo menses collectio fructuum Cyrenæos occupat. Sed hæc quidem hactenus dicta sunto.
CC. Persæ ab Aryande ex Ægypto auxilio missi Pheretimæ, postquam Barcam venere, obsidione cinxerunt urbem, postulantes ut traderentur cædis Arcesilai auctores. Sed conditionem non accepere oppidani, quippe quorum universa multitudo particeps erat culpæ. (2) Itaque oppugnarunt Barcam Persæ novem continuos menses, et cuniculos agentes quibus in urbem intrarent, et validas in murum impressiones facientes. Sed cuniculos indagavit reperitque faber ærarius æneo scuto. Re enim secum perpensa, circumtulit scutum intra murum, et pavimento urbis admovit. (3) Jam alia loca, ubi illud admovebat, surda erant; qua parte vero erant cuniculi, ibi sonum edebat æs scuti. Itaque ibidem ex adverso cuniculum agentes Barcæi interficiebant Persas terram fodientes. Ita indagati cuniculi sunt: impressiones vero in murum factas valide repellebant Barcæi.
CCI. His rebus quum in multum temporis duceretur, multique ex utrisque caderent, ac minime pauciores ex Persarum numero, dux pedestrium copiarum Amasis hoc consilium capit. (2) Intelligens vi capi Barcæos non posse, dolo vere posse, hæc facere instituit: noctu latam fodit fossam, cui ligna parum valida instravit, superque ligna humum ingessit, ita ut superficies reliquæ terræ esset æqualis. Ut illuxit, Barcæos ad colloquium invitavit; cui lubentes illi morem gesserunt: et ad extremum placuit compositionem invicem inire. (3) Compositionem autem fecerunt, super occulta fossa sacrificantes, in has conditiones: quousque hæc terra ita maneret, firmum manere jusjurandum: et Barcæos promittere mulctam se regi soluturos; Persas vero, nihil porro se contra Barcæos novaturos. (4) Peracto fœdere, Barcæi his fidem adhibentes, et ipsi egrediebantur urbe, et hostium quisquis vellet intra muros ingredi patiebantur, omnibus apertis portis. At Persæ, disrupto occulto ponte, in urbem irruebant. (5) Pontem autem, quem fecerant, hac caussa ruperunt, ut starent juramento quo pacti erant cum Barcæis, tamdiu ratum fore fœdus, quamdiu terra hæc in eo statu, quo tunc esset, maneret. Rupto autem ponte, non amplius firmum manebat fœdus.
CCII. Jam igitur Pheretima Barcæorum eos, qui cædis faciendæ maxime fuerant auctores, deditos sibi a Persis, circa murum crucibus suffixit, et uxorum eorumdem præsectas mammas pariter circa murum in seriem suspendi. (2) Reliquos vero Barcæos Persis prædæ loco permisit, exceptis Battiadis et eis qui cædis non fuissent participes: his vero urbem Pheretima tradidit.
CCIII. Reliquos igitur Barcæos captivos abducentes Persæ redierunt: qui quum ad Cyrenæorum urbem accesserunt, Cyrenæi, oraculi cujusdam religione se soluturi, per ipsam urbem illos passi sunt transire. (2) Per quam dum transivit exercitus, Bares, navalibus copiis præfectus, capi urbem jussit: at Amasis, pedestris dux exercitus, ne id fieret prohibuit; contra solam Barcam, dicens, nec contra aliam Græcam urbem se esse missum. Deinde vero, postquam transierant et in colle resederant Jovis Lycæi, pœnituit eos Cyrenen non tenuisse; iterumque ingredi urbem tentarunt: sed Cyrenæi non admiserunt. (3) Tum Persas, nemine licet repugnante, metus incessit: et cursu se inde ad sexaginta fere stadia receperunt, ibique resederunt. Ubi dum stativa habuit exercitus, advenit ab Aryande nuncius, qui illos revocaret. Et Persæ, commeatum sibi præberi precati a Cyrenæis, accepto ab eisdem commeatu in Ægyptum abierunt. (4) At inde excipientes illos Libyes, ut quisque tardabat morabaturque, ita eum interficiebant, quo vestitu ejus reliquoque adparatu potirentur: donec reliqui in Ægyptum pervenerunt.
CCIV. Hic Persarum exercitus longissime in Africa usque ad Euesperidas pervenerat. Quos vero ex Barcæis captivos abduxerant, hos ex Ægypto procul a patria amandatos ad regem miserunt: rexque Darius vicum illis Bactrianæ regionis habitandum concessit. Et illi vico huic nomen imposuere Barcam, quæ Barca ad meam usque ætatem in Bactriana habitata erat.
CCV. Nec vero Pheretima bono vitæ fine usa est. Etenim simul atque, capta de Barcæis ultione, ex Libya in Ægyptum redierat, misere obiit: vivens quippe vermibus scatuit e cute enatis. Ita nempe hominibus vindictæ nimis atroces invidiosæ sunt apud deos. Talis igitur et tanta vindicta fuit, quam de Barcæis cepit Pheretima, Batti filia [sive uxor].
[TR1] "Ub" → "Ubi"
[TR2] "orientem versus, declines" → "orientem versus declines"
[TR3] "sunt" → "sunt."
[TR4] "hahitantibus" → "habitantibus"
[TR5] "nuuc" → "nunc"
[TR6] "erat" → "erant"
[TR7] "vocatur" → "vocantur"
[TR8] "hnnc" → "hunc"
[TR9] "cripidine" → "crepidine"
I. Persæ, quos in Europa Darius reliquerat, quibus præerat Megabazus, primos ex Hellespontiis Perinthios, parere nolentes regis imperio, subegerunt. Iidem Perinthii superiori tempore a Pæonibus quoque male fuerant mulctati. (2) Pæones, Strymonem adcolentes, oraculi responso moniti erant ut arma adversus Perinthios moverent, et, si quidem Perinthii oppositis castris ipsis invocassent, nominatim compellantes, tum hos invaderent; sin non inclamassent, non invaderent. Idque fecerunt Pæones. (3) Quibus quum castra Perinthii opposuissent in suburbio, ex provocatione triplex instituebatur certamen singulare; etenim virum cum viro, et equum cum equo committebant, et canem cum cane: (4) et duobus certaminibus vicerunt Perinthii. Qui quum præ gaudio pæanem canerent, tum conjectantes Pæones hoc esse quod significasset oraculum, dixerunt inter se: «Nunc impletum nobis oraculum fuerit, nunc nostrum opus est.» Et cantantes Perinthios adgressi Pæones, ingentem reportarunt victoriam paucosque ex illis reliquos fecerunt.
II. Hæc olim a Pæonibus in hunc modum gesta erant. At tunc fortiter pro libertate pugnantes Perinthii, jam multitudine victi sunt a Persis et Megabazo. (2) Subacta Perintho, per Thraciam exercitum circumducens Megabazus, cuncta oppida, cunctosque populos ibi habitantes, sub regis imperium redegit: hoc enim illi mandatum erat, a Dario, subigere Thraciam.
III. Thracum natio, post Indos utique, maxima est nationum omnium: qui sub unius essent imperio, aut concordes inter se essent, invicti forent, et longe populorum omnium, ut mihi quidem videtur, potentissimi. At hoc ipsum difficile est illis, atque impossibile, ut fiat umquam: eam ob caussam infirmi sunt. (2) Habent autem, pro regionum diversitate, multa ac varia nomina: sed eisdem moribus institutisque utuntur omnes, exceptis Getis, et Trausis, et qui ultra Crestonæos habitant.
IV. Et Getarum quidem instituta, qui immortales se esse prædicant, supra exposui. Trausi vero, aliis quidem in rebus ab reliquis Thracibus nihil differunt; sed recens apud eos natis ac denatis hoc faciunt: (2) natum circumsident cognati, et miserantur, quot quantaque mala oporteat eum, ex quo natus sit, implere, omnia quæ homines manent mala commemorantes. Denatum vero jocantes lætantesque terra condunt, commemorantes quot quantisque malis sit liberatus, quamque omni parte beatus.
V. Apud eos qui supra Crestonæos habitant, hic mos obtinet: uxores quilibet vir plures habet: jam, quando vir moritur, magna fit inter uxores disceptatio et acris amicorum contentio super hac quæstione, quænam ex uxoribus carissima fuerit marito. Dein, quæ talis judicata est et cui hic honos habetur, illa, a viris atque mulieribus collaudata, jugulatur super tumulum ab his qui eam proxime cognatione attingunt, et jugulata una cum marito sepelitur: reliquæ vero magnæ sibi calamitati id ducunt; namque maximum hoc eis probrum censetur.
VI. Reliqui Thraces hisce utuntur institutis. Vendunt liberos suos, in alias terras abducendos. Virgines non custodiunt, sed congredi cum quibusque voluerint viris patiuntur: uxores vero severe custodiunt; emunt autem uxores a parentibus ingenti pretio. (2) Punctam notis habere cutem, nobile judicatur: impressa non habere stigmata, ignobile. Otiosum esse, honestissimum habetur, terram colere, quam maxime inhonestum. Ex bello et præda vivere, laudatissimum. Hi sunt præcipui illorum mores.
VII. Deos autem solos colunt hosce: Martem, et Bacchum, et Dianam. Reges vero eorum, præter privatos cives, Mercurium maxime colunt deorum, et per hunc solum jurant; dicuntque a Mercurio se esse prognatos.
VIII. Sepulturæ apud divites hæc ratio est: per triduum exponunt mortuum, prius illum deplorantes, sed mox victimarum omne genus mactantes, lautaque celebrantes convivia. Deinde sepeliunt combustum, aut etiam non combustum terra condunt. Postquam tumulum adgesserunt, certaminum varia proponunt genera, in quibus maxima pretia ponuntur, ut consentaneum est, his qui singulari certamine vincunt. Hæc est sepulturæ apud Thracas ratio.
IX. A septemtrione hujus regionis quinam habitent homines, pro certo dicere nemo potest. Illud quidem adparet, esse trans Istrum desertam terram et infinitam. Solos tantum resciscere potui trans Istrum habitantes homines, quibus nomen perhibetur esse Sigynnæ, Medica veste utentes: (2) quorum equos aiunt esse toto corpore hirsutos, pilis ad quinque (latos) digitos longis; exiguos illos, et simos, et parum validos ad viros vehendos; plaustris autem junctos, esse velocissimos; et eam ob causam plaustris vehi indigenas. (3) Pertinere autem horum fines fere usque ad Enetos, qui ad Adriam habitant. A Medis autem sese ortos dicunt. Quonam vero pacto Medorum hi fuerint coloni, exputare quidem non queo: sed longo temporis tractu fieri utique omnia possunt. Cæterum Sigynnæ apud Ligures super Massiliam habitantes, institores vocantur; apud Cyprios vero, hastæ.
X. Narrant quidem Thraces, apes occupare terras trans Istrum, eaque caussa non posse homines ulterius progredi. Quæ mihi parum probabiliter ab his dici videntur; quoniam constat frigoris impatientes esse istas bestiolas: sed propter frigus inhabitatæ mihi videntur esse regiones sub septemtrionibus sitæ. (2) Hæc sunt igitur quæ de hac regione memorantur. Cæterum maritimum illius tractum, ut supra dixi, Megabazus sub Persarum redegit potestatem.
XI. Darius simulatque trajecto Hellesponto Sardes pervenit, recordatus est beneficii ab Histiæo Milesio in se collati, et consilii a Mytilenæo Coe dati. Itaque his Sardes arcessitis optionem dedit. (2) Et Histiæus quidem, utpote Mileti tyrannus, nullam sibi insuper tyrannidem postulavit: petiit vero Myrcinum Edonidem, cupiens in ea urbem condere. (3) Hanc igitur hic optavit. Coes vero, ut qui non tyrannus, sed privatus esset, petiit Mytilenæ tyrannidem. Impetrato uterque quod optaverat, eo se contulit.
XII. Posthæc oblata Dario est res talis, qua conspecta incessit eum cupido mandandi Megabazo, ut Pæonas subigeret, et ex Europa in Asiam abstractos mitteret. Res ea hujusmodi fuit. Erant Pigres et Mantyas, viri Pæones: qui, postquam Darius in Asiam trajecerat, cupientes ipsi tyrannidem occupare Pæoniæ, Sardes venere, secum ducentes sororem, magnam statura, et forma præstantem. (2) Hi observato tempore quum Darius in Lydorum suburbio in publico sederet, hocce instituerunt: sororem, quam poterant optime instructam, aquandum miserunt, vas in capite gestantem, ex brachio post se ducentem equum, simulque linum nentem. (3) Ut præteribat mulier, advertit Darii animum: etenim nec ex Persarum more, nec ex Lydorum hoc erat, quod illa faciebat, nec ullius Asiatici populi moribus conveniens. Igitur quum ea res animum regis advertisset, misit satellitum nonnullos, jussos observare quid equo faceret hæc mulier. (4) Itaque hi pone sequebantur: illa vero, ubi ad fluvium pervenit, aquavit equum; quo aquato, vas suum aqua replevit et eadem via præteriit, aquam super capite gestans, equum ex brachio post se trahens, et manu fusum torquens.
XIII. Miratus Darius quæ partim ex speculatoribus audivit, partim ipse vidit, jussit coram se adduci mulierem. Ea ut adducebatur, aderant simul fratres ejus, qui haud procul alicubi, quid ageretur, speculati erant. (2) Interrogante Dario, cujas illa esset, responderunt juvenes, esse se Pæones, illamque suam esse sororem. Denuo interrogat rex: quinam vero homines Pæones sint, et ubi terrarum habitent; denique quid illi sibi vellent quod Sardes venissent. (3) Responderunt illi, venisse ut traderent se regi; esse autem Pæoniam regionem ad Strymonem fluvium; Strymonem vero haud procul abesse ab Hellesponto; esse autem Pæones Teucrorum ex Troia colonos. (4) Quæ quum illi singula ex rei veritate dixissent, rogavit rex, an etiam omnes ibi mulieres ita essent laboriosæ. Cui illi, rem ita habere, prompte responderunt: nam ea ipsa caussa hæc ita instituerant.
XIV. Ibi tum ad Megabazum, quem in Thracia copiarum ducem reliquerat, literas scripsit Darius, jubens eum Pæonas e sedibus suis abstrahere, ad seque abducere, et ipsos et liberos eorum et uxores. (2) Protinusque eques, nuncium delaturus, cucurrit ad Hellespontum; eoque trajecto, literas Megabazo reddidit. Quibus ille perlectis, viæ ducibus ex Thracia sumptis, bellum intulit Pæonibus.
XV. Qui ubi resciverunt adversus se proficisci Persas, junctis copiis obviam illis progressi sunt versus mare, existimantes ab hac parte conaturos esse Persas terram suam invadere. (2) Sic igitur exercitum Megabazi, adversus se proficiscentem, prohibere parati Pæones erant. At Persæ, certiores facti conjunctis copiis Pæones aditum terræ suæ a parte maris custodire, secuti viæ duces, per superiora loca iter fecerunt: itaque, insciis Pæonibus, oppida illorum invadunt, viris vacua, illaque facile, utpote defensoribus nudata, ceperunt. (3) Deinde Pæones, postquam resciverunt capta sua esse oppida, continuo dispersi, ad suos quique lares sese contulerunt, Persisque se dediderunt. Atque ita Pæonum hi qui Siropæones vocantur, et qui Pæoplæ, et qui usque ad Prasiadem lacum habitabant, e sedibus suis abstracti, in Asiam sunt abducti.
XVI. Sed qui circa Pangæum montem habitant, et Doberes, et Agrianes, et Odomanti, item qui ipsum lacum Prasiadem incolunt, hi nullatenus subacti sunt a Megabazo; (2) quamquam et hos, qui hunc lacum incolunt, conatus erat sub potestatem redigere Persarum. Lacum autem hi incolunt tali modo. Stant in medio lacu tabulata, altis palis instrata, quæ angustum habent ex continente aditum uno ponte. (3) Palos, super quibus strata sunt tabulata, olim cives universi publico nomine statuerant. Deinde vero invaluit usus, ut iidem hoc modo statuantur: ut quisque uxorem ducit, quas quidem permultas unusquisque ducit, ita pro quaque uxore tres palos statuit, ex monte adductos, cui nomen Orbêlus. (4) Habitant hic autem tali modo: unusquisque super tabulatis illis tugurium habet, in quo vitam agit, et januam demissilem, quæ per tabulatum deorsum fert ad paludem. Parvulos autem pueros puellasque sparto ex pede adligant, metuentes ne imprudentes decidant. (5) Equis et jumentis pro pabulo pisces præbent. Est autem horum tanta copia, ut, quando quis demissilem januam reclinavit, et vacuam corbam ex fune in aquam demisit, brevi interposita mora plenam piscibus extrahat. Sunt autem piscium illorum duo genera, quos papraces et tilones adpellant. Ex Pæonibus igitur ii qui subacti erant, in Asiam sunt abducti.
XVII. Megabazus, subactis Pæonibus, legatos misit in Macedoniam, septem viros Persas, qui post illum spectatissimi erant in exercitu. Missi hi sunt ad Amyntam, terram et aquam ab illo postulaturi nomine Darii regis. (2) Est autem a Prasiade palude via brevis admodum in Macedoniam. Primum enim, proxima ab hac palude est metallifodina, ex qua postero tempore talentum argenti quotidie redibat Alexandro: post hoc metallum si montem superaveris cui Dysorus nomen, in Macedonia eris.
XVIII. Persæ igitur hi legati, ubi ad Amyntam pervenere, intromissi petierunt ab eo regi Dario terram et aquam: et ille hæc dedit, et ad hospitium illos vocavit, magnificeque instructa cœna peramice Persas accepit. (2) Post cœnam, bibendo certantes, hæc dixere Persæ: «Hospes Macedo, nobis Persis mos est, quando lautam celebramus cœnam, tunc etiam pellices et legitimas uxores adducere, et sedes illis inter nos tribuere. Tu igitur, quoniam benevole nos excepisti, et magnificam adposuisti cœnam, tradisque regi Dario terram et aquam, nostrum sequere morem.» (3) Ad hæc Amyntas: «Persæ, inquit, nobis quidem neutiquam hic mos est; sed separantur viri a mulieribus. Sed quoniam vos, qui estis domini, hoc insuper postulatis, etiam hoc vobis aderit.» (4) His dictis, mulieres arcessivit Amyntas. Quæ ubi vocatæ advenerant, ordine consederunt ex adverso Persarum. (5) Tum vero Persæ, formosas conspicientes mulieres, Amyntæ dixere, parum prudenter hoc esse factum: satius enim fuisse futurum, prorsus non advenire mulieres, quam, postquam venissent, non adsidere, sed ex adverso sedere, oculorum ipsis dolorem. (6) Coactus igitur Amyntas, adsidere eas jussit. Quod ubi fecerunt mulieres, Persæ protinus mammas illarum contrectare, quippe gnaviter adpoti, non nemo etiam osculari conabatur.
XIX. Et Amyntas quidem[TR1] hæc videns, quamvis iniquo ferens animo, nihil movebat, supra modum metuens Persas. At Alexander, Amyntæ filius, præsens vidensque hæc, utpote juvenis et malorum inexpertus, continere se nequaquam amplius potuit. Igitur indigne rem ferens, dixit ad patrem: «Tu quidem, pater, concede ætati, abi hinc, et da te quieti, nec ulterius adside compotationi: ego vero hic manebo, omniaque necessaria hospitibus præbebo.» (2) Ad hæc Amyntas, intelligens novi quiddam audacius moliri Alexandrum: «Intelligo fere, fili, inquit, sermonem tuum hominis esse excandescentis; et velle te, me dimisso, novum quidpiam moliri. Atqui oro te, nihil novi adversus hos viros moliaris, ne nos disperdas: sed patere fieri, quæ hic agi vides. Quod autem me, ut hinc abeam, mones, tibi obsequar.»
XX. Postquam Amyntas, hæc precatus, abiit; tum vero Persas Alexander his verbis est adlocutus: «Harum mulierum, hospites, facilis vobis usus patet; sive cum omnibus velitis concumbere, sive quibuscum ex illis volueritis: (2) de hoc vos ipsi, quid vobis videatur, significate. Nunc vero, quum fere adpropinquet tempus cubitum eundi, et pulcre vos videam adpotos, mulieres has, si placet vobis, sinite lavari, et exspectate lotas redituras.» (3) Hæc dicta quum collaudassent Persæ, mulieres abeuntes dimisit in gynæceum: ipse vero Alexander viros lævi mento, tot numero quot erant feminæ, muliebri cultu ornatos, pugionibusque instructos, introduxit. Quos producens, sic Persas adloquitur: «Videmini, Persæ, convivio a nobis omni munificentia instructo fuisse excepti: nam et alia quæcumque in promptu habuimus, et quæ insuper vobis præbenda potuimus reperire, ea vobis omnia adposita sunt: et nunc ecce hoc etiam, quod omnium maximum est, et matres nostras et sorores larga liberalitate vobis exhibemus; quo cognoscatis, nos omni honorum genere, quibus digni estis, vos esse prosequutos; utque etiam regi, qui vos misit, renuncietis, virum Græcum, Macedoniæ sub regis auspiciis præfectum, laute vos et mensa et lecto excepisse.» (4) Hæc locutus Alexander, juxta quemque Persam virum Macedonem, quasi mulierem nempe, adsidere jussit: qui mox Persas, contrectare illos conantes, interfecerunt.
XXI. Hac igitur morte hi perierunt, et ipsi, et illorum famulitium: nam et plaustra, et famuli, et multa adparatuum genera illos secuta erant; quæ omnia simul cum ipsis evanuerunt. (2) Haud multo post vero acris inquisitio horum virorum caussa a Persis instituta est: sed inquirentes Alexander inhibuit continuitque astu, et multa pecunia, et sorore sua, cui nomen erat Gygæa, in matrimonium data Bubaræ quidem, viro Persæ, duci eorum quibus inquisitio horum qui perierant mandata erat. Ita Persarum istorum cædes silentio compressa est.
XXII. Fuisse hos a Perdicca oriundos (Amyntam et Alexandrum) origine, ut ipsi aiunt, Græcos, et ego verum esse scio, et in sequentibus historiis demonstrabo Græcos fuisse. Agnoverunt vero etiam hi, qui Olympiæ certamina Græcorum administrant, ita se rem habere. (2) Etenim quum Alexander solennibus ludis cuperet certare, et ob id ipsum Olympiam esset profectus, Græci, quibuscum concursurus erat, excludere eum voluerunt; dicentes, barbarorum non esse hoc certamen, sed Græcorum. At Alexander, postquam se origine esse Argivum demonstravit, Græcus esse judicatus est; et, quum stadio esset certaturus, sors ei cum primo excidit. Et hæc quidem ita gesta sunt.
XXIII. Megabazus, Pæonas ducens, ad Hellespontum pervenerat; indeque, eo trajecto, Sardes pervenit. (2) Quumque per id tempus Histiæus Milesius jam muro muniret locum eum, quem dono optanti dederat Darius, mercedem custoditi pontis, qui locus ad Strymonem fluvium est, et Myrcinus vocatur; Megabazus, cognito quod agebat Histiæus, simulatque cum Pæonibus, quos regi adducebat, Sardes pervenit, hæc ad Darium verba fecit: (3) «O rex, quamnam tu rem fecisti? homini Græco, acri et callido, urbem possidendam dedisti in Thracia, ubi copiosa ad construendas naves est materia, et multi sunt remiges, et argenti metalla; et frequentes circum habitant Græci, frequentesque barbari, qui hunc ducem nacti, facient quidquid ille jusserit sive die sive nocte. (4) Tu igitur hunc virum ista agentem inhibe; ne domestico premaris bello: leni vero modo inhibe ad te arcessitum. Postquam autem in potestate eum habueris, danda opera ne amplius ille ad Græcos perveniat.»
XXIV. Hæc locutus Megabazus facile Dario persuasit, intelligenti recte illum futura prospicere. Deinde ad Histiæum Myrcini versantem nuncium misit Darius, qui hæc ei diceret: «Histiæe, rex Darius hæc ait: Ego, studiose quærens, neminem reperio, qui mihi meisque rebus magis, quam tu, faveat: idque non verbis, sed factis, habeo compertum. (2) Nunc igitur, quum magnas res gerendas animo volvam, fac omnino me convenias, ut eas tecum communicem.» His verbis fidem habens Histiæus, magnique faciens regis esse consiliarius, Sardes pervenit. (3) Qui ubi in regis venit conspectum, his verbis eum Darius est adlocutus: «Histiæe, ego te hac caussa arcessivi. Simul atque e Scythia redii, tuque mihi fuisti ex oculis, protinus nullius alius rei tantum me desiderium cepit, quam tui videndi, et tecum sermones miscendi; quippe gnarus, omnium bonorum pretiosissimum esse virum amicum, qui tam intelligens sit, quam benevolus: quæ duo ego in te adversus res meas cognovi, inesseque tibi possum testari. (4) Quare bene fecisti quod ad me adveneris, tibique ego hæc propono: missam fac Miletum, et recens conditam in Thracia urbem: me vero sequere Susa euntem, et habe quæ ego habeo, meusque esto commensalis et consiliarius.»
XXV. His dictis Darius, postquam Artaphernem, fratrem suum eodem patre natum, præfectum nominaverat Sardium, Susa est profectus, Histiæum secum ducens. Copiis vero maritimæ oræ præsidentibus ducem nominavit Otanem; (2) cujus patrem Sisamnen, unum ex judicibus regiis, Cambyses rex, quod accepta pecunia injustam pronunciasset sententiam, interfecerat, interfectoque totam detraxerat pellem, et scissis ex detracta pelle loris intenderat sellam, in qua ille sedens jus dixerat: quo facto rex filium ejusdem Sisamnæ, quem interfectum excoriaverat, in patris locum nominaverat judicem, monitum ut recordaretur quanam in sella jus dicens sederet.
XXVI. Hic igitur Otanes, qui in illa sedere sella jussus erat, nunc successor imperii datus Megabazo, Byzantios cepit et Calchedonios: Antandrum item expugnavit in Troade terra, et Lamponium: deinde, acceptis a Lesbiis navibus, Lemnum cepit et Imbrum, utramque per id tempus adhuc a Pelasgis habitatam.
XXVII. (Lemni igitur, fortiter quidem pugnantes resistentesque per aliquod tempus, deinde male sunt adfecti. Qui ex his reliqui fuere, iis Lycaretus, Mæandrii frater, regis Sami, a Persis est præfectus. Is Lycaretus Lemno imperans mortuus est.) (2) Caussa autem hæc erat: omnes istos in servitutem redegit evertitque Otanes, in alios culpam conferens quod desertores fuissent Scythicæ expeditionis; in alios, quod exercitum vexassent Darii e Scythia revertentem. Has ille res gessit, dum hoc ducatu functus est.
XXVIII. Brevis deinde malorum fuit intermissio; sed mox ex Naxo et Mileto exorta rursus mala sunt Ionibus. (2) Naxus per id tempus omnes insulas opulentia superabat. Eademque tempestate Miletus quum per se ipsa magis, quam umquam florebat, tum universæ Ioniæ princeps habebatur. Superioribus vero temporibus eadem civitas per duas hominum generationes seditionibus quammaxime fuerat adflicta, donec res ejus composuerunt Parii: hos enim ex omnibus Græcis conciliatores elegerant Milesii.
XXIX. Conciliarunt eos autem Parii hoc modo. Postquam cives ex his nobilissimi Miletum pervenerunt, quum pessime apud illos administratam viderent rem domesticam, dixerunt peragrare se velle illorum regionem. (2) Quod ubi fecerunt, totamque peragrarunt Milesiorum ditionem; ubicumque in desolata regione viderunt agrum bene cultum, nomen ejus qui erat agri dominus scripto consignabant. (3) Percursa universa regione, in qua quidem raros hos invenerant; simulatque in urbem descenderunt, concione convocata, hos ipsos designarunt qui civitatem administrarent, quorum agros bene cultos repererant: videri enim, aiebant, eosdem rem etiam publicam eadem diligentia administraturos, qua privatam rem suam administrassent. Reliquos vero Milesios, qui prius dissensionibus inter se concertaverant, hisce parere jusserunt. In hunc modum Parii res composuerunt Milesiorum.
XXX. Tunc vero ex his, quas dixi, civitatibus mala cœperunt Ioniæ oriri hoc modo. E Naxo cives nonnulli opulenti in exsilium acti erant a populo qui patria pulsi Miletum venerunt. (2) Administrabat tunc Miletum Aristagoras Molpagoræ filius, gener et consobrinus Histiæi, Lysagoræ filii, quem per id tempus Susis Darius detinebat. Fuit enim Histiæus Mileti tyrannus, eratque tunc Susis quum Naxii advenerunt, qui prius hospites fuerant Histiæi. (3) Hi ubi Miletum venerunt, rogarunt Aristagoram, ut militum aliquam manum sibi præberet qua adjuti in patriam redirent. Et ille, secum reputans, si ipsius opera in patriam hi rediissent, dominum se fore Naxi; prætendens Histiæi hospitium, his verbis cum eis egit: «Ego[TR2] quidem, inquit, non tantam hominum manum polliceri vobis possum, quæ sufficiat ad vos, invitis his qui Naxum urbem nunc tenent, in patriam reducendos: audio enim octo millia cetratorum esse Naxiis, et longarum navium magnum numerum. Operam vero dabo omni adhibito studio. (4) In hunc autem modum rem perficere cogito. Est mihi amicus Artaphernes, Hystaspis filius, Darii regis frater, qui universæ præest oræ Asiæ, et numerosum habet exercitum, navesque multas: hunc virum puto, quod cupimus, esse effecturum.» (5) His auditis, Naxii mandatum dant Aristagoræ, ut quam posset optime hanc rem perficiat, et dona polliceatur Artapherni, et stipendium militibus ab ipsis persolvendum: magnas quippe spes habebant, quando Naxi adparuissent, omnia facturos Naxios quæ ipsi jussissent, pariterque insulanos omnes: nulladum enim ex Cycladibus his insulis per id tempus in Darii erat potestate.
XXXI. Aristagoras ubi Sardes pervenit, cum Artapherne egit, memorans, esse Naxum insulam, non ita quidem amplam, alioqui vero pulcram bonamque, et Ioniæ vicinam: esseque in ea et opes magnas et multa mancipia. «Tu igitur, inquit, in hanc regionem mitte exercitum, qui exsules in eam reducat. (2) Id si feceris, partim, magnæ tibi a me præsto sunt pecuniæ, præter sumptus belli, quos æquum est ut nos, qui exercitum petimus, persolvamus: partim vero, insulas adquires regi, et ipsam Naxum, et ex illa pendentes Parum et Andrum, aliasque quæ Cyclades vocantur. (3) Inde vero impetu facto facile adgredieris Eubœam, amplam et opulentam insulam, Cypro haud minorem, et subactu admodum facilem. Sufficiunt autem naves centum ad has omnes in regis redigendas potestatem.» (4) Respondet Artaphernes his verbis: «Tu vero, quæ ex utilitate sunt regiæ domus proponis, et recte hæc omnia mones, præterquam quod ad numerum spectat navium. Nam loco centum navium, paratæ tibi erunt primo vere ducentæ. Oportet vero hisce rebus etiam regis auctoritatem accedere.»
XXXII. His auditis, Aristagoras lætus Miletum rediit. Artaphernes vero, misso Susa nuncio, postulatisque Aristagoræ cum rege communicatis, postquam probavit rem ipse quoque Darius, ducentas instruxit triremes, magnamque admodum multitudinem et Persarum et sociorum contraxit, (2) ducemque horum constituit Megabaten, virum Persam de genere Achæmenidarum, suum et Darii consobrinum; eumdem cujus filiam Pausanias Lacedæmonius, Cleombroti filius, si vera fama est, postero tempore in matrimonium sibi desponsavit, cupiens tyrannus fieri Græciæ. Megabate duce constituto, exercitum istum ad Aristagoram misit Artaphernes.
XXXIII. Megabates, adsumtis ex Mileto Aristagora, et Ionico exercitu, et exsulibus Naxiis, navibus profectus est quasi in Hellespontum navigaturus. Ubi vero prope Chium fuit, ad Caucasa continuit naves, inde vento borea in Naxum trajecturus. (2) Ibi, quum non esset in fatis ut hac classe Naxii perderentur, res accidit hujusmodi. Dum custodias navium obit Megabates, forte in nave Myndia nemo erat qui custodiam ageret. Qua re ille indignatus, jussit satellites quærere hujus navis præfectum, cui nomen erat Scylax, repertumque ita vincire, ut per thalamiam (per foramen per quod infimi remi exstant) navis suæ trajiceretur, capite extrorsum eminente, corpore versus interiora porrecto. (3) In hunc modum vincto Scylace, renunciat aliquis Aristagoræ, hospitem Myndium a Megabate ita vinctum contumelioseque habitum esse. Et abit ille ad Persam, veniam pro illo precans: a quo quum nihil impetrasset, ipse Myndiam navem adit, illumque solvit. (4) Quo cognito indignatus Megabates, cum Aristagora expostulavit. Cui hic dixit: «Ad te vero quid hæ res pertinent? nonne te Artaphernes misit qui mihi pareas, navigesque quo ego jussero? rebus alienis quid te immisces?» (5) Hæc postquam dixit Aristagoras, iratus Megabates, ut nox advenit, navigio Naxum misit nonnullos, qui Naxiis omnia quæ ipsis imminerent significarent.
XXXIV. Neutiquam enim exspectaverant Naxii, adversus se illam dirigi expeditionem. Postquam vero intellexerunt, continuo ad tolerandam obsidionem sese compararunt, rebus suis ex agris intra muros comportatis, urbeque et cibariis et potulentis, muro autem munimentis instructo. (2) Qui postquam ad sustinendum bellum erant instructi, hostes, ex Chio Naxum trajicientes, bene munitos sunt adgressi, et per quattuor menses obsederunt. (3) Sed absumptis pecuniis omnibus quas secum Persæ attulerant, multisque etiam insuper ab Aristagora insumptis, quum ad continuandam obsidionem pluribus adhuc esset opus, jam exsulibus Naxiis castella exstruxerunt, et male adfecti in continentem se receperunt.
XXXV. Jam vero Aristagoras, quum promissa implere Artapherni non posset, simulque premeretur stipendio persolvendo, quod exercitus repetebat, timensque quod et exercitus male esset adfectus, et ipse odium incurrisset Megabatæ; denique existimans Mileti tyrannidem sibi iri ereptum: (2) hæc singula timens, defectionem cœpit meditari. Acciderat enim forte per idem tempus, ut servus, cui caput punctis erat notatum, Susis ab Histiæo adveniret, monens Aristagoram ut a rege deficeret. (3) Histiæus enim, quum monere Aristagoram vellet ut defectionem moliretur, nec vero aliam ullam, qua ei rem tuto significaret, haberet rationem, quum viæ omnes essent interceptæ; servi caput, quem habuit fidelissimum, totondit, punctisque notavit; deinde exspectavit donec succrevissent capilli. Hunc, simulatque capilli succreverant, Miletum misit, nihil aliud monitum, nisi ut, quum primum Miletum venisset, juberet Aristagoram capillos ipsius tondere, caputque inspicere. Significabant autem notæ, quemadmodum ante a me dictum est, defectionem esse moliendam. (4) Id Histiæus fecit, ægerrime ferens Susis sese detineri: nam, defectio si exstitisset, magnam spem habebat, ad mare se demissum iri; nihil autem novi moliente Mileto, nunquam se in illam rediturum existimaverat.
XXXVI. Hoc igitur machinatus Histiæus quum servum illum misisset, eodem tempore hæc omnia, eodem tendentia, Aristagoræ acciderunt. Deliberavit itaque cum suarum partium hominibus, hisque et sententiam suam, et quæ ei ab Histiæo advenerant, exposuit. (2) Ac cæteri quidem omnes in eamdem ivere sententiam, defectionem probantes. Hecatæus vero, historiarum scriptor, statim quidem negavit bellum cum rege Persarum esse suscipiendum; et populos omnes commemorans quibus imperaret Darius, et potentiam regis. Deinde vero, ubi hoc eis non persuasit, secundo loco hortatus illos est, operam darent ut navibus maris tenerent imperium. (3) Quum autem intelligat (sic verba facere perrexit) quam sint tenues Milesiorum vires, nullam se aliam perspicere viam qua eo possint pervenire, nisi si pecuniæ auferantur e templo quod est in Branchidis, quas Crœsus Lydus ibi deposuisset: id si fecissent, magnam se spem habere, posse ipsos maris obtinere imperium; atque ita et ipsos pecunias habituros, quibus utantur, et hostes illas non direpturos. Ingentes autem illæ pecuniæ erant, quemadmodum in primo harum Historiarum libro monstravimus. (4) At hæc quidem non vicit sententia, nihilo minus vero placuit deficere; simulque decreverunt, unum e suorum numero navi Myuntem mittere ad exercitum, qui, ex quo Naxum reliquerat, eo loco versabatur: ibi legatus ille operam daret, ut duces eorum qui in navibus essent prehenderet.
XXXVII. Missus est ad hoc ipsum perficiendum Iatragoras: isque dolo comprehendit Oliatum Ibanolis filium, Mylasensem, et Histiæum Tymnæ filium Termerensem, et Coen Erxandri, cui Darius Mytilenen dono dederat, et Aristagoram Heraclidæ filium Cymæum, multosque item alios. Atque ita ex professo defecit Aristagoras, quidlibet moliens adversus Darium. (2) Ac statim quidem, verbo certe, abdicavit tyrannidem, et juris æqualitatem proposuit Mileti civibus, quo libentius Milesii cum ipso deficerent. Deinde in reliqua Ionia idem fecit, tyrannos civitatibus expellens quos vero ex navibus prehenderat quæ expeditionis sociæ fuerant in Naxum susceptæ, hos, gratum facturus civitatibus, suæ cujusque civitatis civibus tradidit.
XXXVIII. Et Coen quidem Mytilenæi, simul-atque illius compotes sunt facti, ex urbe eductum lapidibus obruerunt. Cymæi vero suum dimiserunt incolumem: pariterque alii etiam plerique suos dimiserunt. (2) Atque ita tyrannis liberatæ sunt Ioniæ civitates. Quibus submotis, Aristagoras Milesius in unaquaque civitate jussit prætorem constitui; deinde vero ipse Lacedæmonem suscepit legationem, triremi profectus: opus enim ei erat magnam aliquam comparare armorum societatem.
XXXIX. Spartæ per id tempus non amplius in vivis erat rex Anaxandrides, Leontis filius: sed, hoc mortuo, Cleomenes, Anaxandridæ filius, regnum tenebat; non virtutis aliquo specimine, sed nativitatis sorte illud consecutus. Habuerat Anaxandrides in matrimonio fratris sui filiam, quæ cara ei erat, sed liberos nullos pepererat. (2) Quod quum ita esset, ephori ei ad se vocato dixere: «Quandoquidem tu tibi ipse non prospicis, nostri est officii, genus Eurysthenis non pati interire. Tu igitur hanc quam habes uxorem, quoniam tibi liberos non parit, dimitte, et duc aliam: id si feceris, Spartiatis gratum feceris.» (3) At ille respondens ait, neutrum se facturum:[TR3] nec enim recte illos consulere, sese hortantes ut dimissa, quam habeat, uxore innoxia, aliam ducat; itaque se illis non pariturum.
XL. Ad hæc ephori et seniores, re deliberata, hæc Anaxandridæ proposuerunt: «Quoniam igitur, inquiunt, videmus te amore uxoris tuæ captum, at tu hoc fac, nec huic te oppone conditioni, ne secius quidpiam de te decernant Spartani. (2) Non amplius postulamus, ut uxorem, quam habes, dimittas: præsta vero huic porro quæ adhuc ei præstitisti; sed aliam, præter hanc, domum duc uxorem, quæ liberos tibi pariat.» His fere ab illis dictis adsensus est Anaxandrides; et aliquanto post, alia insuper ducta uxore, duas habitavit domos, nequaquam ex more Spartanorum.
XLI. Haud multo interjecto tempore, uxor postmodum ducta peperit huncce Cleomenem. At, dum hæc futurum regni successorem Spartanis in lucem edit, forte fortuna contigit, ut prior uxor, quæ adhuc sterilis fuerat, gravida esset. (2) Huic, quum revera prægnans esset, re cognita, turbas ciebant cognati posterioris uxoris, dicentes frustra illam gloriari, velleque supponere sobolem. (3) Itaque his indigne rem ferentibus, instante partus tempore, increduli ephori parientem mulierem circumsedentes observabant. At illa peperit Dorieum; moxque iterum Leonidam; moxque rursus Cleombrotum: dicunt etiam nonnulli, gemellos fuisse Cleombrotum et Leonidam. (4) At posterius ducta uxor, mater Cleomenis, quæ Prinetadæ filia erat, Demarmeni neptis, post Cleomenem nullos alios liberos peperit.
XLII. Et Cleomenes quidem, ut narrant, mentis haud satis erat compos, ac fere furiosus. Dorieus vero inter æquales primus erat; satisque speraverat, pro sua virtute regnum se adepturum. (2) Hanc spem alens, quum mortuo Anaxandride Spartani ex lege regem constituissent majorem natu Cleomenem, indigne rem ferens Dorieus, et sub Cleomenis vivere nolens imperio, postulata a Spartanis multitudine quadam ex plebe, colonos hos eduxit, non consulto Delphis oraculo quamnam in terram iret conditurus coloniam, neque aliud quidquam ex civitatis instituto ante exsecutus. (3) Sed, indignatus ut erat, ad Africam dirigit naves, ducibus usus civibus nonnullis Theræis. Ubi ad Cinypem pervenit, condidit locum Libyæ pulcerrimum juxta flumen. Inde vero ejectus tertio anno a Macis Libybus et Carthaginiensibus, in Peloponnesum rediit.
XLIII. Ibi Antichares, civis Eleonius, ex Laii oraculis consilium ei dedit, ut Heracleam in Sicilia conderet; dicens universam Erycis regionem Heraclidarum esse, quippe ab ipso Hercule adquisitam. (2) Quo audito, Delphos profectus Dorieus, quærit ex oraculo, an potiturus sit terra quam adire cogitaret; et Pythia, potiturum ea, respondit. Sumpta itaque classe et multitudine, quam eamdem in Africam duxerat, Italiam est prætervectus.
XLIV. Per id tempus, ut memorant Sybaritæ, ipsi et rex ipsorum Telys in eo erant ut adversus Crotonem arma moverent: et Crotoniatæ, metu perculsi, rogarunt Dorieum ut opem sibi ferret, idque ab illo impetrarunt. Sic cum illis adversus Sybarin profectus est Dorieus, et una cum illis Sybarin cepit. (2) Hoc igitur a Dorieo, et his qui cum eo erant, gestum esse aiunt Sybaritæ: Crotoniatæ vero adfirmant, neminem peregrinum belli contra Sybaritas suscepti socium sibi fuisse, nisi unum Calliam, vatem Eleum, ex Iamidarum familia; eumque hac ratione, quod a Tely, Sybaritarum tyranno, ad se profugisset, quum sacrificanti adversus Crotonem sacra parum prospera evenissent.
XLV. Hoc quidem Crotoniatæ dicunt. Testimonia autem dictorum hæc adierunt utrique: Sybaritæ quidem, partim testantur agrum sacrum atque templum prope siccum Crathin; quæ Minervæ, cognomine Crathiæ, dedicata esse aiunt a Dorieo, postquam consociatis armis cum Crotoniatis Sybarin cepisset; partim ipsius Doriei mortem ut maximum adferunt argumentum, quippe quem periisse aiunt eo quod contra vaticinia fecisset: qui si nihil deliquisset, sed id fecisset ad quod missus erat, cepisset Erycinam terram, et captam obtinuisset, neque ipse cum suo exercitu fuisset interemptus. (2) Contra Crotoniatæ multa monstrant in Crotoniensi agro eximie donata Calliæ Eleo, quæ ad meam usque ætatem posteri Calliæ possederunt: Dorieo vero ejusque posteris nihil esse donatum; cui tamen, si socius fuisset Sybaritici belli, multo plura quam Calliæ fuissent donata. Hæc utrique proferunt testimonia; quorum utris fidem quisque habuerit, his accedat licet.
XLVI. Navigarunt autem cum Dorieo alii quoque Spartani, condendæ coloniæ socii, Thessalus, et Paræbates, et Celeas et Euryleon. Qui postquam cum universo adparatu in Siciliam pervenerunt, periere prælio superati a Pœnis et Egestanis. Unus sociorum illorum huic cladi superstes fuit Euryleon. (2) Is, collectis copiarum reliquiis, Minoam tenuit, Selinusiorum coloniam, et Selinusiis operam suam contulit, ut Pithagora monarcho liberarentur. (3) Postea vero, hoc sublato, tyrannidem Selinuntis ipse invasit, eamque[TR4] per breve tempus obtinuit: nam insurrectione facta interfecerunt eum Selinusii, tametsi ad Forensis Jovis aram profugerat.
XLVII. Secutus Dorieum erat et cum eo periit etiam Philippus, Butacidæ filius, civis Crotoniata. Is quum sibi desponsasset Telyis filiam, Sybaritarum regis, Crotone profugerat: frustratus autem nuptiis, relicta Italia Cyrenen navigaverat. Inde profectus, secutus erat Dorieum propria triremi, suo sumptu militibus instructa: vir qui in Olympicis certaminibus victoriam reportaverat, et formosissimus omnium suæ ætatis Græcorum. (2) Hic ob formæ præstantiam ab Egestanis consecutus est, quod nemo alius: hi enim super ejus sepulcro Heroum erexerunt, et sacrificiis eum placant.
XLVIII. Hunc finem habuit Dorieus: qui si sustinuisset sub Cleomenis vivere imperio et Spartæ manere, ipse rex evasisset Lacedæmonis. Neque enim diu admodum regnavit Cleomenes, sed mortuus est nulla prole relicta, nisi una filia, cui nomen erat Gorgo.
XLIX. Hoc igitur regnante Cleomene Spartam venit Aristagoras, Mileti tyrannus. Is regem conveniens, secum adferebat, ut narrant Lacedæmonii, æneam tabulam, in qua totius terræ circuitus erat incisus, et mare universum, fluviique omnes. (2) Ubi in colloquium venit regis, hæc ad eum verba fecit: «Cleomenes, ne meum studium te conveniendi mireris; talia enim sunt tempora. Servos esse Ionum filios, qui liberi esse debebant, probrum et dolor maxime quidem est nobis ipsis, verum etiam, præter cæteros Græcos, tanto magis vobis, quoniam principes estis Græciæ. (3) Nunc igitur, per deos te oro Græciæ præsides, e servitute vindicate Ionas, consanguineos vestros. Facile est autem vobis hoc exsequi. Nec enim fortes viri sunt barbari; vos vero bellicæ virtutis ad summum fastigium pervenistis. (4) Pugnæ genus autem illorum hoc est, arcus et breve spiculum. Braccis induti [non scutis tecti] in prælium eunt et tiaras [pro galeis] in capite gestant: ita superatu sunt faciles. Sunt autem continentem illam habitantibus bona, quanta non sunt aliis omnibus hominibus simul sumptis: aurum statim, tum argentum, et æs, et vestis variegata, et jumenta, et mancipia: quibus vos, si modo libuerit, potiemini. (5) Habitant autem, alius populus alterum attingens sic, quemadmodum ego dicam. Juxta Ionas hosce habitant hi Lydi, terram tenentes bonam et argento abundantem.» Hæc dicens, digito monstravit regionem in illo terræ circuitu, quem æri incisum secum attulerat. «Lydis vero (sic dicere perrexit) contigui sunt versus orientem Phryges hi, et armentis et terræ frugibus opulentissimi omnium, quos equidem novi, populorum. (6) Phrygibus proximi sunt Cappadoces, quos Syrios nos vocamus: hisque finitimi Cilices, ad mare hocce pertinentes, in quo Cyprus hæc insula est; qui quingenta talenta annuum tributum pendunt regi. (7) Cilices attingunt hi Armenii, et ipsi armentis opulenti. Armeniis finitimi Matieni hancce possident regionem. Horum regionem attingit Cissia hæc, in qua juxta fluvium huncce Choaspen sita hic sunt Susa, ubi rex magnus vitam agit, suntque pecuniarum illius thesauri. Hanc urbem quum ceperitis, tum fidenter cum Jove de divitiis contendetis. (8) At nunc de exiguo terræ tractu, neque illo ita bono, et de arctis finibus opus est vobis pugnare cum Messeniis, qui vobis pares sunt armis, et cum Arcadibus et Argivis, qui nihil possident quod sit auri aut argenti simile, cujus studio aliquis ad pugnandum cum vitæ periculo commoveatur. Quare quum facile sit vobis universæ Asiæ potiri imperio, aliudne quidpiam præoptabitis?» Hæc Aristagoras dixit; cui Cleomenes respondit his verbis: «Hospes Milesie, in tertium diem differo tibi respondere.»
L. Tunc quidem in tantum progressi sunt: ubi vero adfuit contitutus responsioni dies, et ad locum ventum est de quo convenerat, ex Aristagora Cleomenes quæsivit, quot dierum iter esset a mari Ioniam adluente usque ad regem. (2) Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et pulcre illum circumveniens, in hoc quidem offendit. Nam quum non id quod res est dicere debuisset, ut qui Spartanos in Asiam cuperet evocare, ex veritate respondit, dicens trium mensium esse adscensum. (3) Tum vero Cleomenes, præcidens reliquum sermonem quem de itinere illo facturus erat Aristagoras, ait: «Hospes Milesie, excede Sparta ante solis occasum: nec enim sermonem dicis audiendum Lacedæmoniis, qui eos cupis trium mensium viam abducere a mari.» His dictis, Cleomenes domum abiit.
LI. Tum vero Aristagoras sumpto oleæ ramo domum adiit Cleomenis, et introgressus supplicis modo illum precatus est, ut, dimissa filiola, sese audiret: adstabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo, unica illius proles, annorum octo aut novem puella. (2) Jussit illum Cleomenes dicere quæ vellet, nec cessare puellæ caussa.[TR5] Ibi Aristagoras a decem incepit talentis quæ illi pollicebatur, si ea, quæ petiisset, effecta sibi dedisset: (3) abnuenteque Cleomene, progressus est Aristagoras augendo subinde pecuniæ summam; donec postremo, quum quinquaginta ei talenta reciperet, exclamavit puella: «Pater, corrumpet te his hospes, ni ocyus hinc abscesseris.» (4) Et delectatus Cleomenes puellæ monito, in aliud conclave abiit, et Aristagoras Sparta omnino excessit neque ei licuerat de itinere ad regem plura his commemorare.
LII. Est autem illius itineris ratio hujusmodi. Stationes (sive mansiones) ubique sunt regiæ, et deversoria pulcerrima: totumque iter per culta ac tuta instituitur loca. Per Lydiam et Phrygiam viginti sunt mansiones, parasangæ vero nonaginta quattuor cum dimidia. (2) Phrygiam excipit Halys fluvius, ad quem est porta, per quam omnino transire oportet priusquam fluvium trajicias: estque ibidem magna custodia. Transgresso in Cappadociam, atque per eam pergenti usque ad Ciliciæ fines, mansiones sunt duodetriginta, parasangæ vero centum et quattuor: (3) in his confinibus autem duæ sunt portæ transeundæ, et prætereundæ duæ custodiæ. Has postquam præterieris, per Ciliciam iter facienti tres sunt mansiones, parasangæ vero quindecim cum dimidia. (4) Terminus Ciliciæ et Armeniæ flumen est navibus transmittendum, cui nomen Euphrates. In Armenia vero mansiones sunt deversoriorum quindecim, et parasangæ quinquaginta sex cum dimidia: estque in his etiam custodiæ statio. (5) Perfluunt autem Armeniam quattuor fluvii, quos navibus necessario oportet trajicere. Primus est Tigris: deinde secundus et tertius idem nomen habent, quamvis non idem sit fluvius, nec eodem ex loco fluens; prior enim eorum, quem recensui, ex Armeniis fluit, posterior vero ex Matienis. Quarto fluvio nomen est Gyndes, is quem Cyrus olim in trecentos et sexaginta alveos diduxit. (6) Ex hac Armenia ubi in Matienen regionem transieris, stationes sunt quattuor.... Tum ex hac in Cissiam regionem transgredienti, stationes undecim, parasangæ vero quadraginta duæ cum dimidia, usque ad Choaspen fluvium, navibus itidem trajiciendum; ad quem Susa urbs condita est. Harum omnium mansionum summa est centum et undecim; totque sunt stationes atque deversoria Sardibus Susa iter facienti.
LIII. Quodsi vero recte parasangis dimensa est regia via, et parasanga si valet triginta stadia, uti revera valet,[TR6] erunt Sardibus usque ad regiam, quæ Memnonia vocatur, stadiorum tredecim millia et quingenta, quum sint parasangæ quadringentæ et quinquaginta. (2) Jam singulis diebus centena et quinquagena stadia conficiendo, consumuntur adcurate dies nonaginta.
LIV. Itaque Milesius Aristagoras, quando Cleomeni Lacedæmonio dixit, trium mensium iter esse quo ad regem adscenditur, recte ille dixit. Si quis vero curatius etiam de his quærat, ei ego hoc etiam declarabo; namque adjici debet iter Epheso Sardes faciendum. (2) Dico igitur, a Græco mari usque Susa, nam hæc Memnonia urbs vocatur, stadiorum omnium summam esse quattuordecim millia et quadraginta. Nam ab Epheso ad Sardes sunt stadia quingenta et quadraginta: itaque tribus diebus longius fit trimestre istud iter.
LV. Sparta pulsus Aristagoras Athenas inde se contulit: quæ haud multo ante tyrannis liberatæ erant, idque hoc modo. Postquam Hipparchum, Pisistrati filium, Hippiæ tyranni fratrem, cui per somnum visum erat oblatum imminentem calamitatem perspicue significans, interfecerunt Aristogiton et Harmodius, generis origine Gephyræi; post hæc Athenæ per quattuor etiam nunc annos nihilo minus, immo magis etiam quam antea, tyrannide premebantur.
LVI. Insomnium Hipparcho oblatum hujusmodi erat: nocte quæ præcedebat Panathenæorum solennia, visum erat Hipparcho adstare ipsi virum grandem formosumque, ænigmaticis his verbis ipsum adloquentem.
Intoleranda, leo, patiens, animo forti tolerato!
nemo hominum injustus non solvet tempore pœnam.
(2) Hanc visionem ille simulatque illuxit, palam ad somniorum conjectores retulit: deinde vero, sacris averruncandi caussa factis, pompam illam duxit, in qua interfectus est.
LVII. Gephyræi, quorum de genere erant Hipparchi percussores, principio, ut ipsi aiunt, ex Eretria fuerunt oriundi; ut vero ego rem percontatus reperio, Phœnices fuerunt ex illorum numero Phœnicum, qui cum Cadmo in hanc regionem, quæ nunc Bœotia vocatur, venerunt; et Tanagricum ejusdem regionis tractum, sorte acceptum, habitaverunt. (2) Inde postquam Cadmei prius ab Argivis erant expulsi, deinde Gephyræi hi a Bœotis ejecti, Athenas se converterunt. Et illos receperunt Athenienses hac conditione, ut cives essent Athenienses, at compluribus tamen, nec vero dignis quæ hic commemorentur, juribus essent exclusi.
LVIII. Phœnices autem hi, qui cum Cadmo advenerant, quorum de numero fuerunt Gephyræi, regionem hanc incolentes, quum alias res multas ad doctrinam spectantes attulerunt Hellenibus, tum literas; quarum usus nullus antea, ut mihi videtur, apud Hellenas fuerat. Ac primum quidem tales attulerant, qualibus omnes utuntur Phœnices: procedente vero tempore, simul cum sermone, literarum etiam ductus immutarunt. (2) Pleraque per id tempus loca circum illos habitabant Hellenes Iones: qui literas edocti a Phœnicibus, usi sunt eis forma paululum mutata; a quorum usu divulgatum est, ut, quemadmodum æquitas etiam postulabat, quoniam a Phœnicibus in Græciam introductæ sunt, Phœniciæ literæ nominarentur. (3) Atque byblos etiam (id est, libros papyraceos) antiquitus diphtheras (pelles raras sive membranas) Iones vocant, quoniam in papyri inopia pellibus caprinis et ovillis utebantur. Atque etiam nunc mea ætate multi barbarorum talibus in pellibus scribunt.
LIX. Vidi vero etiam ipse literas Cadmeas in templo Apollinis Ismenii Thebis Bœotiæ, tripodibus tribus insculptas, maximam partem similes Ionicis literis. Unus ex illis tripodibus hanc habet inscriptionem:
Dedicavit me Amphitryon, rediens ex Telebois.
Hæc igitur scripta fuerint Laii ætate, filii Labdaci, nepotis Polydori, filii Cadmi.
LX. Alius tripus hexametro modulo hæc dixit:
Scæus, in adsueto pugilum certamine victor,
me tibi sacravit, speciosum munus, Apollo.
Scæus autem ille fuerit Hippocoontis filius: si modo hic fuit qui munus illud dedicavit, nec alius idem nomen gerens cum Hippocoontis filio: vixit hic autem Œdipi ætate, Laii filii.
LXI. Tertius tripus, hexametro pariter modulo, hæc inscripta habet:
Laodamas tripodem hunc divo, sua in urbe monarchus,
dignum spectatu sacrat decus arcitenenti.
Hic est ille Laodamas, Eteoclis filius, quo regnante Cadmei, ab Argivis sedibus suis ejecti, ad Encheleas se receperunt. (2) Gephyræi vero, tunc relicti, postea a Bœotis coacti sunt Athenas concedere. Et habent hi templa Athenis exstructa, quæ ad reliquos Athenienses nihil pertinenet, quum alia, quibus nihil commune cum cæteris templis est, tum Achaicæ Cereris templum et sacra.
LXII. Quale fuerit visum Hipparcho oblatum, et unde oriundi Gephyræi,[TR7] quorum de genere fuere Hipparchi percussores, est a me expositum. Superest ut post hæc redeam ad narrationem quam initio instituturus eram, dicamque qua ratione tyrannis liberati sint Athenienses. (2) Quo tempore Hippias tyrannidem obtinuit, et Athenienses ob Hipparchi cædem acerbius vexabat; per id tempus Alcmeonidæ, genere Athenienses, ob Pisistratidas vero patria profugi, postquam cum aliis Atheniensium exsulibus per vim reditum sibi parare contantes nihil profecissent, sed ad Lipsydrion supra Pæoniam, quem locum tentandi reditus caussa et liberandæ civitatis consilio muniverant, ingentem accepissent cladem; deinde, omnia adversus Pisistratidas molientes, ab Amphictyonibus templum Delphicum hoc, quod nunc est, et tunc nondum erat, ædificandum conduxerunt. (3) Quumque divitiis abundarent, et inde a majoribus spectati essent viri, exædificarunt templum quum alias pulcrius quam ferebat exemplar, tum frontem ejus ex Pario marmore effecerunt, quamquam conventum esset ut totum templum ex porino lapide construeretur.
LXIII. Hi igitur Alcmeonidæ, ut Athenienses narrant, dum Delphis morabantur, pecunia persuaserunt Pythiæ, ut, quoties Spartani cives Delphos venirent, sive privato nomine sive publico oraculum consulturi, constanter illos moneret, ut liberarent Athenas. (2) Proinde Lacedæmonii quum idem ipsis semper effatum ederetur, mittunt Anchimolium, Asteris filium, cum exercitu, spectatum inter cives virum, qui Pisistratidas Athenis pelleret, quamquam hospitii jure cum ipsis inprimis conjunctos: nam, quæ diis debentur, antiquiora duxerunt quam quæ hominibus. Hunc exercitum, mari navibus mittunt. (3) Anchimolius igitur, portum tenens Phalerum, ibi in terra deposuit. Qua re ante cognita, Pisistratidæ, quum esset eis fœdus cum Thessalis, auxilia e Thessalia acciverant. (4) Et precantibus Thessali, publico decreto, mille equites miserant, et regem suum Cineam Coniæum. Quos auxiliares nacti Pisistratidæ, hocce instituerunt facere: (5) detonsa planitie Phalereorum, et loco hoc equitibus habili reddito, equitatum adversus hostium castra mittunt: qui in hos incidens, quum alios multos interfecit Lacedæmoniorum, tum et ducem Anchimolium, reliquos vero in naves compulerunt. (6) Hic finis fuit primæ expeditionis Lacedæmoniorum: estque sepulcrum Anchimolii in Attico pago, cui Alopecæ nomen, prope Herculis templum quod in Cynosarge.
LXIV. Post hæc majores copias adversus Athenas miserunt Lacedæmonii, duce exercitus Cleomene rege, Anaxandridæ filio: has vero non jam mari miserunt, sed per continentem. (2) Cum his, ut in Atticam regionem invaserunt, primum congressi Thessali equites, brevi tempore in fugam sunt versi, cecideruntque ex eisdem amplius quadraginta; reliqui vero e vestigio recta versus Thessaliam abierunt. (3) Cleomenes autem, ut ad urbem pervenit, una cum his ex Atheniensibus, qui liberi vivere cupiebant, tyrannos obsedit, muro Pelasgico inclusos.
LXV. Nequaquam vero expugnaturi Pisistratidas erant Lacedæmonii: nec enim justam obsidionem instituere cogitaverant, et cibariis ac potulentis bene instructi Pisistratidæ erant: post paucorumque dierum obsidionem Spartam erant illi abituri. (2) Nunc vero supervenit casus, istis infaustus, his vero idem peropportunus: capti enim sunt Pisistratidarum liberi, quum in eo essent, ut extra Atticam in tuto collocarentur. (3) Quæ res postquam accidit, turbatæ sunt omnes eorumdem rationes. Itaque deditionem fecerunt eis conditionibus, quæ Atheniensibus placuerunt, ut, receptis liberis suis, intra quinque dies Attica excederent. (4) Atque ita relicta Attica Pisistratidæ Sigeum ad Scamandrum migrarunt, postquam Athenis sex et triginta annos regnaverant. Fuerunt autem hi origine Pylii et Nelidæ, eisdem majoribus prognati atque Codrus et Melanthus; qui et ipsi olim, quum advenæ essent, reges fuerunt Atheniensium. (5) Cujus in originis memoriam Hippocrates filio suo nomen Pisistrati imposuerat, de Pisistrato, Nestoris filio, ductum. (6) Hoc modo tyrannis suis liberati sunt Athenienses: quas vero res post receptam libertatem memoratu dignas vel gesserint vel passi sint, priusquam Ionia a Dario defecit, et Aristagoras Milesius Athenas venit opem illorum implorans, eas primum exponam.
LXVI. Athenæ, quum jam ante magnæ fuissent, nunc, postquam tyrannis liberatæ erant, majores evaserunt. Dominabantur autem in illis duo viri, Clisthenes, de familia Alcmeonidarum, is quem fama fert corrupisse Pythiam, et Isagoras, Tisandri filius, spectata quidem familia natus; cæterum, quibus majoribus antiquitus fuerit oriundus, dicere nequeo, nisi quod cognati ejus Jovi Cario sacra faciunt. (2) Hi viri inter se de principatu contendebant. Qui superabatur ab æmulo Clisthenes plebis favorem sibi conciliabat: et deinde, quum in quattuor tribus distributi fuissent Athenienses, decem tribus constituit, mutatisque nominibus, quæ ab Ionis filiis, Geleonte et Ægicore et Argada et Hoplete, erant desumpta, ab indigenis heroibus eas denominavit, uno Ajace excepto; quem, ut vicinum et socium, quamquam peregrinum, adjecit.
LXVII. Qua in re, ut mihi videtur, Clisthenes hic avum suum maternum imitatus est, Clisthenem Sicyonis tyrannum. (2) Ille enim, quum bellum gereret cum Argivis, primum rhapsodos vetuit Sicyone inter se decertare, propter Homerica carmina, quoniam in illis ubique fere nonnisi Argivi et Argos celebrantur: deinde, quum esset in foro Sicyoniorum (et est hodieque) ædes Adrasto, Talai filio, tamquam heroi, consecrata, hunc Clisthenes, quippe Argivum, sede sua ejectum cupiebat. (3) Itaque Delphos profectus, consuluit oraculum, an ejiceret Adrastum. Cui Pythia respondit, Adrastum regem esse Sicyoniorum, ipsum vero lapidatorem. Postquam Deus ei hanc potestatem non fecit, domum reversus excogitavit rationem qua Adrastus ipse demigraret. (4) Quam rationem ubi reperisse visus est, Thebas Bœotias misit, dicens velle se Melanippum, Astaci filium, deducere Sicyonem: et permiserunt Thebani. Tum Clisthenes Melanippo Sicyonem deducto templum dedicavit in ipso prytaneo, ipsumque ibi in loco munitissimo statuit. (5) Melanippum autem arcessiverat Clisthenes (nam et hoc me declarare oportet), ut qui inimicissimus fuisset Adrasto, quippe cujus fratrem interfecisset Mecisteum, et Tydeum generum. (6) Huic postquam templum dedicavit, sacrificia et solennia Adrasto adempta eidem Melanippo attribuit. Consueverant autem Sicyonii magnifice admodum honorare Adrastum. Fuerat enim hæc regio Polybi, Adrastus autem Polybi ex filia nepos fuit: qui quum sine liberis decederet, tradidit Adrasto regnum. (7) Adrastum autem quum aliis honoribus colebant Sicyonii, tum calamitates ejus tragicis choris celebrabant, non Bacchum, sed Adrastum colentes. (8) Clisthenes vero choros Baccho tribuit, reliquam vero solennitatem Melanippo. Hoc modo cum Adrasto egit Clisthenes.
LXVIII. Idem vero tribuum Doriensium nomina mutavit, ne scilicet eædem Sicyoniis atque Argivis tribus essent. Atque id agens, maxime derisui habuit Sicyonios: quippe nova nomina a sue et asino desumens, terminationem solam pristinarum tribuum adjecit, sua tribu excepta, cui de suo imperio nomen imposuit: hos enim Archelaos nominavit; reliquorum autem alios Hyatas, alios Onatas, alios Chœreatas. (2) Quibus nominibus tribuum usi sunt Sicyonii non solum quoad regnavit Clisthenes, verum etiam post illius obitum sexaginta adhuc annis: deinde tamen, re deliberata, mutarunt ea, et alios Hyllæos, alios Pamphylos, alios Dymanatas nominarunt: quartæ vero tribus nomen ab Ægialeo desumpserunt, Adrasti filio, tribulesque Ægiales adpellarunt.
LXIX. Hæc Sicyonius Clisthenes fecerat. Atheniensis autem Clisthenes, Sicyonii ex filia nepos, qui nomen etiam ab illo erat nactus, hic itidem per contemtum (ut mihi videtur) Ionum, ne eadem Atheniensibus atque Ionibus tribuum nomina essent, cognominem Clisthenem est imitatus. (2) Postquam enim plebem omnem Atheniensium, prius a se alienatam, tum suas ad partes traduxerat, tribuum mutavit nomina, et numerum illarum auxit: decem etiam, quum quattuor fuissent, constituit phylarchas, et per decem tribus distribuit demos (sive curias) omnes Atheniensium. Eratque, plebe suis partibus adjecta, longe potentior quam adversarii.
LXX. Vicissim igitur ab illo superatus Isagoras hæc contra molitur: Cleomenem advocat Lacedæmonium, qui hospes ipsi factus erat inde ab obsidione Pisistratidarum: (2) quem quidem fama ferebat consuetudinem tunc habuisse cum uxore Isagoræ. Primum igitur Cleomenes, præcone Athenas misso, Clisthenem urbe ejecit, multosque cum eo alios Athenienses, hos dicens qui essent enagees (id est, piaculo contaminati). (3) Hæc autem per nuncium edixit, ab Isagora edoctus: habebant enim quidem Alcmeonidæ, et hi qui eorumdem erant partium, culpam commissæ cædis; at ipse Clisthenes ejusque amici non fuerant cædis participes.
LXXI. Enagees autem dicti sunt nonnulli ex Atheniensibus hac de caussa: fuit Cylon, civis Atheniensis, olympicorum certaminum victor: is cristas tollens, consilium inierat occupandæ tyrannidis; comparatisque sibi sociis ex æqualium numero, arcem occupare conatus est: quam quum obtinere non posset, supplex ad deæ imaginem consedit. (2) Hos homines igitur surgere inde jusserunt prytanes Naucrarorum, qui tunc civitatem administrabant, fide data punitum eos iri citra mortem; attamen occisi hi sunt culpa Alcmeonidarum. Sed hæc gesta sunt ante Pisistrati ætatem.
LXXII. Postquam Cleomenes, misso præcone, ejiciendos urbe Clisthenem et piaculo contaminatos edixit, unus Clisthenes ultro excessit. Deinde vero nihilo minus Athenas venit Cleomenes, non quidem cum magna manu: quo ubi pervenit, septingentas familias urbe ejecit, quas ei Isagoras indicaverat. (2) Quo facto, deinde senatum conatus est dissolvere, et trecentis civibus de Isagoræ factione tradidit magistratus. Quum vero resisteret senatus et imperio nollet parere, Cleomenes et Isagoras cum suarum partium civibus arcem occupant. (3) Et cæteri Athenienses, cum senatu sentientes, per biduum illos obsederunt: tertio vero die, deditione facta, Attica excessere quotquot eorum Lacedæmonii erant. (4) Atque ita implebatur Cleomeni ominosum quod acceperat dictum: nam quum in arcem, occupaturus illam, adscendisset, ad penetrale deæ accesserat, consulturus eam: at sacerdos de sella surgens, priusquam ille per januam intrasset, dixit: «Retrogredere, hospes Lacedæmonie, nec in hoc templum pedem pone: nefas est enim Doriensibus huc intrare.» (5) Cui ille respondit: «At non Doriensis sum, o mulier, sed Achæus.» Igitur, quum spreto omine exsequi consilium esset adgressus, tunc rursus excidit cum Lacedæmoniis. Reliquos vero in vincula conjecerunt Athenienses, morti destinatos; et in his Timesitheum Delphensem, cujus viri opera manuum (victorias Pythicas et Olympicas) fortisque animi maxima possem commemorare. Et hi quidem in vinculis mortui sunt.
LXXIII. Post hæc Athenienses, revocato Clisthene et septingentis illis familiis, quæ a Cleomene patria erant pulsæ, Sardes legatos miserunt, cupientes cum Persis contrahere societatem: intellexerant enim, bellum sibi imminere cum Lacedæmoniis et Cleomene. (2) Postquam Sardes advenere legati, et mandata exposuere, quæsivit Artaphernes, Hystaspis filius, præfectus Sardium, quinam homines essent, et ubi terrarum habitarent, qui Persarum peterent societatem. Quod ubi ex legatis cognovit, brevibus verbis eos ita expedivit: (3) si regi Dario Athenienses terram traderet et aquam, societatem illis pollicitus est: si non traderent, abire illos jussit. Tum legati, re privatim inter se deliberata, tradere se, dixerunt; scilicet cupientes contrahi societatem. At hi, quum domum rediissent, gravem culpam sustinuerunt.
LXXIV. Cleomenes, quum se et verbis et factis contumeliose ab Atheniensibus acceptum existimaret, ex universa Peloponneso contraxit exercitum, quo consilio contrahat non dicens; sed pœnas sumere de populo Atheniensium cupiens, et Isagoram constituere tyrannum: hic enim cum illo ex arce Athenarum erat egressus. (2) Dum igitur ingenti cum exercitu Cleomenes Eleusinem invadit, per idem tempus Bœoti ex composito capiunt Œnoen et Hysias, extremos Atticæ pagos; et Chalcidenses ab alia parte Atticam ingressi regionem vastabant. (3) Tum Athenienses, quamquam ancipite pressi periculo, Bœotorum et Chalcidensium ultione in aliud tempus dilata, Peloponnesiis, quippe qui jam Eleusine erant, arma opposuerunt.
LXXV. Quum vero jam in eo essent utrimque exercitus ut ad manus venirent, ibi primum Corinthii, reputantes secum injuste se facere, retro conversi abscesserunt: deinde idem fecit Demaratus, Aristonis filius, qui et ipse rex erat Lacedæmoniorum, et una cum Cleomene exercitum eduxerat Lacedæmone, neque superiore tempore cum illo discordaverat. (2) Ab hoc vero dissidio facta lex est Spartæ, ne ambo reges, exeunte exercitu, castra sequerentur: adhuc enim ambo sequi consueverant: altero autem vacante a militia, alterum etiam Tyndaridarum domi relinqui; nam ante id tempus hi ambo, tamquam auxiliares, secuti erant. (3) Tunc igitur reliqui socii, qui Eleusine erant, reges dissidere videntes, et Corinthios relinquere stationem, etiam ipsi converso agmine discessere.
LXXVI. Quarta hæc est expeditio, quam in Atticam suscepere Dorienses: bis enim hostiliter eam sunt ingressi, bis vero commodi caussa populi Atheniensis. Primo quidem loco, quum Megara colonis frequentarunt (nam hæc expeditio, Codro regnante Athenis suscepta, prima merito nominabitur): iterum vero, atque tertio, quando ad ejiciendos Pisistratidas ex Sparta advenerunt: quarto tunc, quum Peloponnesios ducens Cleomenes, Eleusinem invasit. Ita tunc quarta vice Dorienses Athenas invaserunt.
LXXVII. Postquam inglorium hunc exitum habuit ista expeditio, tunc Athenienses, pœnas de Chalcidensibus sumturi, primum adversus hos arma moverunt: Chalcidensibus vero Bœoti opem laturi ad Euripum properarunt. (2) Quos ubi conspicati sunt Athenienses, Bœotos prius quam Chalcidenses adgredi placuit. Pugna cum Bœotis commissa, insignem victoriam Athenienses reportarunt, plurimis eorum occisis, et septingentis captis. (3) Deinde eodem die in Eubœam transgressi Athenienses cum Chalcidensibus etiam pugnam committunt: quibus et ipsis prælio victis, quater mille colonos in hippobotarum prædiis relinquunt: hippobotæ autem (id est, qui equos alunt) vocantur apud Chalcidenses homines locupletes. (4) Quotquot ex Chalcidensibus vivos ceperant Athenienses, perinde atque Bœotos, in custodia habuerunt, compedibus vinctos. Interjecto vero tempore eosdem manumiserunt, binis minis æstimatos: compedes autem, quibus isti vincti fuerant, suspenderunt in acropoli; quæ ad meam usque ætatem ibi superfuerunt, e muro pendentes a Medis ambusto, qui est ex adverso ædis occidentem spectantis. (5) Pretii autem redemptionis decimam consecrarunt, ex illaque quadrigam conficiendam curarunt æneam, quæ a sinistra stat primum ingredienti in propylæa quæ sunt in acropoli. Est autem in illa inscriptio hæc:
Attica perdomitis acri sub Marte juventus
Bœotis populis Chalcidicaque manu,
damna rependerunt vinclis et carcere cæco,
quorum hæ de decima stant tibi, Pallas, equæ.
LXXVIII. Auctæ igitur erant Athenarum opes. Adparet autem, non hoc uno exemplo, sed ubique, quam præclara res sit juris æquabilitas.[TR8] Nam et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi evaserunt. (2) Quæ res declarat, quoad tyrannide erant pressi, ultro illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino laborantes: postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse studiose dabat operam ut recte rem gereret.
LXXIX. In hoc igitur statu res Atheniensium erat. Thebani vero, ultionem sumpturi de Atheniensibus, Delphos miserunt qui deum consulerent. Quibus Pythia respondit, per se non posse illos ultionem capere; sed rem ad clamosum (populum) referre jussit, et proximos rogare. (2) Legati domum reversi, convocata populi concione, renunciant oraculi responsum. Tum Thebani, ubi ex his audiverunt proximos debere rogari, dixere: «Nimirum proximi a nobis habitant Tanagræi, et Coronæi, et Thespienses: atque hi constanter nobiscum pugnant, strenueque arma nobiscum usque sociant. Quid opus est hos rogare? Immo videndum ne hæc non fuerit oraculi sententia.»
LXXX. Ita dum hi inter se disceptant, postremo aliquis, re audita, ait: «Ego mihi videor intelligere quid velit oraculum. Asopi dicuntur filiæ fuisse Thebe et Ægina: hæ quum sint sorores, puto jubere nos deum ab Æginetis auxilia petere.» (2) Et Thebani, quum nulla ex sententiis, quæ dicebantur, hac potior esse videretur, protinus ad Æginetas miserunt, ex oraculi mandato auxilia ab illis petentes, ut qui sibi essent proximi. Petentibus Æginetæ tradentes Æacidarum imagines, responderunt, se eis Æacidas auxilio mittere.
LXXXI. Thebani vero, Æacidarum auxilio freti, quum bello lacessissent Athenienses, aspere ab illis sunt accepti. Itaque iterum ad Æginetas miserunt, Æacidas illis reddentes, et virorum petentes auxilia. (2) Tum Æginetæ, opum magnitudine elati, et veteris memores inimicitiæ, quæ cum Atheniensibus obtinebat, precibus Thebanorum adnuentes, bellum Atheniensibus non ante denuntiatum intulerunt. Nam dum hi Bœotis instabant, interim Æginetæ longis navibus in Atticam profecti, Phalerum diripiebant, multosque reliquæ regionis maritimæ pagos; et ingens Atheniensibus damnum inferebant.
LXXXII. Vetustum, quod dixi, Æginetarum adversus Athenienses odium hanc habuit originem. Epidauriorum terra fructum nullum ediderat. Quam ob calamitatem quum oraculum Delphicum consulerent Epidaurii, jussit eos Pythia Damiæ et Auxesiæ imagines statuere: id si fecissent, melius cum illis actum iri. (2) Sciscitabantur igitur Epidaurii, utrum æneas faciendas curarent statuas, an ligneas. Responditque Pythia, Neutrum horum; sed ex sativæ oleæ ligno. Igitur Epidaurii ab Atheniensibus veniam petunt oleam arborem cædendi, quod sanctissimas existimassent Atticas oleas: sunt etiam qui dicant, per id tempus nullibi terrarum oleas exstitisse, nisi Athenis. (3) Athenienses se illis potestatem facere dixerunt ea conditione, ut illi quotannis Minervæ Urbis Præsidi et Erechtheo victimas adferrent. In hanc conditionem consentientes Epidaurii, nacti sunt quod petierant, et statuas ex his oleis confectas posuerunt. Ac dehinc illis terra fructum ferebat, et ipsi Atheniensibus id, de quo inter eos convenerat, persolvebant.
LXXXIII. Erant per illud adhuc tempus, sicuti etiam antea, Æginetæ Epidauriorum imperio subjecti, quum aliis in rebus, tum lites suas coram judice disceptaturi Epidaurum trajicere tenebantur. Deinde vero, constructis navibus, virium fiducia ferocientes, ab Epidauriis defecerunt. (2) Jamque ut hostes, et qui mari essent potentes, vexabant illos: atque etiam statuas hasce Damiæ et Auxesiæ illis subripuerunt, easque ablatas in mediterraneo suæ insulæ loco collocarunt, cui est Œa nomen et qui viginti fere ab urbe stadiis abest. (3) Hoc in loco erectas sacrificiis et cavillatoriis mulierum choris placabant, constitutis utrique dearum denis viris qui essent choragi. Dicteriis autem chori illi neminem virum lacessebant, sed mulieres indigenas. Eædem cærimoniæ apud Epidaurios obtinuerant: qui arcanis etiam sacris et ritibus utuntur.
LXXXIV. Epidaurii, ex quo eis subreptæ hæ statuæ sunt, jam Atheniensibus ea, de quibus inter ipsos convenerant, non solvebant. (2) Qua de re per legatos secum expostulantibus Atheniensibus demonstrarunt Epidaurii, nullam se injuriam facere: quoad enim in sua terra habuissent illas statuas, quod pacti erant exsolvisse; quibus sibi subreptis jam non æquum esse ut porro solvant, sed ab Æginetis, qui illas habeant, esse hoc exigendum. (3) Hoc accepto responso, Athenienses, Æginam missis legatis, statuas ab Æginetis repetiverunt: quibus illi responderunt, nihil sibi cum Atheniensibus esse negotii.
LXXXV. Jam porro aiunt Athenienses, postquam frustra repetitæ fuissent statuæ, profectos esse Athenis una triremi cives illos, qui publico nomine missi, quum Æginam pervenissent, statuas has, ut quæ ex ipsorum ligno fuissent confectæ, de basibus suis conati sunt abstrahere, Athenas transferendas. (2) Hos vero, quum isto modo compotes illarum fieri non potuissent, circumjectis funibus statuas traxisse. Sed dum trahebant, tonitru et cum tonitru exstitisse terræ motum: eaque re territos vectores illos qui trahebant, mente fuisse alienatos; in furoremque actos, mutuo sese invicem, veluti hostes, interfecisse; donec ex omnibus, qui triremi illa advenerant, unus superfuisset, solusque Phalerum rediisset.
LXXXVI. Athenienses igitur, rem ita gestam esse aiunt. Æginetæ vero contendunt, non una navi advenisse Athenienses: unam enim navem, atque etiam paulo plures una, etiamsi sibi nullæ naves fuissent, facile a se repelli potuisse: sed multis navibus terram suam adgressos esse Athenienses; Æginetas vero his ultro cessisse, nec pugnæ navalis adiisse discrimen. (2) Illud vero liquido definire non possunt, utrum ea caussa cesserint, quod se impares esse committendo prælio navali intellexissent, an quod in animo habuissent facere id ipsum quod fecerunt. (3) Aiunt igitur, Athenienses, quum nemo ad pugnam paratus se illis opponeret, e navibus exscendisse, atque iter versus statuas esse ingressos: quas ubi e basibus suis non potuissent avellere, ita circumjectis funibus illas traxisse, donec utraque statua, dum ita trahebatur, eamdem rem fecerit; rem narrantes mihi quidem non credibilem, sed fortasse alii cuipiam: dicunt enim, in genua illas coram trahentibus procubuisse, atque ex illo tempore in hoc statu mansisse. (4) Hæc igitur ab Atheniensibus gesta esse aiunt Æginetæ; se vero, postquam de expeditione, quam Athenienses adversus Æginam erant suscepturi, certiores fuissent facti, Argivos ut sibi præsto essent rogasse: (5) hosque, quo tempore Athenienses in Æginam exscendissent, eodem tempore suppetias sibi ferentes adfuisse; et, quum clam ex Epidauro in insulam trajecissent, in inscios Athenienses, itinere a navibus intercluso, fecisse impetum: eodemque simul tempore tonitru et terræ motum illis exstitisse.
LXXXVII. Hæc Argivi atque Æginetæ memorant. Cæterum Athenienses etiam fatentur, unum solummodo e suis salvum in Atticam rediisse; nisi quod Argivi aiunt, e clade, quam ipsi intulissent Attico exercitui, unum illum superstitem fuisse; Athenienses vero aiunt, e clade quam deus ipsis immisisset. Verumtamen ne hunc quidem, aiunt, calamitati supervixisse; sed periisse tali modo. (2) Athenas ut rediit, nunciavit calamitatem: quo divulgato nuncio, uxores virorum qui expeditionis in Æginam susceptæ fuerant socii, indigne ferentes solum hunc ex omnibus salvum rediisse, circa hominem circumfusas, fibulis vestium suarum fodicasse hominem, quæsisseque ex eo unamquamque, ubinam suus esset maritus. (3) Atque ita illum periisse: Atheniensibus autem hoc mulierum factum ipsa clade tristius fuisse visum; in quas quum alia ratione animadvertere non possent, vestem illarum in Ionicam mutarunt. Prius enim Doricam vestem gestaverant Atticæ mulieres, Corinthiacæ vesti simillimam: hanc igitur linea tunica permutarunt, quo ne fibulis utantur.
LXXXVIII. Est autem, verum si quærimus, non Ionicum hoc vestimentum, sed Caricum: nam omnium mulierum Græcarum vestimentum olim idem fuerat quod nunc Doricum nominamus. (2) Aiunt autem, apud Argivos et Æginetas ex occasione illius facti invaluisse morem, qui etiam nunc apud utrosque obtinet, ut fibulas faciant dimidio quam ad id tempus majores, utque in templo harum dearum fibulas maxime dedicent mulieres; tum lege apud illos cautum fuisse, ut nec aliud quidquam quod ex Attica profectum sit, in templum inferatur, nec fictile Atticum, sed ex indigenis ollulis posthac ibi bibatur. (3) Certe Argivorum et Æginetarum mulieres ab illo inde tempore ex contentione cum Atheniensibus, ad meam usque ætatem, majores quam antea fibulas gestabant.
LXXXIX. Inimicitiæ Atheniensium adversus Æginetas isto, quod exposui, principio ortum ceperant. Nunc igitur Æginetæ a Thebanis auxilio vocati, memores rerum circa statuas gestarum, libenter suppetias venere Thebanis. (2) Itaque maritima Atticæ ora ab Æginetis diripiebatur. Atheniensibus vero, expeditionem in Æginetas parantibus, adlatum est Delphis oraculum, jubens, ut triginta annos, ex quo injuriæ initium fecissent Æginetæ, abstinerent bello; primo autem et trigesimo anno belli adversus Æginetas initium facerent, postquam Æaco templum statuissent. Id si fecissent, rem eis ex voluntate cessuram. Sin protinus susciperent bellum, multa medio tempore passuros, multa vero etiam facturos; verumtamen ad extremum subacturos Æginam. (3) Hæc renunciata ubi audivere Athenienses, Æaco templum statuerunt, quod etiam nunc in foro exstructum conspicitur: triginta vero annos non sustinuerunt bello abstinere, quamquam audiverant ita præcipi oraculo, quippe qui tam indigna ab Æginetis essent passi.
XC. Sed dum ad ultionem capiendam sese comparant, objicitur illis impedimentum a Lacedæmoniis suscitatum. (2) Quum enim dolum cognovissent Lacedæmonii, quem Alcmeonidæ cum Pythia adversus se et adversus Pisistratidas erant machinati, duplici dolore adfecti sunt; quod et viros, qui hospites ipsorum fuerant, patria pepulissent, et quod nullam sibi ob id factum gratiam ab Atheniensibus haberi viderent. (3) Præter hæc moverunt eos oracula, quæ multa sibi indigna ab Atheniensibus imminere prædicebant: quæ oracula, quum antea ignorassent, per id tempus illis innotuere, a Cleomene Spartam delata. (4) Nactus enim Cleomenes erat ex arce Athenarum oracula illa, quæ olim Pisistratidæ habuerant, eaque, quum Athenis pellerentur, in templo reliquerant. Hæc ibi relicta Cleomenes acceperat.
XCI. Tum igitur Lacedæmonii, acceptis his oraculis, quum Athenienses viderent augeri opibus, et neutiquam paratos Lacedæmoniis parere, reputarunt secum, populum Atheniensem, si libertate uteretur, sibi viribus fore parem; sin tyrannide premeretur, infirmum fore et ad parendum paratum. Hæc singula perpendentes Hippiam Pisistrati filium a Sigeo ad Hellespontum, quo confugerant Pisistratidæ, arcessiverunt. (2) Qui postquam vocatus advenit, convocatis etiam cæterorum sociorum legatis, hæc ad eos verba Spartani fecerunt: «Viri socii, agnovimus fatemurque non recte nos fecisse. Ementitis enim oraculis inducti, viros hospitii jure inprimis nobiscum conjunctos, quique Athenas nobis obnoxias reddere receperant, patria ejecimus, et post hoc peractum ingrato populo urbem et rempublicam restituimus: qui postquam per nos liberatus vires recepit, nos et regem nostrum contumeliose urbe ejecit, et magnos spiritus sumens crescit: quod experti sunt maxime finitimi illorum Bœoti et Chalcidenses, brevi vero etiam alii experientur, qui recta non inierint consilia. (3) Quoniam igitur nos, ista faciendo, peccavimus, nunc operam dabimus, ut una vobiscum illos adgressi puniamus. Hanc enim ipsam ob caussam et Hippiam hunc arcessivimus, et vos e civitatibus convocavimus, ut communi consilio et consociatis armis, illum Athenas reducamus, eique quæ ademimus restituamus.»
XCII. Hæc Spartani dixerunt. Quæ quum plerisque sociorum displicuissent, alii quidem silentium tenuere, sed Corinthius Sosicles in hunc modum est locutus: (I.) «Profecto nimirum cœlum sub terram subibit, et terra supra cœlum erit sublimis, hominesque habitabunt in mari, et pisces domicilium occupabunt hominum, quando vos quidem, Lacedæmonii, juris æquabilitate sublata, tyrannides in civitate reducere paratis: quo nihil est inter homines iniquius, nihil sceleratius. (2) Etenim, si vobis bonum hoc videtur, ut a tyrannis regantur civitates, ipsi primum apud vos ipsos tyrannum constituite, atque sic deinde apud alios constituere tentate! Nunc, qui tyrannos numquam estis experti ipsi, diligentissimeque cavetis ne quis Spartæ exoriatur, indigne cum sociis agitis. (3) Quodsi vos experti tyrannos essetis, quemadmodum nos, meliores de hac re, quam nunc, sententias in consilium adferre possetis. (II.) Apud Corinthios olim status civitatis hujusmodi fuit: erat oligarchia; et hi qui Bacchiadæ nominabantur administrabant civitatem, nec nisi inter se matrimonia inibant mutua. (4) Ex eorum numero virorum Amphioni erat filia pede clauda, cui nomen Labda: quam quum nemo Bacchiadarum ducere vellet uxorem, duxit eam Eetion (sive Aetion), Echecratis filius, homo ex pago Petra, cæterum generis origine Lapitha et Cænides. Cui quum nec ex hac, nec ex alia uxore, liberi essent nati; (5) proficiscitur ille Delphos, de sobole consulturus. Et intrantem protinus Pythia his est verbis adlocuta:
Aetion, nemo te honorat, quum sis valde honoratus.
Gravida est Labda, saxumque volubile pariet, quod incidet
in viros monarchos, et castigabit Corinthum.
(6) Responsum hoc Aetioni datum renunciatur forte Bacchiadis, quibus obscurum fuerat responsum aliud Corinthum spectans, quod prius editum erat eamdem in sententiam cum hoc quod nunc Aetioni datum est. Istud oraculum hujusmodi fuerat:
Aquila in petris gravida est, parietque leonem
validum, carnivorum, qui multorum genua solvet.
Hoc bene in animis versate, Corinthii, qui circa pulcram
Pirenen habitatis et superciliosam Corinthum (Acrocorinthum).
(III.) Hoc igitur responsum, prius redditum, obscurum fuerat Bacchiadis: nunc vero, ubi cognoverunt istud quod Aetioni datum est, statim etiam prius illud, quod congruebat Aetionis responso, intellexerunt. (7) Hoc igitur quum intelligerent, presserunt silentio, prolemque Aetioni nascituram interficere decreverunt. Ac postquam peperit mulier, mittunt protinus decem de suis in pagum quem habitabat Aetion, qui interimerent puerum. (8) Hi ubi Petram venerunt, aulamque intrarunt Aetionis, puerum postulant: et mater, ignara quo consilio advenissent, existimansque benevolentiæ caussa in patrem cupere illos infantem videre, adfert illum, et uni horum in manus tradit. In itinere autem hi inter se constituerant, ut, qui puerulum primus in manus accepisset, is eum humo adlideret. (9) Jam vero divina quadam fortuna accidit, ut infans, dum tradebat eum mater, arrideret ei qui sumpserat: et hunc, ubi id animadvertit, misericordia retinuit ne occideret. Miseratus igitur puerum tradit alteri; et ille tradidit tertio: atque ita per cunctos decem transiit, ab altero alteri traditus; nemine interimere eum volente. (10) Postquam igitur matri puerum reddiderant, et domo erant egressi, stantes pro foribus, conviciabantur alter alterum accusabantque, et eum maxime qui primus acceperat infantem, quod non fecisset quemadmodum inter ipsos constitutum fuisset. Ad extremum, interjecto tempore, placuit iterum intrare, et cunctos participare cædem. (IV.) Sed voluere fata, ut ex Aetionis prole malum exsisteret Corintho. Labda, stans ad ipsas fores, omnia ista exaudiverat. Itaque verita, ne mutato consilio puerum iterum acceptum interimerent, asportatum occultavit in loco, de quo minime cogitaturos illos existimavit, in arca: noverat enim si reversi denuo requirerent puerum, omnia illos pervestigaturos. Idque illi fecerunt. (11) Sed postquam redeuntibus quærentibusque nusquam comparuit infans, placuit abire, renunciareque his qui ipsos miserant, omnia a se peracta esse quæ mandata fuissent. Illi igitur abierunt, idque renunciarunt. (V.) Posthæc crevit Aetionis filius: et, quoniam periculum hoc effugerat, ab arca illa (arcam Græci cypselen dicunt) impositum ei nomen est Cypselus. (12) Qui postquam virilem ætatem est ingressus, oraculumque Delphis consuluit, ambiguum accepit responsum, quo fretus adgressus est tenuitque Corinthum. Responsum hoc erat:
Felix vir nostras hic qui descendit ad ædes,
Cypselus Aetides, claræ rex ille Corinthi,
ipse, et eo nati, sed nulli deinde nepotes.
Hoc accepto responso postquam tyrannide potitus est Cypselus, vir fuit hujusmodi: multos Corinthiorum in exsilium ejecit, multis bona eripuit, sed longe plurimis vitam. (VI.) Huic, quum triginta regnasset annos, et prospera in fortuna vitam finisset, successor tyrannidis fuit filius Periander. (14) et Periander quidem initio mitior erat quam pater: sed, ex quo per nuncios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum tyranno, multo etiam sanguinolentior evasit Cypselo. Misso enim ad Thrasybulum præcone quæsivit ex illo, quo pacto, rebus omnibus firmissime constitutis, optime præesset civitati. (15) Thrasybulus, homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est arvum quoddam satum, cum illoque per segetem ambulans, sciscitansque ex eo et repetere jubens caussam cur ad se Corintho missus esset, detruncabat iterim ut quamque vidit spicam super alias eminentem, præcisamque abjiciebat, donec pulcerrimam et pinguissimam segetis partem tali modo corrupit: denique, postquam agrum ita pervagatus est, dimisit legatum, nullum verbum ei præcipiens. (16) Ubi Corinthum rediit legatus, cupidus erat Periander cognoscendi Thrasybuli præcepta. At ille, nihil, ait, sibi mandasse Thrasybulum: mirari se vero qualem ad hominem a Periandro missus esset, vesanum quippe, et qui sua ipse destrueret. His dictis renunciavit, quid agentem Thrasybulum vidisset. (VII.) At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a Thrasybulo ut eminentiores quosque cives interimeret, tum vero omnem adversus cives nequitiam cœpit exercere. Nam quidquid Cypselus occidendo et in exsilium mittendo reliquum fecerat, id Periander consummavit. Atque etiam uno die universas mulieres Corinthias vestibus exuit, uxoris suæ gratia Melissæ. (17) Etenim quum in Thesprotiam ad Acherontem fluvium legatos misisset, qui oraculum, quod ibi per mortuorum evocationem responsa dat, consulerent de hospitis alicujus deposito, evocata Melissa respondit: «se nec significaturam, nec edicturam quo loco esset illud depositum: algere enim se, et esse nudam; nam quæ sepulta secum fuissent vestimenta, nihil sibi prodesse, quum non fuerint combusta. Argumentum autem, quo cognoscere Periander possit vere hæc a se dici, hoc esse, quod ille in frigidum furnum panes ingessisset.» (18) Hæc postquam Periandro sunt renunciata, quum satis certum ipsi esset illud veritatis argumentum, quippe qui cum mortua coiisset Melissa; statim post acceptum nuncium præconio edixit, ut omnes Corinthiorum mulieres in Junonis templum convenirent. (19) Et illæ, tamquam ad solennitatem, pulcerrimo ornatu instructæ convenerunt. Ille vero constitutis ad hoc satellitibus, vestimentis cunctas exuit, liberas perinde mulieres, et illarum famulas: collatasque in fossam vestes, invocatis Melissæ manibus, cremavit. (20) Quo facto, ubi iterum ad necromantium misit, demonstravit ei Melissæ idolum, quo in loco depositum hospitis collocasset. Hujusmodi vobis est tyrannis, o Lacedæmonii, et talia sunt illius facta! (21) Nos vero Corinthii tunc statim mirabamur, quum a vobis Hippiam arcessiri cognovimus; nunc vero etiam magis miramur hæc a vobis verba fieri; vosque obtestamur, deos invocantes Græciæ præsides, ne tyrannides in civitatibus contituatis. Non igitur ab eo incepto abstinebitis, sed conaturi estis præter id quod justum est reducere Hippiam? Scitote Corinthios quidem non probaturos esse factum vestrum.»
XCIII. Hæc quum locutus esset Sosicles, Corinthiorum legatus; respondit Hippias, eosdem quos ille deos testes invocans, certe Corinthios maxime desideraturos esse Pisistratidas, quando adfuerint illis statuti dies, quibus illos vexaturi sint Athenienses. (2) Hæc illi Hippias respondit, ut qui omnium adcuratissime cognita haberet oraculorum effata. Reliqui ex sociis silentium adhuc tenuerant: postquam vero Sosiclem audiverunt libere verba facientem, pro se quisque vocem rumpens, accedebant sententiæ Corinthii, obtestabanturque Lacedæmonios, ne quid adversus Græcam civitatem novi molirentur.
XCIV. Atque ita hæc res finem habuit. Hippiæ vero Lacedæmone profecto Amyntas Macedo Anthemunta oppidum obtulit, Thessali vero Iolcon. At ille, neutrum accipiens, Sigeum rediit; quod oppidum armis Pisistratus Mytilenæis eripuerat, et tyrannum ibi constituerat filium suum nothum Hegesistratum, ex Argiva muliere natum. Nec vero citra belli discrimen tenuerat ille regionem a Pisistrato acceptam. (2) Diu enim inter se Mytilenæi et Athenienses armis decertarunt, illi ex Achilleo oppido erumpentes, hi e Sigeo; et illi quidem suam repetentes ditionem, Athenienses vero negantes illorum esse, et rationibus arguentes, nihilo magis ad Æolenses pertinere Iliadem ditionem, quam ad se et ad reliquos Hellenes, qui cum Menelao ulti essent Helenæ raptum.
XCV. Dum hi inter se bellum gerebant, quum alia multa atque varia in præliis gesta erant, tum Alcæus poeta, prælio facto, in quo victores erant Athenienses, fuga quidem ipse evaserat, sed armorum ipsius Athenienses erant potiti, qui ea in Minervæ templo Sigei suspenderunt. (2) Quam rem Alcæus, lyrico carmine descriptam, Mytilenen nunciavit, certiorem faciens de calamitate sua Melanippum, unum de suis amicis. Mytilenæos vero et Athenienses reconciliavit deinde Periander, Cypseli filius, quem suarum contentionum arbitrum utrique constituerant: conciliavit autem hac ratione, ut utrique eam tenerent regionem, quam possiderent. Ita Sigeum sub Atheniensium venerat potestatem.
XCVI. Hippias vero, ut Lacedæmone in Asiam pervenit, omnia movebat, insimulando Athenienses apud Artaphernem, omniaque moliebatur quibus efficeret, ut Athenæ in suam et Darii venirent potestatem. (2) Dum hæc Hippias agebat, re cognita, Athenienses Sardes misere legatos, qui Persas hortarentur, ne morem gererent exsulibus Atheniensium. (3) At eos Artaphernes, si salvi esse vellent, jussit Hippiam recipere. Quam conditionem ad se relatum quum neutiquam admitterent Athenienses, decreverunt ex professo hostes esse Persarum.
XCVII. Per idem tempus, quo id decreverant Athenienses, et odium incurrerant Persarum, Milesius Aristagoras, a Cleomene Lacedæmonio Sparta pulsus, venit Athenas: hæc enim civitas inter cæteras potentia maxime eminebat. (2) In concionem igitur populi progressus Aristagoras eadem quæ Spartæ verba fecit, de Asiæ bonis, et de bello cum Persis, quam faciles hi essent superatu, ut qui nec scuto nec hasta uterentur. (3) Præter hæc commemorabat, Atheniensium colonos esse Milesios, et æquum esse ut ab illis servarentur qui potentia præstarent. Denique nihil non pollicebatur, impense rogans; donec eis persuasit. (4) Videtur enim facilius esse decipere multitudinem, quam unum hominem: nam unum quidem Cleomenem Lacedæmonium non potuerat decipere, sed triginta Atheniensium millia facile potuit. (5) Athenienses igitur, oratione illius persuasi, decreverunt viginti naves auxilio mittere Ionibus, quarum ducem nominarunt Melanthium, civem quovis nomine probatum. Hæ naves et Græcis et barbaris principium fuere malorum.
XCVIII. Aristagoras ante illarum egressum domum revectus, postquam Miletum pervenit, consilium cepit, ex quo nihil quidem utilitatis rediturum ad Ionas erat; neque etiam hac caussa id fecit, sed quo regi Dario crearet molestiam: hominem misit in Phrygiam ad Pæones illos, qui a Strymone fluvio captivi abducti a Megabazo, regionem vicumque Phrygiæ seorsum habitabant. Ad quos ubi pervenit legatus, his verbis cum eis egit: «Pæones, inquit, misit me Aristagoras Mileti tyrannus, ut salutis viam, si obtemperare volueritis, vobis ostendam. (2) Etenim Ionia nunc universa descivit a rege, licetque vobis salvis in patriam redire vestram. Ad mare quidem ut perveniatis, vos ipsi curabitis: reliqua jam nobis curæ erunt.» His auditis, lætati admodum Pæones, cum liberis et uxoribus ad mare se fuga receperunt: nonnulli tamen ex eisdem, metu retenti, loco se non moverunt. (3) Postquam ad mare pervenere Pæones, Chium inde trajecere. Quumque jam in Chio essent, e vestigio venit Persarum equitum magna manus, illos prosequentium: qui ubi Pæones non sunt consecuti, Chium miserunt præconem, ab illisque ut redirent postularunt. (4) Sed Pæones, propositam aspernati conditionem, Chio a Chiis Lesbum sunt transducti, Lesbiique eos Doriscum trajecerunt: inde vero pedibus redeuntes, in Pæoniam pervenerunt.
XCIX. Interim Athenienses cum viginti navibus Miletum advenerunt, quas sequebantur quinque triremes Eretriensium. Et Eretrienses quidem non Atheniensium gratia huic se adjunxerant expeditioni, sed ipsis Milesiis gratum facturi, beneficiumque ab illis acceptum rependentes. Namque Milesii prius sociam Eretriensibus operam in bello cum Chalcidensibus præstiterant, quo tempore Samii Chalcidensibus adversus Eretrienses et Milesios miserant auxilia. Athenienses igitur postquam advenere cum Eretriensibus, quum et reliqui adessent socii, expeditionem adversus Sardes suscepit Aristagoras: (2) ita quidem ut in bellum ipse non proficisceretur, sed Mileti maneret, constitutis aliis Milesiorum ducibus, fratre suo Charopino, et ex reliquorum numero civium Hermophanto.
C. Hac classe quum Ephesum pervenissent Iones, relictis navibus Coressi in finibus Ephesiorum, ipsi magna manu ascenderunt, viæ ducibus utentes Ephesiis. (2) Progressi autem secundum Caystrium flumen, inde superato Tmolo, Sardes pervenere; et urbem capiunt, nemine contra prodeunte: nempe reliqua omnia occuparunt præter arcem; arcem vero ipse Artaphernes cum haud exigua vi militum tutabatur.
CI. Quominus vero captam diripere possent urbem, hæc res fuit impedimento: erant Sardibus pleræque domus ex arundine constructæ; quæcumque vero etiam ex lateribus, earum tecta arundinea erant. Harum unam quum incendisset quidam ex militibus, continuo de domo in domum grassatus ignis universam urbem depascebat. (2) Ardente urbe, Lydi et quicumque Persæ in urbe erant, undique interclusi, utpote extrema absumente incendio, neque exitum ullam habentes ex urbe, in forum confluxerunt ad Pactolum fluvium: qui fluvius auri ramenta illis ex Tmolo deferens, per medium forum labitur, et deinde Hermo fluvio miscetur, qui in mare influit. Ad hunc igitur Pactolum et in forum congregati Lydi atque Persæ defendere sese coacti sunt. (3) At Iones, ubi viderunt alios ex hostibus fortiter pugnantes, alios vero magno numero ingruentes, trepidi cedentes ad Tmolum, qui vocatur, montem se receperunt: atque inde sub noctem versus naves suas abierunt.
CII. Ita incendio consumptæ sunt Sardes, in eisque indigenæ deæ Cybebes templum: quam causam postea prætexentes Persæ templa vicissim in Græcia cremarunt. Tunc vero Persæ qui intra Halyn fluvium pagos tenebant, certiores facti quid ageretur, juntis viribus auxilio Lydis venerunt. (2) Qui quum Ionas non amplius Sardibus essent nacti, e vestigio subsecuti, Ephesi illos deprehenderunt. Et Iones quidem in aciem adversus eos progressi sunt, sed prælio commisso ingenti clade sunt adfecti: (3) magnumque eorum numerum Persæ interfecerunt, quum alios spectatos viros, tum Eualcidem, Eretriensium ducem, virum qui in ludorum solennibus coronas reportaverat, multumque a Simonide Ceo erat laudatus. Qui vero ex pugna evaserunt per civitates sunt dissipati.
CIII. Tali igitur modo tunc pugnatum est. Posthæc vero Athenienses prorsus deseruerunt Ionas; et sæpe multumque ab Aristagora per nuncios solicitati, constanter negarunt se auxilio illis futuros. Sed Iones, Atheniensium auxilio privati, nihilo minus ad bellum adversus Darium, quod post ea quæ adversus regem patraverant evitari non posse intelligebant, sese comparabant. (2) In Hellespontum navibus profecti, Byzantium et alias omnes eo loci civitates suum sub obsequium redegerunt. Dein extra Hellespontum evecti, majorem Cariæ partem societati suæ adjecerunt: nam et Caunus, quæ prius, quando Sardes cremarunt, societatem illorum recusaverat, nunc eis ipsa quoque accessit.
CIV. Cyprii vero universi, Amathusiis exceptis, ultro se illis adjunxerunt. Nam et hi a Medis desciverant tali occasione. Onesilus erat, Gorgi Salaminiorum regis frater natu minor, Chersidis filius, Siromi nepos, pronepos Euelthontis. (2) Hic vir, postquam sæpius antea Gorgum, ut a rege deficeret, esset hortatus; tunc, ubi Ionas etiam cognovit descivisse, vehementius illum instigare conatus est. Cui quum morem non gereret Gorgus, tempus observans Onesilus, quo extra urbem Salaminiorum ille erat egressus, una cum sectatoribus suis fratrem portis exclusit. (3) Itaque Gorgus, urbe spoliatus, ad Medos profugit. Onesilus vero Salaminis tenuit imperium; omnibusque Cypriis, ut secum desciscerent, persuasit. Cæteris quidem persuasit cunctis; Amathusios vero, morem ei gerere nolentes, obsidione cinxit.
CV. Dum Amathunta Onesilus obsidet, interim Dario regi nunciatur, Sardes captas esse incensasque ab Atheniensibus et Ionibus, illiusque tumultus auctorem, cujus consilio hæc suscepta sint, Aristagoram esse Milesium. Quo accepto nuncio, dicitur rex, nulla ratione habita Ionum, quippe quos bene noverat non impune laturos quod defecissent, quæsisse quinam essent Athenienses; (2) deinde, postquam audivit, poposcisse arcum, et sagittam arcui impositam emisisse in cœlum, utque illa in aerem evolavit, exclamasse, «Proh Juppiter, contingat mihi pœnas sumere ab Atheniensibus!» hisque dictis, mandasse uni e ministris, ut, quoties cœna ipsi adponeretur, ter ipsi diceret, «Domine, memento Atheniensium!»
CVI. Hoc dato mandato, vocato in conspectum suum Histiæo Milesio, quem jam multo abhinc tempore apud se Darius retinuerat: «Histiæe, inquit, tuum procuratorem, cujus fidei Miletum commisisti, audio res novas adversus me esse molitum. Homines enim ex altera continente adversus me duxit, et Ionas cum illis, factorum pœnas mihi daturos: his persuasit ut illos sequerentur, et Sardes mihi eripuit. (2) Nunc igitur, quo pacto tibi hoc bene habere videtur? quove pacto tale quidpiam absque tuo consilio factum est? Vide ne deinde tu ipse hac culpa tenearis.» Ad hæc Histiæus respondit: «Quale verbum, rex, pronunciasti? mene agitare consilium, ex quo tibi ulla molestia, sive magna, sive exigua, exsistat? (3) Quid quærens equidem, tale quidpiam facerem? cujus rei indigeo? cui eadem[TR9] quæ tibi, præsto sunt; quicum tu omnia tua communicare consilia dignaris. Immo, si quid tale, quale tu ais, meus agitat procurator, scito id eum suo fecisse arbitratu. (4) At mihi statim ne persuaderi quidem potest, Milesios et meum procuratorem novas res adversus te moliri. Sin utique tale quid agunt, tibique si vera relata sunt, vide, rex, quid sit quod tu feceris, dum me a mari abstraxisti. (5) Videntur enim Iones, ex quo ego ex illorum conspectu remotus sum, agitare id cujus olim desiderium habuerunt. Sin ego in Ionia adessem, nulla civitas se vel pauxillum motura erat. Nunc igitur quamprimum dimitte me, ut in Ioniam proficiscar, tibique omnia ibi in integrum restituam, et procuratorem hunc Mileti, qui hæc machinatus est, vinctum tradam. (5) Hæc quum ex animi tui sententia perfecero, deos juro regios, non prius tunicam exuturum qua indutus Ioniam intravero, quam tibi Sardiniam, maximam insulam, tributariam reddidero.»
CVII. His Histiæi verbis deceptus Darius morem ei gessit, dimisitque eum adjecto mandato, ut, postquam quæ pollicitus esset effecta dedisset, ad se Susa rediret.
CVIII. Per idem tempus, quo nuncius de incensis Sardibus ad regem missus est, et Darius sagitta in cœlum emissa cum Histiæo sermonem contulit, Histiæusque a rege dimissus ad mare est profectus; per totum hoc tempus hæcce gesta sunt. (2) Onesilo Salaminio Amathusios obsidenti nunciatur, Artybium Persam cum classe et ingenti Persarum exercitu adfuturum esse in Cyprum. Quo cognito Onesilus præcones dimisit per Ioniam, auxilio Ionas advocans: (3) nec diu re deliberata, adfuerunt Iones cum magna classe. Eodemque tempore quo Iones in Cyprum advenere, Persæ etiam quum navibus e Cilicia trajecissent, pedestri itinere Salaminem contenderunt: navibus autem Phœnices circumnavigarunt promontorium illud, quæ Claves Cypri vocantur.
CIX. Quæ quum ita essent, Cyprii tyranni convocatis Ionum ducibus dixere: «Vobis, Iones, nos Cyprii damus optionem cum utris velitis confligere, cum Persis, an cum Phœnicibus. (2) Quod si pedestri pugna cum Persis vultis congredi, nulla interposita mora oportet vos, navibus egressos, pedestrem instruere aciem; nos vero, conscensis navibus vestris, Phœnicibus nos opponere. Sin cum Phœnicibus tentare fortunam mavultis; utrumlibet horum elegeritis, operam dare necesse est, ut, quoad est situm in vobis, liberæ sint et Ionia et Cyprus.» (3) Ad hæc Iones responderunt: «Nos commune Ionum misit, ut mare custodiremus; non ut naves nostras tradentes Cypriis, ipsi cum Persis pedestri acie confligamus. (4) Nos igitur, qua parte locati sumus, in ea utilem præstare operam conabimur: vos autem, memores qualia Persis servientes passi ab illis sitis, fortes viros esse oportet.» Hoc illis responsum Iones dederunt.
CX. Post hæc, quum Persæ in Salaminiorum advenissent campum, aciem instruxerunt reges Cypriorum; ita quidem, ut cæteros Cyprios cæteris hostium militibus opponerent, Persis autem fortissimos e Salaminiis et Soliis selectos. Contra Artybium vero, ducem Persarum, volens lubens stetit Onesilus.
CXI. Vehebatur Artybius equo, qui erectus stare adversus armatum militem erat edoctus. Qua re cognita Onesilus, quum esset ei armiger genere Car, arte bellica probatus, et animi plenus, dixit huic: «Artybii equum audio erectum stare, et pedibus atque ore pugnare contra adversarium. (2) Tu igitur ocyus delibera tecum, mihique ede, utrum observare ferireque velis, equum, an ipsum Artybium.» Ad hæc famulus respondit: «Paratus equidem sum, rex, et utrumque facere, et alterutrum, et omnino quidquid tu jusseris: dicam tamen id quod tuis rebus conducibilius esse mihi videtur. (3) Regem ducemque aio oportere cum rege duceque congredi: nam, sive tu virum ducem interfeceris, magnum hoc tibi erit: sive, quod dii prohibeant, te ille, ab digno etiam occidi, dimidiata calamitas est. (4) Nos vero famulos aio oportere cum famulis congredi, et cum equo; cujus tu artes noli timere: ego enim tibi recipio, adversus nullum porro hominem illum se erecturum.»
CXII. Hæc postquam ille dixit, mox deinde commissa pugna est, et terra, et mari. Et navibus quidem Iones, acriter illo die pugnantes, superaverunt Phœnices: et inter Ionas Samiorum præ cæteris virtus eminuit. Pedestres vero ubi congressæ sunt copiæ, magno impetu invicem irruentes pugnarunt. Circa imperatores autem utrimque hæc gesta sunt: (2) ubi Artybius, equo quem dixi vectus, adversus Onesilum impetum fecit, Onesilus, quemadmodum ei cum armigero convenerat, ferit ipsum irruentem Artybium: quumque equus scuto Onesili pedes injiceret, famulus falce feriens pedes præcidit equi. Ita Artybius dux Persarum, una cum equo, ibidem cecidit.
CXIII. Dum vero cæteri etiam acie pugnant, deserit Cyprios Stesenor, Curii tyrannus, cum non exigua militum manu, quos secum habebat: dicuntur autem Curienses hi Argivorum esse coloni. Postquam Curienses deseruere socios, protinus Salaminiorum quoque currus bellici idem fecerunt. (2) Quo facto, superiores Persæ fuerunt Cypriis. Quorum exercitu in fugam verso, ceciderunt et alii multi, et Onesilus Chersidis filius, qui Cypriis auctor fuerat defectionis, et Solensium rex Aristocyprus, Philocypri filius; Philocypri illius, quem Solon Atheniensis postquam Cyprum venit, præ omnibus tyrannis carmine celebravit.
CXIV. Onesili caput Amathusii, quod ipsos ille obsederat, abscissum Amathunta deportarunt, et super oppidi portam suspenderunt. Postquam suspensum ita caput sensim excavatum est, apium examen in illud sese insinuans, favis replevit. (2) Quod quum tale accidisset, oraculum consulentibus Amathusiis, quid capite facerent, datur responsum, auferrent caput humarentque; Onesilo vero, ut heroi, annua sacra facerent; id si fecissent, melius cum ipsis actum iri. Idque fecerunt Amathusii et faciunt ad meam usque ætatem.
CXV. Iones qui ad Cyprum prælium fecerant navale, ut intellexere perditas res esse Onesili, et Cypriorum oppida omnia obsideri, excepta Salamine, quam priori regi Gorgo reddiderant Salaminii; his rebus Iones cognitis, nulla interposita mora in Ioniam renavigarunt. (2) Præter cæteras Cypri civitates diutissime obsidionem sustinuere Soli; sed et hanc, suffosso circumcirca muro, quinto mense Persæ ceperunt.
CXVI. Ita igitur, Cyprii, postquam unum annum liberi fuerant, denuo in servitutem sunt redacti. Interim Daurises, gener Darii, et Hymeas, et Otanes, aliique duces Persæ, qui et ipsi filias Darii in matrimonio habebant, postquam Ionas, expeditionis adversus Sardes socios, erant persecuti, eosdemque prælio victos in naves compulerant, deinde divisis inter se vicibus civitates diripiebant.
CXVII. Et Daurises quidem, contra civitates ad Hellespontum conversus, Dardanum cepit, et Abydum, et Percoten, et Lampsacum, et Pæsum: (2) quarum singulas singulis cepit diebus. A Pæso vero adversus Parium urbem ducenti adfertur nuncius, Cares communicato cum Ionibus consilio defecisse a Persis: itaque ab Hellesponto remotum adversus Cariam duxit exercitum.
CXVIII. Ea res forte renunciata Caribus erat priusquam Daurises advenisset. Cujus cognito consilio, Cares ad Albas Columnas, quæ vocantur, amnemque Marsyam congregabantur, qui ex Idriade regione fluens, Mæandro miscetur. (2) Eo postquam convenere Cares, quum aliæ multæ dictæ sunt sententiæ, tum illa, optima quæ mihi videtur, Pixodari, Mausoli filii, civitate Cyindensis, qui Syennesis filiam, Cilicum regis, in matrimonio habebat. (3) Hujus viri sententia hæc erat, Mæandrum transmittere debere Cares, atque ita prælium committere ut fluvium a tergo haberent; ne scilicet retro fugere possent Cares, sed ibi manere coacti, fortiores sese quam pro sua natura præstarent. (4) At hæc non vicit sententia: sed Persis maluerunt a tergo esse Mæandrum, quam sibi; scilicet, ut illi, si prælio superati in fugam verterentur, receptum non haberent, sed in fluvium inciderent.
CXIX. Deinde, ubi adfuerunt Persæ, Mæandrumque trajecerunt, ibi tunc ad Marsyam fluvium cum illis congressi sunt Cares: et acri commisso prælio, postquam diu fortiter pugnarunt, ad extremum hostium multitudine sunt superati. (2) Persarum ad bis mille ceciderunt, Carum vero ad decies mille. Qui ex illorum numero cladem effugerunt, hi ad Labranda in amplum sanctumque platanetum Jovi Stratio (quasi dicas Militari) sacratum sunt compulsi. Soli autem hominum, quos novimus, Cares sunt, qui Jovi Stratio sacra faciant. (3) Ibi igitur conglobati, de salute deliberarunt, utrum Persis sese dedere, an Asiam prorsus relinquere satius sibi esset.
CXX. Dum hæc deliberant, auxilio eis adveniunt Milesii eorumque socii. Tum vero, missa priori deliberatione, Cares ad redintegrandum denuo bellum sese compararunt. (2) Atque invadentibus Persis in aciem occurrunt: sed, prælio commisso, majorem etiam quam antea cladem acceperunt. Cecidere plurimi ex omnibus; sed Milesiorum præ ceteris maxima strages facta est.
CXXI. Postea vero vulnus hoc repararunt sanaveruntque Cares. Postquam enim cognoverunt progredi Persas, oppida sua invasuros, in via ad Pedasum collocarunt insidias; in quas noctu incidentes Persæ interfecti sunt et ipsi et eorum duces, Daurises, et Amorges, et Sisimaces: cum iisdemque periit etiam Myrsus, Gygis filius. (2) Insidiarum illarum dux fuerat Heraclides, Ibanolidis filius, Mylasensis. Ita igitur Persæ illi perierunt.
CXXII. Hymeas vero, alter ex his qui Ionas eos persecuti sunt qui contra Sardes militaverant, ad Propontidem conversus, Cion Mysiam cepit. Qua expugnata, ubi cognovit Daurisen relicto Hellesponto versus Cariam arma promovere, ipse Propontide relicta in Hellespontum duxit exercitum: (2) et Æolenses subegit omnes, quotquot Iliadem habitant terram, et Gergithas subegit, priscorum Teucrorum reliquias. At ipse Hymeas, dum hos populos subigit, morbo correptus moritur in Troade.
CXXIII. Et hic quidem illi finis fuit: Artapherni vero, Sardium præfecto, et Otani, tertio duci Persarum, mandatum erat bellum Ioniæ et finitimæ Æolidi a continente inferendum. Atque hi Clazomenas Ioniæ ceperunt, et Cymen Æolidis.
CXXIV. Ita dum capiuntur oppida, Aristagoras Milesius hæc videns, homo parum acri, ut factis ipse ostendit, ingenio, qui Ioniam concitaverat magnasque miscuerat turbas, fugam agitabat, satis ille intelligens superari Darium regem prorsus non posse. (2) Hoc consilio, convocatis suarum partium hominibus, deliberationem proposuit, dicens, commodum ipsis fore, certum habere refugium, si Mileto pellerentur, sive in Sardiniam ipsos ex hoc ducat in coloniam, sive in Myrcinum Edonorum, Histiæo a Dario dono datam, et in oppidum ibi ab Histiæo munitum. Hæc igitur, nimirum utrum vellent, ex ipsis quærebat Aristagoras.
CXXV. Jam Hecatæus quidem, Hegesandri filius, historiarum scriptor, in neutrum horum locorum abeundum censuit; sed in Lero insula debere castellum munire Aristagoram, ibique, si Mileto excideret, quietum se tenere, donec impetu inde facto Miletum repetere posset. Hoc Hecatæi fuit consilium.
CXXVI. Ipse vero Aristagoras eo maxime inclinabat, ut Myrcinum abiret. Itaque Mileto Pythagoræ fidei commissa, probati inter cives viri, ipse, secum sumpto quicumque voluisset, in Thraciam navigavit, regionemque quam petierat tenuit. (2) Inde vero progressus, interfectus est a Thracibus et ipse et exercitus ejus, quum oppidum aliquod obsideret, rejectis conditionibus, quibus Thraces excedere oppido voluerant.
[TR1] "quidam" → "quidem"
[TR2] "Ego" → "«Ego"
[TR3] "facturnm" → "facturum"
[TR4] "eam que" (2 lines) → "eamque"
[TR5] "eaussa" → "caussa"
[TR6] "valet" → "valet,"
[TR7] "Gephyraei" → "Gephyræi"
[TR8] "æqualibitas" → "æquabilitas"
[TR9] "eadem i" → "eadem"
I. Aristagoras igitur, quo auctore Ionia defecerat, hoc modo vitam finivit. Histiæus vero, Mileti tyrannus, a Dario dimissus, Sardes erat profectus: quo ubi Susis pervenit, interrogavit eum Artaphernes, Sardium præfectus, qua re inductos putaret Ionas a rege defecisse. (2) Id quum ille se ignorare diceret, mirareturque factum, quasi nihil de rebus præsentibus compertum haberet, artificiis utentem videns Artaphernes ait: «Ita tibi, Histiæe, hæc res habet: calceum hunc tu suisti, et induit eum Aristagoras.»
II. Hoc quum Artapherenes, ad defectionem quod attinet, dixisset; metuens eum Histiæus, utpote intelligentem quid rei esset, protinus prima nocte ad mare profugit: qui, quum Dario pollicitus esset Sardiniam maximam insulam imperio se illius esse subjecturum, decepto rege, clam auctor Ionibus fuerat belli adversus illum suscipiendi. (2) Sed Chium transgressus, in vincula a Chiis conjectus est, suspectum eum habentibus quasi res novas adversus ipsos Darii nomine molientem. Mox tamen, cognita rei veritate, hostem esse regi, vinculis eum Chii solverunt.
III. Ibi vero interrogatus Histiæus a Ionibus, cur ita studiose Aristagoræ, ut a rege deficeret, mandasset, et in tantas calamitates Ionas conjecisset, veram illis caussam nequaquam exprompsit; (2) sed, regem Darium, ait, constituisse Phœnices sedibus suis excitos in Ioniam transferre, Ionas autem in Phœnicen: ea caussa se istud mandasse. Ita Ionas terruit, quum nihil umquam tale rex animo agitasset.
IV. Post hæc internuncio Hermippo usus Histiæus, homine Atarnita, ad Persas nonnullos, qui Sardibus erant, epistolas misit, ut qui secum antea de defectione sermones miscuissent. At Hermippus eis, ad quos missus erat, non reddidit epistolas, sed Artapherni tradidit. (2) Ille vero, re omni cognita, jussit Hermippum eis epistolas reddere ad quos datæ erant ab Histiæo; sibi vero tradere illas, quas Persæ vicissim ad Histiæum perferendas ipsi dedissent. Quo facto postquam illi comperti fuerunt, de multis Persarum supplicium sumpsit Artaphernes.
V. Atque ita tumultus Sardibus exstitit. Illa autem spe frustratum Histiæum Chii, rogante ipso, Miletum deduxere. At Milesiis, lubenter Aristagora etiam liberatis, neutiquam volupe erat alium tyrannum in terram suam recipere, quippe qui libertatem gustassent. (2) Itaque, quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset Histiæus, repulsus est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus. Rejectus igitur a patria Chium rediit: inde vero, quum Chiis ut sibi naves darent persuadere non potuisset, Mytilenen trajecit; et Lesbiis, ut naves sibi darent, persuasit. (3) Hi igitur, instructis octo triremibus, cum Histiæo Byzantium navigarunt: ibique in insidiis stantes, naves ex Ponto navigantes vi ceperunt, exceptis eorum navigiis qui se paratos esse Histiæo parere profiterentur.
VI. Dum hæc Histiæus et Mytilenæi agebant, interim ad ipsam Miletum ingens et navalis et pedestris exspectabatur exercitus. Nam Persarum duces, junctis viribus et in unum exercitum collatis, adversus Miletum, insuper habitis minoribus oppidis, proficiscebantur: (2) et navalium copiarum promptissimi erant Phœnices: una autem militabant et Cyprii, nuper subacti, et Cilices, atque Ægyptii.
VII. Quos ubi Iones intellexerunt adversus Miletum reliquamque Ioniam proficisci, miserunt de suis ad Panionium, qui de rebus ad se pertinentibus deliberarent. (2) Quibus prædicto loco congregatis, habito consilio, placuit, ut pedestris exercitus, qui opponeretur Persis, nullus cogeretur, sed muros defenderent ipsi per se Milesii; classis autem, nulla excepta navi, rebus omnibus instrueretur, atque ita instructa quamprimum ad Laden occurreret, et pro Mileto pugna navali decerneret. Est autem Lade parva insula, urbi Milesiorum obversa.
VIII. Post hæc, ubi instructis navibus adfuere Iones, cum eisque Æolenses Lesbum incolentes, aciem in hunc modum ordinarunt. (2) Cornu ad orientem spectans ipsi tenebant Milesii, naves præbentes octoginta: his contigui erant Prienenses cum duodecim navibus, et Myusii navibus tribus: Myusiis proximi stabant Teii, septemdecim navibus: Teiis proximi Chii, navibus centum. (3) Juxta hos locati Erythræi et Phocæenses, quorum illi octo contulerant naves, hi vero tres. Phocæensibus contigui erant Lesbii, navibus septuaginta. Postremi locati Samii, cornu tenentes occidenti obversum, navibus sexaginta. Universus harum omnium numerus fuit, triremes trecentæ quinquaginta tres.
IX. Et hæ quidem Ionum erant. At barbari quas habebant naves, multitudine erant sexcentæ. Quæ ubi et ipsæ ad Milesiorum fines pervenere, simulque pedestres universæ aderant copiæ, ibi tum duces Persarum, cognita Ionicarum navium multitudine, veriti sunt ne superare has non possent, adeoque nec Miletum possent capere, mari non potentes, atque ita periculum incurrerent pœnas dandi Dario. (2) Hæc secum reputantes, convocarunt Ionum tyrannos, qui ab Aristagora Milesio imperiis dejecti ad Medos profugerant, jamque cum illis adversus Miletum militabant. Ex horum igitur numero convocatos, quotquot præsentes erant, in hunc modum sunt adlocuti: «Nunc, viri Iones, quisque vestrûm palam faciat, de regis domo se bene velle mereri. Unusquisque nempe vestrûm det operam, ut populares suos a reliquorum abstrahat societate. (3) Proponite igitur illis, enunciateque, nihil triste illos ob defectionem passuros, nec ædes eorum vel sacras vel privatas iri incensum, nec duriore conditione, quam ante, futuros. (4) Sin a societate non recesserint, sed utique pugnæ periculo rem commiserint, hæc minitantes illis prædicite, quæ ipsis sint eventura: nos prælio victos in servitutem rapturos, pueros eorum castraturos, virgines Bactra abducturos, et terram aliis esse tradituros.»
X. Quæ quum illi dixissent, Ionum tyranni noctu ad populares suos unusquisque dimisit qui hæc eis renunciarent. (2) At Iones, ad quos hi nuncii pervenere, tenaciter in proposito suo perstiterunt, nec admiserunt proditionem: et quique sibi solis hæc a Persis edici existimabant. Et hæc quidem protinus, ex quo ad Miletum Persæ pervenerant, peracta sunt.
XI. Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones sunt habitæ; et quum alii apud eos verba fecere, tum Phocæensium dux Dionysius sic est locutus: «Nunc, quum in novaculæ acie sint res nostræ, ut vel liberi simus, vel servi, et ii quidem velut fugitivi; (2) si quidem volueritis, viri Iones, labores suscipere, erit id quidem in præsentia vobis molestum, sed poteritis superatis hostibus esse liberi; sin disciplina militari insuper habita, mollitiei vos dedideritis; nullam equidem spem habeo, pœnam defectionis regi dandam effugere vos posse. (3) Sed me audite mihique vos permittite; et vobis ego, si modo dii æqua dederint, recipio, aut pugnæ aleam non subituros esse hostes, aut, si nos adgressuri sunt, magnam cladem accepturos.»
XII. His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie, navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis navibus per binas alias exercuisset, et classiarios jussisset armatos in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris naves tenebat; atque ita toto die laborem Ionibus exhibebat. (2) Et illi quidem ad septimum usque diem ei parebant, mandataque exsequebantur; insequente vero die, quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore vexati, hosce inter se sermones miscere: «Quo tandem numine læso hos exhaurimus labores? (3) qui desipientes et de statu mentis dejecti, homini Phocæensi, vano jactatori, qui tres naves in commune contulit, nos totos permisimus. Et ille nos, sibi traditos, miseriis intolerabilibus vexat; ita ut nostrûm multi in morbos inciderint, et multis item aliis eadem sors imminere videatur! (4) Quanto nobis præstat, quidvis aliud, quam hæc mala, pati, et futuram servitutem potius tolerare, qualiscumque illa fuerit, quam hanc præsentem, qua constricti sumus! Agite, ne porro huic homini pareamus!» (5) Hæc dixerant, et extemplo nemo amplius mandata facere voluit; sed, tamquam pedestris exercitus, tentoriis in insula fixis degebant in umbra, naves conscendere exercerique nolentes.
XIII. Quæ ubi a Ionibus fieri viderunt Samiorum duces; tum vero, quos sermones jubentibus Persis ad eos deferendos prius curaverat Æaces, Sylosontis filius, deserere eos jubens Ionum societatem, (2) hos tunc sermones animis admittebant Samii, spretam ab Ionibus militarem omnem videntes disciplinam, simulque intelligentes superari non posse regis potentiam; satis quippe gnari, etiamsi præsentes navales copias superarent Darii, alias quintuplices contra se adfuturas. (3) Adripientes igitur occasionem, simulatque Ionas viderunt negantes in officio se futuros, lucro sibi duxerunt servare res suas et sacras et privatas. (4) Erat autem Æaces ille, cui morem Samii gesserunt, filius Sylosontis, Æacis nepos: qui, quum tyrannus fuisset Sami, ab Aristagora Milesio exutus fuerat imperio, quemadmodum reliqui Ioniæ tyranni.
XIV. Tunc igitur, ubi Phœnices cum classe contra progressi sunt, Iones etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Ut vero prope invicem fuerunt, commiseruntque prælium, exinde quinam ex Ionibus aut ignavi in hac navali pugna aut fortes viri fuerint, adcurate scribere non possum: nam alii alios invicem culpant. (2) Dicuntur autem tunc Samii, ut convenerat cum Æace, sublatis velis, deserta acie, Samum navigasse, undecim navibus exceptis. (3) Harum enim præfecti manserunt, pugnaveruntque spreto ducum suorum imperio: hisque commune Samiorum, ob hoc factum, eum honorem habuit, ut nomina ipsorum cum paternis nominibus columnæ inscriberentur, ut qui probi fortesque viri fuissent; et est hæc columna in foro. (4) Lesbii vero, proximos profugere videntes, idem fecerunt quod Samii; eorumque exemplum major pars Ionum secuta est.
XV. Ex his vero qui in prælio substiterunt, pessime accepti sunt Chii, præclaris quidem factis nobilitati, et neutiquam, ut alii, de industria cessantes. Contulerant enim, quemadmodum ante etiam dictum est, naves centum, et in earum unaquaque erant quadraginta selecti ex civibus propugnatores. (2) Qui ubi plerosque socios prodere rem communem viderunt, noluerunt pravorum esse similes; sed cum paucis e sociis soli relicti, pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes; donec, postquam plures naves ceperant, ipsi suarum majorem partem amiserunt. Chii igitur cum reliquis e suis navibus domum profugerunt.
XVI. Quibus vero ex Chiorum numero invalidæ naves erant ob accepta vulnera, hi, quum hostis eos persequeretur, ad Mycalen profugerunt; et relictis ibi navibus in brevia ejectis, pedibus per continentem redire instituerunt. (2) Ut vero Ephesiorum fines ingressi sunt redeuntes Chii, noctuque ad eum locum pervenerunt, ubi tunc mulieres Thesmophoria celebrabant; ibi tunc Ephesii, quum quo pacto res Chiorum se haberent ante non audivissent, viderentque militum multitudinem fines suos invadentem, prorsus persuasi fures hos esse, qui mulieribus suis insidiarentur, universi ad vim arcendam procurrerunt, et Chios interfecerunt. Ac Chii quidem tali utrimque fortuna usi sunt.
XVII. Dionysius vero Phocæensis, perditas res esse intelligens Ionum, captis tribus hostium navibus, abiit non jam Phocæam navigans, satis gnarus eam cum reliqua Ionia in servitutem iri redactum; sed e vestigio recta in Phœnicen contendit. Ibi quum onerarias multas naves demersisset, multaque pecunia et aliis rebus pretiosis esset potitus, in Siciliam inde vela fecit: ex qua coortus, prædatoriam exercuit; Græcanicæ quidem nulli navi insidiatus, sed Carthaginiensibus ac Tyrrhenis.
XVIII. Persæ, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cujusque generis machinis, penitus vi ceperunt, sexto a defectione Aristagoræ anno; captamque in servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate defuncta Miletus est, quæ in illam ab oraculo prædicta erat.
XIX. Nam quum Argivi Delphis oraculum de suæ urbis salute consuluissent, editum est promiscuum effatum, unum quidem ad Argivos spectans, sed huic immixtum aliud ad Milesios pertinens. (2) Et illud quidem, quod Argivos spectabat, deinde referam, quum ad illum narrationis locum pervenero; quæ vero Milesiis, tunc non præsentibus, prædixit deus, ita habent.
Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
permultis cœna et præstantia munera fies,
crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
templi aliis nostri in Didymis sua cura manebit.
(3) Tunc igitur hæc Milesiis acciderunt, quando virorum major pars interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et mulieres et liberi mancipiorum loco sunt habiti, et templum Didymis, ædes et oraculum, exspoliatum deflagravit. Cæterum pecuniæ rerumque pretiosarum, quæ in hoc templo depositæ erant, sæpe alibi in hac narratione feci mentionem.
XX. Inde, quotquot Milesii viri capti erant, Susa sunt ducti: quibus rex Darius, nullo alio malo adfectis, sedes adsignavit ad Rubrum quod vocatur mare, in Ampe oppido, juxta quam præterfluens Tigris fluvius in mare evolvitur. (2) Agri vero Milesii eam partem, quæ prope urbem et in planitie sita est, Persæ tenuerunt ipsi; colles et montana Caribus Pedasensibus possidenda dedere.
XXI. Milesiis, hac calamitate adflictis a Persis, parem gratiam non retulerunt Sybaritæ, qui patria urbe exuti Laum et Scidrum incolebant. Nam Sybari a Crotoniatis capta Milesii universi, nulla excepta ætate, capita raserant, et ingentem præ se tulerant luctum: hæ enim civitates maxime omnium, quas novimus, hospitii inter se jura coluerant. (2) Diverso modo fecere Athenienses. Hi enim et aliis multis modis testatum fecerunt, quam acerbum ex Mileti expugnatione luctum perceperint; et, quum Phrynichus drama scripsisset docuissetque, Mileti expugnationem, in lacrimas eruperunt spectatores omnes, et mille drachmis multatus est poeta, quod domesticarum calamitatum memoriam refrixisset; legeque cautum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.
XXII. Ita Miletus viduata est Milesiis. Samiorum vero his, qui aliquid in bonis habebant, minime placuit id quod ab ipsorum ducibus in gratiam Medorum erat factum. Itaque statim a navali pugna deliberantes decreverunt, prius quam in ipsorum terram advenisset Æaces tyrannus, navibus in coloniam emigrare, nec manere dum Medis et Æaci servire cogerentur. (2) Etenim per idem tempus Zanclæi ex Sicilia nuncios miserant in Ioniam, qui Ionas ad Calactam invitarent, ubi Ionicam condi urbem Zanclæi cupiebant. Est autem hæc Cale Acte (Pulcrum littus) quæ vocatur, Siciliæ tractus, Tyrrheniæ obversus. (3) His igitur invitantibus, soli ex Ionibus Samii in coloniam abierunt, cum eisque Milesii, qui patriæ calamitatem effugerant.
XXIII.[TR1] Interim res accidit hujusmodi. Samii, dum Siciliam petunt, in Locris erant Epizephyriis, et Zanclæi cum rege ipsorum, cui nomen erat Scythes, urbem aliquam Siciliæ obsidebant, quam expugnare cupidi erant. (2) Ea re cognita, Anaxilaus Rhegii tyrannus, infensus tunc Zanclæis, cum Samiis egit, monens eos omittendam esse, quam peterent, Calactam, occupandamque Zanclam, viris tum vacuam. (3) Et Samii, dicto audientes, Zanclam tenuere. Zanclæi, ut occupatam suam urbem audivere, ad opem ferendam adcurrunt, advocato etiam Hippocrate, Gelæ tyranno, cui cum illis societas erat. (4) At Hippocrates, postquam cum exercitu tamquam opem illis laturus advenit, ipse Scytham Zanclæorum monarcham, qui urbem amiserat, fratremque ejus Pythogenem, compedibus vinctos in oppidum Inycum misit; reliquos autem Zanclæos, fœdere cum Samiis inito, et fide data acceptaque, prodidit. (5) Merces ei a Samiis hæc erat stipulata, ut omnium quæ moveri possent mancipiorumque, quæ in urbe essent, dimidiam partem Hippocrates acciperet; quæ vero in agris essent, ea cuncta sortiretur. (6) Igitur Zanclæorum plerosque ipse mancipiorum loco in vinculis habuit, eminentiores autem illorum trecentos Samiis tradidit interficiendos: at ab hac quidem culpa Samii abstinuere.
XXIV. Scythes vero, Zanclæorum monarcha, ex Inyco Himeram profugit; indeque in Asiam profectus, ad regem Darium adscendit. (2) Et hunc Darius justissimum judicavit virorum omnium, qui ex Græcia ad ipsum adscenderant: nam venia a rege impetrata in Siciliam redierat, rursusque ex Sicilia ad regem erat reversus. Denique senex et beatus apud Persas e vita discessit. Ita igitur Samii, procul a Medis profecti, nullo labore pulcerrima urbe Zancla sunt potiti.
XXV. Post peractam pro Mileto navalem pugnam, Phœnices ex Persarum mandato Æacem, Sylosontis filium, Samum reduxerunt, utpote qui utilissimam illis egregiamque operam præstitisset. (2) Et solis, ex omnibus qui a Dario defecerant, Samiis neque urbs neque templa incensa sunt, propterea quod naves eorum in pugna navali socios deseruerant. Capta vero Mileto, protinus Caria in potestatem venit Persarum, aliis oppidis ultro sese dedentibus, aliis vi ad obsequium redactis.
XXVI. Atque ita hæ res gestæ sunt. Histiæo autem Milesio circa Byzantium versanti et Ionum onerarias naves e Ponto venientes intercipienti, adfertur nuncius de rebus ad Miletum gestis. (2) Itaque, rebus ad Hellespontum Bisaltæ Abydeno permissis, Apollophanis filio, ipse secum sumptis Lesbiis Chium navigavit. Ubi quum non reciperet eum Chiorum præsidium, acie cum his congressus est in Cœlis (id est Cavis) quæ vocantur Chiæ terræ; (3) et eorum multos interfecit: mox reliquos etiam Chios, quippe navali pugna misere adflictos, sub potestatem suam Histiæus, Lesbiis adjutus, redegit, ex Polichna Chiorum oppido impetu facto.
XXVII. Solet autem deus ante significare, quando magna mala civitati aut populo cuipiam imminent; atque etiam Chiis ante has calamitates ingentia signa acciderant. Primum enim, quum centum juvenum chorum Delphos misissent, non nisi duo ex his redierant, cæteris octo et nonaginta peste absumptis: (2) tum per idem tempus, haud multo ante navalem pugnam, super puerorum capitibus literas discentium tectum corruerat, ut de centum et viginti pueris unus solus evaserit. (3) His signis a deo ante ostensis, deinde secuta pugna navalis in genu projecit civitatem; post pugnam vero navalem supervenit Histiæus cum Lesbiis, et Chios jam ante adtritos facile prorsus depressit.
XXVIII. Inde Thaso arma Histiæus intulit, magnam Ionum et Æolensium manum secum ducens. Dum vero Thasum circumsidet, adfertur ei nuncius, Phœnices Mileto profectos reliquam Ioniam navibus petere. (2) Quo cognito, Thasum inexpugnatam relinquens, Lesbum contendit, universis copiis secum ductis. Lesbo vero, quum fame laboraret exercitus, in continentem trajecit, frumentum demetere et ex Atarneo cogitans, et ex Caico campo Mysorum ditionis. (3) At fuit forte in ea regione Harpagus Persa, haud exigui dux exercitus: qui, cum illo in terram egresso commissa pugna, et ipsum Histiæum vivum cepit, et majorem copiarum illius partem interfecit.
XXIX. Captus est autem Histiæus hoc modo. Commisso Græcos inter et Persas prælio in Malena agri Atarnensis, per satis longum tempus æquo marte pugnatum est; ad extremum vero immissus est Græcis equitatus, qui pugnam hanc confecit: (2) et in fugam versis Græcis, Histiæus, sperans se ob admissam culpam non supplicio adfectum iri a rege, talem quemdam vitæ amorem concepit: quum fugientem adsecutus esset homo Persa, qui jam in eo erat ut deprehensum confoderet, Persico ille sermone hominem adloquens, esse se Histiæum Milesium indicavit.
XXX. Qui si in vita fuisset servatus, et ad Darium regem adductus, puto equidem nihil mali fuisse eum passurum, remissurumque ei culpam fuisse regem. Nunc hanc ipsam ob caussam, ne salvus evaderet iterumque magnus fieret apud regem, Artaphernes Sardium præfectus, et qui illum captivum fecerat Harpagus, ut Sardes adductus est Histiæus, corpus illius suspenderunt e cruce, caput autem,[TR2] sale conditum, Susa ad Darium regem miserunt. (2) Quibus rebus cognitis Darius, vituperatis his qui hoc fecerant, quod non vivum illum in suum conspectum adduxissent, caput Histiæi lotum et bene curatum jussit sepeliri, ut viri de se et de Persis præclare meriti. Hoc igitur fato functus Histiæus est.
XXXI. Jam navalis Persarum exercitus, postquam circa Miletum hiemaverat, sequenti anno inde profectus, insulas facile cepit haud procul a continente sitas, Chium et Lesbum et Tenedum. (2) Quarum insularum ut quaque potiti erant barbari, incolas omnes indagine cinctos capiebant. Indagine autem cingunt hoc modo: vir virum manu prehendens, a mari septemtrionali ad australe pertinentes, totam pervadunt insulam, atque ita homines venantur. (3) Pariter vero etiam Ionicas in continente ceperunt civitates, nisi quod ibi homines non indagine cinctos venati sunt; neque enim fieri id poterat.
XXXII. Tunc vero Persarum duces vera præstiterunt ea, quæ minati Ionibus erant, quum illi ex adverso castra haberent. (2) Postquam enim urbibus potiti sunt, selectos puerorum formosissimos castrabant, ex viris eunuchos facientes; et virgines forma præcellentes abducebant ad regem: et hæc igitur faciebant et urbes cum ipsis templis incendio cremabant. (3) Atque sic tertio in servitutem Iones redacti sunt: primum a Lydis, et bis deinceps tunc a Persis.
XXXIII. Post hæc, relicta Ionia, navalis exercitus omnia Hellesponti loca, quæ ad sinistram sunt intranti, subegit: nam, quæ a dextra sunt, ea Persæ jam ipsi per se, terra adgressi, suam in potestatem redegerant. (2) Sunt autem ad Hellespontum in Europa loca hæc: Chersonesus, in qua complura insunt oppida, tum Perinthus, et castella Thracia, et Selybria, et Byzantium. (3) Jam Byzantii quidem, et his ex adverso oppositi Calchedonii, ne exspectarunt quidem Phœniciæ classis adventum; sed, relictis suis sedibus, introrsus in Pontum Euxinum se receperunt, ibique urbem condiderunt Mesembriam. Phœnices vero, incensis his quæ nominavi locis, contra Proconnesum et Artacam se converterunt: quibus et ipsis igni datis, iterum in Chersonesum navigarunt, reliquas urbes expugnaturi, quas superiori adpulsu non everterant. (4) Adversus Cyzicum vero cursum omnino non direxerunt: nam Cyziceni ipsi jam ante Phœnicum adventum in obsequio erant regis Persarum, deditionem cum Œbare pacti, Megabazi filio, Dascylei præfecto. Chersonesi vero, una Cardia excepta, reliquis omnibus urbibus potiti sunt Phœnices.
XXXIV. Tyrannus tunc Chersonesi Miltiades erat, Cimonis filius, Stesagoræ nepos: quod regnum primus olim susceperat Miltiades, Cypseli filius, hoc modo. Tenebant hanc Chersonesum Dolonci Thraces. (2) Hi, bello pressi ab Apsinthiis, reges suos miserant Delphos, qui de hoc bello oraculum consulerent; quibus Pythia respondit, coloniæ conditorem in hanc regionem secum adducerent eum, qui ipsos, postquam templo egressi essent, primus ad hospitium vocasset. (3) Rediere Dolonci sacra via, per Phocenses et Bœotos: ubi quum nemo eos vocasset, Athenas deflectunt.
XXXV. Erat tunc Athenis summa potestas penes Pisistratum: cæterum dominabatur etiam Miltiades Cypseli filius, e familia quadrigas alente; originem quidem generis ab Æaco ex Ægina repetens, sed recentiori memoria civis Atheniensis; Philæus enim, Ajacis filius, primus ex hac familia in civium Atheniensium numerum erat receptus. (2) Hic Miltiades, in vestibulo ædium suarum sedens, quum prætereuntes conspiceret Doloncos, vestem gestantes extraneam et lanceas, inclamavit illos; accedentibusque deversorium et hospitalia officia obtulit. (3) Tum illi, accepta conditione, hospitio ab eo recepti, totum hospiti effatum oraculi aperuerunt, rogaruntque eumdem ut deo obsequeretur. Quorum audito sermone, protinus persuasus Miltiades est, quippe ægre ferens Pisistrati imperium, et procul ipse abesse cupiens. (4) Itaque extemplo Delphos profectus, consuluit oraculum, an faceret quod eum Dolonci rogassent.
XXXVI. Quod ubi etiam Pythia facere jussit, ita Miltiades Cypseli filius, qui ante id tempus quadrigæ curriculo victoriam Olympiæ reportaverat, tunc, adsumptis quicumque ex Atheniensibus profectionis esse socii voluerant, una cum Doloncis navigavit: et, postquam terram illam tenuit, ab his ipsis qui eum adduxerant tyrannus est constitutus. (2) Is igitur primo isthmum Chersonesi muro intercepit, ex Cardia urbe usque Pactyam; ne possent Apsinthii incursionibus vastare regionem. Est autem latitudo isthmi illius stadia sex et triginta; longitudo vero Chersonesi ab hoc isthmo introrsum est quadringentorum et viginti stadiorum.
XXXVII. Faucibus Chersonesi muro interceptis, eaque ratione expulsis Apsinthiis, primis cæterorum Lampsacenis arma Miltiades intulit: quo bello a Lampsacenis, structis insidiis, vivus captus est. (2) Erat autem Miltiades Crœso Lydo familiaris. Itaque re cognita, Crœsus præcone misso edixit Lampsacenis, salvum dimitterent Miltiadem: id ni fecissent, minatus est, pinus arboris in modum se illos excisurum. (3) Incertis Lampsacenis, disceptantibusque inter se quid sibi vellet hoc verbum, quod ipsis minatus Crœsus esset, pinus in modum se illos excisurum, postremo tandem seniorum quispiam verum docuit, scilicet pinum solam ex cunctis arboribus, postquam excisa sit, nullum amplius germen edere, sed funditus perire. Igitur Crœsum metuentes Lampsaceni Miltiadem solutis vinculis liberum dimiserunt.
XXXVIII. Hic igitur, postquam opera Crœsi salvus evasit, deinde sine liberis obiit, regno et rebus suis omnibus Stesagoræ relictis, Cimonis filio, fratris sui eadem matre nati. Et ei vita functo sacra faciunt Chersonitæ, uti mos est conditori facere; et equestre gymnicumque in illius honorem certamen celebrant, in quo nulli Lampsacenorum certare fas est. (2) Dum vero bellum geritur cum Lampsacenis, accidit ut Stesagoras quoque sine liberis vita discederet, securi caput percussus in prytaneo ab homine, qui in speciem transfuga, revera autem hostis erat isque ferventior.
XXXIX. Ita mortuo etiam Stesagora, deinde Miltiadem, Cimonis filium, mortui Stesagoræ fratrem, ad suscipiendum imperium cum triremi in Chersonesum miserunt Pisistratidæ; qui Athenis etiam eumdem beneficiis promeruerant, quasi non conscii fuissent cædis patris illius Cimonis; quæ quo pacto patrata fuerit, in alia narrationis parte exponam. (2) Miltiades postquam in Chersonesum pervenit, domi se tenuit, tamquam mortui fratris Stesagoræ memoriam honorans. Quod ubi rescivere Chersonesitæ, congressi principes ex omnibus undique civitatibus, quum communi consilio simul omnes ad eum condolendi caussa convenissent, in vincula ab illo conjecti sunt. (3) Atque ita Miltiades Chersonesum tenuit, quingentos alens satellites et uxorem duxit filiam Olori Thracum regis Hegesipylam.
XL. Hic igitur Cimonis filius Miltiades recentiori memoria in Chersonesum venerat: cui, ex quo advenit, alia acciderunt præsentibus graviora. Tertio enim ab his rebus superiori anno Scythas fugiens in exsilium abiit. Nempe Scythæ Nomades, a Dario rege irritati, junctis viribus usque in hanc Chersonesum invaserunt: (2) quorum adventum exspectare non ausus Miltiades e Chersoneso profugit; donec, regressis Scythis, Dolonci eum reduxerunt. Hæc igitur tertio anno ante ea quæ nunc ei acciderunt, acta sunt.
XLI. Nunc vero, ubi Phœnices in Tenedo esse cognovit, quinque triremibus ex his, quæ ad manus erant, pecunia et aliis rebus pretiosis impletis Athenas navigavit. Dum vero, ex Cardia urbe profectus, per Melanem sinum navigans, prætervehitur Chersonesum, occurrunt navibus ejus Phœnices. (2) Et ipse quidem Miltiades cum quattuor navibus Imbrum effugit; quintam vero persequentes Phœnices ceperunt, (3) cui navi præfectus tum erat Miltiadis filius natu maximus Metiochus, non ex Olori Thracis filia natus, sed ex alia uxore: atque hunc simul cum navi ceperunt Phœnices. Qui, ut resciverunt Miltiadis esse filium, ad regem eum abduxerunt, ingentem existimantes gratiam se inituros propter sententiam quam in Ionum concilio dixerat Miltiades, quum illos hortaretur obtemperare Scythis rogantibus, ut pontem solverent Iones domumque navigarent. (4) At Darius, postquam ad eum Phœnices Metiochum Miltiadis filium adduxerunt, nihil Metiocho mali fecit, sed multa in eum beneficia contulit: nam et domum et possessiones ei dedit, et Persicam uxorem, ex qua ei nati sunt filii, qui Persarum ordini sunt adscripti.
XLII. Miltiades vero ex Imbro Athenas pervenit. Atque eo anno nihil amplius hostile adversus Ionas a Persis susceptum est; immo vero hæc valde utilia Ionibus hoc anno contigere. (2) Artaphernes, Sardium præfectus, arcessitis legatis ex civitatibus, coegit Ionas, ut pactiones mutuas facerent de litibus ex juris formula dirimendis, nec porro vi et armis inter se agerent. (3) Et hoc eos facere coegit, et terras eorumdem dimensus per parasangas (sic Persæ mensuram vocant triginta stadiorum), tributa quibusque imposuit, quæ ab illo inde tempore constanter ad meam usque ætatem eadem manent, sicut ab Artapherne constituta sunt: constituta autem ab illo sunt fere eadem conditione atque prius fuerant.
XLIII. Et hæc quidem pacata illis contigerunt. Primo autem vere, reliquis imperatoribus domum dimissis a rege, Mardonius Gobryæ filius ad mare descendit, ingentem et pedestrem exercitum ducens, et navalem. Ætate juvenis is erat, et nuper regis Darii filiam Artozostram duxerat uxorem. (2) Huic igitur exercitui præfectus Mardonius, postquam in Ciliciam pervenit, navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus est profectus; pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum duxerunt. (3) Quum vero Asiam præternavigans Mardonius ad Ioniam pervenisset, rem hic ego dicam maxime miram eis Græcis, qui sibi persuaderi non patiuntur, Otanen unum e septem illis Persis pro sententia dixisse, populare imperium apud Persas debere institui. Namque Mardonius, abrogato tyrannorum omnium inter Ionas imperio, popularem statum civitatibus instituit. (4) Eo facto in Hellespontum properavit. Ut vero coacta est magna vis navium, et collectus ingens pedestris exercitus, navibus superato Hellesponto, per Europam iter fecerunt: proficiscebantur autem adversus Eretriam et Athenas.
XLIV. Nempe, contra has dirigi expeditionem, verbis præ se ferebant. Cæterum, quum constitutum apud se haberent quam plurimas possent ex Græcis civitatibus subigere, primum Thasios classe adgressi, qui ne manus quidem contra illos sustulerant, sibi subjecerunt; tum pedestri exercitu Macedonas, post illos qui jam Persis serviebant, sub jugum miserunt: nam qui cis Macedoniam habitant populi, jam cuncti illis subjecti erant. (2) Dein navibus a Thaso continentem versus transvecti, secundum oram perrexerunt navigare usque Acanthum: tum Acantho profecti, Athon montem circumvehi instituerunt. Sed dum circumvehuntur, ingruens ventus boreas ingens, et contra quem eluctari nulla arte poterant, maximum navium numerum ad montem impulsas misere adflixit. (3) Aiunt enim ad trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti millia. Etenim quum belluis frequens admodum sit hoc circa Athon mare, alii a belluis rapti periere; alii vero ad petras adlisi; alii, quum natare non didicissent, hoc ipso periere; alii gelu. Hæc clades classem adflixit.
XLV. Mardonium vero et pedestrem exercitum, quum in Macedonia castra haberet, noctu adgressi Brygi Thraces, magnum militum numerum occiderunt, ipsumque vulnerarunt Mardonium. At ne hi quidem servitutem a Persis imminentem effugere: etenim non prius ex his regionibus discessit Mardonius, quam in potestatem illos redegisset. (2) Verumtamen, subactis his, retro duxit exercitum, quippe et terra clade a Brygis accepta, et mari maximam calamitatem ad Athon passus. Ita hæ copiæ, turpiter re gesta, in Asiam redierunt.
XLVI. Altero vero ab his rebus anno primum Thasios, a vicinis insimulatos quasi defectionem molirentur, misso nuncio jussit Darius diruere murum, et naves suas Abdera devehere. (2) Thasii enim, ex quo ab Histiæo Milesio fuerant[TR3] obsessi, quum magni illis essent reditus publici, pecuniis suis utebantur ad construendas naves longas, et ad validiorem murum urbi suæ circumducendum. Erant autem illis reditus et ex continente et ex metallis. (3) Certe ex his quæ in Scapte-Hyle metalla sunt, quæ sunt auri fodinæ, omnino octoginta redibant talenta; ex his vero quæ in ipsa Thaso, aliquanto quidem minus, sed tamen tantum, ut, quum Thasii essent vectigalium immunes fructuum nomine pendendorum, ex continente et ex metallis redirent iis omnino quotannis ducenta talenta, et, quando plurimum redibat, trecenta.
XLVII. Vidi etiam ipse hæc metalla: quorum maxime admiranda mihi visa sunt ea, quæ a Phœnicibus fuerant inventa, qui cum Thaso insulam hanc condiderunt, quæ nunc ab hoc Thaso Phœnice nomen traxit. (2) Sunt autem Phœnicia hæc metalla inter duo Thasi loca, quorum alteri Ænyra nomen est, alteri Cœnyra, adversus Samothraciam: ingens mons est, quærendis metalli venis susque deque versus.
XLVIII. Et hæc quidem hujusmodi sunt. Cæterum Thasii, regis imperio parentes, et murum suum diruerunt, et naves cunctas devexerunt Abdera. (2) Post hæc tentare Græcorum animos Darius instituit, cogniturus utrum secum bellum gesturi, an se ipsi tradituri essent. Igitur præcones per Græciam, alios alio, dimisit, qui regis nomine terram et aquam a Græciæ populis poscerent. (3) Dum vero hos in Græciam mittit, simul alios præcones per maritimas civitates sibi tributarias dimisit, qui eas juberent naves longas aliasque transvehendis equis comparare.
XLIX. Hæ igitur comparabant imperatas naves: qui vero in Græciam venerunt legati, his multi quidem in continente populi ea, quæ ipsis rex proposuerat postulaveratque, dedere; insulani vero omnes, ad quoscumque legati cum eisdem postulatis pervenerunt. Igitur quum cæteri insulani terram et aquam Dario dederunt, tum vero etiam Æginetæ. (2) Qui quum hoc fecissent, protinus eis imminebant Athenienses, rati adversus se tendere illud Æginetarum factum, ut simul cum rege Persarum bellum sibi inferrent. Itaque cupide arripientes hanc occasionem, Spartam misere legatos, qui accusarent Æginetas hujus facti caussa, quod ad proditionem pertineret Græciæ.
L. Qua audita accusatione, Cleomenes Anaxandridæ filius, rex Spartanorum, Æginam trajecit, comprehensurus hos ex Æginetis, qui ejus rei maxime fuissent auctores. Ut vero comprehendere eos est adgressus, quum alii Æginetarum ei restiterunt, tum in his maxime Crius, Polycriti filius; qui, non impune, ait, illum quemquam ex Æginetis esse abducturum: (2) non enim publico Spartanorum consilio eum hoc facere, sed pecunia corruptum ab Atheniensibus; alioqui simul cum altero rege venturum fuisse ad hos comprehendendos. Dixit autem hæc ex Demarati mandato. (3) Cleomenes igitur, Ægina abire coactus, ex Crio quæsivit, quodnam ei nomen esset. Qui quum verum respondisset, dixit ei Cleomenes: «Nunc igitur, Aries (id significat Græcum nomen Krios), cornua tua ære muni, quippe magnum in malum incursurus.»
LI. Cleomenem vero per id tempus Spartæ calumniabatur Demaratus, Aristonis filius, qui domi manserat, rex et ipse Spartanorum, sed ex familia inferiore; non quidem ob aliam caussam inferiore (nam ab eodem progenitore oriundi erant), nisi quod propter primogenituram magis in honore erat Eurysthenis prosapia.
LII. Etenim Lacedæmonii, contra quam a poetis omnibus memoratur, aiunt, non Aristodemi filios, sed ipsum Aristodemum, Aristomachi filium, Cleodæi nepotem, Hylli pronepotem, quum rex esset Lacedæmoniorum, duxisse illos in hanc regionem quam nunc ipsi obtinent. (2) Haud multo vero interjecto tempore uxorem Aristodemi, cui nomen fuisse Argiam; fuisse autem eamdem aiunt filiam Autesionis, neptin Tisameni, proneptin Thersandri, abneptin Polynicis; hanc, inquam, peperisse gemellos: et Aristodemum, postquam vidisset pueros, morbo decessisse. (3) Lacedæmonios autem, qui tunc fuissent, decrevisse regem ex legis præscripto nominandum ex pueris eum qui major esset natu. Quum vero nescirent, utrum ex illis eligerent, ut qui similes inter se et æquales essent; quumque nec nunc, nec ante cognovissent uter prior esset, interrogasse matrem. (4) At illam dixisse, ne se quidem ipsam internoscere: et scientem quidem egregie quæ res sit hoc dixisse, sed cupientem, ut uterque, si fieri forte posset, rex nominetur. Lacedæmonios itaque, incerti quum essent, Delphos misisse, quid facto opus esset consulentes: (5) Pythiamque eos jussisse, ut puerum utrumque regem haberent, sed magis honorarent natu majorem. Quo accepto responso, quum nihilo minus incerti fuissent Lacedæmonii, quo pacto reperirent, uter eorum major natu esset, consilium eis dedisse hominem Messenium, cui nomen fuisse Panitæ. Suasisse igitur Lacedæmoniis hunc Paniten, ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret priorem, priorique cibum præberet. Quodsi illa deprehenderetur in hoc constanter eumdem servare tenorem, habituros illos totam rem quam quærant et reperire cupiant: sin fluctuet illa, et modo hunc, modo illum priorem curet, satis illos intelligere posse, ne ipsam quidem matrem exploratam rem habere; et tunc quidem aliam ineundam fore rationem. (6) Jam illos, juxta Messenii monitum observantes matrem filiorum Aristodemi, ignorantem ipsam cujus rei caussa observaretur, deprehendisse constanter eam et in cibo præbendo et in lavando præferentem puerorum priorem. (7) Sumpsisse igitur Lacedæmonios hunc a matre alteri prælatum, ut natu majorem, eumque in domo publica aluisse; nomenque ei impositum fuisse Eurysthenis, minori vero Proclis. Et hos ipsos fratres, postquam adolevissent, per omne vitæ tempus discordes inter se fuisse aiunt, et pari modo constanter animatos esse illorum posteros.
LIII. Hæc quidem soli ex Græcis Lacedæmonii narrant. Jam vero, quæ communi consensu a Græcis memorantur, hæc dicam: scilicet Doriensium hos reges usque ad Perseum, Danaæ filium, prætermisso dei nomine, recte recenseri a Græcis, et esse illos Hellenas (sive Græcos) probari: jam tunc enim Hellenibus hi accensebantur. (2) Dixi autem usque ad Perseum, neque altius repetii eorum genus, hac caussa, quoniam Persei pater mortalis nullus nominatur, quemadmodum Herculis Amphitryo. Itaque recte et idonea de caussa dixi, usque ad Perseum. (3) Sin a Danae, Acrisii filia, per patres adscendendo repetere genus velimus, reperiemus Doriensium duces origine Ægyptios fuisse. Hæc igitur, ex Græcorum ratione, illorum genealogia est.
LIV. Ut vero Persarum fert traditio, ipse Perseus, Assyrius quum esset, Græcus est factus, non vero Persei majores: Acrisii vero progenitores generis propinquitate ad Perseum nihil pertinere, sed esse, quemadmodum Græci dicunt, Ægyptios.
LV. Et hæc quidem de his dicta sufficiant. Cur vero, et quibus rebus gestis, Ægyptii quum essent, Doriensium reges evaserint, omitto memorare, quum ab aliis hæc exposita sint. Quæ vero alii non occuparunt, eorum mentionem faciam.
LVI. Jam honores et privilegia, regibus Spartanis tributa, hæc sunt: sacerdotia duo, Jovis Lacedæmonii, et Jovis Cœlestis: tum belli inferendi potestas in quamcumque velint terram; cui potestati intercedere nemo Spartanus potest, quin piaculari se crimine obliget. Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt: (2) et centum delecti viri in exercitu eos custodiunt. Victimis utuntur in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et pelles et terga ipsi accipiunt. Hæc sunt quæ ad bellum pertinent.
LVII. In pace hi eisdem honores et præmia sunt concessa. Si quis publicum facit sacrificium, primi in cœna sedent reges, et ab his fit distribuendorum ciborum initium, ita quidem ut utrique regi de rebus omnibus duplex portio tribuatur, quam cæteris convivis: libamina etiam hi auspicantur, iidemque mactatarum pecudum pelles accipiunt. (2) Ad hæc, singulis noviluniis, et septimo cujusque mensis die, utrique regum ex publico datur perfecta victima in Apollinis templo mactanda, et farinæ medimnus, et vini quartarius Laconicus. In omnibus ludis publicis sedes primarias et præcipuas habent. (3) Proxenos civitatibus iidem nominant e civibus quoscumque voluerint; et uterque duos nominat Pythios: sunt autem Pythii, cives qui Delphos mittuntur ad consulendum oraculum, hique publice cum regibus aluntur. (4) Quando ad cœnam non veniunt reges, utrique domum mittuntur duo chœnices farinæ, et vini cotyla: præsentibus vero tribuitur de omnibus rebus duplex portio; idemque illis honos habetur, quoties a privato homine ad cœnam vocantur. (5) Edita vaticinia hi custodiunt, sed ita ut eorumdem conscii sint Pythii. Judicant soli reges de hisce solum rebus: de virgine paternorum omnium bonorum hærede, cui illa nubere debeat, nisi jam a patre fuerit desponsata; et de viis publicis. (6) Tum, si quis adoptare voluerit filium, is coram regibus id facere tenetur. Adsident reges deliberantibus senatoribus, qui sunt numero duodetriginta: quodsi in senatum non veniunt, hi ex senatoribus qui proxime illos cognatione attingunt, regum habent honores, et duo suffragia conferunt, prætereaque tertium, suum ipsorum.
LVIII. Ista igitur viventibus regibus Spartanis publice tribuuntur: mortuis vero, hæcce. Nunciant equites obitum regis per universam Laconicam; in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo facto, necesse est ut ex quaque domo duo liberi homines, mas et femina, luctu squaleant; id ni faciunt, gravem mulctam incurrunt. (2) Est autem mos Lacedæmoniorum in regum obitu idem qui barbarorum in Asia: plerique enim barbari in obitu regum suorum eodem utuntur instituto. Mortuo enim rege Lacedæmoniorum, non Spartani solum, sed et ex tota Laconica circum habitantium certus quidam numerus ad prosequendum funus convenire tenetur. (3) Hi igitur, et Helotæ, et Spartani ipsi, postquam multa millia numero in unum convenere, promiscue cum mulieribus frontes gnaviter plangunt, immensaque edunt lamenta, postremum semper ex regibus, eum qui diem obiit, optimum fuisse dicentes. (4) Quodsi in bello mortuus rex est, ejus simulacrum effingunt, et pulcre strato lectulo impositum efferunt. Sepulto rege, per decem dies nec populi concio instituitur, nec magistratuum consessus, sed per hos dies continuos lugent.
LIX. Etiam in hoc Lacedæmoniis convenit cum Persis, quod defuncti regis successor in regni sui auspiciis ære alieno liberat quemlibet Spartanum, qui vel regi vel publico aliquid debuit. Similiter enim apud Persas recens constitutus rex civitatibus omnibus tributum, quod nondum persolverunt, remittit.
LX. Cum Ægyptiis vero hoc commune Lacedæmonii habent, quod apud illos præcones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt; et tibicen filius est tibicinis, coquus coqui, præco præconis: neque præconis filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit; sed quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque hæc quidem ita se habent.
LXI. Cleomenem igitur, Æginæ tunc versantem, et communi Græciæ bono navantem operam, quum accusasset Demaratus, non Æginetis ille studens, sed invidia et odio ductus; (2) tum vero Cleomenes, ex Ægina reversus, regiam dignitatem abrogandi Demarato consilium cepit; cujus exsequendi consilii hæc res ei ansam occasionemque præbuit. (3) Aristoni, Spartæ regi, quum duas deinceps uxores duxisset, liberi ex his nulli prognati erant. Cujus rei non suam esse culpam existimans, tertiam duxit uxorem. (4) Duxit autem hoc modo: erat illi amicus civis Spartanus, quo civium omnium familiarissime Ariston utebatur. Hic vir uxorem habuit longe formosissimam omnium quæ Spartæ erant mulierum: et ea quidem formosissima ex deformissima evaserat. (5) Etenim quum turpis fuisset adspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns esse hominum opulentorum filiam, vidensque parentes illius in magna calamitate ponere turpem filiolæ formam, hæc animadvertens nutrix, tale inivit consilium: (6) quotidie gestabat eam in Helenæ templum, quod est in loco qui Therapna vocatur, supra Phœbeum templum. Quoties autem puellam eo gestasset, statuebat illam ante deæ simulacrum, supplexque rogabat deam, ut deformitate liberare puellam vellet. (7) Jam die quodam, quum templo egrederetur nutrix, adparuisse ei dicitur mulier, quærens ex ea quid esset quod in ulna gestaret. Cui quum illa respondisset, puellam se gestare, rogasse mulierem, ut sibi monstraret puellam. Neganti nutrici, dicentique vetitum sibi a parentibus esse ne cuiquam eam monstraret, etiam atque etiam hanc institisse, ut sibi ostenderet. (8) Tum nutricem, ut vidit plurimum interesse mulieris videre puellam, ita denique illi ostendisse; et hanc, tacto puellæ capite, dixisse, formæ præstantia superaturam eam Spartanas omnes mulieres. (9) Atque inde ab illo die mutatam esse ejus formam. Hanc igitur, ubi nubilis facta est, in matrimonium duxit Agetus, Alcidæ filius, hic ipse quem dixi Aristonis amicus.
LXII. Cujus mulieris amore urens Ariston talem iniit rationem. Amico, cujus hæc uxor erat, recipit ipse, dono se daturum quamcumque rerum suarum omnium ille selegisset, jubetque amicum, ut parem sibi referat gratiam. Et ille, nihil de uxore sua veritus, quum videret esse etiam Aristoni uxorem, in conditionem consensit; atque in hoc ipsum mutuis se juramentis ambo obligarunt. (2) Deinde Ariston dedit illi pretiosissimum nescio quod cimeliorum suorum, quod selegerat Agetus: et ipse, par ab illo sibi referri postulans, ibi tunc uxorem amici conatus est secum abducere. (3) At ille, in omnia alia, hoc uno excepto, se consensisse, ait: verumtamen quum juramento esset obstrictus, doloque circumventus, abduci eam passus est.
LXIII. Ita igitur tertiam uxorem, repudiata secunda, Ariston duxit. Eique hæc eadem mulier intra tempus justo brevius, decimo nondum expleto mense, peperit hunc, de quo hic agitur, Demaratum: (2) et Aristoni tunc in consessu ephororum sedenti unus e famulis nunciavit, natum ei esse filium. At ille, memor temporis quo duxerat uxorem, et digitis numerum iniens mensium, interposito jurejurando ait, «Hic meus esse non potest.» (3) Idque audiverant ephori: nec tamen statim curæ admodum illis fuerat id verbum. Postquam vero adolevit puer, dicti pœnituit Aristonem; etenim quam maxime suum esse filium Demaratum existimabat: (4) et nomen Demaratum (id est, Votis populi expetitum) hac caussa ei imposuit, quod antea Spartani publice susceptis pro Aristone votis, ut viro omnium ante id tempus regum Spartanorum probatissimo, deos erant precati, ut filius ei nasceretur. Ob hoc igitur nomen ei est impositum Demaratus.
LXIV. Succedente tempore e vita discessit Ariston, et Demaratus regnum suscepit. Fuisse autem videtur in fatis, ut ista res, quum comperta fuisset, regno exueret Demaratum, eo quod magnum in odium incurrerat Cleomenis, primum, exercitu Eleusi abducto, deinde (ut dixi) tunc, quum Cleomenes in Æginam trajecerat adversus hos qui cum Medis sentiebant.
LXV. Itaque ulcisci eum cupiens Cleomenes paciscitur cum Leotychide, Menaris filio, Agidis nepoti, ex eadem domo, qua erat Demaratus, oriundo, in hanc conditionem, ut ille, sua opera rex creatus in locum Demarati, ipsum sequeretur adversus Æginetas. (2) Fuerat autem Leotychides inimicissimus Demarato, ejusmodi de caussa; quod, quum Percalum, Chilonis filiam, neptin Demarmeni, sibi desponsasset, Demaratus per insidias nuptiis illis frustratus erat Leotychidem, præreptamque illi Percalum ipse duxerat uxorem. (3) Hæc quum fuisset inimicitiarum Leotychidis adversus Demaratum origo, tunc a Cleomene sollicitatus Leotychides jurat contra Demaratum, dicens, non legitime illum regem esse Spartanorum, nec enim filium esse Aristonis. (4) Deinde, post interpositum hoc juramentum, judicio eum est persecutus, in memoriam revocans verbum istud, quod Aristoni tunc exciderat, quum ei famulus recens natum renunciasset filium; ubi numero inito mensium jurans dixerat, non esse illum filium suum. (5) Huic verbo insistens Leotychides declaravit Demaratum nec Aristone genitum, nec legitime regnantem Spartæ; testes advocans eosdem ephoros, qui tum cum illo sederant in consilio, et verbum istud ex ore Aristonis audierant.
LXVI. Postremo, quum ea de re exstitissent rixæ, placuit Spartanis ex Delphico oraculo quærere, an Aristonis filius esset Demaratus. (2) Quod quum de industria ita decernendum curasset Cleomenes, ut de ea re ad Pythiam referretur; tum vero idem Cleomenes Cobonem sibi conciliavit, Aristophanti filium, virum maxima apud Delphenses auctoritate; qui Periallæ prophetissæ persuasit, ut ea diceret, quæ Cleomenes dici volebat. (3) Ita igitur interrogantibus his, qui ad consulendum oraculum missi erant, respondit Pythia, non esse Aristonis filium Demaratum. Attamen postero tempore comperta ea fraus est, et Cobon Delphis profugit, prophetissæ vero Periallæ abrogatum est munus.
LXVII. Hoc igitur modo abrogata Demarato regia dignitas est. Deinde vero, relicta Sparta, ad Medos profugit Demaratus, ob contumeliam hujusmodi. Postquam regno fuit exutus, ad gerendum magistratum erat electus. (2) Quumque esset solenne ludicrum, quod Gymnopædias vocant, Leotychides, rex jam creatus in Demarati locum, risus et contumeliæ caussa misso famulo ad Demaratum, qui et ipse spectator aderat, quæsivit ex eo, qualenam illi videretur, hunc gerere magistratum post regiam dignitatem? (3) Cui illi, indignatus interrogatione, respondit, se quidem utrumque esse expertum, nec vero illum: cæterum interrogationem hanc Lacedæmoniis aut infinitæ calamitatis, aut infinitæ felicitatis fore initium. (4) His dictis, velata facie theatro egressus, domum suam abiit: ibique protinus, præparatis rebus necessariis, Jovi bovem immolavit, et eo mactato vocavit matrem.
LXVIII. Quæ postquam advenit, data in manus illius extorum parte victimæ, supplex eam Demaratus adlocutus est his verbis: «Mater, et alios omnes deos testatus, et hunc Herceum (id est, domus nostræ præsidem) Jovem, oro te atque obsecro, ut verum mihi dicas, quis ex rei veritate pater sit meus. (2) Leotychides enim in litis contentione dixit, gravidam te ex priori viro congressam esse cum Aristone: qui vero contumeliosiorem rumorem sequuntur, aiunt cum servo asinario te esse congressam, et illius me esse filium. (3) Quare te ego per deos obsecro, verum mihi dicas. Nam et, si quid tale, quale dicunt, fecisti, non sola tu fecisti, sed multis cum aliis mulieribus: et pervulgata quoque Spartæ fama est, prolificum semen non fuisse Aristoni; alioqui priores etiam uxores ejus parituras fuisse.» Talia igitur ille dixit.
LXIX. Cui mater his verbis respondit: «Fili, quoniam me supplex oras ut verum dicam, omnem tibi rem ex vero aperiam. Postquam me Ariston domum suam duxit, tertia nocte a prima venit ad me simulacrum simile Aristoni: quod quum mecum concubuisset, coronas mihi, quas habebat, imposuit. (2) Illud postquam abiit, venit deinde Ariston; qui me videns coronis ornatam, interrogavit quis illas mihi dedisset: et ego dixi, ipsum. Quod ubi abnuit ille, jurata equidem respondi, non recte eum facere qui rem perneget; paullo enim ante venisse ipsum, mecumque concubuisse, ac deinde has mihi coronas dedisse. (3) Tum me videns Ariston jurejurando rem confirmare, intellexit divinitus hæc accidisse. Nam et coronas illas adparebat esse ex heoris ædicula quæ est ad januam aulæ nostræ; Astrabaci ædem vocant: et, esse hunc ipsum heroem, pronunciarunt vates. (4) Ita igitur, fili, rem totam habes, quam scire cupis. Nam, aut ex hoc heroe genitus es, et pater tuus Astrabacus heros est, aut Ariston, ea ipsa enim nocte te concepi. (5) Cæterum, quo argumento te maxime adgrediuntur inimici, dicentes, ipsum Aristonem, quum ei te natum esse nunciaretur, audientibus multis negasse suum te esse filium, quoniam justum tempus decem mensium nondum esset completum; id verbum illi inscitia talium rerum exciderat. (6) Pariunt enim mulieres etiam novem mensium fœtus, atque etiam septem mensium, neque cunctæ decimum complent mensem: et ego te, fili, septimo mense peperi. Agnovitque etiam paullo post ipse Ariston, per inscitiam sibi verbum illud excidisse. (7) Alios autem de nativitate tua rumores procul habe: nam verissima omnia audivisti. Ex asiniariis vero Leotychidi ipsi et aliis, qui hoc narrant, liberos pariant uxores.» Hæc mater locuta est.
LXX. Demaratus vero, postquam quæ voluerat cognovit, sumpto viatico, Elidem profectus est; speciem præ se ferens tamquam Delphos petens, ubi consuleret oraculum. Lacedæmonii vero, suspicati fugam capessere Demaratum, persecuti sunt eum. (2) Sed, priusquam hi Elidem pervenerunt, Zacynthum ille trajecerat. Quo quum etiam Lacedæmonii trajecissent, et ipsi Demarato injecerunt manus, et famulos ei abstraxerunt. At ille, quum non dedidissent eum Zacynthii, in Asiam deinde ad regem Darium transgressus est: et rex eum munifice excepit, et terra et oppidis donavit. (3) Ista igitur ratione, et tali fortuna usus, in Asiam pervenit Demaratus, postquam et aliis multis factis pariter atque consiliis inter Lacedæmonios claruerat, et Olympica victoria, quam quadrigarum curriculo reportavit, civitatem ornaverat, unus ex omnibus Spartæ regibus cui id contigerit.
LXXI. Leotychides vero, Menaris filius, in regnum Demarato ea dignitate ejecto successit. Cujus filius erat Zeuxidemus, quem Spartanorum nonnulli Cyniscum nominabant. Hic regnum Spartæ non est adeptus: obierat enim ante Leotychidem, relicto filio Archidamo. (2) Mortuo autem Zeuxidemo, alteram uxorem duxit Leotychides Eurydamen, Menii sororem, Diactoridæ filiam: ex qua quidem nulla ei mascula proles nata est, sed filia, nomine Lampito; quam duxit Archidamus, Zeuxidemi filius, a Leotychide sibi elocatam.
LXXII. Nec vero Spartæ senectutem traduxit Leotychides, sed talem quamdam pœnam dedit Demarato. Quum dux esset copiarum Laconicarum in Thessalia, potuissetque omnia armis subigere, ingentibus pecuniis corrumpi se passus est. (2) Cujus criminis compertus, quum in ipsis castris insidens manicæ pecunia plenæ esset deprehensus, in judicium delatus exsilio multatus est, et ædes ejus in urbe dirutæ: itaque Tegeæ exsulavit, ibique vitam finivit. Sed hæc quidem postero tempore acta sunt.
LXXIII. Tunc vero, postquam Cleomeni ex sententia successerat res in Demaratum suscepta, protinus ille, adsumpto Leotychide, adversus Æginetas ire contendit, propter illatam sibi contumeliam vehementer illis iratus. (2) Jam igitur Æginetæ, quum ambo simul reges adversus illos venissent, non amplius repugnandum sibi esse existimarunt: et illi selectos ex Æginetis decem viros, divitiis et genere præ cæteris eminentes, abduxerunt, in his Crium Polycriti filium, et Casambum Aristocratis, qui plurimum potestate valebant. Hos igitur, in Atticam terram abductos, veluti depositum tradiderunt Atheniensibus, acerrimis hostibus Æginetarum.
LXXIV. Sed post hæc Cleomenes, quum compertæ interim fuissent malæ artes, quibus adversus Demaratum usus erat, metu Spartanorum in Thessaliam secessit. Inde vero in Arcadiam reversus, novas res moliens, Arcadas adversus Spartanos sollicitavit, quum aliis juramentis illos adstringens, ut se, quocumque duceret, sequerentur; tum etiam in animo habens proceres Arcadum, in Nonacrin oppidum ductos, jurejurando per Stygis aquam adigere. (2) Nam in hoc ipso oppido perhibent Arcades esse Stygis aquam. Est autem illa hujusmodi: exigua adparet aqua, ex petra stillans in locum concavum, quem maceria undique cingit. Nonacris autem, in qua hic fons conspicitur, Arcadiæ oppidum est prope Pheneum.
LXXV. Lacedæmonii vero, ubi cognoverunt quid moliretur Cleomenes, veriti rei exitum, Spartam eum revocarunt, et in pristinam restituerunt dignitatem. (2) At post reditum brevi interjecto tempore, quum jam antea haud sana admodum mente fuisset, furor morbus eum invasit; nam quoties Spartanus quispiam obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem infligebat. (3) Quæ quum ille faceret, et alienata esset mente, vinxerunt illum propinqui, et ligno illigaverunt. At ille, ita vinctus, ubi vidit unum custodem, digressis aliis, solum relictum, cultrum sibi dari postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est homini quæ deinde illi facturus esset, quando foret solutus; donec territus ille minis (erat enim unus ex Helotis) cultrum ei porrexit. (4) Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere se ipse laceravit: carnem enim secundum longitudinem incidens, a cruribus ad femora perrexit, et a femoribus ad ilia et lumbos: postremo, ubi ad ventrem pervenit, hunc etiam minutatim dissecuit, donec animam efflavit. (5) Atque tali modo ille mortuus est, ut quidem plerique ex Græcis dicunt, quoniam Pythiæ persuaserat ista dicere quæ ad Demaratum spectabant; ut vero aiunt Athenienses, quoniam, quo tempore Eleusinem invasit, lucum excidit deabus sacrum; ut vero Argivi, quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argo sacrum confugerant, inde abductos trucidavit, ipsumque lucum spreta religione incendit.
LXXVI. Scilicet Cleomeni, Delphicum oraculum consulenti, redditum erat responsum, capturum illum Argos. Postquam vero cum Spartanorum exercitu ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere: dicunt enim, hunc lacum, postquam in cæcam voraginem se infudit, rursus adparere in Argolide, et exinde Erasinum hanc aquam ab Argivis nominari: ad hunc igitur fluvium postquam Cleomenes pervenit, hostias flumini immolavit: (2) quumque minime bene ei cessurum transitum portenderent exta, laudare se, ait, Erasinum, quod cives non proderet suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos. (3) Post hæc retrogressus, Thyream duxit exercitum; et, tauro mari immolato, navibus eumdem duxit in Tirynthium et Nauplium agrum.
LXXVII. Ea re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Ut vero prope Tirynthem fuerunt, eo in loco cui nomen est Sepea, castra castris Lacedæmoniorum, haud magno spatio in medio relicto, opposuerunt. (2) Ibi nimirum pugnam ex aperto non verebantur Argivi, sed ne dolo caperentur. Etenim ad hanc rem spectabat oraculum illud, quod promiscue et his et Milesiis Pythia ediderat his verbis:
Verum, quando marem prævertet femina victrix,
inter et Argivos referet prælustris honorem;
tunc Argivarum reddet plerasque gementes,
ut venturorum aiat quis quandoque virorum:
«telo sævus obit sinuoso corpore serpens.»
Quæ quum tunc omnia concurrissent, metum Argivis incusserunt. (3) Proinde consilium ceperunt utendi hostium præcone: idque ita exsecuti sunt, ut, quoties Spartanus præco signum aliquod dedisset Lacedæmoniis, Argivi etiam id ipsum facerent.
LXXVIII. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quodcumque ipsius præco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset præco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. (2) Et exsecuti sunt hoc Lacedæmonii. Nam, dum Argivi ex præconis imperio prandium capiebant, subito illos adorti, multos eorum interfecerunt, multo plures vero, qui in Argi lucum confugerant, circùm sedentes ibi custodiverunt.
LXXIX. Deinde hoc fecit Cleomenes: quum ex hominibus quibusdam, qui ad ipsum transfugerant, cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro luco essent inclusi, misso præcone nominatim evocavit singulos; dicens, se pretium redemptionis illorum accepisse. Statutum autem apud Peloponnesios est pretium redemptionis, duo minæ pro singulis captivis pendendæ. (2) Igitur quinquaginta fere ex Argivis, ut quemque evocaverat, interfecit Cleomenes; et reliquos, qui in luco erant, latebat factum: quum enim densus esset lucus, qui intus erant, non videbant quid facerent hi qui extra essent. Postremo vero unus illorum conscensa arbore vidit quid gereretur: atque exinde non amplius egrediebantur vocati.
LXXX. Tum vero Cleomenes Helotas omnes jussit materiam circa lucum congerere: et, postquam hi imperata fecerunt, lucum incendit. Jamque ardebat lucus, quum ille ex transfugarum quopiam quæsivit, cui deo sacer lucus esset. Qui respondit, Argi lucum esse. (2) Hoc audito Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: «O fatidice Apollo, sane magnopere me decepisti, quum Argos me capturum diceres. Suspicor enim, exisse mihi id vaticinium.»
LXXXI. Post hæc, majore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille fortissimis ad Junonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem in eo esset ut super ara sacrificaret, vetuit eum sacerdos, nefas esse dicens peregrino sacra ibi facere. (2) At Cleomenes, jussis Helotis abductum ab ara sacerdotem flagris cædere, ipse sacra fecit; eoque facto Spartam abiit.
LXXXII. Quo ubi rediit, inimici eum apud ephoros reum egerunt; dicentes, pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facile potuisset. (2) At ille respondit; verumne dicens, an mentiens, definire nequeo; respondit certe, postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum sibi esse exisse effatum dei: quare non tentandam sibi existimasse urbem, quin prius sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam deus esset, an impedimento futurus. (3) Litanti autem sibi in Junonis templo, ex simulacri pectore effulsisse ignis flammam: unde liquido se intellexisse, non capturum se esse Argos: nam, si ex capite simulacri effulsisset flamma, capturum se urbem cum arce fuisse; quum vero e pectore effulserit, perfecta a se esse omnia quæ fieri deus voluit. (4) Hæc dicens, credibilia et consentanea dicere visus est Spartanis, et longe majore parte suffragiorum est absolutus.
LXXXIII. Urbs vero Argos ita viris viduata est, ut res illorum omnes penes servos essent, omnia gubernantes administrantesque, donec eorum filii, qui perierant, ad virilem pervenerunt ætatem. Tunc hi, Argos sibi rursus vindicantes, illos ejecerunt: et servi, urbe pulsi, prælio facto, Tirynthem tenuere. (2) Deinde aliquamdiu pacatæ inter utrosque res fuere: sed postea venit ad servos vir fatidicus, nomine Cleander, genere Phigalensis Arcas; qui illis, ut denuo arma inferrent dominis, persuasit. Inde bellum illis exortum est, quod diu duravit, donec tandem ægre servos debellarunt Argivi.
LXXXIV. Argivi igitur ista de caussa aiunt in furorem actum Cleomenem misere periisse. At ipsi Spartani contendunt, non a deo quopiam in furorem actum fuisse Cleomenem, sed ex consuetudine cum Scythis contraxisse merum bibendi morem, eaque de caussa in furorem incidisse. (2) Scythas enim Nomades, postquam terram ipsorum Darius bello invasisset, consilium deinde cepisse pœnas ab illo repetendi: itaque missis legatis societatem voluisse cum Spartanis contrahere, hac conditione, ut ipsi Scythæ juxta Phasin fluvium conarentur in Medicam terram irrumpere; Spartani vero, Epheso profecti, in superiorem Asiam contenderent, ac deinde utrique eodem in loco convenirent. (3) Cleomenem igitur, aiunt, quum Scythæ hanc ob caussam Spartam venissent, familiarius, quam par erat, cum illis conversantem, merum bibere ab eisdem didicisse; atque inde eum in furorem incidisse existimant Spartani. (4) Et ab illo tempore, aiunt, si quis meracius bibere cupit, dicere hunc famulo, «Scythico more infunde!» Hæc apud Spartanos de Cleomene fama est. Mihi vero Cleomenes videtur hanc pœnam Demarato dedisse.
LXXXV. Cognita Cleomenis morte, Æginetæ Spartam legatos miserunt, qui Leotychidem propter obsides Athenis retentos accusarent. Et Lacedæmonii, constituto judicio, pronunciarunt injuriose cum Æginetis Leotychidem egisse; eumque condemnarunt, ut illis dederetur, Æginam abducendus loco virorum Athenis detentorum. (2) Quum vero in eo essent Æginetæ ut abducerent Leotychidem, dixit eis Theasides, Laoprepis filius, vir Spartæ spectatus: «Quid facturi estis, viri Æginetæ? regem Spartanorum, vobis a civibus suis traditum, vultis abducere? Quodsi nunc iracunde cum illo agere decreverunt Spartani, videte ne iidem posthac, si hoc feceritis, exitiosum malum vestram in terram inferant.» (3) His auditis, abducere illum omiserunt Æginetæ, pactique cum eo sunt in hanc conditionem, ut una cum ipsis Athenas se conferret Leotychides, et Æginetis viros illos restitueret.
LXXXVI. Athenas postquam Leotychides pervenit, repetiitque depositum; tum vero tergiversari Athenienses, reddere nolentes; dicereque, a duobus regibus viros illos apud se depositos fuisse, nec sibi æquum videri, alteri eos reddere absque altero. (2) Ita quum se reddituros illos negarent Athenienses, hæc apud eos verba Leotychides fecit: «Facite, Athenienses, utrum volueritis ipsi: nam, si reddideritis, pie sancteque feceritis; si non reddideritis, contra. Verumtamen commemorare vobis volo, quale quid circa depositum acciderit Spartæ. (3) Dicimus nos Spartani, fuisse Lacedæmone, tertia ante me generatione, Glaucum Epicydis filium. Huic viro dicimus et omnia alia contigisse præcipua, et singulari justitiæ fama eumdem fuisse celebratum præ omnibus qui per id tempus Lacedæmonem habitabant. (4) Huic suo tempore hæc dicimus accidisse: virum Milesium venisse Spartam, illum convenire cupientem, et hæcce ei exponentem. Sum ego, inquit, civis Milesius, ad teque veni, Glauce, tua frui justitia cupiens. (5) Quandoquidem enim, ut per reliquam Græciam universam, ita et per Ioniam, eximia est fama tuæ justitiæ; reputavi mecum, in periculo semper versari Ioniam, Peloponnesum contra in tuto locatam, et numquam apud nos pecunias diu in ejusdem hominis possessione permanere. (6) Hæc apud me reputanti deliberantique visum est mihi, bonorum meorum dimidium, in pecuniam redactum, apud te deponere, bene gnaro apud te mihi salvum illud collocatum iri. Accipe igitur has pecunias meas, et has accipe servaque tesseras; quas qui secum ferens repetet pecunias, ei illas reddes. (II.) Hæc quum hospes dixisset Milesius, accepit Glaucus depositum prædicta conditione. (7) Multo vero interjecto tempore Spartam venere filii hujus hominis, qui illas deposuerat pecunias; qui quum convenissent Glaucum, exhibitis tesseris pecunias ab illo repetierunt. At ille recusans, hæc respondit: Non memini equidem hanc rem quam narratis, nec animum meum subit ulla ejus cogitatio. Volo autem, si quidem in memoriam revocavero, facere quod justum est: nam, si accepi, recte vobis restituam; si omnino non accepi, ex Græcorum legibus vobiscum agam. (8) Igitur in quartum ab hoc mensem vos rejicio, quo tempore hæc effecta vobis dabo. (III.) Lamentantes discedunt Milesii, tamquam defraudati pecuniis. Glaucus vero, Delphos profectus, consulit oraculum, (9) quæritque ex illo, an interposito jurejurando pecuniam prædaretur. Quem his verbis Pythia adgreditur:
Glauce Epicydide! sane expedit ad breve tempus
jurando vicisse, intervertisseque nummos.
Jura: jurandi memorem quoque mors quia tollit.
At juramento quædam est sine nomine proles,
trunca manus, et trunca pedes; tamen impete magno
advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque.
Sancti vero hominis florebit sera propago.
His auditis, deum oravit Glaucus, ut veniam sibi eorum quæ dixisset daret. (10) At Pythia respondit, perinde esse, tentare deum, atque rem ipsam peragere. (IV.) Tunc igitur Glaucus quidem hospites arcessivit Milesios, et pecunias illis reddidit. Cujus vero rei caussa hunc ad vos, Athenienses, sermonem facere adgressus sim, dicam. (11) Glauci hujus nulla hodie propago superest, nec domus ulla quæ Glauci fuisse existimetur: a stirpe enim excisus e Sparta est. Adeo expedit, de deposito nihil aliud ne cogitare quidem, nisi ut repetentibus reddas.» His dictis Leotychides, quum ne sic quidem morem ei gererent Athenienses, discessit.
LXXXVII. Æginetæ, priusquam superiorum injuriarum, quas Thebanorum in gratiam intulerant Atheniensibus, pœnas darent, hoc etiam admiserant. (2) Succensentes Atheniensibus, a quibus injuria se adfectos arbitrabantur, ad ulciscendos eos se compararunt: et quum Athenienses sacra quinquennalia ad Sunium celebrarent, navi qua theori vehebantur insidiati sunt, et repletam viris primariis Atheniensium ceperunt, captosque in vincula conjecerunt.
LXXXVIII. Hæc ab Æginetis passi Athenienses non ultra differendum putarunt, quin adversos illos, quidquid possent, machinarentur. Erat tunc in Ægina vir spectatus, Nicodromus nomine, Cnœthi filius, infensus Æginetis quod ab illis olim insula pulsus fuisset: hic ubi intellexit Athenienses ad male faciendum Æginetis sese accingere, proditionem Æginæ cum illis paciscitur, certum diem constituens, quo et ipse rem adgressurus sit, et illos oporteat præsidio sibi adesse. His ita constitutis, Nicodromus, ut ei cum Atheniensibus convenerat, veterem quam vocant urbem occupat.
LXXXIX. Sed Athenienses ad constitutum diem non adfuerunt. Etenim navium numerus tunc maxime non ad manus illis fuerat idoneus ad pugnam cum Æginetis ineundam: et, dum a Corinthiis naves sibi commodandas petunt, interim perdita res est. (2) Corinthii, quum per id tempus quammaxime amici essent Atheniensium, rogantibus illis triginta dedere naves, dederunt autem quinis drachmis eas commodantes; nam gratis dare per legem non erat licitum. (3) His igitur acceptis navibus, adjectisque suis, septuaginta omnino navibus instructis, adversus Æginam navigarunt: sed postridie ejus diei, qui constitutus erat, advenerunt.
XC. Nicodromus, ut ad diem non adfuerunt Athenienses, conscensa navi ex Ægina profugit, eumque alii etiam ex Æginetis sunt secuti; quibus Athenienses Sunium habitandum dedere: unde illi impetum facientes, res Æginetarum, qui in insula erant, agebant ferebantque. Sed hoc quidem postero tempore factum.
XCI. Tunc vero, qui opibus inter Æginetas valebant, superata plebe quæ cum Nicodromo insurrexerat, hos qui in ipsorum venerant potestatem, ad sumendum de eis supplicium eduxerunt. Quo tempore etiam piaculum admisere, quod nulla ratione nullisque sacrificiis potuerunt expiare, sed prius insula exciderunt, quam propitia illis reddita dea est. (2) Nam, quum captos septingentos ex plebe ad supplicium educerent, unus eorum, e vinculis elapsus, ad vestibulum confugit Cereris Legiferæ, et prehensos annulos, quibus attrahitur porta, firmiter tenuit. Tum vero illi, quum abstrahere hominem non valerent, manus ei præciderunt, atque ita eduxerunt: et manus illæ annulis firmiter inhærebant.
XCII. Hæc in se invicem Æginetæ patrabant. Superati vero pugna navali ab Atheniensibus, qui cum septuaginta advenerant navibus, auxilium petierunt ab eisdem quos olim invocaverant, Argivis. At hi quidem jam auxilio non venerunt, quippe offensi eo quod naves Æginenses, vi quidem coactæ a Cleomene, ad Argolidem adpulerant terram, et Æginetæ una cum Lacedæmoniis exscensionem fecerant. (2) In eadem autem incursione simul etiam Sicyonii suis e navibus exscenderant. Quare ambobus Argivi mulctam irrogarunt, mille talenta, utrique populo quingenta. (3) Et Sicyonii quidem, agnoscentes injuste se fecisse, pacti sunt cum Argivis, ut, solutis centum talentis, reliqua summa ipsis remitteretur: Æginetæ vero culpam non agnoscentes, pertinaciter detrectaverunt mulctam. Quam ob caussam nunc illis, auxilia rogantibus, publico nomine nulla ab Argivis missa sunt, sed voluntarii eis suppetias venere mille admodum; quibus dux præfuit vir strenuus, nomine Eurybates, qui quinquertium exercuerat. (4) Eorum autem plerique non redierunt, sed ab Atheniensibus in Ægina sunt interfecti: in his dux Eurybates, postquam singulari certamine tres occidisset adversarios, ipse a quarto, Sophane Deceliensi, interfectus est.
XCIII. Æginetæ vero, suis navibus Athenienses incompositos adorti, superarunt illos, et quattuor naves eorum cum ipsis viris ceperunt. Ita factum est ut bellum gereretur Athenienses inter et Æginetas.
XCIV. Interim Persa suum persecutus est institutum. Nam et famulus eum semper admonebat, ut reminisceretur Atheniensium, et Pisistratidæ instabant et calumniabantur Athenienses: simul vero ipse Darius cupiebat, arrepta hac occasione, illos e Græcis subigere, qui terram et aquam ipsi non dedissent. (2) Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui cum classe male rem gesserat, alios nominavit imperatores, qui adversus Eretriam et Athenas proficiscerentur, Datin, Medum genere, et Artaphernem, Artaphernis fratris sui filium: quos misit dato mandato, ut Athenas Eretriamque sibi subjicerent, et capta inde mancipia in suum adducerent conspectum.
XCV. Hi nominati imperatores, quum a rege digressi in Aleium pervenissent campum Ciliciæ, exercitum pedestrem secum ducentes numerosum et bene instructum; ibi quum castra posuissent, accesserunt eis universæ copiæ navales, ut cuique populo imperatæ erant: accesseruntque etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno Darius suis tributariis edixerat parandas. (2) Equis in hippagines impositis, et omni pedestri exercitu naves conscendere jusso, sexcentis triremibus in Ioniam navigarunt. Inde vero non littus legentes recta versus Hellespontum et Thraciam direxerunt classem; sed Samo profecti, per Icarium mare et secundum insulas cursum tenuere; (3) metuentes maxime, ut mihi videtur, montis Atho circuitum, in quo circumnavigando superiori anno ingentem passi erant calamitatem: insuper vero etiam, ut hac irent, Naxus insula eos cogebat, quæ superiori tempore non erat subacta.
XCVI. Ubi per mare Icarium transvecti contra Naxum venere (hanc enim primam omnium adoriri in animo habebant Persæ), memores eorum quæ prius acciderant, Naxii non sustinentes hostem, procul abeuntes in montes confugerunt. (2) Persæ vero, in servitutem redactis quotquot illorum comprehendissent, et templa et urbem incenderunt. Quo facto, adversus reliquas insulas navigare pergebant.
XVII. Qui dum id faciunt, Delii etiam, relicta insula, profugiunt Tenum. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exercitu pervenit, ipse navi sua prægressus, non passus est classem ad insulam adpellere, sed ad Rheneam ex adverso sitam: (2) et postquam cognovit quo se Delii recepissent, misso caduceatore, hæc eis edixit: «Quid fuga abitis, viri sancti, male de me, nec pro meo merito, judicantes? Ego enim et ipse in tantum certe sapio, et a rege hoc mihi mandatum est, ut, qua in terra hi duo dii nati sunt, eam nec ipsam lædam, nec ejus incolas. (3) Quare redite vestras ad sedes, et insulam habitate!» Hæc postquam per caduceatorem edixit, trecenta thuris talenta super aram congesta adolevit.
XCVIII. His rebus gestis, Datis cum exercitu primum adversus Eretriam navigavit, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. Post illius autem ex hac regione digressum commota tremuit Delus; quod nec ante id tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque ætatem, factum est. (2) Et hoc quidem prodigium edidit deus, quo imminentia hominibus mala significaret. Nam regnante Dario Hystaspis filio, et Xerxe Darii, et Artaxerxe Xerxis, per tres has continuas generationes plura mala adflixerunt Græciam, quam per viginti alias generationes quæ ante Darium exstiterunt; alia quidem, a Persis illi illata; alia vero, ab ipsorum Græcorum coryphæis de principatu inter se bellum gerentibus. (3) Itaque non præter caussam commota est Delus, quum ad illum diem immota fuisset. Et in vaticinio de illa ita scriptum est:
Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.
Valent autem secundum Græcum sermonem nomina ista hocce: Darius, coercitor; Xerxes, bellator; Artaxerxes, magnus bellator. Hos igitur reges Græci sua lingua recte ita, ut dixi, nominaverint.
XCIX. Barbari, Delo profecti, navibus ad insulas adpellebant, et exercitum inde adsumebant, et insulanorum filios secum obsides abducebant. (2) Postquam vero, præternavigatis insulis, Carysto quoque appulerunt; quum nec obsides dedissent Carystii, et contra vicinas urbes (Eretriam et Athenas dicebant) se militaturos negassent: ibi tunc hos oppugnarunt, agrumque illorum evastarunt, donec etiam Carystii in deditionem venere Persarum.
C. Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persarum classe, Athenienses rogarunt ut auxilia sibi mitterent. Nec negarunt Athenienses opem, sed quater mille colonos illos, qui in opulentorum Chalcidensium prædia successerant, opem eis ferre jusserunt. (2) At in Eretriensibus sanum nullum erat consilium; qui Athenienses quidem auxilio vocaverant, ipsi vero in duas divisi erant sententias: nam aliis animus erat, relicta urbe in superiora Eubœæ loca se recipere; alii vero, privatum quæstum a Persis reportare sperantes, proditionem parabant. (3) Quorum utrorumque consilia cognita habens Æschines, Nothonis filius, primarius vir Eretriensium, advenientibus Atheniensibus præsentem rerum statum aperuit; eosque ut retrogrederentur rogavit, ne simul cum Eretriensibus perirent. Et Athenienses, Æschinis sequentes consilium, Oropum transvecti, periculum evaserunt.
CI. Persæ, navibus ad Tamynas et Chœreas et Ægilia ditionis Eretriensium adpulsis, locis hisce potiti, protinus equis e navibus expositis, ad adgrediendum hostem sese compararunt. (2) Eretrienses vero de egrediendo et committenda pugna non cogitabant; sed muros, si possent, defendere, hoc unum illis curæ erat, quandoquidem vicerat sententia non relinquendam esse urbem. (3) Quum autem acriter oppugnaretur murus, intra sex dies multi ab utraque parte perierunt: septimo vero die Euphorbus Alcimachi filius et Philagrus Cyneæ, spectati inter cives viri, Persis Eretriam prodiderunt. (4) Et hi, urbem ingressi, templa spoliarunt incenderuntque, pœnam hanc repetentes ob templa Sardibus cremata; homines autem, ut jusserat Darius, in servitutem abstraxerunt.
CII. Subacta Eretria, Persæ, paucorum dierum interposita mora, in Atticam navigarunt, magnas in angustias adducentes Athenienses, cogitantesque eodem modo cum illis agere atque cum Eretriensibus egissent. (2) Quumque Marathon esset totius Atticæ maxime opportunus equitibus locus, et proximus ab Eretria, in hunc campum illos deduxit Hippias, Pisistrati filius.
CIII. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus egressi sunt. Duxerunt autem illos decem imperatores; quorum decimus Miltiades erat, is cujus patri Cimoni, Stesagoræ filio, acciderat, ut a Pisistrato, Hippocratis filio, Athenis in exsilium pelleretur. (2) Eidemque contigerat, ut exsul victoriam Olympiæ reportaret quadrigarum curriculo; quem eumdem honorem jam ante eum frater ipsius uterinus Miltiades erat consecutus. Deinde vero, sequenti Olympiade, quum eisdem equabus idem Cimon vicisset, Pisistrato concessit, ut is victor renunciaretur; et ob victoriam huic concessam, ex pactione cum illo inita, in patriam est restitutus. (3) Postremo idem, quum eisdem equabus aliam rursus victoriam reportasset Olympicam, obiit interfectus a filiis Pisistrati, ipso Pisistrato non amplius in vivis agente: interfecerunt illum enim hi prope prytaneum, noctu hominibus quibusdam ad hoc subornatis. (4) Sepultus est autem Cimon ante urbem, ultra viam quæ Per Cavum vocatur, et ex adverso sepultæ sunt equæ illæ ejusdem, quæ tres Olympicas retulerunt victorias. Præstiterunt quidem idem hoc aliæ etiam equæ, Euagoræ Lacedæmonis; sed, præter has, nullæ. (5) Filiorum igitur Cimonis natu major, Stesagoras, per id tempus apud patruum Miltiadem in Chersoneso educabatur; natu minor autem apud Cimonem Athenis erat, cui nomen fuit Miltiades, de patrui Miltiadis nomine, conditoris Chersonesi.
CIV. Hic igitur tunc Miltiades, quum nuper e Chersoneso advenisset, duplicemque effugisset mortem, imperator fuit Atheniensium. Simul enim et Phœnices, usque ad Imbrum illum persecuti, studiose operam dederant, ut caperent eum et ad regem abducerent: (2) et, postquam hos effugit, domumque rediit, et jam securum se esse posse existimavit, protinus eumdem exceperant adversarii, et in judicium vocatum, reum egerant tyrannidis in Chersoneso exercitæ. Ab hoc quoque liberatus periculo, ita demum imperator creatus est Atheniensium, populi suffragiis electus.
CV. Ac primum quidem, quum adhuc in urbe essent imperatores, Spartam miserunt præconem Phidippidem, civem quidem Atheniensem, cæterum hemerodromum (cursorem ingens uno die spatium emetientem), et hoc negotium exercentem. Cui, ut quidem ipse deinde narravit Phidippides, Atheniensibusque renunciavit, circa Parthenium montem, qui supra Tegeam est, deus Pan obviam est factus; (2) compellatoque nominatim Phidippide, jussit eum renunciare Atheniensibus, nullam illos sui curam gerere, quum tamen bene cupiat Atheniensibus, ac jam sæpe de illis bene meritus fuerit, et posthac etiam bene sit meriturus. (3) Hæc Athenienses vere ita accidisse persuasi, deinde, quum jam res eorum recte fuissent compositæ, templum Pani infra arcem statuerunt, eumque inde ab illo nuncio annuis sacrificiis et lampade (cursu faces accensas gestantium) placant.
CVI. Tunc vero missus ab imperatoribus Phidippides hic, quo tempore is Panem sibi adparuisse narravit, postridie ejus diei quo Athenis erat profectus, Spartam pervenit; ubi adiens magistratus, hæc apud eos verba fecit: (2) Lacedæmonii, petunt a vobis Athenienses, ut auxilio illis veniatis; neque patiamini ut antiquissima inter Græcos civitas in servitutem abripiatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub jugum est missa, et insigni civitate imminuta est Græcia. (3) Hæc ubi illis ex mandato dixit, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus; sed id confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere. Erat enim nonus dies mensis: nono autem die, quando non plena esset luna, se non egressuros, aiebant. Plenilunium igitur hi exspectabant.
CVII. Hippias autem, Pisistrati filius, barbaris viam in campum Marathona præivit. Cui superiori nocte per somnum tale visum erat oblatum: visus sibi erat sua cum matre concumbere. quo ex insomnio collegerat, Athenas se esse rediturum, et in patria recepto regno senem vita excessurum. (2) In hunc modum Hippias somnium suum erat interpretatus. Tunc vero, ducis officio fungens, partim Eretriensia mancipia in Styreorum insula, cui Ægilea nomen, deposuit; partim naves, quæ ad Marathona adpulerant, in statione locavit, et barbaros in terram egressos ordinavit. (3) Quæ dum administrat, accidit ei ut vehementius, quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque eidem, quippe ætate jam provectiori, plures labarent dentes, (4) horum dentium unum, dum tussit, propter violentiam ejecit. Qui quum in arenam cecidisset, magnum adhibuit studium ut eum reperiret: postquam vero nusquam dens comparuit, edito gemitu ait adstantibus: «Terra hæc non est nostra, neque eam poterimus in nostram redigere potestatem: nam, quidquid ejus ad me pertinebat, id dens meus obtinet.» Nempe in hoc Hippias exiisse, visionem suam existimavit.
CVIII. Atheniensibus, quum in campo Herculi sacro locum cepissent, præsidio advenere Platæenses frequenti manu ex universo populo collecta. Tradiderant enim sese Atheniensibus Platæenses, et frequentes pro illis Athenienses jam antes labores sustinuerant. (2) Tradiderant se autem hoc modo: bello a Thebanis pressi Platæenses primum Cleomeni, Anaxandridæ filio, et Lacedæmoniis se tradiderant, qui forte in illis locis aderant; at illi, non recipientes eos, dixere: «Nos nimis procul a vobis habitamus, et frigidum vobis tale auxilium foret: plus semel enim fieri posset, ut in servitutem prius abstraheremini, quam nostrûm quisquam fando audiret. (3) Quare suademus vobis, ut Atheniensibus vos tradatis, qui et finitimi vobis sunt, et ad tutandum non invalidi.» Hæc Platæensibus suaserunt Lacedæmonii, non tam quod illis bene vellent, quam quod cuperent laboribus fatigari Athenienses, bellis cum Bœotis gerendis. (4) Consilium autem Lacedæmoniorum sequentes Platæenses, quo tempore duodecim diis sacra faciebant Athenienses, supplices ad aram consederunt, seque illis tradiderunt. (5) Quo cognito, Thebani arma intulerunt Platæensibus; et Athenienses auxilio illis venere. Sed quum in eo essent ut consererent pugnam, id fieri non passi sunt Corinthii: hi enim, quum forte adessent, arbitrio eorum rem permittentibus utrisque, pacem conciliarunt, fines regionis ita constituentes, ut Thebani eos ex Bœotis, qui Bœotorum communi nollent attribui, nihil impedirent. (6) Hoc constituto, Corinthii abierunt. Athenienses vero, domum redeuntes, ex improviso adgressi sunt Bœoti: sed commissa pugna superati sunt. Quo facto Athenienses, fines Platæensibus a Corinthiis constitutos transgredientes, ipsum Asopum et Hysias fines inter Thebanos et Platæenses statuerunt. (7) Platæenses igitur, postquam prædicto modo Atheniensibus sese tradidissent, nunc eis ad Marathonem auxilio venerunt.
CIX. Imperatorum autem Atheniensium bifariam divisæ erant sententiæ; nolentibus aliis, ut prælio confligeretur; nimis enim exiguum esse ipsorum numerum, quam ut cum Medorum exercitu congrederentur; aliis vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. (2) Ita quum dissentirent, quumque in eo esset ut pejor vinceret sententia; tunc undecimus supererat qui suffragium ferret, is qui faba polemarchus electus erat Atheniensium: antiquitus enim polemarcho æquale cum imperatoribus jus suffragii ferendi tribuerant Athenienses. Erat autem tunc polemarchus Callimachus Aphidnæus; (3) quem conveniens Miltiades his verbis est adlocutus: «In te nunc situm est, Callimache, utrum in servitutem redigere velis Athenas, an, liberata patria, memoria tui in omne ævum relinquere, qualem ne Harmodius quidem et Aristogiton reliquerunt. (4) Numquam enim, ex quo exstiterunt Athenienses, in tantum adducti sunt periculum, in quanto nunc versantur. In quo si Medis succumbunt, decretum est quid eis sit patiendum, Hippiæ deditis; sin superior discesserit hæc civitas, probabile est primam eam futuram esse Græcarum civitatum. (5) Quo pacto igitur fieri hoc possit, et quo pacto a te pendeat harum rerum summa, nunc tibi dicam. Sententiæ imperatorum, qui decem sumus numero, in duas divisæ sunt partes; aliis confligendum censentibus, aliis non confligendum. (6) Jam, si prælium non commiserimus, persuasum fere habeo magna exstitura dissidia, quæ animos disturbent Atheniensium, eosque ad Medorum trahant partes. Sin prælium commiserimus priusquam putre consilium animos subeat nonnullorum Atheniensium, probabile fit mihi, ut, diis æqua tribuentibus, superiores discedamus. (7) Hæc igitur omnia ad te nunc spectant et ex te pendent. Etenim si tu meæ accesseris sententiæ, habebis liberam patriam et civitatem primam universæ Græciæ; sin his suffragatus fueris, qui dissuadent prælium, erit tibi contrarium eorum, quæ memoravi, commodorum.»
CX. His dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit: et accedente polemarchi suffragio decretum est, ut prælio confligeretur. Post hæc, qui ex imperatoribus confligendum censuerant, hi, ut cujusque dies aderat, quo penes eum summa esset imperii, ita vicem suam Miltiadi tradiderunt. At ille quamvis acciperet, non tamen prius commisit prælium quam legitimus ipsius dies adesset.
CXI. Quo die igitur Miltiadis vices erant administrandæ imperii summæ, in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi. Dextro cornu præerat polemarchus Callimachus: obtinebat tunc enim lex apud Athenienses, ut polemarchus dextrum cornu teneret. Ab hoc igitur principio deinde collocatæ erant continuo tenore singulæ tribus Atheniensium, pro cujusque numero: (2) postremi vero, in lævo cornu, Platæenses stabant. Inde enim ab hac pugna usu receptum est, ut, quando solennia sacra peragunt Athenienses, quæ quinto quoque anno celebrantur, præco Atheniensis solennes preces ita præeat, ut fausta omnia precetur Atheniensibus simul et Platæensibus. (3) Tunc vero, quum acies Atheniensium ad Marathonem sic esset instructa ut frons fronti exercitus Medici exæquaretur, accidit, ut in medio ordines haud sane frequentes starent, et ea parte debilior esset acies; sed ut utrumque cornu densioribus ordinibus esset firmatum.
CXII. Acie ita ordinata, quum cæsæ hostiæ prospera omnia nunciassent, ibi tunc Athenienses, ut signum datum est pugnæ, cursu in hostes contenderunt. Erat autem inter duas acies interjectum intervallum haud minus quam octo stadiorum. (2) Tum vero Persæ, ubi cursu adversus se irruentes hostes viderunt, ad excipiendos illos se compararunt; furere dicentes Athenienses, et in propriam ruere perniciem; qui ita cursu contenderunt, quum numero essent pauci, neque vel equitatum vel sagittarios haberent. De his igitur ita judicabant Persæ. At Athenienses, postquam confertis ordinibus ad manus venissent hostium, pugnam ediderunt memoratu dignam. (3) Quippe primi omnium Græcorum, quos novimus, cursu in hostes impetum fecerunt: et primi sustinuerunt, Medicam vestem et ea indutos adspicere viros; quum ante illum diem vel nomen Medorum Græcis, ubi audirent, terrorem incussisset.
CXIII. Satis autem longi temporis hæc ad Marathonem pugna fuit. Et in medio quidem aciei vicerunt barbari, ubi Persæ ipsi et Sacæ locati erant; qui hac parte victores, perrupta acie, versus mediterranea persecuti sunt fugientes. At in utroque cornu penes Athenienses et Platæenses victoria stetit. (2) Et hi quidem, postquam vicerunt, omissis hisce ex barbaris quos in fugam verterant, utrumque cornu contrahentes, illos sunt adgressi qui mediam perruperant aciem: et de his quoque victoriam Athenienses reportarunt. Tunc vero in fugam effusos Persas cædentes persecuti sunt; donec ad mare delati, ignem poposcerunt, ipsasque naves sunt adorti.
CXIV. In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et Callimachus polemarchus, postquam fortiter pugnarat, interfectus est; unus item ex imperatoribus Stesilaus Thrasylai filius. Ibidemque Cynegirus, Euphorionis filius, quum aplustria navis barbarorum manu tenuisset, securi amputata manu cecidit.
CXV. Cæterum septem navibus ista ratione potiti sunt Athenienses. Reliquis autem navibus barbari, valide pulsatis remis in altum revecti, adsumptis ex insula mancipiis Eretriensibus, in qua relicta erant; Sunium circumnavigarunt, ad urbem prius pervenire studentes quam rediissent Athenienses. (2) Et pervulgata est apud Athenienses fama, cepisse illos hoc consilium ex Alcmeonidarum artificio; hos enim ex composito clypeum Persis, quum jam in navibus essent, sustulisse.
CXVI. At, dum Sunium Persæ circumnavigant, Athenienses, quantum pedibus valuere, in urbem retro currentes, prius adfuere quam Persæ venirent: et, quemadmodum ad Marathonem in agro Herculi sacro castra habuerant, sic et nunc in alio Heracleo, quod in Cynosarge est, locum castris ceperunt. (2) Barbari vero, postquam naves ante Phalerum, qui portus tunc erat Atheniensium, in alto aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam navigarunt.
CXVII. Ex Persis ceciderunt in hac Marathonia pugna circiter sex millia et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo. (2) Hic fuit occisorum utrimque numerus. Acciderat autem ibi res mira hujusmodi: Epizelus, civis Atheniensis, Cuphagoræ filius, stans in acie, fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte nec cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam vitam cæcus permansit. (3) Memorant autem, ipsum de hac calamitate hæc narrasse: visum esse ei virum armatum magnum contra ipsum stare, cujus barbam totum texisse clypeum; illud autem spectrum præteriisse ipsum, et virum sibi proximum stantem interfecisse. Hæc Epizelum solitum esse narrare audivi.
CXVIII. Datis, cum exercitu in Asiam profectus, postquam Myconum pervenit, per somnum vidit visionem; quæ quidem qualis fuerit non memoratur: sed ille, simul atque illuxit, perquisitionem instituit navium. Et quum in Phœnicia navi simulacrum invenisset Apollinis inauratum, percontatus est unde raptum esset: utque audivit quonam ex templo esset, ipse sua navi Delum est profectus, (2) et ibi (jam enim in insulam reversi erant Delii) simulacrum in templo deposuit, Deliisque imperavit ut in Delium Thebanorum, quod est ad mare adversus Chalcidem, illud transportarent. (3) Datis quidem, dato hoc mandato, retro navigavit: at statuam Delii non transmiserunt; sed post viginti demum annos ipsi Thebani, oraculi jussu, Delium illam deportarunt.
CXIX. Eretrienses vero in servitutem abreptos Datis et Artaphernes, postquam in Asiam adpulerant, Susa abduxerunt. (2) Rex autem Darius, quum Eretriensibus, priusquam capti essent, vehementer fuisset iratus, quippe qui primi auctores fuerant injuriarum; nunc eosdem, ubi ad se abductos et sua in potestate vidit, nullo alio malo adfecit, sed sedes illis in terra Cissia adsignavit, in una suarum mansionum quæ Ardericca vocatur. Abest illa decem et ducenta stadia a Susis, quadraginta vero stadia a puteo, qui tres diversas rerum exhibet species. Nam et asphaltus et sal et oleum ex illo hauritur, hoc modo: (3) hauriunt ope tollenonis, cui pro situla adligatus est dimidiatus uter: hunc succutiens haurit homo id quod intus est, idque in cisternam infundit; ex qua rursus in aliud receptaculum derivatur hæc materia; atque ita triplicem in formam convertitur. (4) Et asphaltus quidem et sal protinus concrescunt; oleum vero, quod rhadinacen Persæ vocant, in vasa colligunt: est autem illud nigrum, et gravem spirans odorem. Illum igitur locum Eretriensibus habitandum rex tribuit: habitantque eamdem regionem ad meam usque ætatem, pristinam linguam servantes. Hæc sunt igitur quæ ad Eretrienses spectant.
CXX. Lacedæmoniorum vero duo millia Athenas venerunt post plenilunium: et hi quidem, rem adhuc integram deprehensuri, tanta usi sunt celeritate, ut tertio die, quam Sparta discesserant, in Attica fuerint. Sed, quum peracto jam prælio advenissent, cupidi tamen erant Medos videndi. Itaque, Marathonem profecti, spectarunt: deinde, collaudatis Atheniensibus et re ab his præclare gesta, domum redierunt.
CXXI. Quod vero de Alcmeonidis narrant, id miror equidem; nec mihi persuaderi patior, umquam illos Persis ex composito clypeum sublaturos fuisse, quasi voluissent ut sub barbaris et sub Hippia essent Athenienses. Quippe satis constat, fuisse illos magis aut certe pariter inimicos tyrannorum atque Callias fuerat, Phænippi filius, Hipponici pater. (2) Callias enim, quoties Pisistratus Athenis pulsus est, unus omnium Atheniensium ausus erat bona ejus per publicum præconem venumdata emere, omniaque alia in illum inimicissima machinatus erat.
CXXII. [Dignus est autem hic Callias, cujus crebro a quibuslibet honorifica mentio fiat; quum ob hoc ipsum, quod dixi, tamquam vir acerrime libertati studens patriæ; tum ob id quod Olympiæ fecit, ubi equorum cursu victor, quadrigarum autem curriculo secundas ferens, reportata etiam prius Pythica victoria, conspicuus fuit apud omnes Græcos per sumptus maximos; denique ob singularem indulgentiam qua adversus tres filias suas usus est: quibus, postquam nubiles fuerunt, non modo dotem dedit magnificentissimam; sed et hoc eisdem gratificatus est, ut unicuique ex illis potestatem daret, maritum sibi, quem ipsa vellet, ex omnibus Atheniensibus seligendi.]
CXXIII. Atque eodem modo, certe haud minus, tyrannos oderunt Alcmeonidæ. Quare miror, nec admitto calumniam, hos tales viros clypeum sustulisse; qui constanter fugerant tyrannos, et quorum consilio et opera tyrannide exuti erant Pisistratidæ. (2) Fuereque adeo hi, me judice, multo magis liberatores Athenarum, quam Harmodius et Aristogiton: illi enim occiso Hipparcho exacerbarunt reliquos ex Pisistratidis, neque finem fecerunt illorum tyrannidi; Alcmeonidæ vero manifesto liberarunt Athenas, si quidem vere hi fuerunt qui Pythiæ persuasere, ut Lacedæmonios juberet liberare Athenas, quemadmodum a me supra expositum est.
CXXIV. At fortasse, quod succenserent quadam de caussa populo Atheniensium, eo prodiderint patriam? Atqui nulli erant viri Athenis magis spectati, magisque honorati, quam hi ipsi. (2) Itaque nulla ratione probabile est, sublatum esse ab his quidem viris clypeum tali de caussa. Cæterum sublatus utique clypeus est: id quidem negari non potest; factum est enim: quis vero sit qui illum sustulerit, non valeo ulterius, quam dixi, declarare.
CXXV. Fuit autem Athenis jam antiquitus illustris Alcmeonidarum familia: nam inde ab Alcmeone ipso, et dein a Megacle, exstitere in hac domo nobilissimi viri. Statim, Alcmeon, Megaclis filius, adjutor fuerat Lydorum qui a Crœso Sardibus ad consulendum oraculum Delphicum missi sunt, studioseque illis operam navaverat suam. Cujus in se merita postquam Crœsus ex Lydis Delphos missis cognoverat, Sardes eum ad se invitavit; et, postquam advenit, tanto auri pondere eumdem donavit, quantum suo corpore asportare semel posset. (2) Tunc Alcmeon ad accipiendum hoc tale donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi inductus tunica, in qua amplus erat sinus relictus, et cothurnis quos repererat amplissimis calceatus, in thesaurum intravit, in quem ducebatur. (3) Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit, deinde repleto toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis, thesauro egressus est, ægre trahens cothurnos, et cuivis alii quam homini similior; cujus et obturatum os, et omnia turgida erant. (4) Quem ita conspiciens Crœsus, risum non tenuit; donavit autem non his modo, sed alia etiam adjecit, his non inferiora. Ita magnis divitiis aucta hæc domus est: idemque Alcmeon, equos alens quadrigis jungendos, Olympicam retulit victoriam.
CXXVI. Deinde vero, proxime sequente ætate, eamdem familiam Clisthenes, Sicyonis tyrannus, ita extulit, ut multo etiam splendidior inter Græcos evaderet, quam antea fuerat. (2) Clisthenes ille, Aristonymi filius, Myronis nepos, Andreæ pronepos, quum esset ei filia, nomine Agariste, in matrimonium hanc dare decreverat juveni quem reperisset Græcorum omnium præstantissimum. (3) Quumque essent ludi Olympici, in quibus curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nunciari per præconem jussit, ut quisquis Græcorum dignum sese judicaret qui gener fieret Clisthenis, is ad sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyone adesset: exacto enim anno, inde ab illo sexagesimo die, ratas filiæ nuptias habiturum Clisthenem. (4) Tunc igitur convenere proci, quotquot e Græcis et sua ipsorum et patriæ præstantia superbiebant: hisque Clisthenes et curriculum et palæstram, quibus inter se certarent, parata habebat.
CXXVII. Ex Italia advenit Smindyrides, Hippocratis filius, Sybarita, homo unus omnium luxuriosissimus: (florebat autem tunc maxime Sybaris:) item Damasus Sirites, Amyridis illius filius, qui Sapiens nominabatur. (2) Hi ex Italia advenerunt. Ex sinu vero Ionio Amphimnestus, Epistrophi filius, Epidamnius. Hic igitur ex sinu Ionio. (3) Sed ex Ætolia advenit Males, frater Titormi illius, qui, quum corporis robore Græcos omnes superaret, hominum fugiens commercium in extrema Ætolicæ terræ se recepit. (4) Ex Peloponneso Leocedes, Phidonis filius, Argivorum tyranni, Phidonis illius, qui mensuras Peloponnesiis constituit, et longe Græcorum omnium insolentissimus, sedibus suis pepulit agonothetas Eleorum, ipseque arbitri munus in Olympico certamine sibi adrogavit. (5) Præter hujus igitur filium, adfuerunt item ex Peloponneso Amiantus, Lycurgi filius, Arcas ex Trapezunte, Laphanes ex Pæo, Azaniæ (in Arcadia) oppido, filius Euphorionis illius, qui, ut in Arcadia fama est, Dioscuros hospitio exceperat, et ab illo tempore cunctis peregre venientibus hospitium præbuit: denique Eleus Onomastus, Agæi filius. (6) Isti igitur ex Peloponneso adfuere. Athenis vero venere, Megacles, Alcmeonis hujus filius, qui apud Crœsum fuerat, et alius, Hippoclides, Tisandri filius, divitiis et corporis forma excellens inter Athenienses. (7) Ex Eretria, quæ per id tempus florebat, Lysanias; hic unus ex Eubœa. E Thessalia adfuit Diactorides Crannonius, de Scopadarum familia; e Molossis vero, Alcon. Tot numero proci fuere.
CXXVIII. Qui postquam ad prædictum diem Sicyone convenerant, Clisthenes primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cujusque: deinde, per anni spatium eos retinens, pertentavit eorumdem fortitudinem, et animi indolem, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congrediens, modo cum universis; (2) et, qui ex illis juniores erant, hos in gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Per totum enim tempus, quo illos apud se detinuit, ista omnia faciebat, simulque magnificis epulis eos excipiebat. (3) Placuere ei autem fere præ cæteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur Hippoclides, Tisandri filius, quum ob fortitudinem, tum quod generis propinquitate Cypselidas Corinthios attingebat.
CXXIX. Ubi statutus adfuit dies, quo celebrarentur nuptiæ, declararetque Clisthenes quem præ cæteris probaret; tum ille, mactatis centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis excepit epulis. (2) Peracta cœna, proci et canendo et sermonibus in medio propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione, Hippoclides, destinens maxime cæteros, tibicinem jussit cantum canere ad saltationem adcommodatum; eoque obsequente saltare instituit. (3) Et saltabat quidem placens sibi: sed spectanti Clistheni tota res displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri Hippoclides jussit: quæ ubi illata est, conscensa mensa primum Laconicos saltavit modulos; deinde alios Atticos; postremo, caput in mensam innixus, cruribus gesticulabatur. (4) Et Clisthenes, quum ad primam et secundam saltationem, abominatus quidem generum sibi adsciscere Hippoclidem ob saltationem et protervam intemperantiam, tamen continuisset sese nec erumpere in eum voluisset; nunc, ubi cruribus gesticulantem vidit, se ultra continere non sustinens, ait: «O fili Tisandri, saltando nuptias tu quidem perdidisti.» (5) At ille respondens, «Nil curat, inquit, Hippoclides.» Et hinc ortum cepit hoc proverbium.
CXXX. Tum vero Clisthenes, imperato silentio, hæc in medio omnium verba fecit: «Viri, filiæ proci meæ, ego cunctos vos laudo; et omnibus, si fieri posset, gratificarem; neque e vobis unum præ cæteris seligerem, neque posthaberem reliquos. (2) At, quoniam fieri non potest, ut, quum de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; eis e vestro numero, qui his nuptiis excidunt, talentum argenti dono do unicuique, quod et dignati estis filiam meam in matrimonium petere, et domibus vestris peregre abfuistis: Megacli vero, Alcmeonis filio, meam filiam Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.» Quumque Megacles dixisset, accipere se conditionem, ratum matrimonium Clisthenes habuit.
CXXXI. Ita, quod ad judicium procorum spectat, gesta res est; atque ita factum est, ut Alcmeonidæ per universam Græciam celebrarentur. Ex isto autem matrimonio natus Megacli est Clisthenes ille, qui decem tribus et democratiam Atheniensibus constituit; cui nomen impositum erat de avi materni nomine Sicyonii: (2) præterque hunc ex eodem matrimonio procreatus est Hippocrates. Hippocrati vero natus est alius Megacles et alia Agariste, quæ a Clisthenis Agariste nomen invenit. Hæc est Agariste, quæ, postquam Xanthippo nupsit, Ariphronis filio, et gravida facta est, per somnum sibi visa erat leonem peperisse, ac paucis interjectis diebus Periclem Xanthippo peperit.
CXXXII. Post cladem Persis ad Marathonem illatam Miltiades, quum jam ante magna in existimatione fuisset apud Athenienses, majore etiam fuit auctoritate. Itaque, quum petiisset ab illis septuaginta naves et exercitum atque pecuniam, celans quidem terram contra quam ducturus esset, sed, dilaturum se eos, dicens, si ipsum sequerentur; in ejusmodi enim terram se eos ducturum, unde affatim auri deportaturi essent; hæc quum ille dicens naves petiisset, Athenienses spe erecti instructas ei naves dederunt.
CXXXIII. Et Miltiades, accepto exercitu, Parum navigavit, caussam prætexens quod Parii Persam ad Marathonem navi triremi essent secuti, adeoque priores arma intulissent Atheniensibus. (2) Hoc quidem colore utebatur orationis; cæterum infensus etiam Pariis erat propter Lysagoram Tisiæ filum, genere Parium, qui eum apud Hydarnen Persam accusaverat. Postquam ad insulam, quam petierat, cum exercitu pervenit Miltiades, oppugnavit Parios, intra murum compulsos: missoque in urbem præcone centum postulavit talenta, dicens, nisi ea sibi darent, non se abducturum exercitum, quin vi cepisset urbem. (3) At Parii, de danda Miltiadi pecunia minime cogitantes, omnibus modis operam dabant ut urbem defenderent: quem in finem quum alia excogitabant, tum, ut quæque pars muri expugnatu facilior videbatur, ita eam ingruente nocte duplo altiorem, quam prius erat, excitabant.
CXXXIV. Hactenus quidem Græci omnes in commemoranda hac re consentiunt; deinde vero sic peractam rem esse Parii narrant: Miltiadi, de incepti exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, genere Pariam, cui Timo nomen fuisse: fuisse vero ministram templi Inferarum Dearum. (2) Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium ei dedisse, ut, si utique magni faceret capere Parum, exsequeretur quæ ipsa illi esset indicatura. Deinde, auditis mulieris hujus præceptis, Miltiadem in tumulum, qui ante urbem est, se contulisse, et maceriem transiliisse templo Cereris Legiferæ circumductam, quum fores aperire non potuisset: tum, transcensa hac macerie, ad ipsam ædem deæ accessisse, nescio quid intus facturum, sive quod movere aliquid voluisset quod movere nefas esset, sive aliud quidpiam facturum, quidquid tandem id fuerit. (3) Quum vero jam ad fores esset, subito horrore correptum, per eamdem viam, qua venisset, rediisse; et desilientem de macerie luxasse femur, sive, ut alii aiunt, genu impegisse.
CXXXV. Itaque male se habens Miltiades retro navigavit, neque opes adferens Atheniensibus, nec subacta Paro; sed nulla alia re gesta, nisi quod per sex et viginti dies urbem oppugnasset, insulamque devastasset. (2) Parii, obsidione liberati, intelligentes Dearum ministram Timo Miltiadi quid faciendum esset indicasse, quum pœnam ab illa hujus rei caussa sumere vellent, legatos miserunt Delphos, (3) qui oraculum consulerent, an ultimo supplicio adficerent Dearum ministram, quæ hostibus viam capiendæ patriæ indicasset, et sacra, quæ ad virilem sexum efferri nefas esset, Miltiadi aperuisset. (4) At negavit Pythia, dicens, non Timo ipsam hujus rei esse caussam; sed, quum in fatis esset ut vitam male finiret Miltiades, hanc ei a diis missam esse ducem malorum. Hæc quidem Pythia Pariis respondit.
CXXXVI. Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omnes Athenienses in ore habebant, tum præ cæteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum capitis reum egit apud populum, ut qui Athenienses dolo malo circumvenisset. (2) Quam ad accusationem Miltiades ipse, præsens licet, non respondit: nec enim poterat, femore jam in putredinem abeunte. Sed, dum ille lectulo impositus in medio jacebat, caussam pro eo dixere amici, pugnæ Marathoniæ multam mentionem facientes, et Lemni ab illo captæ, pœnæque de Pelasgis sumptæ, et insulæ Atheniensibus traditæ. (3) Favente autem illi populo hactenus, ut capitis crimine eum absolveret, sed tamen propter damnum civitati illatum quinquaginta multaret talentis, Miltiades quidem haud multo post, carie exeso putrefactoque femore, vitam finivit; quinquaginta autem illa talenta filius ejus Cimon persolvit.
CXXXVII. Lemno autem Miltiades, Cimonis filius, hoc modo potitus erat. Postquam Pelasgi ex Attica ab Atheniensibus erant ejecti, sive jure, sive injuria;—nam de hoc quidem nihil aliud dicere possum, nisi quæ ab aliis memorantur: scilicet, quod Hecatæus Hegesandri filius, hac de re in Historiis suis loquens, dicat, injuria id esse factum: (2) postquam enim Athenienses regionem illam, quam sub Hymetto sitam Pelasgis, pro mercede muri olim arci Athenarum circumducti, dederant habitandam, hanc regionem, ait, postquam bene cultam vidissent Athenienses, quum antea misera fuisset et nullius pretii, invidia fuisse captos et desiderio hujus terræ; atque ita Athenienses, nullam aliam juris speciem præ se ferentes, illos ejecisse. (3) Ipsi autem Athenienses contendunt, jure a se ejectos Pelasgos esse: postquam enim adsignatæ illis sub Hymetto sedes fuissent: inde eosdem facto impetu injuriam ipsis hanc solitos esse inferre: (4) quum filiæ Atheniensium aquæ hauriendæ caussa ad fontem, cui Enneacrunos nomen, egredi consuessent; quandoquidem per id tempus nec Atheniensibus nec aliis Græcis servi fuissent; Pelasgos, quoties Atticæ puellæ ad fontem venissent, per contumeliam contemptumque vim eis intulisse; (5) et ne hoc quidem habuisse satis, sed postremo etiam ipso facto deprehensos fuisse de invadendis Athenis consilia agitantes. Sese autem tanto meliores homines, quam illos, fuisse; quod, quum interficere Pelasgos fas sibi fuisset, quippe quos insidiantes sibi deprehendissent, noluissent, id facere; tantum edixissent eis, ut terra egrederentur. Atque illos, Attica ita egressos, quum alia loca, tum vero et Lemnum occupasse. Ista igitur Hecatæus scripsit, hæc vero Athenienses memorant.
CXXXVIII. Hi igitur Pelasgi, quum Lemnum incolerent, cupientes ulcisci Athenienses, et bene cognita habentes festa Atheniensium, comparatis quinquaginta remorum navibus, insidias struxere mulieribus Atticis, Braurone festum Dianæ celebrantibus: earumque complures, vi raptas, Lemnum duxere, et pellicum loco habuere. (2) Quæ postquam liberos pepererunt, Atticum sermonem moresque Atticos docuere pueros. Hi vero deinde nec consuescere cum pueris ex Pelasgicis mulieribus natis voluerunt, et, quoties eorum aliquis ab istis pulsabatur, omnes huic suppetias veniebant, et sibi mutuo ferebant opem: atque etiam dominari in illos hi pueri in animum induxerant, multoque alteris prævalebant. (3) Quod ubi Pelasgi intellexere, non negligendam eam rem putarunt; deliberantesque incessit metus, quidnam facturi hi pueri essent quando adulti forent, qui jam nunc constitutum habeant sibi invicem præsto esse contra legitimarum uxorum pueros, atque his velint dominari. (4) Itaque interficere decreverunt pueros ex Atticis mulieribus natos: idque etiam fecere, simulque cum his matres eorumdem occiderunt. Atque ab hoc facinore, et ab eo quod olim mulieres Lemniæ patraverant, Thoantis tempore maritos suos occidentes, usu receptum per universam Græciam est, ut nefaria facinora Lemnia adpellentur.
CXXXIX. Postquam pueros uxoresque Pelasgi interfecerant, nec terra illis fructum edebat, neque uxores et greges pepererunt ut antea. (2) Itaque et fame pressi et orbitate, Delphos miserunt, levamen aliquod precantes malorum quæ ipsos premebant. Tum Pythia jussit eos satisfactionem dare Atheniensibus quamcumque illi postulassent: (3) et Athenas Pelasgi venere, nunciantes se satisfacturos esse pro omni injuria. (4) Athenienses vero, strato lecto in prytaneo, quam pulcerrime potuerant, et adposita mensa bonis rebus omnibus repleta, Pelasgos jusserunt terram suam ipsis tradere ita comparatam. (5) Quibus Pelasgi responderunt: «Tunc vobis eam trademus, quum vento borea navis e vestra terra eodem die in nostram perveniret.» Hoc dixere, putantes nulla ratione fieri id posse. Attica enim terra procul a Lemno meridiem versus sita est.
CXL. Et tunc quidem hæc hactenus acta erant. Bene multis vero post annis, quum Chersonesus ad Hellespontum in ditione esset Athiensium, Miltiades Cimonis filius flantibus etesiis ventis navi ex Elæunte Chersonesi Lemnum profectus, Pelasgis edixit, ut insula excederent; in memoriam eis revocans oraculum, quod numquam impletum iri sibi persuaserant. (2) Et Hephæstienses quidem paruerunt imperio: Myrinæi vero, Chersonesum negantes esse Atticam, oppugnabantur, donec et ipsi in deditionem venerunt. Atque ita Lemnum tenuere Athenienses et Miltiades.
I. Postquam pugnæ nuncius ad Marathonem pugnatæ ad Darium Hystaspis est perlatus, quum jam antea Atheniensibus propter incursionem adversus Sardes vehementer iratus rex fuisset, nunc id, quod acciderat, multo etiam gravius tulit, multoque magis ad bellum Græciæ inferendum incensus est. (2) Ac statim quidem, missis per singulas civitates legatis, edixit ut exercitum compararent, (multo majorem numerum cuique civitati, atque antea contulerant, imperans,) et naves et equos et frumentum et minora navigia. (3) Quibus circummissis nunciis, commota per tres annos Asia est; dum, ut ad bellum adversus Græciam gerendum, conscribuntur fortissimi quique, et[TR1] ad id bellum se comparant. (4) Quarto vero anno Ægyptii, a Cambyse subacti, defecerunt a Persis: quo facto etiam magis ad arma utrisque inferenda concitatus est.
II. Dum vero ad expeditionem adversus Ægyptum et Athenas se Darius comparabat, ortum est inter filios ipsius ingens de principatu contentio. Etenim ex lege Persarum debet rex, priusquam in bellum proficiscatur, successorem nominare regni. (2) Erant autem Dario, priusquam ad regnum promoveretur, tres filii nati ex priore uxore, Gobryæ filia; et, ex quo rex factus est, alii quattuor ex Atossa, Cyri filia. Priorum natu maximus erat Artabazanes; posteriorum Xerxes. (3) Hi igitur, non eadem matre nati, de principatu inter se contendebant: Artabazanes dictitans, se maximum natu esse omnium; et apud omnes populos receptum esse, ut filius natu maximus in regnum succedat patri: Xerxes vero, esse se filium Atossæ, Cyri filiæ: Cyrum autem adquisivisse Persis libertatem.
III. Sententiam suam Darius nondum aperuerat, quum forte per idem tempus Susa advenit Demaratus, Aristonis filius, qui postquam regno Spartanorum privatus est, voluntarium sibi ipse exsilium imposuerat. (2) Hic vir, cognito filiorum Darii dissidio, conveniens (ut quidem fama de eo fert) Xerxem, suasit ei, ut cæteris, quæ ille pro sua caussa dicebat, hæc adderet: natum se esse Dario jam regnanti et Persarum tenenti imperium; Artabazanem vero, privato etiam tum patri: itaque nec conveniens nec justum esse, ut alius præ ipso istam accipiat dignitatem. Nam et Spartæ (et hoc illi Demaratus suggessit) hanc legem obtinere, si alii nati sint priusquam rex fuisset pater, alius autem post hos quidem, sed regnante patre, natus sit, ut hic post natus in regnum succedat. (3) Quo Demarati monito quum Xerxes uteretur, agnoscens Darius æqua illum dicere, regem illum nominavit. Videtur autem mihi Xerxes etiam absque hoc monito regnum fuisse adepturus; nam omnia apud Darium poterat Atossa.
IV. Darius, postquam regem Persarum nominaverat Xerxem, jam in eo erat ut belli faceret initium. At enim, proximo ab his rebus et ab Ægypti defectione anno accidit, ut idem Darius in medio belli adparatu e vita discederet, postquam annos omnino regnasset sex et triginta: neque ei contigit aut de rebellantibus Ægyptiis aut de Atheniensibus sumere pœnam. Mortuo igitur Dario, regnum rediit ad Xerxem, Darii filium.
V. Xerxes ad bellum quidem Græciæ inferendium initio neutiquam inclinabat; sed contra Ægyptum copias contraxit. (2) Quem conveniens Mardonius Gobryæ filius, consobrinus Xerxis, Darii ex sorore nepos, qui apud ipsum plurimum omnium Persarum valebat auctoritate, talem exorsus est sermonem: «Domine, æquum non est, ut Athenienses, qui multis jam malis Persas adfecerunt, non dent pœnas factorum. (3) At nunc quidem tu peragas hæc, quæ in manibus habes: domita vero Ægypti insolentia, adversus Athenas duc exercitum; quo et bonam famam adquiras apud homines, et posthac caveat quisque tuæ terræ arma inferre.» (4) Et hæc quidem oratio ad exigendam pœnam pertinebat; sed medio sermoni alium interserebat hujusmodi: Europam terram esse pulcerrimam, arborum omnis generis frugiferarum feracem, summæ bonitatis, et dignam quæ præ mortalibus omnibus a solo Rege possideatur.
VI. Hæc ille dicebat, quod novarum rerum cupidus esset, et Græciæ vellet ipse esse præfectus. Procedente vero tempore id quod voluerat confecit, et Xerxi, ut rem adgrederetur, persuasit: accesserant enim alia quoque adjumenta, quæ ad permovendum Xerxem valebant. (2) Partim enim e Thessalia advenerant ab Aleuadis legati, invitantes regem ut adversus Græciam duceret, et promptissimam ei operam pollicentes. Erant autem hi Aleuadæ, Thessaliæ reges. Partim vero Pisistratidæ, Susa profecti, non modo eisdem utebantur sermonibus quibus Aleuadæ, sed præterea aliquanto magis instabant regi eo, quod Onomacritum secum haberent Atheniensem, fatidicum virum, qui etiam Musæi vaticinia digessit. (3) Adscenderant hi autem, in gratiam cum illo reversi: nam Athenis pulsus Onomacritus fuerat ab Hipparcho, Pisistrati filio, eo quod deprehensus a Laso Hermioniensi erat, quum Musæi vaticiniis hoc insereret, exstinctum iri insulas Lemnum versus sitas, mari hauriendas. (4) Hanc ob caussam in exsilium eum miserat eum Hipparchus, quum eodem antea familiarissime usus fuisset. Nunc ille simul Susa profectus, quoties in regis venit conspectum, multa de eo honorifice prædicantibus Pisistratidis, recitabat regi partem vaticiniorum; ita quidem, ut si quod inesset quod cladem prædiceret barbaro, illud silentio præteriret; ea vero sola seligeret, quæ res faustissimas nunciarent; in his illa maxime enarrans, de Hellesponto per virum Persam jungendo, et de expeditione in Græciam suscipienda. (5) Sic igitur ille vaticiniis agebat cum rege; Pisistratidæ vero et Aleuadæ sententias suas exponendo.
VII. Postquam persuasus est Xerxes arma Græciæ inferre, tum vero, altero ab obitu Darii anno, primum adversus rebelles duxit exercitum. (2) Quibus domitis, Ægyptum, graviorem in servitutem redactam, quam in qua sub Dario fuerat, Achæmeni tradidit administrandam, fratri suo, Darii filio. Eumdem vero Achæmenem, Ægypti præfectum, interjecto tempore interfecit Inaros, vir Afer, Psammitichi filius.
VIII. Pacata Ægypto, Xerxes, quum in eo esset ut exercitum moderaretur adversus Athenas ducendum, conventum convocavit primariorum Persarum, sententias illorum sciscitaturus, et in medio omnium ipse, quæ vellet, expositurus. (I.) Qui ut convenere, hæc apud eos verba rex fecit: «Viri Persæ, non ego primus hunc apud vos morem introduco, sed utar a majoribus accepto. (2) Ut enim a majoribus natu audio, nunquam adhuc otiosi sedimus, ex quo hoc imperium a Medis in nos translatum est, postquam Astyagem Cyrus devicit; sed deus ita nos ducit, et nobis, ductum ejus sequentibus, multa prospere cedunt. (3) Jam Cyri quidem et Cambysis et patris mei Darii res gestas, et quos illi populos Persis adquisiverint, quid opus est ut apud bene gnaros commemorem? (4) Ego vero, ex quo hanc sedem accepi, in hoc meam curam intendo, ne his, qui ante me in hac dignitate fuere, sim inferior, neque minorem Persis potentiam adquiram. Atque hoc ipsum dum curo, reperio viam et gloria nos augendi, et terra non minore nec deteriore quam hæc, quam possidemus, imo feraciore, simul vero etiam ultionem et pœnas sumendi de his qui eas commeruerunt. (5) Itaque vos hodie convocavi, ut, quæ agere constitui, vobiscum communicem. (II.) Ponte juncturus sum Hellespontum, et exercitum per Europam ducturus in Græciam, quo ab Atheniensibus pœnas repetam malorum omnium, quibus Persas et patrem meum adfecerunt. (6) Vidistis jam Darium quoque expeditionem parare adversus hos homines. At ille e vita excessit, neque ei contigit capere pœnas: ego vero, illius caussa reliquorumque Persarum, non prius sum quieturus, quam Athenas subactas igne cremavero; hos homines, qui priores me patremque meum injuriis lacessiverunt; (7) primum quidem, incursione Sardes facta cum Aristagora Milesio, servo nostro, et sacris lucis templisque crematis: deinde vero, qualia sunt, quibus nos acceperunt, quum Dati et Artapherne ducibus terram illorum sumus ingressi! quæ satis nosti omnes. (III.) Igitur his quidem de caussis bellum illis inferre constitui. Simul vero, rem recte mecum reputans, maxima in hoc ipso commoda reperio hæc: si et hosce et eorum vicinos, qui Pelopis Phrygis terram incolunt, subegerimus; terram Persicam ætheri Jovis faciemus conterminam: (8) neque enim ullam terram sol adspiciet, quæ nostræ sit finitima; sed ego vobiscum, universa peragrata Europa, ex omnibus terris unam faciam. (9) Quippe ita se rem habere audio, nullam inter homines civitatem, nullum populum inter mortales reliquum esse, qui adversus nos in aciem progredi valeat, quando hos quos dixi subegerimus. Ita et his, qui male de nobis meruerunt, et insontibus pariter, servile jugum impositum fuerit. (IV.) Vos vero, hoc si feceritis, gratum mihi feceritis: (10) quum tempus vobis indicavero, quo convenire oporteat, prompte unumquemque vestrûm adesse oportebit: quisquis vero cum exercitu advenerit optime instructo, eum ego muneribus donabo, quæ apud nos honorificentissima habentur. (11) Hæc igitur ita facienda sunt. Ne vero vobis videar meum unius sequi velle consilium, in medium vobis hanc rem propono; jubeoque ut, quisquis vestrûm voluerit, suam promat sententiam.»[TR2] His dictis Xerxes finem fecit loquendi.
IX. Post illum Mardonius talem sermonem est exorsus: «Domine, tu Persarum omnium præstantissimus, non solum eorum qui fuerunt, sed futurorum etiam omnium es: qui quum cetera præclare verissimeque exposueris, tum Ionas Europam habitantes non passurus sis irridere nobis, homines ea re indignos. (2) Etenim mira atque misera res esset, si Sacas et Indos et Æthiopas et Assyrios, et alios multos magnosque populos, non quod injuriam Persis intulissent, sed quod nos nostram augere voluimus potentiam, subegerimus servosque habeamus; Græcos, autem, qui injuriis nos lacessiverunt, impune abire pateremur: (3) quid tandem metuentes? quemnam multitudinis concursum? quam pecuniarum vim? (I.) Novimus sane illorum pugnæ genus; novimus etiam quam imbecilles eorum sint vires: filiosque eorum subactos habemus, hos qui in nostra terra sedes habent, et Iones et Æolenses et Dorienses nominantur. (4) Atque etiam ipse ego periculum horum hominum feci, adversus illos a patre tuo in expeditionem missus: ubi, quum usque in Macedoniam duxissem exercitum, et propemodum ad ipsas pervenissem Athenas, nemo mihi in aciem occurrit. (II.) Quamquam cæteroquin quidem consuerunt, ut audio, Græci inconsultissime bella sua administrare, stolida pervicacia et sinistra mente. (5) Postquam enim sibi invicem bellum indixerunt, pulcerrimam et apertissimam quærunt planitiem, in quam descendant manus conserturi: quo fit ut etiam victores magno cum detrimento discedant; de victis autem ne verbum quidem dico, nam internecione delentur. (6) Quos oportebat, quum sint homines eadem lingua utentes, per præcones et nuncios, et alia quavis ratione potius, quam prælio, lites suas componere: sin omnino prælio sibi decernendum putant, oportebat locum pugnæ capere, in quo utrique superatu essent difficillimi, et ibi belli fortunam tentare. (7) Quamvis igitur tam perniciosa ratione belli gerendi utantur Græci, tamen, quum ego usque in Macedoniam duxissem exercitum, ideo non magis induxerunt in animum ut in aciem contra me descenderent. (III.)[TR3] At tibin', o rex, ausurus est quisquam in aciem occurrere, multitudinem navesque cunctas ex universa Asia coactas ducenti? (8) Equidem ita sentio, eo audaciæ non progressuram esse rem Græcorum: sin me fefellerit mea opinio, si illi vecordia elati in aciem adversus nos sint descensuri, didicerint esse nos viros bello fortissimos. (9) Quare intentatum nihil relinquamus: nam sua sponte nihil fit, sed omnia hominibus conando contingunt.» In hunc modum postquam Xerxis sententiam Mardonius mollivit, dicendi finem fecit.
X. Silentium tenentibus cæteris Persis, nec audentibus sententiam promere contrariam ei quæ proposita erat, Artabanus Hystaspis filius, patruus Xerxis, eoque fidentior hæc fecit verba: (I.) «Rex, nisi sententiæ dictæ sunt invicem oppositæ, fieri non potest ut eligatur optima; sed oportet ea, quæ sit prolata, uti: verum illud, contrariæ si dictæ fuerint, tunc demum fieri potest; quemadmodum sincerum aurum non per se ipsum dignoscimus, sed, dum illud (Lydio lapidi) juxta aliud aurum atterimus, ita id quod melius est discernimus. (2) Ego vero etiam patri tuo Dario, meo fratri, suaseram ne bellum Scythis inferret, hominibus nusquam incolentibus: at ille, sperans se nomades istos Scythas subacturum, mihi non paruit; sed, expeditione suscepta, amissis exercitus sui multis fortibus viris rediit. (3) Tu vero, rex, bellum illaturus es viris multo quum Scythæ præstantioribus, qui et terra et mari fortissimi esse dicuntur. Quo in consilio quodnam insit periculum, æquum est ut ego tibi exponam. (II.) Juncto, ais, Hellesponto, ducturum te esse per Europam exercitum in Græciam. (4) Atqui acciderit etiam, ut vel terra vel mari vincamur, aut etiam utrimque. Dicuntur enim fortes hi esse viri: ac potest id etiam hinc æstimari, quod tantas copias, quantæ cum Dati et Artapherne Atticam invaserunt, soli Athenienses perdiderunt. (5) Quodsi non utrimque res illis successerit; at hoc sane, rex, verendum est, ne conscensis navibus, pugna navali superiores, navigent in Hellespontum et pontem illum dissolvant. (III.) Ego vero non mea quadam propria prudentia hæc ita conjicio: sed qualis tandem fuit illa calamitas, quæ parum abfuit ut nos adfligeret, quum pater tuus, juncto Bosporo Thracico, et ponte super Istrum posito, Scytharum in terram transiit! (6) Omnibus modis tunc Scythæ Ionas illos, quibus commissa erat custodia pontium Istro impositorum, sollicitarunt, ut pontem rescinderent. Ubi si Histiæus, Mileti tyrannus, reliquorum tyrannorum secutus esset sententiam, neque se illi opposuisset, omnino perditæ erant res Persarum. (7) Terribile vero est vel fando audire, in unius hominis potestate sitam fuisse universam regis et Persarum salutem. (IV.) Tu igitur noli in tantum te periculum, nulla urgente necessitate, conjicere: sed me audi. (8) Nunc quidem hoc dimitte consilium: et, re diligenter tecum deliberata, deinde rursus, si tibi videtur, propone quæ optima tibi videbuntur. (9) Etenim recte consultare reperio maximum esse lucrum. Nam etiam si contra id quod volueris acciderit aliquid, nihilo minus recte consultaveris, fortuna vero superaverit consilium: qui vero turpe consilium cepit, is, si fortuna ei adfuerit, lucrum quidem invenerit, nihilo vero minus malum ceperit consilium. (V.) Vides quo pacto eminentia præ cæteris animalia fulmine percutiat deus, nec sinat ea se ostentare; minutis autem non invidet. Vides etiam ut in maxima semper ædificia et in altissimas arbores tela sua conjicit. Amat enim deus, eminentia omnia truncare. (10) Itaque etiam ingens exercitus eadem ratione perditur ab exiguo: quando deus illis metum aut fulmen incutit, indigno modo pereunt: (11) nec enim sinit deus magnum sapere, præter se, alium quemquam. (VI.) Porro, deproperare rem quamcumque parit errores, e quibus ingentia solent damna existere: in cunctando autem insunt bona, quæ si non protinus adparent, certe suo tempore aliquis reperiet. (VII.) Hæc igitur, rex, tibi suadeo. Tu vero, Gobryæ fili Mardonie, desine injuriosa verba jactare in Græcos, qui non merentur male audire. (12) Nam Græcos calumniando ipsum regem excitas ad bellum suscipiendum: quem in finem tu mihi etiam videris studium omne intendere. At ne ita fiat! Calumnia enim gravissimum malum est: in quo duo sunt qui injuriam inferunt, unus vero qui patitur injuriam. (13) Injuriam enim infert calumniator, dum accusat absentem: infert vero et ille injuriam, qui sibi persuaderi patitur priusquam rem adcurate compertam habeat. Qui vero abest quum malitiose accusatur, is duplici adficitur injuria; primum hoc ipso, quod injuste accusatur ab altero, deinde quod ab altero pravus esse existimatur. (VIII.) Sed, si omnino oportet bellum huic populo inferre, age, rex ipse in sedibus maneat Persarum, sed, in medio depositis nostrûm utriusque liberis, tu solus suscipe expeditonem, sumptis tecum quoscumque duces selegeris, et exercitu quantumcumque volueris. (14) Tum, si res ita, ut tu ais, regi successerit, interficiantur mei liberi, et ego cum illis! sin, ut ego prædico; tuis liberis idem hoc fiat, et tibi ipsi, si quidem redieris! (15) Quodsi hanc inire conditionem recusas, et nihilo minus exercitum duxeris adversus Græciam, audituros esse autumno homines qui hic relicti erunt, Mardonium, ingentis calamitatis auctorem Persis, alicubi in terra Atheniensium aut Lacedæmoniorum, nisi forte prius etiam in itinere, a canibus volucribusque fuisse laceratum, postquam cognovit quinam sint illi viri, contra quos tu regi persuades ut expeditionem suscipiat.»
XI. Hæc postquam Artabanus dixit, ira accensus Xerxes his verbis respondit: «Artabane, tu es patris mei frater: hoc te tuebitur, ne meritam injuriosis verbis mercedem accipias. (2) Verumtamen hanc tibi, quum sis ignavus et imbellis, ignominiam infligo, ut meæ in Græciam expeditionis non futurus sis comes, sed hic cum mulieribus maneas. Ego vero absque te, quæcumque dixi, effecta dabo. (3) Ne enim sim Dario, Hystaspi, Arsame, Ariaramne, Teispe, Cyro, Cambyse, Teispe, Achæmene prognatus, nisi pœnas ab Atheniensibus sumpsero! bene gnarus, si nos quieverimus, illos non quieturos, sed nostram utique terram bello esse invasuros, si judicandum est ex his, quæ ab illis cœpta sunt fieri, qui exercitu in Asiam trajecto Sardes incenderunt. (4) Quare neutris retrogredi licet; sed propositum est agendi aut patiendi discrimen, ut aut hæc omnia sub Græcorum cadant potestatem, aut ista omnia sub Persarum: nullum enim inter has inimicitias medium relinquitur. (5) Recte igitur factum fuerit, si jam nunc ultum eamus injurias quas priores passi sumus, ut ego periculum hoc experiar quod mihi imminet, adversus hos homines ducenti, quos quidem Pelops Phryx, servus patrum nostrorum, ita subegit, ut ad hunc usque diem et homines ipsi et eorum terra ab eodem, qui eos subegit, nomen invenerint.»
XII. Hi hucusque sermones sunt habiti. Deinde adpetente nocte momordit Xerxem Artabani sententia. Noctu vero secum ipse deliberans reperit, prorsus sibi necesse non esse adversus Græciam expeditionem suscipere: et postquam ita mutavit sententiam, somno sopitus est. At eadem nocte talem, ut quidem Persæ narrant, visionem habuit. (2) Videbatur Xerxi, adstare ipsi virum magnum et formosum, his verbis ipsum adloquentem: «Mutas tu[TR4] igitur, Persa, tuum consilium, nec ducturus es exercitum in Græciam, postquam edixisti Persis ut copias contrahant? Atqui nec recte facis, quod mutas sententiam; nec, qui tibi adsentiatur, quisquam est. Immo vero, quemadmodum hodie constitutum habebas facere, eadem perge via.» His ille dictis avolare visus est Xerxi.
XIII. Ut dies illuxit, rex, nulla hujus insomnii ratione habita, eosdem Persas, quos collexerat antea, convocavit, et in hunc modum eos est adlocutus: «Viri Persæ, date mihi veniam, contrarium superiori consilium capienti. Nam et ego ad id prudentiæ culmen, quo tendo, nondum perveni; et, qui ad istud faciendum me excitant, nullo tempore a me discedunt. (2) Atqui postquam Artabani audivi sententiam, statim quidem in me ebullivit juventus, ut insolentiora verba in virum natu grandiorem conjicerem, quod non oportebat: verumtamen nunc, agnito meo errore, utar illius sententia. (3) Scitote igitur abjecisse me belli Græciæ inferendi consilium, et quietem agite.» His[TR5] auditis, Persæ læti regem adorarunt.
XIV. Insequente vero nocte idem insomnium dormienti Xerxi iterum adstans dixit: «Tu[TR6] ergo, Darii fili, palam coram Persis abjecisti belli consilium, nulla meorum verborum ratione habita, quasi a nemine audivisses! (2) Probe nunc scito, nisi protinus expeditionem hanc susceperis, hoc tibi inde eventurum: quemadmodum magnus amplusque evasisti brevi tempore, ita humilis rursus celeriter evades.»
XV. Territus hoc viso Xerxes e lecto prosiliit, nunciumque ad Artabanum misit, qui illum advocaret. Qui ubi adfuit, hæc ei Xerxes dixit: «Artabane,[TR7] ego statim quidem parum prudenter me gesseram, contumeliosa in te verba conjiciens boni consilii caussa: brevi post vero mutavi sententiam, agnovique faciendum mihi id quod tu suasisti. (2) Verumtamen hoc ipsum facere, quamvis velim, non possum: nam, postquam mutato consilio tuam probavi sententiam, iterato adparet mihi nocturnum visum, nequaquam probans ut hoc faciam; et nunc etiam minas intentans abiit. (3) Si igitur deus est qui illud mihi mittit, et si prorsus ei cordi est ut suscipiatur hæc in Græciam expeditio, idem hoc insomnium tibi etiam advolabit, eademque quæ mihi præcipiet. (4) Reperio autem sic hoc futurum, si tu universum meum cultum sumpseris, eoque indutus in throno meo resederis, ac deinde meo in lecto cubueris.»
XVI. Hæc postquam Xerxes locutus est, primum quidem dicto ejus non paruit Artabanus, quippe sibi non convenire judicans in throno residere regis: postremo vero, ut coactus est, imperata fecit, postquam hæc regi responderat: (I.) «Pari loco, rex, sunt meo judicio hæc duo, recte sapere, et bonum danti consilium obsequi velle: quorum quum utrumque tibi insit, pravorum hominum colloquia in errorem te inducunt; quemadmodum mare, rem omnium utilissimam hominibus, aiunt ab irruentibus ventorum flatibus prohiberi ne naturam exserat suam. (2) Ego vero, quando malis me verbis accepisti, non tam hoc ipsum ægre tuli, quam istud, quod, quum duæ propositæ essent Persis sententiæ, altera injuriosam augens insolentiam, altera eamdem reprimens, dicensque perniciosam rem esse, adsuefacere animum ad plura semper, quam quæ habeas, concupiscenda; quod, inquam, ex duabus hisce propositis sententiis eam suscepisti, quæ et tibi et Persis periculosior est. (II.) Nunc igitur, postquam ad meliorem te convertisti, et abjecisti expeditionis adversus Græcos consilium, ais tibi adparere insomnium divinitus missum, quod te vetet omittere hanc expeditionem. (3) At ne est quidem, mi fili, res hæc divina. Insomnia enim, quæ inter homines vagantur illisque accidunt, talia sunt, qualia ego te docebo, qui multis annis, quam tu, natu sum major. (4) Qualia quis interdiu curat ac meditatur, talia eum maxime circumvolitare solent visa per somnum: nos autem his proximis diebus occupatum quam maxime animum hac expeditione habuimus. (III.) Sin hoc non tale est quale ego judico, sed divinum quidquam si huic viso inest tu recte rem omnem verbo complexus dixisti: adpareat enim illud et mihi, mihique idem atque tibi præcipiat! (5) Debet autem mihi nihilo magis adparere tua veste induto, quam mea; nec magis tuo in lecto cubanti, quam in meo; si modo omnino adpariturum est etiam aliis. (6) Nec enim profecto adeo stultum erit hoc, quidquid est, quod tibi per somnum adparuit, ut, me si viderit, te esse opinetur, ex veste tua judicium faciens. (7) Sin me autem nullo loco habuerit, neque adparere voluerit mihi, sive tua indutus sim veste, sive mea, verum tibi sit nihilominus adpariturum; hoc jam nunc explorandum est: nam si constanter adparuerit, dixerim et ego, rem esse divinam. (8) Cæterum si tibi, ut ita faciam, stat decretum, neque ego te ut illud revoces commovere possum, verum si omnino me oportet tuo in lecto somnum capere: age, hoc ubi fecero, adpareat mihi quoque visum! Donec vero hoc contigerit, equidem in mea persistam sententia.»
XVII. His dictis, Artabanus, sperans se probaturum, nullius momenti esse quæ Xerxes dixerat, morem illi gessit. Postquam vero vestem Xerxis indutus in solio regis consedit, ac deinde cubitum ivit, venit ad eum, ut somno sopitus est, idem insomnium quod Xerxi adparuerat; (2) et capiti ejus adstans, hæc dixit: «Tu[TR8] igitur is es, qui Xerxem, veluti curam ejus gerens, hortaris, ne bellum inferat Græciæ? At nec posthac, neque nunc, impune feres, qui infecta reddere ea, quæ fieri oportet, conaris. Xerxem autem quæ pœna maneat, dicto non audientem, ipsi declaratum est.»
XVIII. His verbis visum est Artabano insomnium illud minas ipsi intentare, simulque candentibus ferris velle ipsi exurere oculos. (2) Itaque alta exclamans voce, de lecto prosiliit; adsidensque Xerxi, postquam insomnii visum ei exposuit, hæc deinde verba adjecit: «Equidem, rex, utpote qui multas atque magnas res eversas vidi ab infirmioribus, retinere te volueram, ne omnibus in rebus juvenili indulgeres ætati. Itaque gnarus quam perniciosum sit nimia concupiscere, et memor Cyri in Massagetas expeditio quem exitum habuerit, memorque expeditionis Cambysis adversus Æthiopas, denique socius quum fuerim expeditionis Darii adversus Scythas; (3) hæc omnia cognita habens, in hac fui sententia, beatum te prædicatum ab omnibus hominibus iri, si nihil moveres. At, quoniam divinitus immissus est hic impetus, et Græcis, ut videtur, ipso deo volente imminet exitium, ego etiam ipse muto sententiam, et in tuam transeo. (4) Tu igitur Persis significa quæ tibi divinitus missa sunt; imperaque illis, ut ea exsequantur, quæ tu ad parandum hoc bellum spectantia prius edixeras. Denique ita fac, ut, quoniam hæc tibi Deus peragenda commisit, nihil, quod a te proficisci queat, desideretur.» (5) His dictis, simul atque dies illuxit, viso nocturno commoti, Xerxes cum Persis hæc communicavit, et Artabanus, qui prius solus palam rem dissuaserat, nunc aperte eamdem urgebat.
XIX. Postquam ita constitutum erat Xerxi, ut susciperet expeditionem, tertia ei visio per somnum oblata est; quam Magi, ad se relatam, interpretati sunt ad universam spectare terram, significareque homines omnes servos illius futuros. (2) Fuit ea visio hujusmodi: visus est sibi Xerxes coronari oleæ fronde, ramosque oleæ ejus universam occupare terram, deinde vero evanescere coronam capiti impositam. (3) Hoc visum quum ita, ut dixi, interpretarentur Magi; protinus Persarum, qui ad concilium convenerant, unusquisque suam in præfecturam profectus, studium omne, ut jussa exsequerentur, adhibuere, cupiens quisque proposita dona præ cæteris obtinere: atque ita Xerxes copias contraxit, ut nullus esset continentis locus, qui non perquireretur.
XX. Etenim, ex quo recepta erat Ægyptus, quatuor solidi anni in comparando exercitu et rebus exercitui necessariis insumpti sunt; volvente vero quinto anno expeditionem Xerxes suscepit ingenti copiarum multitudine. (2) Fuit enim hæc omnium, quas novimus, expeditionum longe maxima; adeo ut ad eam nihil fuerit aut illa quam adversus Scythas Darius, aut quam ipsi olim Scythæ susceperant, quum Cimmerios persecuti, incursione in Medicam terram facta, universam propemodum superiorem Asiam a se subactam tenuerunt, quam ob caussam deinde Darius ultionem ab eis capere voluit: aut illa quam Atridæ adversus Ilium dicuntur suscepisse. aut quam ante Trojana tempora Mysi atque Teucri fecerant, qui per Bosporum in Europam transgressi, Thraces omnes subegerunt, et usque ad Ionium mare descenderunt, porro usque ad Peneum fluvium meridiem versus penetrarunt.
XXI. Omnes hæ expeditiones, et si quæ sunt præter has aliæ similes, non sunt dignæ quæ cum hac una conferantur. Quis enim est Asiæ populus, quem non adversus Græciam Xerxes eduxerit? quæ aqua, quæ non defecerit, ab exercitu ejus epota, exceptis majoribus fluviis. (2) Alii quippe populi naves præbuere, alii in peditatum erant distributi, aliis imperatus erat equitatus, aliis navigia transvehendis equis, simulque homines militaturi; alii naves longas pontibus faciendis præbere tenebantur, alii commeatum simul et naves. (3) Ac primum quidem, quoniam, qui priores circa Athon sunt circumvecti, calamitatem acceperant, jam inde a tribus fere annis ea maxime præparaverat quæ ad Athon spectabant. Nam ad Elæuntem, Chersonesi oppidum, in ancoris stabant triremes; unde proficiscebantur homines de exercitu ex omnibus nationibus, qui sub flagellis terram perfoderent, quorum in locum alii subinde succedebant; fodiebant autem etiam hi qui circa Athon incolebant: operique præfecti erant Bubares, Megabazi filius, et Artachæes Artæi, uterque natione Persa.
XXII. Est enim Athos mons ingens ac nobilis, in mare excurrens, et ab hominibus habitatus. Ubi mons in continentem desinit, peninsulæ speciem refert, estque isthmus duodecim fere stadiorum: est autem campestris hic locus, tumulos habens non magnos, a mari Acanthiorum ad illud mare quod contra Toronen est. (2) In eodem hoc isthmo, in quem desinit Athos, oppidum est Sane, a Græcis habitatum: quæ vero intra Sanen in ipso Atho incoluntur oppida, quæ tunc Persa ex continentis oppidis insulana facere adgressus est, hæc sunt: Dium, Olophyxus, Acrothoon, Thyssus, Cleonæ: hæc sunt oppida, quibus Athos frequentatur.[TR9] Fodiebant autem hoc modo.
XXIII. Totum tractum, linea recta juxta Sanen urbem ducta, secundum nationes distribuerant barbari. Tum, ubi jam profunda fuit fossa, alii in imo stantes fodiebant, alii vero effossam terram continuo aliis tradebant, qui superne scalis insistebant; et hi rursus aliis; donec ad summos pervenissent, qui eam egerebant ejiciebantque. (2) Jam cæteris quidem, præterquam Phœnicibus, rupta fossæ præcipitia duplum laborem exhibuere: nam quum summa fossæ labia pari amplitudine atque inferiora facerent, non potuit hoc non eis accidere. At Phœnices, ut in aliis operibus ingenium ostendunt, sic et in isto. (3) Nam portionem eam, quæ ipsis sorte obvenerat, ita fodiebant, ut superius os fossæ duplo majus facerent, quam fossam ipsam esse oportebat: progrediente vero opere, constanter arctiorem illam faciebant, ut, quum in fundo essent, parem cum aliis latitudinem fossa haberet. (4) Erat autem ibi pratum, ubi forum habebant rerum venalium: frumentique moliti copia ex Asia eis advehebatur.
XXIV. Jam, ut ego quidem hanc rem considerans reperio, magnificentiæ caussa fodi hanc fossam Xerxes jussit, cupiens et potentiam suam ostentare, et monumentum relinquere sui. Nam, quum nullo labore per isthmum transduci naves potuissent, fossam quam mare perflueret fodi jussit ea latitudine, ut duæ simul triremes, remis suis agitatæ, transire per illam possent. Eisdem illis, quibus ducenda fossa fuerat mandata, imperatum erat etiam ut Strymonem fluvium ponte jungerent.
XXV. Hæc dum ita facienda curat, simul etiam parari armamenta jungendis in Hellesponto pontibus jussit, partim ex papyro, partim ex lino albo; quam curam Phœnicibus et Ægyptiis mandavit. Deinde ne fame laboraret aut exercitus aut jumenta in Græciam ducenda, deponi commeatus jussit; (2) et commoda sciscitatus loca, ut quemque locum maxime idoneum reperit, ibi jussit deponi, dato mandato ut undique ex Asia onerariis navibus et portoriis alii alio deveherent. (3) Igitur plurimam quidem partem in Candidum Littus, quod vocatur (Leuce Acte), devexerunt; alii vero Tyrodizam Perinthiorum, alii Doriscum, alii Eionem, quæ super Strymonem est, alii in Macedoniam convehere commeatus jussi.
XXVI. Hi dum opus imperatum exsequuntur, interim coactus universus pedestris exercitus una cum Xerxe iter Sardes versus ingressus est, Critallis profectus, Cappadociæ oppido: eo enim edictum erat ut convenirent copiæ omnes, quæ per continentem cum ipso Xerxe erant ituræ. (2) Jam, quis fuerit præfectorum qui optime instructum adduxerit exercitum, adeoque munera acceperit a rege proposita, edere non possum: nam ne liquet quidem mihi, an omnino in judicium ea res venerit. (3) Exercitus vero, postquam trajecto Haly fluvio Phrygiam intravit, per eam iter faciens Celænas pervenit; ubi fontes oriuntur Mæandri, et alius fluvii non minoris Mæandro, cui nomen est Catarrhactes, qui ex ipso foro Celænarum exortus, in Mæandrum influit: quo in foro ejusdem urbis uter suspensus est Sileni Marsyæ, quem Phryges narrant ab Apolline excoriatum suspensumque fuisse.
XXVII. In hac urbe exspectans Xerxem consederat Pythius, Atyis filius, Lydus, ipsumque Xerxem et universum ejus exercitum magnificis epulis excepit, pecuniasque pollicitus est quas in bellum esset collaturus. (2) Qui ubi pecunias obtulit, quæsivit Xerxes ex præsentibus Persis, quisnam hominum esset Pythius, et quantas possideret divitias, qui ista offerret. (3) Cui illi responderunt. «Idem hic est, rex, qui patri tuo Dario auream platanum aureamque vitem dono dedit: estque post te nunc hominum, quos novimus, omnium princeps divitiis.»
XXVIII. Miratus Xerxes posterius hoc verbum, ipse deinde Pythium interrogavit, quantas possideret pecunias. Et ille, «rex, inquit, non te celabo, neque excusatione utar, nescire me meas facultates; sed bene cognitas habens, adcurate tibi dicam. (2) Nam simul atque certior sum factus ad mare Græcum te descendere, cupiens tibi ad bellum conferre pecunias, inquisivi; rationeque inita, reperi, esse mihi argenti talenta bis mille, auri vero quadringentas myriadas staterum Daricorum, minus septem millibus. (3) Atque has ego pecunias tibi do muneri: est enim mihi ex mancipiis atque agris victus sufficiens.» Hæc ille dixit.
XXIX. Hisque ab illo dictis Xerxes delectatus, respondit: «Hospes Lyde, ex quo ego Persica egressus sum terra, nullum adhuc, præter te, hominem reperi, qui vellet hospitalia officia exercitui meo exhibere; nec qui meum in conspectum veniens, sua sponte pecunias mihi ad bellum conferendas offerret. (2) Tu vero et magnifice exercitum meum excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo vicissim ego dona hæcce tribuo: in meorum hospitum numero te repono, et quadringentas staterum myriadas de meo tibi complebo, septem millia dono dans, ne tibi ad complendas quadringentas myriadas septem millia desint, sed solida atque integra ista tibi summa a me conficiatur. (3) Perge vero tu possidere quæ adquisivisti, ac scito semper talem te virum præstare: quod ubi feceris, neque nunc, nec in posterum te pœnitebit.»
XXX. His dictis, Xerxes, præstito promisso, ulterius progredi perrexit. Postquam Anaua, quod vocatur, Phrygiæ oppidum, præteriit, et lacum ex quo sal conficitur, Colossas pervenit, magnam Phrygiæ urbem; in qua Lycus amnis in terræ voraginem incidens evanescit, ac deinde, postquam ex quinque ferme stadiorum intervallo iterum comparuit, in Mæandrum et ipse influit. (2) Colossis profectus exercitus, ad confinia Phrygiæ Lydiæque pervenit, ad Cydrara oppidum, ubi cippus in terram defixus, qui a Crœso positus est, inscriptis literis hos limites indicat.
XXXI. Ut ex Phrygia Lydiam intravit, ubi diverticulum est viarum, quarum altera, ad sinistram, versus Cariam fert, altera ad dextram Sardes; quam qui sequitur, eum omnino oportet Mæandrum fluvium trajicere, et Callatebum præterire oppidum, in quo pistores dulciarii ex myrica (tamarice) et tritico mel conficiunt: hac via iter faciens Xerxes platanum reperit, quam ob speciei præstantiam aureo donavit ornatu, curamque ejus viro ex immortalibus (cohorte Persarum) lecto mandavit: postero die in primariam Lydorum urbem pervenit.
XXXII. Sardes postquam Xerxes pervenit, præcones primum dimisit per Græciam, qui terram et aquam postularent, edicerentque ut cœnas pararent regi. Athenis atque Lacedæmone exceptis, in omnes alias Græciæ partes ad terram aquamque postulandam misit: (2) quod quidem hac de caussa iterum fecit, quoniam, qui prius postulanti Dario non dederant, eos nunc, metu adactos, utique daturos existimabat: hoc vero ipsum certo cogniturus, iterum misit.
XXXIII. Deinde ad reliquum iter se comparavit, Abydum ducturus. Interim, quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte jungerent ex Asia in Europam pertinente, perfecerant opus. (2) Est autem Chersonesi ad Hellespontum ora in mare excurrens aspera inter Sestum urbem et Madytum, Abydo obversa: ubi deinde, haud ita multo post, Xanthippo Ariphronis filio prætore Atheniensium, captum Artaycten Persam, Sesti præfectum, vivum paxillis tabulæ adfixum suspenderunt: qui, præter alia, in templum etiam Protesilai, quod prope Elæuntem est, ductis mulieribus nefanda perpetrare consueverat.
XXXIV. Hanc igitur in oram ex Abydo tendentes, quibus imperatum id opus erat, duo pontes struxerunt, alterum Phœnices, rudentibus ex lino albo confectis; alterum Ægyptii, ex papyro. (2) Sunt autem septem stadia ex Abydo ad oram oppositam. At juncto ponte jam incidit ingens tempestas, quæ rescidit illa omnia atque dissolvit.
XXXV. Quod ubi Xerxes rescivit, gravissime ferens, trecenta verbera flagellis infligi jussit Hellesponto, et compedum par in pelagus injici: quin et memoratum audivi, simul eum misisse etiam homines, qui stigmata inurerent Hellesponto. (2) Imperavit certe, ut flagellis cædentes barbara hæc et insana pronunciarent verba: «O amara aqua, dominus tibi hanc pœnam infligit, quod illum injuria adfecisti, nihil mali ab ipso passa. (3) Et trajiciet te rex, sive volueris, sive nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, quippe turbido salsoque flumini.» Simul vero et mari has pœnas jussit infligi, simulque capita amputari eorum, qui jungendo Hellesponto fuerant præfecti
XXXVI. Et hæc quidem jussa exsecuti sunt quorum triste hoc fuit munus. Pontes autem deinde junxerunt alii architecti, et hoc quidem modo junxerunt: (2) colligatas actuarias quinquaginta remorum naves et triremes statuerunt, sub eo ponte qui Pontum Euxinum spectabat, numero trecentas et sexaginta, sub altero vero quattuordecim et trecentas, respectu Ponti quidem obliqua linea stantes, recta vero secundum Hellesponti cursum, ut ipse cursu intentionem sustineret rudentium. Ex navibus ita junctis prælongas demiserunt ancoras; in eo quidem ponte, qui Pontum spectabat, ventorum caussa ex interiore mari flantium; in altero vero, qui ad vesperam versus Ægæum mare erat, Euri atque Noti caussa. (3) Inter actuarias naves autem atque triremes tribus in locis fenestram transitumque reliquerunt; ut in Pontum, qui vellet, minoribus navigiis intrare posset, et ex Ponto in mare exterius navigare. (4) His factis, intenderunt rudentes, ligneis suculis ex continente eos torquentes: nec[TR10] jam seorsum duo adhibuerunt rudentum genera, sed utrique ponti binos ex lino albo, quaternos vero ex papyro rudentes tribuerunt. Crassities quidem et species utriusque generis eadem erat; sed pro ratione multo firmiores erant linei rudentes, quorum cubitus talentum pendebat. (5) Freto hac ratione juncto, sectos arborum stipites, æquali latitudine cum ponte, super intentos rudentes ordine disposuerunt: atque ita continua serie dispositos denuo arcte inter se constrinxerunt. (6) His deinde tignis ingesserunt sarmenta, et sarmentis ordine dispositis terram superne ingessere: denique, probe constipata terra, utrumque pontium latus septo munierunt, ne jumenta et equi conspecto desuper mari consternarentur.
XXXVII. Postquam et quæ ad pontes spectabant, et quæ ad Athon, parata fuerunt, renunciatumque est et ipsam fossam penitus perfectam esse, et aggeres juxta ostia fossæ ducendos, ne maris æstus ostia illa compleret; tum vero, exacta hieme, primo vere instructus exercitus Sardibus instituit Abydum proficisci. (2) Jamque in eo erat ut iter ingrederetur, quum sol sua in cœlo sede relicta evanuit, nullis nubibus obducto cœlo, sed quam maxime sereno; et medio die nox exstitit. Quod ubi vidit animadvertitque Xerxes, curæ ei hæc res fuit; quæsivitque ex Magis quid significaret id prodigium. (3) Responderunt Magi, Græcis significare deum exstinctionem urbium: dicentes, solem Græcis futura significare, Persis autem lunam. Quibus auditis lætus admodum Xerxes educere copias cœpit.
XXXVIII. Jamque educebat, quum Pythius Lydus, metuens editum de cœlo prodigium, et donis suis confisus, Xerxem adiens, hæc dixit: «precibus meis abs te, Domine, mihi velim contingere; quod tibi leve est præstare, mihi vero permagnum fuerit?» (2) Et Xerxes, quidquid potius, quam quod ille in animo habuit, petiturum eum ratus, præstiturum se ei, dixit; libereque, quæ cuperet, promere jussit. Quibus auditis ille confidens, «Domine, ait, sunt mihi quinque filii, quibus omnibus sors obtigit ut tecum in bellum adversus Græciam proficiscantur. (3) At tu, rex, mei tam longe ætate provecti miserere, unique meorum filiorum, natu maximo, remitte militiam; ut et mei et bonorum meorum curam gerat. Reliquos vero quattuor duc tecum: et confectis rebus quas destinasti, domum redeas!»
XXXIX. Cui vehementer iratus Xerxes his verbis respondit: «O homo nequam, quum ego ipse in bellum adversus Græciam proficiscar, et filios meos et fratres et cognatos et amicos eodem ducam, tu tui filii ausus es facere mentionem, qui meus es servus, quem tota cum domo ipsaque uxore me sequi oportebat! (2) Probe nunc hoc scito, in auribus hominum habitare animum; qui si bona audit, voluptate implet corpus; si contraria his, indignatur. (3) Igitur quum bene fecisti et alia talia promisisti, non gloriaberis te regem beneficiis superasse: nunc vero, ubi ad impudentiam te convertisti, non tu quidem pro merito, sed minora quam pro merito accipies. Te enim et quattuor ex tuis filiis servant hospitalia munera: unius vero, qui tibi præ cæteris cordi est, vita mulctaberis.» (4) Hoc dato responso, protinus his, quorum negotium erat talia exsequi, imperavit, ut perquisitum maximum natu Pythii filium discinderent medium, discissique corporis dimidium ad dextram viæ, dimidium ad sinistram disponerent; utque illac transiret exercitus.
XL. His ita perfectis, transiit deinde agmen. Et præcedebant quidem jumenta cum impedimentis; sequebanturque copiæ ex omnis generis nationibus contractæ, promiscue incedentes, non discretæ; quo autem loco dimidia pars copiarum jam superata erat, ibi relictum erat intervallum; nec enim hi cum rege miscebantur. (2) Regem vero præcedebant mille equites ex cunctis Persis selecti: dein mille hastati, ipsi quoque ex omnibus selecti, deorsum in terram versis lanceis incedentes: post hos sacri Nisæi (qui vocantur) equi decem, quam pulcerrime ornati. (3) Nisæi autem vocantur hi equi ab amplo Mediæ campo, cui nomen est Nisæus, in quo grandes illi equi gignuntur. (4) Post hos decem equos locus assignatus erat currui Jovis sacro, quem octo trahebant candidi equi; et pone pedibus incedebat auriga, frena tenens: hanc enim sedem nemo mortalium conscendit. (5) Post hunc ipse Xerxes vehebatur curru equis Nisæis juncto: et a latere incedebat auriga, cui nomen erat Patiramphes, Otanis filius, viri Persæ.
XLI. Hoc modo Sardibus egressus est Xerxes: de curru autem descendens, quoties commodum ei videretur, in carpentum transibat. Post illum erant hastati mille, nobilissimi fortissimique Persarum, erectas lanceas tenentes: deinde alii mille equites ex Persis selecti: et post equites, peditum decem millia e reliquis Persis selectorum; (2) quorum peditum mille in hastis, pro imis cuspidibus, aurea habebant mala punica, et reliquos circumcirca includebant; novies mille vero, qui intra hos erant, argentea mala punica habebant. (3) Aurea vero mala punica habebant etiam illi, qui lanceas in terram conversas tenebant; et poma aurea hi, qui Xerxem proxime sequebantur. Post decies mille pedites locati erant equitum Persarum decem millia. Tum post equitatum hunc intervallum erat duorum utique stadiorum; ac deinde reliquæ copiæ promiscue incedebant.
XLII. Iter autem ex Lydia dirigebat agmen ad Caicum fluvium in terram Mysiam: tum a Caico profectum, Canæ montem a sinistra habens, per Atarneum ad Carinam urbem. (2) Ab hac dein per Thebæ campum iter fecit, Atramytteum urbem et Antandrum Pelasgicam prætergrediens. Tum Idam a læva manu habens, Iliacam terram intravit. (3) Ibi primum ei, sub Ida noctem agenti, ingruentia tonitrua atque fulmina haud exiguum hominum numerum occiderunt.
XLIII. Postquam ad Scamandrum pervenit agmen, quem fluviorum primum, ex quo Sardibus profecti iter ingressi sunt, aqua destituit, nec ad bibendum exercitui jumentisque suffecit; ad hunc igitur fluvium postquam Xerxes pervenit, in Priami Pergamum adscendit, spectandi loci cupidus: (2) quem ubi contemplatus est, et singula percontatus, Minervæ Iliacæ mille mactavit boves, et heroibus Magi inferias obtulerunt. Quibus peractis, noctu terror castra invasit. (3) Prima dein luce inde profecti, a sinistra reliquerunt Rhœteum urbem et Ophryneum et Dardanum, quæ est Abydo contermina; a dextra vero Gergithas Teucros.
XLIV. Abydum postquam pervenerunt, voluit ibi Xerxes universum oculis lustrare exercitum. Et de industria ibi in tumulo præparata ei erat sedes sublimis ex candido marmore; quam Abydeni jussu regis prius exstruxerant. (2) Ibi igitur sedens, et deorsum secundum oram prospiciens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum contemplatur, incessit eum cupido certamen navale spectandi. Quod ubi ei editum est spectaculum, in quo vicere Phœnices Sidonii, lætatus est et certamine et exercitu.
XLV. Conspiciens autem universum Hellespontum navibus suis coopertum, et oram omnem et campos Abydenorum hominibus repletos, beatum se Xerxes prædicavit: haud multo post vero lacrimas fudit.
XLVI. Quod ubi animadvertit Artabanus, avunculus ejus, qui prius libere dixerat sententiam, hortatusque eum erat ne expeditionem in Græciam susciperet; hic vir, lacrimantem intelligens Xerxem, his verbis eum est adlocutus: «Quam longe inter se diversa, Rex, fecisti nunc et paulo ante! modo beatum te prædicasti; nunc lacrimas fundis.» (2) Cui ille: «Subiit namque me humanam sortem miserari, reputantem quam brevis sit universa hominis vita; quandoquidem horum, tot numero hominum, nullus in centesimum annum superfuturus est.» (3) Reponens Artabanus ait: «Alia hoc etiam miserabiliora nobis in vitæ cursu accidunt. Etenim nemo hominum, nec ex horum numero, nex ex reliquorum, ita felix natus est, cui in tam brevi vita non usu venturum sit idemtidem, nedum semel, ut mori malit quam vivere. (4) Incidentes enim calamitates, et morbi nos perturbantes, faciunt ut vita, quantumvis brevis sit, prælonga nobis videatur. Itaque mors, quando molesta est vita, optatissimum refugium fit homini: deus vero, postquam dulcem nobis gustandam dedit vitam, dum illa fruimur, invidus esse reperitur.»
XLVII. Respondit Xerxes: «Artabane, est vitæ humanæ conditio talis, qualem tu significas: sed omittamus nunc de hac re dissere, neque malorum meminerimus, quum lætas res præ manibus habeamus! Dic mihi vero hoc: (2) nisi nocturna illa visio tibi ita manifesta adparuisset, pristinamne teneres sententiam, hortarerisque me, ne Græciæ inferam bellum, an deseruisses istam sententiam? Agedum, aperte hoc mihi dicito.» (3) Et ille: «Rex, inquit, visio illa, quæ nobis per insomnium adparuit, eum habeat exitum, quem uterque nostrûm cupimus! Ego vero usque adhuc timoris plenus sum, nec satis mei compos, quum alia multa reputans, tum duas res omnium maximas videns tibi maxime contrarias.»
XLVIII. Ad ea Xerxes his verbis utitur: «O vir mirifice, quænam hæc duo ais mihi maxime contraria? Utrum pedestrium copiarum non satis tibi placet numerus, existimasque Græcum exercitum nostro longe fore copiosiorem? an navales nostras copias copiis illorum fore inferiores? an utrumque horum? (2) nam si hac parte parum sufficientes judicas nostros adparatus, celerrime aliæ contrahi copiæ poterunt.»
XLIX. Respondit Artabanus: «Rex, nexque in exercitus hujus numero, neque in navium copia, quisquam sanæ mentis homo aliquid desideraverit. (I.) Quin etiam, si plures contraxeris copias, multo magis tibi duo illa, quæ dico, contraria erunt. Sunt autem hæc duo, terra et mare. Nec enim in mari usquam, ut ego conjicio, tam spatiosus portus est, qui, coorta tempestate, capere tuam classem et tutas præstare naves valeat. (2) Atqui non modo unum talem oportet esse portum; sed in quaque continente, quam classis tua prætervehetur, esse talem oportet. Igitur quum idoneos non habeas portus, memento homines in potestate esse casuum fortunæ, non casus fortunæ in potestate hominum. (II.) Jam postquam unum ex duobus illis exposui tibi, nunc alterum dicam. (3) Terra nempe tibi hoc modo contraria est, ut, si nihil fuerit quod tibi obstet, tanto magis illa futura sit contraria tibi, quando longius progredieris, imprudens ulterius semper abreptus; nam felicitatis nulla hominibus satietas est. (4) Igitur, hoc posito nihil tibi obstare, terram dico, procedente tempore quasi processuram et ipsam ulterius semper progredienti, famem tibi esse adlaturam. At vir ita demum optime rebus suis consuluerit, si in deliberando quidem, quidlibet sibi accidere posse reputans, extimescat, in re autem agenda fortis atque audax fuerit.»
L. Respondit Xerxes his verbis: «Artabane, recte tu quidem hæc singula disputas: at neque omnia extimesce, neque omnia pariter animo volve. (I.) Nam si in quaque re proposita omnia pariter animo volvere, quæ incidere possunt, volueris, nihil umquam efficies: melius est autem, cuncta fidenter adgrediendo, dimidium pati incommodorum, quam omnia prius timentem, nihil umquam pati. (2) Porro, si adversus omnia quæ dicuntur contendens, nihil tamen certi ipse promis, labi in his pariter debes atque is qui contraria dixit. Hoc quidem igitur perinde est. Certam autem veri cognitionem quomodo habere possit homo natus? equidem puto, nullo modo. (3) Itaque, qui agere volunt, hos plerumque sequi amat successus: qui vero omnia reputantes cunctantur, nihil proficiunt. (II.) Vides res Persarum quousque potentiæ creverint. (4) Quodsi igitur reges illi, qui ante me fuerunt, in ea fuissent sententia qua tu es, aut si, quum aliter quidem ipsi sensissent, consiliarios habuissent homines tui similes, nequaquam videres res eorum in hoc fastigium evectas: nunc illi, periculorum aleam subeundo, huc eas evexere. (5) Magnæ enim res ejusmodi sunt ut non nisi magnis periculis possint confici. Nos igitur, illorum facta æmulantes, optimo anni tempore iter sumus ingressi: et subacta universa Europa domum revertemur, nec famem usquam passi, nec aliud quidquam triste experti. (6) Nam et commeatu affatim instructi iter facimus, et quamcumque in terram, et quemcumque ad populum perveniemus, hujus re frumentaria utemur: nec enim nomadibus hominibus, sed aratoribus, facimus bellum.»
LI. Post hæc Artabanus dixit: «Rex, quoniam nullam rem nos sinis extimescere, tu tamen meum admitte consilium: nam, ubi de multis rebus agitur, necesse est etiam plura facere verba. (2) Cyrus, Cambysis filius, Ioniam omnem, exceptis Athenis, subegit, tributariamque Persis fecit. Hos igitur viros, tibi suadeo, nullo pacto adversus parentes ipsorum ducas: nam et absque his licuerit nobis superare hostes. (3) Oportet enim hos, si nos sequantur, aut injustissimos esse, metropolin suam in servitutem redigentes; aut justissimos, libertatem illius adjuvantes. Atqui si injustissimi sunt, non magnum nobis lucrum adferent: si justissimi, maxima calamitate adficere tuum poterunt exercitum. (4) Denique reputa tecum, recte dici vetus illud verbum, Non simul cum principio exitum etiam omnem patere.»
LII. Ad hæc Xerxes respondit: «Artabane, omnium quas dixisti sententiarum hæc te maxime fallit, quod putas verendum esse ne Iones a nobis deficiant: quorum maximum habemus documentum, quibus tu ipse testis es, et quicumque alii cum Dario adversus Scythas militarunt, fuisse in illorum potestate aut perdere universum Persicum exercitum, aut servare; eosdem vero justitiam et fidem præstitisse, nihilque ingrati commisisse. (2) Præterea, quum nostra in terra reliquerint liberos suos et uxores et facultates, ne cogitari quidem debet, res novas eos molituros. Itaque ne hoc quidem reformida; sed bonum habens animum serva meam domum meumque imperium: nam tibi uni ex omnibus sceptra mea committo.»
LIII. His dictis, Artabanum Xerxes Susa misit, deinde Persarum nobilissimos ad se convocavit. Qui ubi convenere, hæc ad eos rex verba fecit: «Persæ, convocavi vos ego, hoc a vobis contendens, ut fortes viros vos præstetis, neque res antehac a Persis gestas, magnas illas et summi æstimandas, dedecoretis: sed, et unusquisque pro se, et simul universi, prompti alacresque simus! commune enim hoc omnibus bonum quærimus. (2) Hac vero de caussa vos hortor, ut omni contentione in hoc bellum incumbatis, quoniam, ut audio, cum fortibus viris pugnandum nobis erit; quos si vicerimus, nullus porro alius hominum exercitus nobis resistet. Nunc vero trajiciamus, deos precati Persicæ terræ præsides.»
LIV. Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem exspectabant, cupientes orientem videre, et odorum omne genus in pontibus adolentes, et myrtis viam sternentes. (2) Oriente sole, ex aurea phiala libamina Xerxes fudit in mare, et ad Solem conversus precatus est, ut nullus sibi accideret casus ejusmodi, qui cogeret ipsum a subigenda Europa prius desistere, quam ad extremos illius terminos pervenisset. (3) Peractis precibus, phialam in Hellespontum projecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacen vocant. Illud autem certo definire non possum, utrum in Solis honorem ista in mare projecerit, an Mari munera ista obtulerit, pœnitentia adductus quod Hellespontum flagellis cædi jussisset.
LV. His rebus peractis, Hellespontum copiæ trajecerunt: et per alterum quidem e pontibus, qui Pontum Euxinum spectabat, pedestris transibat exercitus et equitatus omnis; per alterum vero, Ægæo mari obversum, jumenta cum impedimentis, et famulorum turba. (2) Agmen ducebant decies mille Persæ quos dixi, coronati omnes: quos sequebatur mixtus, quem item dixi, ex variis populis exercitus. Hi primo die. Postridie, primum equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant; et hi coronati: (3) deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes cum hastatis et cum mille, quos dixi, equitibus; hos sequebatur reliquus exercitus: simulque naves etiam in oppositum littus solvebant. Memoratum vero etiam audivi, postremum omnium regem transiisse.
LVI. Postquam in Europam Xerxes trajecerat, spectavit exercitum sub flagellis transeuntem. Transivit autem exercitus continuis septem diebus septemque noctibus, nulla interposita mora. (2) Ibi tunc, quum jam transiisset Hellespontum Xerxes, narrant virum Hellespontium dixisse: «O Jupiter, cur formam adsumens viri Persæ, et nomen Xerxis loco Jovis adsciscens, evertere vis Græciam, homines omnes adversus eam ducens? Atqui absque his facere hoc poteras.»
LVII. Transgressis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens oblatum est prodigium, cujus rationem nullam Xerxes habuit, quamvis facilis esset ejus interpretatio: equa enim leporem peperit. (2) Facile autem erat illud in hanc partem interpretari, Xerxem ingenti quidem fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Græciam, sed eum propriæ vitæ periculo eundem in locum rediturum. (3) Aliud etiam eidem, quum Sardibus versaretur, prodigium obtigerat: mula enim mulum pepererat duplex genitale habentem, alterum maris, alterum feminæ, et superius quidem fuerat masculinum.
LVIII. Neutrius horum prodigiorum ratione habita, ulterius ire Xerxes perrexit, et cum eo pedestris exercitus. Classis vero, ex Hellesponto enavigans, terram legebat, contrario pedestribus copiis cursu: (2) classis enim ad occidentem navigavit, versus Sarpedonium promontorium dirigens cursum; quo quum pervenisset, jussa erat exspectare: terrestris autem exercitus orientem versus iter faciebat per Chersonesum, a dextra habens Hellæ sepulcrum, Athamantis filiæ, a sinistra Cardiam urbem, et per medium oppidum cui nomen Agora (id est Forum), transitum faciens. (3) Hinc circum Melanem sinum qui vocatur flexit; trajectoque Melane fluvio, cujus aqua non suffecit exercitui, sed defecit, hoc trajecto fluvio, a quo Melas ille sinus nomen invenit, ad occidentem direxit iter, Ænum, Æolicam urbem, et Stentoridem lacum præteriens, donec Doriscum pervenit.
LIX. Est autem Doriscus ora Thraciæ et ampla planities, quam magnus fluvius perfluit Hebrus. In eadem planitie castellum exstructum erat regium, quod ipsum Doriscus vocatur; in quo Persicum a Dario locatum erat præsidium ab eo inde tempore quo Scythis ille bellum intulit. (2) Hic igitur locus idoneus Xerxi visus est, in quo ordinaret suum exercitum, et numerum illius iniret: idque fecit. Itaque naves cunctas, postquam Doriscum pervenere, præfecti navium jussu Xerxis ad littus Dorisco contiguum adplicuerunt; quo in littore sita est Sale, oppidum Samothracicum, et Zona; in ipsa vero extremitate est Serrheum, celebre promontorium: regio hæc autem olim sedes fuerat Ciconum. (3) Hoc ad littus adpulsas naves in terram subduxerunt, refeceruntque: et per idem tempus Xerxes in Dorisco numerum inivit suarum copiarum.
LX. Quemnam quidem militum numerum populus quisque contulerit, exacte definire non possum; nec enim ab ullo homine hoc memoratur: universi vero exercitus multitudo reperta est fuisse centum et septuaginta myriadum. (2) Numerus autem initus est hoc modo: in unum locum congregarunt decem hominum millia, hisque quam arctissime fieri poterat constipatis circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his decem millibus, maceriem secundum circulum illum exstruxerunt ea altitudine, ut umbilicum attingeret hominis. (3) Quo facto, alios intra circumductum murum introire jusserunt, donec omnium numerum hoc modo iniissent. Inito numero, per populos exercitum discreverunt.
LXI. Erant autem populi militantes hi: Persæ, hoc modo instructi: in capite pileos gestabant non compactos, quos tiaras vocant; circa corpus, tunicas manicatas varii coloris, et loricas ferreis e squamis in piscium similitudinem; circa crura, braccas; pro clypeis vero, crates vimineas; sub his, suspensas habebant pharetras: hastas autem habebant breves, arcus vero grandes, tela ex arundine, præterea ad dextrum femur e zona suspensos pugiones. (2) Dux eorum Otanes fuit, pater Amestridis, uxoris Xerxis. Hi olim a Græcis Cephenes nominabantur, a se ipsis vero et a finitimis Artæi. (3) Postquam vero Perseus, Danaes et Jovis filius, ad Cepheum venit, Beli filium, illiusque filiam in matrimonio habuit Andromedam, natus ei filius est, quem Persen nominavit, et ibi reliquit, quam masculam prolem Cepheus non haberet: ab illoque dein nomen Persæ invenerunt.
LXII. Medi eodem instructi militabant: est enim Medicus hic cultus, non Persicus. (2) Habebant autem Medi ducem Tigranem, ex Achæmenidarum familia. Vocati hi erant olim ab omnibus Arii: ex quo vero Medea Colchica Athenis ad hos Arios venit, hi quoque nomen suum mutarunt: et hoc quidem ipsi Medi de sese memorant. (3) Porro Cissii militantes reliquo quidem cultu eodem, quo Persæ, utebantur: pro pileis vero mitras gestabant. Dux eorum Anaphes fuit, Otanis filius. (4) Hyrcaniorum cultus nihil a Persarum cultu differebat: præfuit autem his Megapanus, qui postero tempore Babyloniæ fuit præfectus.
LXIII. Assyrii militantes in capite gestabant galeas æneas, barbarico quodam modo nec ad describendum facili plexas; scuta autem et hastas et pugiones similes habebant Ægyptiis; præterea vero clavas ligneas ferreis nodis munitas, et linteas loricas. (2) Hi a Græcis Syrii vocabantur, a barbaris vero Assyrii. Mixti eisdem erant Chaldæi. Dux eorum Otaspes fuit, Artachæi filius.
LXIV. Bactrii capitis cultu utentes militabant simili maxime Medico; arcubus vero ex arundine indigena, hastis brevibus. (2) Sacæ autem, Scythica gens, in capite cyrbasias gestabant in acutum desinentes et firmiter erectas; cæterum braccis erant induti: arcus autem habebant indigenas, et pugiones, adhæc securium genus, quæ sagares vocantur. Hos, quum Scythæ essent Amyrgii, Sacas vocabant: Persæ enim Scythas omnes Sacas nominant. (3) Bactriorum autem et Sacarum dux fuit Hystaspes, Darii filius et Atossæ, Cyri filiæ.
LXV. Indi vestibus erant induti ex gossypio paratis: arcus autem habebant ex arundine factos, et tela arundinea ferro præfixa. Hic cultus Indorum erat: quorum agmini collecto dux præfectus erat Pharnazathres, Artabatis filius.
LXVI. Arii arcubus quidem instructi erant Medicis; reliqua similia Bactriis habebant. Dux autem Ariorum Sisamnes fuit, Hydarnis filius. (2) Parthi, et Chorasmii, et Sogdi, et Gandarii, et Dadicæ, eodem modo instructi militabant atque Bactrii. Horum hi erant duces: Parthis et Chorasmiis præfuit Artabazus, Pharnacis filius; Sogdis Azanes, Artæi filius; Gandariis et Dadicis Artyphius, filius Artabani.
LXVII. Caspii sisyrnas (penulas villosas) induti militabant, et arcus habebant pro populi more ex arundine factos, atque acinaces.[TR11] Hi quidem ita instructi erant, ducem habentes Ariomardum, Artyphii fratrem. (2) Sed Sarangæ pictis ornati vestibus erant, caligasque habebant genu usque pertinentes, arcus vero et hastas Medicas. Dux eorum Pherendates fuit, Megabazi filius. (3) Pactyes sisyrnis erant induti, arcusque indigenas et pugiones habebant. Præfuit his Artyntes, Ithamatris filius.
LXVIII. Utii et Myci et Paricanii eodem modo, quo Pactyes, erant, instructi. Duces eorum hi erant: Utiorum et Mycorum, Arsamenes, Darii filius; Paricaniorum vero Siromitres filius Œobazi.
LXIX. Arabes, sagis, quas vocant zeiras, induti succinctis, dextro humero arcus prælongos gestabant, qui in utramque intendi partem poterant. (2) Æthiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus ex palmæ spatha (ramis quibus folia insident) habebant prælongos, quattuor non minus cubitorum; tela vero, his imponenda, brevia, quæ loco ferri lapide acuto erant præfixa, quo etiam sigilla insculpunt. Hastas præterea habebant, cornu dorcadis acuminato præfixas in lanceæ modum: habuere vero etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam prodeuntes, creta dealbatum habebant, dimidium minio pictum. (3) Arabum et Æthiopum supra Ægyptum incolentium dux fuit Arsames, Darii et Artystonæ filius, Cyri filiæ; quam Darius uxorum maxime amaverat, effigiemque ejus auream faciendam curaverat malleo ductam. Arsames igitur Æthiopibus supra Ægyptum incolentibus et Arabibus præfuit.
LXX. Orientales vero Æthiopes (nam duplex Æthiopum genus militabat) cum Indis erant locati, forma quidem ab alteris non diversi, sed lingua solum et capillis. Orientales enim Æthiopes rectos habent capillos, Libyci vero crispos maxime omnium hominum. (2) Asiatici hi Æthiopes cæteroquin pari fere modo atque Indi erant instructi, caput autem tectum habebant pelle equina de capite equi detracta cum auribus et juba, ita ut ipsa juba pro crista esset, aures autem equi firmiter erectæ starent: pro scutis autem, gruum pellibus corpora tegebant.
LXXI. Afri pellibus induti incedebant, jaculis utentes adustis. Dux eorum Massages fuit, Oarizi filius.
LXXII. Paphlagones militabant in capite galeas gestantes plexas: scuta eisdem exigua erant, et hastæ non magnæ; adhæc jacula et pugiones; pedibus inductæ caligæ, ad mediam tibiam adscendentes. (2) Ligyes et Matieni et Mariandyni et Syri eodem modo, atque Paphlagones, instructi militabant. Syri autem hi a Persis Cappadoces vocantur. (3) Et dux quidem Paphlagonum et Matienorum fuit Dotus, Megasidri filius; Mariandynorum vero et Ligyum et Syrorum, Gobryas, Darii filius et Artystonæ.
LXXIII. Phryges similiter atque Paphlagones erant armati, exigua differentia. Hic populus, ut Macedones adfirmant, quamdiu in Europa cum Macedonibus habitavit, Briges nominabatur: qui postquam in Asiam transierunt, mutato una cum sede eorum nomine, Phryges sese adpellarunt. (2) Armenii, eodem modo quo Phryges, instructi erant, quum quidem sint Phrygum coloni. Ambobus simul præerat Artochmes, Darii gener.
LXXIV. Lydorum armatura simillima Græcanicæ erat. Hi Lydi, quum olim Mæones fuissent nominati, deinde a Lydo, Atyis filio, nomen invenerunt et prius mutarunt. (2) Mysi in capite galeas gestabant sui generis, clypeis utentes brevibus, jaculis autem adustis. Lydorum hi sunt coloni, et ab Olympo monte Olympieni vocantur. Lydis Mysisque præerat Artaphernes, Artaphernis illius filius, qui cum Dati Marathonem invasit.
LXXV. Thraces militantes caput pelle vulpina tectum habebant, circa corpus tunicam et tunicæ superinductum sagum (zeiran) variegatum; circum pedes et crura caligas ex hinnulorum corio; adhæc jacula et peltas et breves pugiones. (2) Hi, postquam in Asiam transierunt, Bithyni nominati sunt; prius vero, ut ipsi aiunt, Strymonii vocabantur, quum ad Strymonem habitarent: sedibus suis autem pulsos fuisse aiunt a Teucris et Mysis. Thracibus his Asiaticis præfuit Bassaces, Artabani filius.
LXXVI. [Chalybes?] parmas habebant exiguas ex bovino corio, et bina quisque venabula in Lycia confecta; et capitibus impositas galeas æneas, et super his aures et cornua bovis ex ære, itemque cristas; tibias pannis purpureis habebant involutas. Apud hunc populum est Martis oraculum.
LXXVII. Cabelenses Mæones, qui Lasonii vocantur, eodem quo Cilices cultu erant instructi; quem cultum tunc indicabo, quum in enarrationis hujus ordine ad Cilices pervenero. (2) Milyæ brevia habebant spicula, et vestes fibulis substrictas; nonnulli eorum arcus habebant Lycios; capita autem galeis tecta coriaceis. His omnibus præfuit Badres, Hystanis filius.
LXXVIII. Moschi capitibus impositas habebant galeas ligneas, parmas et hastas breves, sed ferrum hastarum erat prælongum. Tibareni et Macrones et Mosynœci militabant similiter atque Moschi armati. (2) Ordinabant hos autem hi duces: Moschos et Tibarenos Ariomardus, Darii filius et Parmyis, filiæ Smerdis, Cyri neptis: Macronas vero et Mosynœcos Artayctes, filius Cherasmis, qui Sesto ad Hellespontum præfectus erat.
LXXIX. Mares in capitibus galeas gestabant suo more plexas, parmas breves coriaces habebant, et jacula. (2) Colchi ligneas galeas in capitibus habebant, parvas parmas ex cruda bovis pelle, hastas breves; adhæc etiam gladios. Marum et Colchorum dux fuit Pharandates, Teaspis filius. (3) Alarodii et Saspires similiter Colchis armati militabant: præfuitque his Masistius, Siromitræ filius.
LXXX. Insulani populi, qui castra sequebantur, ex illis Maris Rubri insulis, in quibus rex sedes adsignat his qui Anaspasti (transportati) vocantur, veste atque armis utebantur simillimis Medicis. (2) Insulanis his præfuit Mardontes Bagæi filius, qui altero post hæc anno dux apud Mycalen in prælio cecidit.
LXXXI. Hi igitur sunt populi, qui in continente, et quidem pedibus, militabant. Et pedestribus his copiis præfuerunt viri quos dixi: qui et ordinarunt eos et eorum numerum inierunt, et chiliarchas et myriarchas (millium et decem millium duces) nominarunt: hecatontarchas vero et decadarchas (centuriones et decuriones) nominarunt myriarchæ. Jam singulorum agminum populorumque alii quidem fuerant etiam duces minores; sed hi sub imperio erant eorum quos commemoravi.
LXXXII. His ipsis vero, et universo pedestri exercitui præfecti erant Mardonius, Gobryæ filius, et Tritantæchmes, Artabani illius, qui pro sententia dixerat non esse bellum inferendum Græciæ, et Smerdomenes, Otanis filius; (duo hi, Darii ex fratribus nepotes, Xerxis erant consobrini;) et Masistes, Darii et Atossæ filius, et Gergis Arizi, et Megabazus Zopyri.
LXXXIII. Hi universo pedestri exercitui præerant, exceptis decem millibus. His enim selectis decem millibus Persarum Hydarnes præfuit, Hydarnis filius. Vocabantur autem hi Persæ Immortales, hac de caussa: quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus, alius in ejus locum jam delectus erat vir, ut semper essent decies mille, nec plures nec pauciores. (2) Præcipuo autem inter omnes cultu eminebant Persæ, et fortissimi hi erant. Armatura ea fuit quam dixi; præterea vero auro multo et copioso fulgebant. Pellices etiam secum hi ducebant carpentis vectas, et frequens famulitium pulcre ornatum: eisdemque, seorsum a cæteris militibus, cameli et jumenta commeatus vehebant.
LXXXIV. Equis quidem vehuntur omnes isti populi: at non omnes equitatum contulere, sed hi soli: Persæ, eodem modo armati atque pedites ipsorum, nisi quod horum nonnulli in capitibus partim ænea partim ferrea opera gestabant malleo ducta.
LXXXV. Sunt porro homines nomades Sagartii nominati, populus quidem Persicus, et lingua Persica utens, cultu vero inter Persicum et Pactyicum medio. Hi equitum contulerant octo millia: arma autem illis non sunt in usu, nec ænea, nec ferrea, præterquam pugiones. Utuntur vero funibus e loris plexis: (2) quibus fidentes in bellum proficiscuntur. Est autem pugnæ genus horum hominum hujusmodi: quando cum hostibus congrediuntur, projiciunt funes, quorum in extremitate laquei sunt; quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad se trahit eques; et ille laqueo implicatus interficitur. Talis horum pugna est; locati autem erant cum Persis.
LXXXVI. Medi equites eodem modo, quo pedites, instructi erant: itemque Cissii. (2) Indorum item cultus et arma eadem atque peditum; habebant autem et equos sellarios et currus: juncti autem currus erant partim equis, partim asinis silvestribus. (3) Bactriorum quoque cultus equitum idem ac peditum: pariterque Caspiorum. (4) Libyes item, qui cum equis aderant, eodem cultu atque pedites erant instructi; sed hi quidem cuncti currus agebant. (5) Caspirorum etiam et Paricaniorum et Arabum equitum cultus et arma nihil a peditibus differebant: sed Arabes omnes camelis vehebantur, qui celeritate non cedunt equis.
LXXXVII. Hi ergo soli populi equitatum contulerant. Numerus vero equitum octoginta millium fuit, exceptis camelis et curribus. Et reliqui quidem equites turmatim ordinati erant; Arabes vero postremi, erant locati, hac de caussa postremi, ne equi consternarentur; camelos enim ægerrime patiuntur equi.
LXXXVIII. Equitatui præfecti erant Harmamithres et Tithæus, Datis filii. Collega horum Pharnuches, tertius præfectus equitum, ob morbum Sardibus erat relictus: (2) quum enim Sardibus egrederetur exercitus, tristis huic casus acciderat. Dum equo vehitur, sub pedes equi intercurrit canis: et equus, qui illum non prospexerat, consternatus rectum sese erigit, et Pharnuchem excutit; qui humum prolapsus sanguinem evomuit, et in phthisin morbus transiit. (3) Equum autem statim initio ea pœna adfecerunt famuli, quam herus jussit: in eum locum deducto, ubi herum excusserat, crura in genibus præciderunt. Ita Pharnuches præfectura equitum excidit.
LXXXIX. Triremes numero fuere mille ducentæ et septem: quas præbuerant hi populi: Phœnices, cum Syris Palæstinæ, trecentas; quorum armatura hujusmodi erat: capita galeis tecta, similibus maxime Græcanicis galeis; circa corpus thoraces lintei; tum clypeos habebant quorum oræ ferro non erant munitæ, et jacula. (2) Phœnices hi, ut aiunt ipsi, olim ad mare Rubrum habitaverant: illinc transgressi, nunc Syriæ oram maritimam incolunt. Syriæ autem hic tractus omnis, usque ad Ægyptum, Palæstina vocatur. (3) Ægyptii naves præbuerant ducentas. Hi plexas sive nexiles gestabant galeas, scuta cava, quorum oræ multo ferro erant munitæ, hastas ad navalem pugnam comparatas, et ingentes bipennes. Multitudo eorum thoraces gestabant, magnosque gladios habebant. Talis horum armatura erat.
XC. Cyprii naves præbuerant centum et quinquaginta, hoc modo armati: reges eorum caput mitra obvolutum habebant: reliqui tunicas gestabant: cætera vero ut Græci. (2) Sunt autem Cypriorum plures populi: alii Salamine et Athenis oriundi; alii ex Arcadia; alii ex Cythno; alii e Phœnice; alii ex Æthiopia, ut ipsi Cyprii adfirmant.
XCI. Cilices centum contulerant naves. Hi capita galeis tecta habebant vernaculis, pro scutis parmulas gestabant ex crudo bovino corio confectas, tunicas induti laneas: bina quisque jacula habebat, et ensem Ægyptiaco maxime gladio similem. Hi antiquitus Hypachæi nominati erant: dein a Cilice, Agenoris filio, viro Phœnice, nomen invenere. (2) Pamphyli triginta naves præbuerant, Græcanicis armis instructi. Sunt autem hi Pamphyli Trojanorum posteri illorum, qui cum Amphilocho et Calchante disjecti fuere.
XCII. Lycii quinquaginta præbuerant naves, thoracibus et ocreis instructi. Arcus habebant ex corno arbore, sagittas arundineas non alatas, et jacula: ex humeris eorum pelles pendebant caprinæ: capitibus impositi pilei pennis circumcirca coronati: præterea pugionibus et falcibus armati erant. (2) Erant vero Lycii ex Creta oriundi, Termilæ olim nominati, deinde a Lyco, Pandionis filio, viro Atheniensi, invenere nomen.
XCIII. Dorienses Asiatici triginta naves contulerant, Græcanico more armati, ex Peloponneso oriundi. (2) Cares septuaginta naves præbuerant, falcibus et pugionibus armati, cæteroquin vero Græcanico more instructi. His quodnam antiquitus fuerit nomen, in superiori harum Historiarum parte dictum est.
XCIV. Iones centum contulerant naves, eodem modo instructi atque Græci. Iones, quamdiu in Peloponneso eam regionem, quæ nunc Achaia vocatur, incoluerant, priusquam Danaus et Xuthus in Peloponnesum advenissent, ut Græci aiunt, Pelasgi Ægialees (id est, littorales) vocabantur: deinde ab Ione, Xuthi filio, nomen invenerunt.
XCV. Insulani septemdecim contulerant naves, eodem modo armati atque Græci. Etiam hic Pelasgicus est populus, qui deinde Ionicus eadem ratione nominatus est atque illi duodecim civitatum Iones Athenis oriundi. (2) Æolenses sexaginta præbuerant naves, eodem modo atque Græci armati: et hi quoque olim Pelasgi nominati, ut Græci memorant. (3) Hellespontii, exceptis Abydenis: nam Abydenis imperaverat rex ut domi manerent, et pontes custodirent: cæteri igitur ex Ponto expeditionis hujus socii naves contulerant centum, eodem modo instructi ac Græci. Sunt autem hi Ionum et Doriensium coloni.
XCVI. In singulis istarum navium erant propugnatores Persæ et Medi et Sacæ. Quæ ex earumdem navium numero optime vehebantur, has præbuerant Phœnices, et in his præ cæteris Sidonii. (2) Singulorum autem populorum copiis navalibus, perinde atque terrestribus, præerant duces ex popularibus: quorum ego nomina edere, quum nihil necesse sit ad historiæ rationem, supersedeo. Nec enim cuique populo duces erant memoratu digni: et, quot in quoque populo civitates, tot etiam duces erant. (3) Sequebantur hi autem non ut duces vere nominati aut prætores, sed ut reliqui militantes servi. Cæterum imperatores penes quos summa fuit imperii, et singulorum populorum duces, quotquot eorum Persæ fuerunt, a me dicti sunt.
XCVII. Navalibus autem copiis cum imperio præfecti hi erant: Ariabignes, Darii filius, et Praxaspes Aspathinis, et Megabazus Megabatis, et Achæmenes Darii filius. Ionicis quidem et Caricis copiis Ariabignes præfuit, Darii filius ex filia Gobryæ; (2) Ægyptiis autem Achæmenes, frater Xerxis eodem patre eademque matre natus; reliquis nauticis copiis duo reliqui. Actuaria autem navigia partim triginta partim quinquaginta remorum, tum cercuros, et equis transvehendis naves parvas convenisse constat ad tria millia numero.
XCVIII. Eorum qui in hac classe militarunt, secundum imperatores, illustrissimi erant hi: Tetramnestus, Anysi filius, Sidonius; Mapen, Siromi filius, Tyrius; Merbalus Agbali, Aradius; Syennesis, Oromedontis, Cilix; Cyberniscus, Sicæ filius, Lycius; Gorgus, Chersis filius, et Timonax Timagoræ, uterque Cyprius; tres Cares, Histiæus, Tymnis filius, Pigres Seldomi, et Damasithymus, Candaulis filius.
XCIX. Reliquos ordinum duces silentio prætereo; nec enim necesse est mihi hos commemorare, excepta Artemisia muliere, quam fuisse hujus belli Græciæ illati sociam demiror. Hæc enim, mortuo marito, quum ipsa regnum teneret, filiumque haberet adolescentem, animi impetu roboreque elata, expeditioni huic sociam sese, nulla necessitate adacta, adjunxit. (2) Nomen igitur huic Artemisia fuit, pater Lygdamnis, paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Imperavit illa Halicarnassensibus, Cois, Nisyriis et Calydniis; præbueratque naves quinque, (3) quæ navium omnium universæ classis, post Sidonias, præstantissimæ erant. Eadem apud regem optimas præ sociis omnibus sententias dixit. (4) Quibus civitatibus imperasse eam dixi, has omnes Doricæ gentis esse adfirmo: Halicarnassenses nempe, Trœzenios: reliquos vero, Epidaurios. Hactenus igitur navales recensui copias.
C. Postquam initus est copiarum numerus, et ordine compositus universus exercitus, cupivit Xerxes eum obeundo lustrare: idque fecit. Curru præter unumquemque populum prætervectus, singula percontabatur, et scribæ scripto consignabant; donec ab una extremitate ad alteram et equitum et peditum pervenit. (2) Deinde navibus in mare deductis, relicto curru navem conscendit Sidoniam, in eaque sub tabernaculo aureo residens præter proras navium prætervectus est, sciscitans de singulis, perinde atque in terrestri exercitu fecerat, et omnia scripto consignari jubens. (3) Naves, ex quadringentorum admodum pedum intervallo a littore abductas, in ancoris tenebant præfecti, proris omnibus continua fronte in terram conversis, propugnatoribus in armis stantibus, velut ad pugnam paratis: et rex spectabat, inter proras et littus navigans.
CI. Ita lustrata classe, Xerxes navi egressus Demaratum vocari jussit, Aristonis filium, expeditionis adversus Græciam socium; eumque, ubi adfuit, his verbis compellavit: «Demarate, nunc me juvat, ex te quæ scire cupio quærere. (2) Tu Græcus es, et, ut ego non ex te solum, sed et ex reliquis Græcis, qui mihi in colloquium veniunt, audio, ex ea civitate es, quæ nec minima est nec infirmissima. (3) Nunc ergo hoc dic mihi, an Græci ausuri sint manus contra me tollere. Nam, ut equidem existimo, ne universi quidem Græci et reliqui ad occidentem habitantes homines, si vires suas cuncti conjungerent, pares forent ad resistendum mihi, præsertim quum non sint inter se concordes. (4) At cupio tamen etiam ex te, quid sit quod de hoc dicas, cognoscere.» Cui ita interroganti Demaratus respondit: «Utrum, rex, ex veritate tibi dicam, an ad gratiam?» Et ille jussit eum ex veritate dicere; nihilo enim minus illum ob id sibi acceptum fore, quam antea fuisset.
CII. His auditis, Demaratus hæc dixit: «Rex, quoniam ex rei veritate me loqui plane jubes, eaque dicere quæ non mentitum me esse posthac quisquam deprehendat, hoc dico: in Græcia ab omni quidem ætate paupertas habitavit: accessit vero virtus, sapientiæ et legis validæ filia, qua utens Græcia et paupertatem abigit et dominatum. (2) Et laudo quidem Græcos omnes circa terras illas Doricas habitantes: nec vero de cunctis nunc Græcis verba faciam, sed de solis Lacedæmoniis: quos, primum, dico nequaquam accepturos esse tuas conditiones, servitutem Græciæ proponentes; deinde, obviam illos tibi ituros aio in pugnam, etiamsi alii omnes Græci tecum sentirent. (3) Ad numerum autem quod attinet, noli quærere quot sint numero, qui hoc facturi sint: nam sive mille fuerint qui in aciem prodeant, hi tecum congredientur, sive his pauciores sive plures.»
CIII. Quibus auditis, ridens Xerxes ait: «Demarate, quodnam emisisti verbum, mille viros cum tam ingenti exercitu congressuros! (2) Dic mihi, age: ais tu, regem te horum hominum fuisse: volesne igitur tu e vestigio contra decem pugnare viros? Atqui, si vestri cives cuncti tales sunt, quales tu declaras, decet te regem eorum, ex vestris institutis, cum duplo numero congredi. (3) Nam si illorum quisque denis viris de meo exercitu par est, a te utique postulo ut viginti viris par sis: atque ita demum recte stabit ratio quam tu dicis. Sin, quum tales sitis talique statura, quali tu et alii Græci qui me convenire consueverunt, tantopere gloriamini, vide ne vana jactatio sit hoc quod dicitis. (4) Age enim, videamus quid probabili ulla ratione fieri possit: quonam tandem pacto mille homines, aut etiam decies, aut denique quinquagies mille, qui cuncti pariter liberi sint, nec unius subjecti imperio: quo pacto, inquam, hi resistere tanto exercitui poterunt? Nam, si sunt illi quinquies mille, nos plures quam milleni sumus qui illorum unumquemque circumstabimus. (5) Quodsi quidem, ut apud nos, sic illi unius subjecti essent imperio, possent illius metu et contra suam naturam fieri meliores, et flagellis coacti pauciores numero adversus plures in prælium ire: sed liberi, et suo arbitrio permissi, neutrum horum facient. (6) Puto vero equidem, æquali etiam numero ægre Græcos solis Persis resistere posse. Sed apud nos hoc reperitur, quod tu ais; quamquam non frequens, sed rarum: sunt enim inter Persas, in satellitum meorum numero, viri qui cum tribus simul Græcis pugnam inire non detrectabunt: quorum tu inexpertus, multa nugaris.»
CIV. Ad hæc Demaratus, «Rex, inquit, ab initio noveram, vera me dicentem non dicturum grata tibi: sed, quoniam me coegisti verissima eloqui, dixi quæ ad Spartanos attinent. (2) Quamquam, quo pacto ego nunc maxime adversus illos adfectus sim, tu optime nosti; quum illi me, honore et muneribus paternis spoliatum, domo atque patria pepulerint: quem tuus pater benigne exceptum, victu ac domicilio donavit. Quare credibile non est, hominem sanæ mentis exploratam respuere benevolentiam, sed eam potius quam maxime complecti. (3) Ego vero neque cum decem simul viris posse me dimicare prædico, nec cum duobus: et, mei si res arbitrii sit, ne cum uno quidem congrediar. Quod si vero necessitas aut magnum aliquod discrimen urgeret, libenter admodum cum uno ex his viris congrederer, quorum unus quisque tribus se parem ait esse Græcis. (4) Ita etiam Lacedæmonii, singuli cum singulis pugnantes, nullis viris sunt inferiores; conferti vero, omnium hominum fortissimi. Licet enim liberi sint, non sunt tamen omni ex parte liberi: præest enim eis domina, Lex; quam illi dominam multo magis timent, quam te dominum tui. Faciunt certe quidem semper id quod lex imperat: imperat autem illa semper idem, vetans ex acie profugere quantacumque sit hostium multitudo, jubens vero in ordine suo stantes aut vincere aut occumbere. (5) At si nugari videor tibi hæc dicendo, desino reliqua persequi: nunc, quæ dixi, coactus dixi. Cedant autem tibi omnia ex tua, rex, sententia!»
CV. Hæc a Demarato dicta in risum vertit Xerxes neque ulla concitatus est ira, sed comiter hominem dimisit: (2) eoque absoluto colloquio, exercitum per Thraciam adversus Græciam eduxit, postquam Dorisco huic, ubi adhuc moratus erat, Mascamen præfecit, Megadostis filium, amoto ab hac dignitate præfecto illo qui a Dario erat constitutus.
CVI. Mascames autem hic, qui ibi relictus est, talem se virum præstitit, ut ei uni deinde Xerxes quotannis munera mittere consueverit, tamquam qui præter omnes, quotquot aut ipse aut Darius præfectos constituerat, fortissime rem gessisset: eodemque honore Artaxerxes etiam, Xerxis filius, posteros Mascamis prosecutus est. (2) Constituti enim jam ante hanc expeditionem erant regii præfecti in Thracia et ubique in Hellesponto. Hi igitur omnes, tam qui in Thracia erant, quam qui in Hellesponto, excepto Dorisci præfecto, post hanc Xerxis expeditionem ejecti sunt a Græcis: Mascamen vero, Dorisci præfectum, nulli umquam, quamquam multi conati sunt, ejicere potuerunt; quam ob caussam constanter ei dona mittuntur a rege Persarum.
CVII. Ex illorum autem numero, qui a Græcis ejecti sunt, nullum rex Xerxes fortem fuisse virum judicavit, præterquam unum Bogen, Eionis præfectum: (2) quem laudare ille non desiit, et filios ejus in Persis relictos præcipuo honore prosequebatur. Etenim insigni etiam laude dignus Boges fuit: qui ab Atheniensibus et Cimone Miltiadis filio oppugnatus, quum potuisset fide data salvus egredi et in Asiam redire, noluit, ne per ignaviam vitæ suæ consuluisse videretur regi, sed ad extremum usque duravit. (3) Postquam autem nihil alimenti in urbe fuit reliquum, ingenti rogo exstructo, liberos et uxorem et pellices et famulos jugulavit, jugulatosque in ignem conjecit: deinde, auro omni et argento, quod in urbe erat, per murum in Strymonem disperso, se ipsum super illorum cadavera in ignem præcipitavit. Itaque merito hic vir ad hunc usque diem a Persis laudatur.
CVIII. Xerxes vero, ex Dorisco in Græciam ducens exercitum, per quoscunque iter faciebat populos, cunctos secum militare coegit. Erat enim, ut jam ante exposui, omnis ille tractus usque ad Thessaliam in Persarum ditione et regi tributaria, a Megabazo primum, ac dein a Mardonio subacta. (2) Iter autem ex Dorisco faciens præteriit primum Samothracica castella, quorum postremum ad occidentem situm est oppidum cui nomen Mesembria; cui proximum est Thasiorum oppidum Stryme. Inter hæc duo oppida medius interfluit Lissus fluvius; qui tunc non suffecit aquæ præbendæ exercitui Xerxis, sed defecit. Vocabatur autem olim hæc regio Gallaica, nunc vero Briantica: at est etiam hæc, verum si quæris, Ciconum.
CIX. Trajecto Lissi fluvii alveo exsiccato, præter Græcas hasce civitates duxit, Maroneam, Dicæam, Abdera. Præter has, inquam, iter fecit, et præter claros lacus circa illas sitos hosce: Ismaridem lacum, qui est inter Maroneam et Strymen; tum, prope Dicæam, Bistonidem lacum, in quem duo fluvii aquam infundunt, Trauus et Compsatus. (2) Circa Abdera præter lacum quidem notabilem nullum Xerxes præteriit; Nestum vero fluvium trajecit, qui ibi in mare influit. Post has regiones ulterius progrediens, præteriit continentis oppida: quorum ad unum est lacus triginta fere stadiorum in circuitu, piscosus, et salsus admodum. Hunc lacum sola jumenta potando arefecerunt: nomen oppido illi est Pistyrus. Omnia vero ista oppida maritima et Græcanica a sinistra relinquens præteriit.
CX. Populi autem Thracici, quorum per fines agmen Xerxes duxit, hi sunt: Pæti, Cicones, Bistones, Sapæi, Dersæi, Edoni, Satræ. Ex his qui ad mare habitant, navibus regem secuti sunt; qui mediterranea incolunt, quos recensui, exceptis Satris, reliqui omnes pedibus sequi coacti sunt.
CXI. Satræ vero nullius umquam hominis imperio, quod equidem noverim, fuerunt subjecti: sed soli ex Thracibus ad meam usque ætatem liberi semper permanserunt. Incolunt enim præaltos montes, nemoribus omnis generis et nive obtectos, suntque bello inprimis strenui. Hi sunt, qui Bacchi oraculum possident. (2) Oraculum hoc in altissimis montibus situm est; et Bessi sunt qui apud Satras in hoc templo oracula interpretantur; oracula autem sacerdos mulier edit, sicuti Delphis, neque illa magis perplexa.
CXII. Regionem quam dixi emensus Xerxes, deinde præter Pierum castella transiit, quorum uni Phagres nomen est, alii Pergamus. Et hac quidem iter juxta ipsa castella fecit, a dextra Pangæum relinquens, vastum montem et præaltum; in quo et auri et argenti insunt metalla, quæ partim a Pieribus, partim ab Odomantis, maxime vero a Satris exercentur.
CXIII. Postquam per populos a septentrione Pangæi habitantes, per Pæones, Doberes et Pæoplas transiit, versus occidentem vertit, donec ad fluvium Strymonem pervenit, et ad Eionem urbem; cui tunc adhuc vivus præfectus erat Boges, cujus paulo ante hæc feci mentionem. (2) Terra hæc circa Pangæum montem Phyllis vocatur; quæ, occidentem versus, ad fluvium Angiten pertinet, qui in Strymonem influit; versus meridiem vero ad ipsum Strymonem, cui sacra fecerunt Magi, mactatis in eum equis albis.
CXIV. Hisce et multis aliis incantamentis in fluvium peractis, in Novem Viis Edonorum per pontes fecerunt iter, quibus junctum Strymonum invenerunt. (2) Quem locum ubi audierunt Novem vias vocari, totidem ibi pueros ac virgines virorum indigenarum vivos defoderunt. (3) Persicus hic mos est, vivos defodere. Nam et Amestrin, Xerxis uxorem, audio, ætate provectam, bis septem Persarum illustrium liberos defodi jussisse, deum qui sub terra esse dicitur ea defossione pro sua salute remuneraturam.
XCV. Ut a Strymone profectus est exercitus, ibi versus occidentem est ora maris, in qua sitam urbem Græcam Argilon præteriit. Regio hæc, et quæ supra est, Bisaltia vocatur. (2) Inde sinum, cui Neptuni templum imminet, a sinistra habens, postquam per Syleum qui vocatur campum transiit, et Stagirum præteriit Græcam urbem, Acanthum pervenit; singulos horum populorum et eorum qui circa Pangæum incolunt, simul secum ducens, pariter atque illos quos supra commemoravi: quorum hi qui ad mare habitant, navibus ei militabant; qui vero supra mare, pedibus sequebantur. (3) Viam autem hanc, qua rex Xerxes exercitum duxit, nec confundunt Thraces, nec conserunt, sed ad meam usque ætatem magnopere venerantur.
XCVI. Acanthum ut Xerxes pervenit, hospitium Acanthiis edixit, et Medica veste eos donavit laudavitque, promptos videns ad bellum, cognitoque eorum circa fossam studio.
CXVII. Dum Acanthi versatur Xerxes, morbo mortuus est Artachæes, qui fossæ fuerat præfectus, probatus regi vir, genere Achæmenides, statura inter Persas cunctos eminens, quippe non nisi quattuor digitis brevior quinque cubitis regiis, idemque omnium hominum vocalissimus. (2) Itaque ingenti luctu adfectus Xerxes magnifice illum extulit humavitque, et universus exercitus tumulo humum adgessit. Huic Artachæi ex oraculi effato sacra faciunt Acanthii, nomen ejus invocantes. Ita rex Xerxes obitum Artachæis luctu prosecutus est.
CXVIII. Græci vero ii, qui exercitum exceperunt, hospitiumque præbuere Xerxi, ad extremam redacti sunt miseriam, adeo ut suis etiam laribus fierent extorres. Quippe Thasiis quidem, quum nomine civitatum suarum, quæ in continente sunt, Xerxis exercitum hospitio et cœna excepissent, Antipater Orgis filius ad id delectus, vir inter cives suos in primis probatus, demonstravit insumpta in cœnam fuisse quadringenta argenti talenta.
CXIX. Similemque aliarum etiam civitatum principes rationem impensarum reddiderunt. Erat enim cœna, utpote[TR12] multo ante indicta, et magna cura adparata, hujus modi. (2) Simul atque præconum vocem audiverunt per civitates adventum exercitus adnunciantium, partiti inter se oppidani frumentum quod in urbe erat, farinam triticeam et hordeaceam multos per menses conficiebant omnes; simulque pecora saginabant, pulcritudine et pretio exquisita, avesque tam terrestres quam palustres et domibus et in vivariis alebant, quibus exciperent exercitum; denique aurea et argentea pocula crateresque et reliqua omnia quæ mensæ imponuntur, comparabant. (3) Et hæc quidem soli utique regi ejusque convivis comparabantur; reliquo vero exercitui sola cibaria imperata. Quando advenit exercitus, tabernaculum structum paratumque erat, quæ mansio esset ipsi Xerxi: reliquus exercitus sub dio agebat. (4) Ubi cœnæ aderat hora, hi qui hospites recipiebant laboris abunde habebant: illi vero, postquam bene pasti noctem ibi transegerunt, postridie revulso tabernaculo, et ablatis quæcumque moveri poterant, discedebant, nihil relinquentes, sed asportantes omnia.
CXX. Quam in partem commode dictum memoratur Megacreontis, civis Abderitæ, qui suasit Abderitis, ut cives universi, mares atque feminæ, templa adirent sua, supplicesque precantur a diis, ut posthac dimidium imminentium malorum velint amoliri, et præteritorum caussa gratias eisdem diis agerent, quod rex Xerxes non bis singulis diebus cibum capere consuesset. Quodsi enim imperatum Abderitis fuisset, prandium etiam similiter atque cœnam parare, duorum alterutrum illis fuisse eligendum, aut non manere advenientem Xerxem, aut, si mansissent, omnium hominum pessime attritum iri. Isti igitur, quamquam gravissime adflicti, tamen exsecuti sunt mandatum.
CXXI. Acantho Xerxes classem a se dimisit, iter persequi jussam, mandato dato præfectis, ut navales copiæ ad Thermam sese opperirentur: ad illam dico Thermam, quæ Thermæo sinui imminet, qui ab illa etiam nomen invenit: hac enim maxime compendiariam esse viam cognoverat. (2) Quippe a Dorisco, usque Acanthum, in hunc modum ordinatus exercitus fecerat iter: terrestres omnes copias in tria agmina æquis fere partibus Xerxes partitus erat; quorum unum jussum erat secundum mare simul cum classe iter facere; ei Mardonius et Masistes præerant; (3) alterum ex tribus agmen, ducibus Tritantæchme et Gergi, per mediterranea proficiscebatur; tertia pars, cum qua ipse erat Xerxes, media incedebat inter reliquas via, ducesque habebat Smerdomenem et Megabyzum.
CXXII. Navalis igitur exercitus, postquam a Xerxe dimissus est, per fossam navigavit, quæ per Athon montem in eum sinum perducta erat, supra quem situm est Assa oppidum, et Pilorus, et Singus, et Sarta; inde, adsumpta ex his quoque oppidis militum manu, in Thermæum sinum navigare perrexit. (2) Deinde Ampelon circumvectus, Toronæum promontorium, præter Græcas hasce civitates navigavit, Toronam, Galepsum, Sermylam, Mecybernam, Olynthum; e quibus item naves et milites adsumpsit. Nomen hujus regionis Sithonia est.
CXXIII. Ab Ampelo dein promontorio idem nauticus Xerxis exercitus rectam viam ad Canastræum promontorium carpens, quod ex universa Pallene maxime prominet, naves inde et milites ex Potidæa et Aphyti et Neapoli et Æga et Therambo et Sciona et Menda et Sana adsumpsit: hæc enim sunt oppida in Pallene, quæ nunc vocatur, sita; cui regioni olim Phlegra fuerat nomen. (2) Hanc regionem prætervectus, in constitutum locum navigavit, obiter adsumptis etiam copiis ex oppidis Pallenæ finitimis, et Thermæo sinui adjacentibus, quorum hæc sunt nomina: (3) Lipaxus, Combrea, Lisæ, Gigonus, Campsa, Smila, Ænea. Regio, in qua insunt hæc oppida, etiam nunc Crossæa vocatur. (4) Ab Ænea, in qua finem enumerandorum oppidorum feci, jam in ipsum Thermæum sinum, et in terram Mydoniam navigavit classis, pervenitque ad prædictam urbem Thermam, et Sindum et Chalestram oppidum, ad Axium fluvium; qui Mygdoniam a Bottiæide disterminat, cujus in regionis arcto ad mare spatio oppida sunt Ichnæ et Pella.
CXXIV. Classis igitur ibi circa Axium fluvium[TR13] et Thermam urbem aliaque in medio sita oppida in statione mansit, regem exspectans. Xerxes vero et terrestris exercitus, ex Acantho profectus, per mediterranea carpsit viam, Thermam tendens. (2) Fecit autem iter per Pæonicam terram et per Crestonicam ad fluvium Echedorum, qui e Crestonæis initio sumpto per Mygdoniam fluit, et juxta paludem, quæ est supra Axium fluvium, in sinum illum aquas suas infundit.
CXXV. Hac dum iter fecit Xerxes, in camelos impedimenta portantes impetum fecere leones. Hi enim noctu e consuetis suis sedibus descendentes, nullo alio neque jumento tacto, neque homine, solas corripiebant camelos. (2) Atqui mirari subit, quid caussæ fuerit quod leones compelleret, ut, intactis reliquis omnibus, solis camelis insidiarentur, quum numquam vel vidissent hoc animal, vel periculum ejus fecissent.
CXXVI. Sunt autem in his regionibus frequentes leones, et boves item silvestres, quorum cornua immani sunt magnitudine; quæ in Græciam solent importari. (2) Terminus autem leonibus est Nestus fluvius per Abdera fluens, et Acarnaniam perfluens Achelous. Nam nec orientem versus ulla in parte anterioris Europæ ultra Nestum leonem aliquis videat, nec ab occidente Acheloi in reliqua continente; sed inter duos istos fluvios leones gignuntur.
CXXVII. Thermam ut Xerxes pervenit, substitit ibi cum exercitu. Obtinebant autem castra exercitus ejus totam oram maritimam, inde a Therma urbe et terra Mygdonia usque ad Lydiam fluvium et Haliacmonem, qui Bottiæam a Macedonia disterminant, in eumdem alveum aquas suas confundentes. (2) Tantum terræ spatium occuparunt barbarorum castra. Fluviorum autem, quos commemoravi, solus Echedorus, e Crestonæis fluens, ad potandum non suffecit exercitui, sed aqua illum destituit.
CXXVIII. Xerxes vero ex Therma prospectans Thessalicos montes, Olympum atque Ossam, altitudine mirum in modum eminentes, ut rescivit in medio illorum angustam esse convallem, quam perfluat Peneus amnis, audivitque esse ibi viam quæ in Thessaliam ferat, cupidus fuit nave conscensa spectandi ostium Penei: quippe ducturus erat exercitum superiore via per Macedonas superne habitantes in Perrhæbos præter Gonnon urbem, quum tutissimum illac iter esse rescivisset. (2) Et sicut cupivit, ita fecit. Conscensa nave Sidonia, quam eamdem semper conscendere consueverat, quoties tale quidpiam susciperet, signum reliquis etiam navibus proposuit solvendi, relicto ibi pedestri exercitu. (3) Ubi ad ostium Penei Xerxes pervenit, illudque spectavit, ingenti captus est admiratione: advocatosque viæ duces interrogavit, fierine posset, ut averteretur fluvius et alia parte in mare derivaretur.
CXXIX. Thessaliam fama est lacum olim fuisse, utpote altissimis montibus undique circumclausam. (2) Etenim latus orienti obversum præcludunt Pelion et Ossa montes, quorum radices sese contingunt; septemtrionale latus Olympus præcludit, occidentale Pindus, meridiei et Noto obversum Othrys: et cava terra inter prædictos montes intercepta, Thessalia est. (3) Igitur quum in hanc terram et alii frequentes rivi et quinque præ cæteris clari influant hi, Peneus, Apidanus, Onochonus, Enipeus, et Pamisus; omnes hi modo nominati rivi, ex montibus Thessaliam cingentibus in hunc campum influentes, per unam convallem, eamque angustam, exitum habent in mare, postquam in unum alveum aquas suas cuncti ante infuderunt: qui ex quo confluxere, cæteri nomem omittunt suum, et unum Penei nomen manet. (4) Pristinis vero temporibus, quum convallis illa nondum existeret, quæ exitum aperit aquis, aiunt rivos illos, et præter rivos Bœbeidem lacum, nomina quidem ea quibus nunc adpellantur non habuisse, sed nihilo minus quam nunc fluxisse, atque adeo effecisse ut pelagus esset tota Thessalia. (5) Et ipsi quidem Thessali aiunt, Neptunum fecisse convallem illam, per quam tamquam canalem effluit Peneus: nec præter rationem hoc adfirmant. Qui enim Neptunum existimat movere terram, et, quæ terræ motu diducta sunt, opera hujus dei esse; is istud quoque videns dixerit, Neptunum id fecisse. Est enim illa montium diductio, ut mihi plane adparebat, terræ motu effecta.
CXXX. Viæ autem duces, quærenti Xerxi an alius foret Peneo exitus in mare, rem adcurate compertam habentes, responderunt: «Non est, rex, huic flumini alius exitus qui ad mare pertineat, nisi hic ipse: est enim tota Thessalia undique montibus cincta.» Ad hæc Xerxes dixisse memoratur: «Prudentes viri sunt Thessali: (2) itaque jam multo ante sibi præcaverunt, melius sibi consulentes, quum alioquin, tum quod terram incolunt captu et expugnatu facilem. Nulla enim alia re fuerit opus, nisi ut hoc flumen in illorum terram immittatur aggere ex hac convalle repulsum, et ex iis per quos nunc fluit alveis aversum, quo universa Thessalia præter montes, aquis mergeretur.» (3) Hæc dixit ad Aleuæ filios spectantia, quod illi, Thessali quum essent, primi Græcorum sese regi tradiderant, quos de communi gentis consilio societatem sibi pollicitos esse Xerxes arbitrabatur. His dictis, quæ voluerat contemplatus, Thermam renavigavit.
CXXXI. Ibi tum aliquammultos dies in Pieria est commoratus. Etenim montem Macedonicum tertia pars exercitus tondebat, ut illac universæ copiæ in Perrhæbos transirent. Interim præcones per Græciam ad postulandam terram dimissi redierunt; alii vacui, alii terram et aquam adferentes.
CXXXII. Qui hæc dederunt populi, hi fere fuere: Thessali, Dolopes, Ænianes, Perrhæbi, Locri, Magnetes, Malienses, Achæi Phthiotæ, Thebani et reliqui Bœoti, exceptis Thespiensibus et Platæensibus. (2) Contra hos Græci ii, qui bellum adversus barbarum susceperunt, fœdus pepigerunt interposito juramento, cujus hæc erat formula: Quicumque populi Græci Persæ sese tradiderint, nulla necessitate coacti, rebus suis bene habentibus, hos Delphico deo decimam proventuum dare debere. Hæc formula fœderis fuit a Græcis contra hos initi.
CXXXIII. Athenas autem et Spartam præcones ad terram postulandam Xerxes non misit, hac de caussa: superiori tempore, quum ad hoc ipsum Darius legatos misisset, hos, qui postulatum venerant, Athenienses in barathrum, Lacedæmonii vero in puteum præcipitaverant, jussos ex his terram et aquam capere regi adferendam. (2) Hanc ob caussam ad hos Xerxes non misit qui postularent. Quod quidem ob facinus adversus præcones admissum quidnam Atheniensibus mali acciderit, dicere non possum, nisi quod terra eorum et urbs evastata est: at hoc quidem non illam ob culpam puto accidisse.
CXXXIV. In Lacedæmonios vero incubuit Talthybii ira, præconis Agamemnonis. Est enim Spartæ Talthybii fanum: et supersunt ibi posteri Talthybii, Talthybiadæ nominati, quibus hoc privilegium datum est, ut omnia præconum munera apud Spartanos exerceant. (2) Ab illo vero tempore Spartanis sacra facientibus non contigit perlitare: idque longum per tempus apud eos obtinuit. (3) Quod quum dolerent Lacedæmonii, et in magna ponerent calamitate, concione populi sæpius habita, et præconio edito in hanc sententiam, si quis vellet Lacedæmoniorum pro Sparta mortem obire; tum vero Sperthias Aneristi filius, et Bulis Nicolai, cives Spartani, et nobili loco nati, et opibus adprime eminentes, ultro sese obtulerunt ad pœnas Xerxi solvendas pro Darii præconibus Spartæ occisis. Ita hos Spartani, tamquam subituros supplicium, in Medos miserunt.
CXXXV. Estque et audacia ista horum virorum admiratione digna, et eorumdem oratio, quæ fuit hujusmodi. Dum Susa proficiscuntur, veniunt ad Hydarnem. Is Hydarnes genere Persa erat, præfectus oræ maritimæ Asiæ; (2) qui eos ad hospitium vocatos, et liberaliter exceptos, his verbis interrogavit: «Viri Lacedæmonii, quid tandem respuitis amici esse Regis? Me et res meas respicientes, videtis quo pacto sciat rex viros bonos honorare. (3) Ita igitur vos quoque si regi vos traderetis (nam viri boni esse ab ipso estis judicati), unusquisque vestrum parti cuidam Græciæ imperaturus esset regis beneficio.» Ad hæc illi responderunt: «Hydarnes, non ex æquo proficiscitur hoc quod tu nobis das consilium. (4) Nam id, quod tu expertus es, nobis consulis: alterum autem non es expertus. Servire quidem nosti; libertatis vero nondum cepisti experimentum, utrum dulcis sit, annon. Hanc enim si esses expertus, consuleres nobis, ut pro ea non hastis modo pugnaremus, verum etiam securibus.» Hæc illi responderunt Hydarni.
CXXXVI. Inde ubi Susa adscenderunt, et in conspectum venere regis, primum quidem, jubentibus satellitibus et vim illis adferentibus ut in terram prostrati adorarent regem, neutiquam se, etiam si in caput ab illis detruderentur, id facturos aiebant; nec enim sui moris esse adorare hominem, nec ea caussa venisse. (2) Tum, postquam ne id facerent ita repugnarunt, deinde hæc et his similia dixere: «Rex Medorum, miserunt nos Lacedæmonii, ut pro præconibus Spartæ occisis pœnam solvamus.» (3) Quibus Xerxes, ut erat generoso animo, hæc respondit: Non se similem futurum Lacedæmoniis: illos enim, occidendo præcones, jura omnibus hominibus sancta violasse; se vero, quod in illis damnet facinus, id non admissurum; neque illos vicissim interficiendo culpa liberaturum Lacedæmonios.
CXXXVII. Ita, ratione ista a Lacedæmoniis inita, pacata in præsens tempus est Talthybii ira, licet Spartam redierint Sperthias et Bulis. (2) At multo post tempore recruduit illa, ut aiunt Lacedæmonii, in bello Peloponnesiorum et Atheniensium. Quæ res, si qua alia, utique divinitus accidisse mihi videtur. (3) Nam, ut in legatos ingrueret Talthybii ira, neque cessaret priusquam exitum esset nacta, id jus et fas ferebat: quod vero in filios ingruerit horum virorum qui pacandæ ejus caussa ad regem erant profecti, in Nicolaum Bulidis filium, et in Sperthiæ filium Aneristum, qui Halienses [alii piscatores] Tirynthios cepit, navi oneraria navigans viris repleta; id igitur ex divini numinis memore ira accidisse plane mihi fit manifestum. (4) Hi enim, quum a Lacedæmoniis legati missi essent in Asiam, proditi a Sitalce Terei filio, Thracum rege, et Nymphodoro Pytheæ filio Abderita, intercepti sunt prope Bisanthen ad Hellespontum; et in Atticam abducti, interfecti sunt ab Atheniensibus, cum eisque Aristeas Adimanti filius, Corinthius. Sed hoc quidem multis annis post hanc regis accidit expeditionem.
CXXXVIII. Sed ad superiorem revertor narrationem. Regis hæc expeditio titulum quidem habebat tamquam adversus Athenas tendens, sed contra universam dirigebatur Græciam. (2) Qua re multo ante cognita, non eodem modo Græci omnes erant adfecti. Quippe eorum alii, quum terram et aquam Persæ dedissent, confidebant nihil mali a barbaro sibi illatum iri: (3) alii vero, qui non dederant, ingenti metu tenebantur;[TR14] quum nec navium idoneus numerus esset in Græcia, quibus excipere invadentem hostem possent, et multitudo arma capere nollet, sed haud cunctanter faveret Medis.
CXXXIX. Atque hoc loco necessitas me cogit, ut sententiam dicam, invidiosam quidem illam apud plerosque homines: nec tamen me retinebo, quin id, quoniam manifeste verum mihi videtur, pronunciem. (2) Si Athenienses imminentis periculi metu terra sua excessissent, aut si manentes tradidissent se Xerxi, Græcorum nulli periculum facturi erant mari occurrendi regi. (3) Quodsi ergo mari nemo restitisset Xerxi, in continenti utique ita se res erat habitura: quantumvis multæ murorum loricæ per Isthmum fuissent a Peloponnesiis erectæ, deserti Lacedæmonii a sociis (non illis quidem volentibus, sed necessitate coactis, quippe quorum civitates singulatim ab hostium classe fuissent expugnatæ) soli fuissent relicti: soli autem relicti, fortibus editis facinoribus, generose erant occubituri. (4) Aut hoc fato erant functuri: aut, priusquam illud forent experti, quum vidissent reliquos Græcos cum Medis sentire, ipsi quoque deditionem erant facturi: atque ita, utrumlibet accidisset, Græcia in potestate erat futura Persarum. (5) Nam murorum illorum per Isthmum ductorum quænam futura fuisset utilitas, exputare equidem non possum, quando rex maris tenuisset imperium. (6) Nunc si quis dicat, Athenienses sospitatores fuisse Græciæ, non aberraverit a vero: etenim, utram rationem rerum gerendarum illi sequerentur, ea ratio præponderatura erat. Itaque, quum hoc sint secuti ut libera maneret Græcia, hi soli sunt, qui, quidquid Græci nominis reliquum erat quod cum Medis non sentiret, id excitarunt, quique, secundum deos utique, regem repulerunt. (7) Neque eos oracula terribilia Delphis advenientia, ingentemque incutientia metum, movere potuerunt ut Græciam desererent: sed permanentes sustinuerunt invadentem fines suos hostem.
CXL. Missis enim Delphos legatis consulere oraculum Athenienses voluerant. Qui legati postquam, peractis circa templum legitimis cærimoniis, ædem erant ingressi consederantque,[TR15] hoc eis Pythia, cui nomen erat Aristonica, oraculum ediderat:
O miseri, quid sedetis? fugite ad extrema terrarum, relictis
ædibus et summis collibus in-orbem-conditæ urbis.
Nec enim caput firmum manebit, nec corpus,
nec extremi pedes, neque manus, nec de media quidquam
supererit, sed pernicies advenit. Disturbabit enim illam
et ignis, et acer Mavors, Syriacum agens currum.
Multaque etiam alia munita perdet loca, non modo tuum:
multaque Immortalium templa rabido dabit igni,
quæ jam nunc passim stant sudore fluentia,
metuque trementia: et de summis tectis
sanguis ater defluit, inevitabilium prænuncius malorum.
Sed excedite hoc penetrali, et animi robur opponite malis.
CXLI. His auditis, Atheniensium legati gravissimo luctu erant adfecti. Qui quum ob nunciatam calamitatem prorsus abjecissent animum, Timon Androbuli filius, civis Delphensis, spectatus in primis inter suos, consuluit eis, ut sumpto oleæ ramo iterum intrarent, et supplicum habitu denuo peterent oraculum. (2) Qui quum illi obsecuti essent, dixissentque:[TR16] «O rex Apollo, melius nobis oraculum de patria ede, hos supplicum ramos respiciens, quos tibi ferimus, aut ex hoc penetrali non discedimus, sed hic manebimus usque dum vita excedamus:» hæc ubi dixerunt, alterum illis oraculum Pythia edidit hujusmodi:
Non potest Pallas Jovem Olympium flectere,
multis illum verbis precata prudentique consilio.
Tibi vero hoc rursus verbum edico, adamantis simile firmitate.
Quando cætera omnia capientur, quæ intra Cecropis fines
et sacri Cithæronis latebras sunt comprehensa;
Tritoniæ hoc dat late-cernens Juppiter, ut ligneus murus
solus inexpugnabilis sit, qui te tuosque liberos servet.
Neque tu equitum mane peditumque invadentem
a continente numerosum exercitum tranquillus; sed recipite te,
terga vertens. Erit tempus, quum tu etiam contra stabis.
O divina Salamis! perdes tu filios mulierum
sive passim disseminata Cerere, sive collecta.
CXLII. Quæ quum mitiora ipsis essent esseque viderentur quam prius editum oraculum, scripto hæc consignarunt, et redierunt Athenas. Id ipsum vero responsum postquam reversi legati ad populum retulere, et aliæ multæ dicebantur sententiæ ab his qui in mentem oraculi inquirebant, et hæ duæ maxime inter se conflictantes. (2) Dicebant seniorum nonnulli, videri sibi deum significare superfuturam esse arcem. Erat enim olim arx Athenarum septo munita: hi igitur, id septum cogitantes, hunc esse ligneum illum murum conjectabantur. (3) Alii contra, naves, aiebant, a deo significari; hasque parandas esse atque instruendas, omissis aliis rebus omnibus, contendebant. Hi vero ipsi, qui naves esse dicebant ligneum murum, in duobus postremis Pythiæ versibus illis hæsitabant:
O divina Salamis! perdes tu filios mulierum,
sive passim disseminata Cerere, sive collecta.
(4) Quæ ob verba conturbabantur animi eorum qui naves interpretabantur ligneum murum. Nam interpretes oraculi in hanc sententiam verba hæc accipiebant, quasi ad Salaminem essent cladem accepturi, si ad navalem pugnam sese comparassent.
CXLIII. Erat autem Athenis vir quidam, nuper inter primarios cives locum consecutus, cui erat nomen Themistocles, vulgo vero Neoclis filius adpellabatur. (2) Hic vir, negans recte ista accipi ab oraculorum interpretibus, in hanc sententiam disseruit: Si vere ad Athenienses spectaret istud dictum, non adeo miti verbo usurum fuisse, ait, deum, sed «O misera Salamis» dicturum fuisse, non «O divina Salamis;» si quidem circa eam perituri essent incolæ. (3) Sed enim in hostes valere dei responsum, si quid illud recte intelligat, non in Athenienses. Itaque suasit civibus, ut ad navalem pugnam sese compararent; hunc enim esse ligneum murum. (4) Hanc in partem quum sententiam Themistocles dixisset, censuerunt Athenienses potiorem esse hanc rationem, quam illam quæ erat ab oraculorum interpretibus proposita: qui, adparatum navalis pugnæ dissuadentes, summam rei in eo verti contendebant, ut ne manus quidem contra invadentes hostes tollerent, sed, relicta prorsus Attica, in alia terra novas sedes quærerent.
CXLIV. Alia vero etiam ante hanc ejusdem Themistoclis sententia opportune vicerat. Quum ingentes fuissent in Atheniensium ærario pecuniæ, quæ ex metallis a Laureo redierant, in eoque res esset, ut ea pecunia viritim a civibus divideretur, et unusquisque decem acciperet drachmas; (2) tunc Themistocles persuaserat civibus, ut, omissa illa distributione, naves ex hac pecunia ducentas ædificarent ad bellum, bellum cum Æginetis intelligens. Hoc enim bellum, tunc conflatum, Græciæ fuit saluti, eo quod Athenienses mari dare operam coegit. (3) Sed naves hæ, ad quem comparatæ fuerant usum, in eum quidem non sunt adhibitæ: at ita tamen opportuno tempore in promptu fuere Græciæ. Has igitur naves, ante comparatas, tunc habuere Athenienses; præterque eas aliæ erant ædificandæ. (4) Et post acceptum oraculi responsum habita deliberatione decreverunt, deo obsequentes cum omnibus copiis naves conscendere, et mari, una cum eis ex Græcis qui ita vellent, excipere barbarum Græciam invadentem. Ista igitur, quæ dixi, oracula Athiensibus evenerant.
CXLV. Postquam vero in unum locum convenere quicumque ex Græcis Græciam incolentibus meliora sentiebant, ibi tum collatis inter se sermonibus, fideque data, de communi consilio placuit, primum rerum omnium componere inimicitias et mutua bella, quæ inter ipsos obtinerent. Erant autem et contra alios suscepta bella; maximum vero obtinebat inter Athenienses et Æginetas. (2) Deinde vero, quum rescivissent Sardibus cum exercitu esse Xerxem, placuit speculatores mittere in Asiam, qui res regis explorarent; tum et Argos mittere legatos, societatem adversus Persas conciliaturos; item alios in Siciliam mittere ad Gelonem Dinomenis filium, et in Corcyram, qui auxilia Græcis mittenda postularent; denique alios in Cretam: hoc consilio, ut, si fieri posset, in unum coalesceret Græcum omne genus, cunctique concordes junctis agerent viribus; quippe cunctis pariter Græcis imminente periculo. Dicebantur autem permagnæ esse res Gelonis, multo ampliores quam ullius populi Græci.
CXLVI. His ita decretis, depositis inimicitiis, primum speculatores mittunt in Asiam, tres viros. (2) Qui postquam Sardes venerunt, exercitumque explorarunt regis, deprehensi sunt, tortique a ducibus copiarum pedestrium, abducebantur supplicio adficiendi: capitis enim erant damnati. (3) Quod ubi Xerxes rescivit, improbata ducum sententia, satellitum nonnullos misit jussos ad se adducere speculatores, si vivos etiam nunc nacti essent. (4) Qui quum illos superstites invenissent, et in conspectum produxissent regis; tum vero rex, postquam ex eis quæsivit qua caussa venissent, imperavit satellitibus, ut circumducerent homines; pedestremque omnem exercitum et equitatum illis ostenderent, spectaculoque satiatos, in quamcumque vellent ipsi regionem dimitterent incolumes.
CXLVII. Ista imperans rex, hanc rationem adjecit, ut diceret, si periissent speculatores, nec præscituros fuisse Græcos quanto regis copiæ sint fama ampliores, nec ipsos magnum incommodum hostibus fuisse adlaturos tribus occisis viris: (2) verum hi si in Græciam redierint, videri Græcos, cognitis rebus ipsius, ante susceptam hanc expeditionem libertatem suam tradituros; atque ita ne opus quidem Persis fore, ut ducendi adversus illos exercitus molestiam sustineant. (3) Similis ista regis sententia fuit alteri huic. Quum Abydi Xerxes versaretur, conspicatus est naves frumentarias ex Ponto per Hellespontum navigantes, et Æginam atque Peloponnesum petentes. (4) Consiliarii igitur qui adsidebant ei, ut cognoverunt hostiles esse naves, capere illas erant parati, respicientes nutum regis, quando ille imperium esset daturus. Xerxes vero ex illis quæsivit, quorsum[TR17] navigarent. Qui ut dixere, «Ad tuos hostes, domine; frumentum eis advehentes:» (5) respondit ille: «Atque etiam nos eodem navigamus, quo hi, et aliis rebus et frumento instructi. Quid ergo mali hi faciunt, quod frumentum nobis adportent?» (6) Speculatores igitur, quos dixi, postquam omnia spectarunt et a Xerxe dimissi sunt, ita in Europam rediere.
CXLVIII. Græci contra Persam conjurati, postquam in Asiam speculatores mandarunt, porro Argos miserunt legatos. Aiunt autem Argivi, res tunc apud se in hunc modum esse gestas. (2) Statim ab initio cognitos ipsis fuisse adparatus quos adversus Græciam faceret Barbarus: quumque simul intellexissent operam daturos esse Græcos, ut sese in societatem contra Persas adsciscerent, legatos se misisse Delphos, qui ex deo quærerent, quidnam facientes optime consulturi essent rebus suis: (3) nuper enim sex millia de suis occisos esse a Lacedæmoniis et a Cleomene, Anaxandridæ filio; ea caussa legatos se misisse. Interrogantibus vero hoc responsum reddidisse Pythiam:
Finitimis invise, care immortalibus diis,
verutum intus tenens, cautus sede;
et capiti cave: caput enim corpus servabit.
(4) Hoc responsum sibi initio redditum a Pythia fuisse: deinde vero Argos venisse legatos; et adeuntes senatum, exposuisse mandata. (5) Ad ea Argivos respondisse, paratos se esse ea facere, si, composita cum Lacedæmoniis in triginta annos pace, dimidium imperii in universos socios ipsi obtinuissent: et æquum quidem esse, ut penes ipsos summa sit totius imperii; nihilominus autem contentos se dimidio fore.
CXLIX. Hæc aiunt senatum respondisse, tametsi Argivos oraculum vetuisset contrahere cum Græcis societatem: (2) et, metuentes licet oraculum, cupidos tamen fuisse fœdus in triginta annos cum Lacedæmoniis paciscendi, ut intra hos annos pueri ipsorum ad virilem pervenirent ætatem. Quodsi enim fœdus non conciliaretur, veritos esse, ne, si forte ad superius malum alia quædam calamitas in bello Persico accessisset, reliquum foret ut prorsus Lacedæmoniorum subjicerentur imperio. (3) Ad ista autem a senatu dicta eos ex legatis, qui Sparta erant missi, hæc respondisse: De fœdere quidem relaturos se ad multitudinem; de belli imperio autem mandatum sibi esse ut respondeant, dicereque se, duos sibi esse reges, Argivis vero unum: non posse igitur fieri, ut alteri utri regi Spartanorum abrogetur imperium. At, quin cum suis duobus Argivus æquum jus suffragii habeat, nihil impedire. (4) Ita, aiunt Argivi, non ferendam sibi visam esse Spartanorum arrogantiam, maluisseque se sub barbarorum esse imperio, quam Lacedæmoniis parere: edixisseque senatum legatis, ut ante solis occasum finibus suis excederent; id ni facerent, hostium loco habitum iri.
CL. Ista quidem his de rebus ipsi memorant Argivi. Est vero alia fama per Græciam vulgata; misisse Xerxem, priusquam expeditionem in Græciam susciperet, Argos caduceatorem. (2) Qui ubi advenit, in hunc modum locutus esse fertur: «Viri Argivi, rex Persarum hæc vobis dicit. Nos Persen existimamus, a quo progeniti sumus, fuisse Persei filium, Danaæ nepotem, natum ex Cephei filia Andromeda: ita igitur a vobis fuerimus oriundi. (3) Proinde æquum non est, ut aut nos progenitoribus nostris bellum faciamus, aut ut vos, aliis opem ferentes, contra nos in acie stetis; sed ut domi manentes, quietem agatis. Nam, si mihi ex sententia res successerint, nullos potiore loco, quam vos, habebo.» (4) Hæc audientes, Argivos magni fecisse: et statim quidem, nihil nec pollicitos esse Græcis, nec ab illis postulasse; sed, postquam eos ad societatem Græci invitarunt, tum vero, quum bene gnari essent Lacedæmonios secum non communicaturos esse imperium, dimidium illius postulasse, ut hoc prætextu utentes otium agerent.
CLI. Cum his etiam congruere, aiunt Græcorum nonnulli, aliam rem, quæ quidem multis post annis incidisse memoratur. Adfuisse tunc forte Susis Memnoniis, alterius cujuspiam rei caussa, legatos Atheniensium, Calliam Hipponici filium, ejusque collegas: (2) Argivos vero et ipsos, per idem illud tempus missis Susa legatis, ex Artaxerxe quæsivisse, utrum sibi adhuc firma maneat amicitia quam cum Xerxe conciliassent, an hostes ab illo judicentur. His regem Artaxerxem respondisse, utique firmam manere, neque se ullam civitatem sibi magis amicam, quam Argos, existimare.
CLII. Jam vero, an revera Xerxes caduceatorem Argos miserit ista dicentem; et an Argivorum legati, Susa profecti, Artaxerxem de amicitia interrogaverint; id equidem pro certo confirmare non possum: nec de his aliam pronuncio sententiam, nisi quam ipsi dicunt Argivi. (2) Cæterum hoc satis scio, si omnes homines propria mala in commune conferrent, cum aliorum malis illa permutaturi, fore ut unusquisque, propius inspectis aliorum malis, lubens rursus ea reportaret, quæ ipse attulisset. Ita nimirum non turpissime Argivi egerunt. (3) Ego autem dicere debeo quæ memorantur; nec vero omnibus utique fidem debeo adhibere: atque hoc idem in universam hanc Historiam dictum intelligi velim. Nam et hoc traditur, Argivos advocasse Persam in Græciam, quum male illis cessisset adversus Lacedæmonios bellum, quumque quidvis potius sibi accidere mallent, quam in tristi eo statu, quo tunc erant, manere. Atque hæc de Argivis hactenus.
CLIII. In Siciliam et alii a sociis missi legati venerunt, cum Gelone acturi, et a Lacedæmoniis missus Syagrus. (2) Gelonis hujus progenitor, Gelæ incola, ex Telo insula erat, contra Triopium sita: qui, quum a Lindiis ex Rhodo, duce Antiphemo, Gela conderetur, coloniæ fuerat socius. (3) Hujus posteri, procedente tempore, hierophantæ fuerunt Inferarum Dearum, et constanter idem munus tenuerunt; ad quod Telines, unus ex illorum majoribus, tali modo fuerat promotus. (4) Cives nonnulli Geloi, in seditione victi ab adversariis, in Mactorium oppidum confugerant supra Gelam situm. Hos Telines Gelam reduxit, nulla hominum manu adjutus, sed solis sacris harum dearum. Unde vero hæc sumpserit, aut quomodo nactus sit, dicere non possum. (5) Sed his fretus reduxit illos hac conditione, ut posteri ipsius hierophantæ illarum dearum essent. Quod autem audio rem tantam a Teline esse perfectam, id eo magis etiam miror, quod, quum talia non a quolibet homine patrari posse existimaverim, sed ab animo forti et virili robore debere proficisci, hic e contrario perhibetur a Siciliæ incolis effeminatus et mollis admodum homo fuisse. At is quidem ita munus hoc obtinuerat.
CLIV. Mortuo Cleandro, Pantaris filio, qui, postquam septem annis Gelæ fuerat tyrannus, a Sabyllo cive Geloo est interfectus; ibi tum Hippocrates, Cleandri frater, monarchiam suscepit. (2) Quo regnante Gelon, unus e posteris Telinis hierophantæ, cum aliis multis, et in his cum Ænesidemo Patæci filio, qui corporis custos fuit Hippocratis, ...... (3) Nec vero multo post Gelon ob virtutem præfectus universi equitatus nominatus est. Nam quum Callipolitas et Naxios oppugnaret Hippocrates, et Zanclæeos et Leontinos, itemque Syracusios et barbarorum multos; in cunctis his bellis præclare Gelonis virtus emicuit. (4) Earum autem quas dixi civitatum nulla, præter Syracusas, effugit quin in servitutem ab Hippocrate redigeretur. Syracusios vero, prælio victos ad Elorum fluvium, liberaverunt Corinthii et Corcyræi, conciliata pace in hanc conditionem, ut Camarinam Hippocrati traderent Syracusii: nam antiquitus Syracusiorum Camarina fuerat.
CLV. Postquam vero Hippocrati etiam, quum totidem annos quot Cleander frater regnasset, accidit ut ad Hyblam urbem, bellum gerens cum Siculis, occumberet; tunc nimirum hic Gelon, nomine quidem tenus opem ferens filiis Hippocratis Euclidi et Cleandro, quibus jam parere cives noluerant, re vera autem, prælio victis Gelois, solus ipse regnavit, Hippocratis filiis imperio fraudatis. (2) Quæ res quum ei præter spem successisset, deinde gamoros quos vocant Syracusiorum (id est prædiorum possessores) urbe ejectos a populo et a propriis servis, qui Cillicyrii vocantur, ex Casmena oppido Syracusas reduxit, atque ita hac quoque urbe potitus est: populus enim Syracusiorum adventanti Geloni et se et urbem tradidit.
CLVI. Syracusis potitus Gelon jam non tanti fecit Gelæ imperare: itaque hanc urbem fratri suo Hieroni permisit, ipse vero Syracusas quolibet modo munivit et auxit: erantque ei Syracusæ loco omnium. Et brevi hæc urbs crevit floruitque. (2) Nam et Camarinæos cunctos, Syracusas transductos, cives fecit, diruta Camarina urbe: et majore parte Geloorum civium eodem modo, quo Camarinæis, usus est. (3) Megarenses quoque Siciliam incolentes, quum ab illo oppugnati in deditionem venissent; opulentiores eorum, qui bellum contra eum suscitaverant, et ob id se perditum iri putabant, pariter Syracusas transduxit, civesque fecit; (4) plebem autem Megarensium, quæ belli non fuerat auctor, et nihil ab illo mali se passuram exspectabat, hanc item Syracusas perductam vendidit ea conditione, ut e Sicilia exportarentur. (5) Eodemque modo etiam Eubœensibus usus est Siciliam incolentibus, discreta plebe a locupletibus. Egit autem ita cum utrisque hac caussa, quod molestiæ et periculi plenum putaret, una cum plebe habitare. Tali modo potens tyrannus Gelon evaserat.
CLVII. Tunc vero, postquam Syracusas venere Græcorum legati, in conspectum Gelonis producti, hæc apud eum verba fecerunt: «Miserunt nos Lacedæmonii et Athenienses horumque socii, ad societatem adversus Barbarum te invitaturos. (2) Haud dubie enim hunc nosti Græciam invadentem; virum Persam, qui Hellesponto ponte juncto universas Orientis copias ex Asia transducturus est, et bellum illaturus Græciæ; caussam quidem prætexens, contra Athenas se ducere exercitum, in animo autem habens totam sibi Græciam subjicere. (3) Tu vero magna præditus es potentia, et haud minima pars Græciæ apud te est, quippe qui imperas Siciliæ. Succurre igitur liberantibus Græciam, cum eisque eam libera! (4) Etenim junctis Græciæ viribus omnibus magna contrahitur manus, et pares sumus invadenti hosti. Sin nostrûm alii nos produnt, alii vindicare nolunt, et exigua pars Græciæ sana est; tunc vero est verendum, ne Græcia pereat universa. (5) Noli enim existimare, si nos prælio victos Persa subegerit, non eumdem ad te pariter venturum; sed, priusquam istud accidat, tibi prospice. Nobs enim opem ferens, te ipsum tutum præstabis. Et rem bono consilio susceptam bonus plerumque sequi exitus solet.» Sic illi locuti sunt.
CLVIII. Gelon vero, vehementer illos increpans, in hunc modum respondit: «Viri Græci, arroganti utentes oratione ausi estis me hortari ut subsidio vobis veniam adversus Barbarum. (2) At iidem vos, quum prius ego vos rogavi, ut barbarorum exercitum mecum adgrederemini, quo tempore adversus Carthaginienses bellum mihi incumbebat, obtestatusque sum ut Doriei necem, Anaxandridæ filii, ab Egestæis commissam ulcisceremini, simulque adjutorem me vobis obtuli ad liberanda emporia, e equibus magna commoda fructusque ad vos redibant, nec mei caussa venistis ad opem mihi ferendam, neque ad ulciscendam Doriei cædem; et, per vos si stetisset, omnia hæc in barbarorum forent potestate. (3) At, postquam bene atque prospere mihi omnia cesserunt, nunc, ubi in vos versum est bellum, in vosque ingruit, ita demum memoria vos subiit Gelonis. (4) Verumtamen, quamvis a vobis turpiter fuerim contemptus, non ego vestrûm ero similis, sed paratus sum opem vobis ferre, ducentas præbiturus triremes, et vicies mille milites gravis armaturæ, bis mille equites, bis mille sagittarios, bis mille funditores, et bis mille cursorios equites leviter armatos: denique universo Græcorum exercitui frumentum me suppeditaturum, usque dum debellarimus, recipio. (5) At hac conditione hæc polliceor, ut dux et imperator sim Græcorum adversus Barbarum: alia conditione neque ipse venturus sum, nec alios missurus.»
CLIX. Hæc audiens non tulit Syagrus, et his verbis respondit: «Ingentia profecto lamenta tolleret Pelopides Agamemnon, si audiret Spartanis imperium ablatum a Gelone et Syracusiis. (2) Immo hujus conditionis ne porro mentionem facias, ut tibi tradamus imperium. Sed, si vis auxilio venire Græciæ, scito sub Lacedæmoniorum te fore imperio: id si tibi non placet, noli auxilio venire.»
CLX. Ad hæc Gelon, videns aversantem Syagri sermonem, postremam hanc illis proposuit conditionem: «Hospes Spartane, inquit, contumeliosa verba, in hominem projecta, iram solent excitare: at tu, quamvis contumelioso usus sermone, me tamen non induces ut in respondendo sim immodestus. (2) Quandoquidem vero vos tanto studio urgetis ut imperium teneatis, consentaneum est ut ego majori etiam studio, quam vos, mihi hoc postulem, quippe multo majorem exercitum multoque plures naves vobis adducturus. At quoniam adeo ardua vobis hæc conditio posita est, nos de eo quod prius postulavimus, nonnihil concedemus. (3) Si pedestribus copiis vos præfueritis, ego nauticis præero: sin vobis volupe est classi præesse, ego pedestribus præero copiis. Aut in alterutro horum adquiescere vos oportet, aut abire talibus sociis destitutos.» Hæc igitur Gelon proponebat.
CLXI. Verum antevertens Atheniensium legatus Lacedæmonium, his verbis illi respondit: «Rex Syracusiorum, non ducem petituros nos ad te Græcia misit, sed exercitum. Tu vero negas exercitum te missurum, nisi Græciæ imperes; nempe imperare illi cupis. (2) Quatenus igitur universi Græcorum exercitus ducatum tibi postulasti, satis nos Athenienses habuimus silentium tenere, bene gnari idoneum fore Laconem ad rationem tibi pro utrisque reddendam: nunc vero, ubi de universi imperii summa concedens, classis postulas imperium, sic tibi habe. (3) Si vel Laco tibi concederet classis imperium, nos non concederemus: nostrum enim hoc munus est, nisi Lacedæmonii id velint. His ergo, si classis obtinere imperium voluerint, non repugnamus: alii vero id concedemus nemini. (4) Sic enim frustra nos maximas Græcorum omnium nauticas copias paratas haberemus, si Syracusiis nos Athenienses imperio cederemus, qui populum exhibemus antiquissimum, solique sumus Græcorum qui numquam solum vertimus: quo de populo etiam Homerus poeta fortissimum virum ait ad Ilium venisse, et ordinasse instruxisseque exercitum. Quo minus reprehendendi sumus quod ista dicimus.»
CLXII. Tum vero Gelon, «Hospes Atheniensis, ait, vos videmini imperatores quidem habere, sed, quibus hi imperent, non habituros. Quoniam igitur nihil remittentes, omnia vultis tenere; ocyus hinc abire maturate, domumque reversi nunciate Græciæ, ver ei ex anno esse exemptum.» (2) Cujus dicti hæc sententia est, quam ille significare voluit: nempe satis constat, præstantissimam anni partem ver esse; suum autem exercitum præstantissimam partem dixit in Græcorum exercitu. Itaque Græciam, societate ipsius destitutam, comparavit cum anno, cui ver sit exemptum.
CLXIII. Legati igitur Græcorum, hisce cum Gelone actis, domum navigarunt. Atque ita tunc Gelon, timens quidem Græcis, veritusque ne superando Barbaro impares sint futuri, sed indignum et intolerabile existimans, ipsum, in Peloponnesum trajicientem, sub imperio esse Lacedæmoniorum, quum Siciliæ sit tyrannus; hanc quidem aspernatus est conditionem, sed aliam rationem est secutus. (2) Simul atque Persam intellexit transiisse Hellespontum, cum tribus navibus actuariis quinquaginta remorum Cadmum, Scythæ filium, genere Coum, Delphos misit, multis pecuniis et pacificis mandatis instructum, qui belli exitum exspectaret, et quidem, si vicisset Barbarus, pecunias ei et terram et aquam nomine Gelonis traderet; sin Græci vicissent, pecunias reportaret.
CLXIV. Cadmus hic antea, quum patri in regnum Coorum firmo rerum statu successisset, sua sponte, nullo imminente periculo, sola justitia ductus, in medio Cois deposuerat regnum, et in Siciliam migraverat. Ibi cum Samiis Zanclam urbem tenuit habitavitque, eam cujus nomen in Messanam mutatum est. (2) Hunc igitur Cadmum, qui isto modo in Siciliam venerat, Gelon propter reliquam etiam viri justitiam sibi perspectam, Delphos misit: isque præter alia justitiæ documenta etiam hoc non minimum a se editum reliquit, (3) quod, quum magnas in manibus haberet pecunias a Gelone sibi creditas, intervertere eas, quamquam nihil prohibebat, noluerit; sed, postquam pugna navali vicerant Græci, et Xerxes cum exercitu abierat, ipse etiam in Siciliam reversus pecunias omnes Geloni reportaverit.
CLXV. Memorant etiam Siculi, quamvis sub imperio futurum Lacedæmoniorum, vel sic tamen Gelonem subsidio venturum fuisse Græcis, nisi Terillus Crinippi filius, Himeræ tyrannus, a Therone Ænesidemi filio, Agrigentinorum monarcha, Himera ejectus, sub ipsum hoc tempus trecenta millia Pœnorum et Libyum et Iberorum et Ligurum et Helisycorum et Sardorum et Corsicanorum, horumque ducem Amilcarem Annonis filium, regem Carthaginiensium, in Siciliam transduxisset. (2) Nempe Amilcarem ad istam suscipiendam expeditionem induxerat Terillus pro hospitii jure opem ejus implorans: maxime vero eum commoverat Anaxilai studium, Cretinæ filii, qui, quum Rhegii esset tyrannus, traditis Amilcari filiis suis obsidibus, persuaserat ei ut in Siciliam trajiceret ad opem socero suo ferendam: filiam enim Terilli, nomine Cydippen, in matrimonio Anaxilaus habuit. Ita igitur Gelonem, aiunt, quum Græcis auxilio venire non potuisset, pecunias illas Delphos misisse.
CLXVI. Præterea hæc quoque memorant, eodem die in Sicilia Gelonem et Theronem Amilcarem Carthaginiensem prælio superasse, quo die Græci ad Salaminem Persam superarunt. (2) Amilcarem vero, qui a patre Carthaginiensis, a matre vero Syracusius fuit, et ob virtutem ad regiam dignitatem a Carthaginiensibus erat promotus; hunc, audio, postquam collatis signis victus est prælio, disparuisse: neque enim vivum, nec mortuum, usquam terrarum fuisse repertum, quamquam Gelon omnia deligentissime perquisiverit.
CLXVII. Narrant vero Pœni, probabili ratione utentes, barbaros cum Græcis in Sicilia ab solis ortu usque ad vesperam pugnasse; (eo enim usque extraxisse pugnam;) Amilcarem autem per id tempus in castris manentem sacra fecisse et perlitasse, integra corpora super ingente pyra cremantem; tum vero, quum, vinum forte infundens sacris, suos vidisset in fugam versos, se ipsum in ignem conjecisse, atque ita crematum nusquam comparuisse. (2) Eidem vero Amilcari, sive hac ratione, quam Pœni narrant, e conspectu hominum remoto, sive altera quam Syracusii tradunt, Carthaginienses et sacra faciunt et in omnibus civitatibus, quæ ipsorum sunt coloniæ, monumenta erexerunt, maximum vero in ipsa Carthagine. Sed hæc de Siculis rebus hactenus.
CLXVIII. Corcyræi vero aliud legatis responderunt, aliud fecerunt: nam et hos ad societatem invitarunt iidem qui in Siciliam erant missi; eademque oratione apud hos usi sunt qua apud Gelonem. (2) Et hi quidem statim polliciti sunt auxilia se missuros, dicentes non negligendam sibi esse salutem Græciæ quæ si periret, nihil aliud sibi fore reliquum, nisi ut proximo quoque die servitutem servirent: itaque, quanta maxima vi possent, illi esse succurrendum. (3) Ita speciose responderant. At ubi adfuit auxilia mittendi tempus, ibi tum, alia sentientes, naves quidem compleverunt sexaginta: sed ægre in altum provecti Peloponnesum adierunt, et circa Pylum et Tænarum Laconicæ terræ, inhibitis velis naves in alto tenentes, exspectarunt hi quoque exitum belli; minime quidem sperantes fore ut Græci superiores discedant, sed existimantes Persam ingenti reportata victoria universæ Græciæ imperio potiturum. (4) Itaque consulto id fecerunt, quo hæc et talia Xerxi dicere possent: «Nos, rex, quum Græci ad hujus belli societatem adsciscerent, qui copias non minimas habemus, et navium haud minimum numerum præbere poteramus, sed maximum post Athenienses, noluimus contra te arma ferre, aut quidquam quod ingratum tibi foret, facere.» Talia dicendo sperabant melius secum, quam cum aliis, actum iri: quod etiam eventurum fuerat, ut equidem opinor. (5) Adversus Græcos vero alia eis parata excusatio erat, qua etiam usi sunt. Accusantibus enim illos Græcis quod auxilia non misissent, dixerunt: complesse se quidem sexaginta triremes, sed ventis etesiis prohibitos esse Maleam circumvehi; ea caussa ad Salaminem non pervenisse, nec ullo pravo consilio factum esse, ut pugnæ navali non interfuerint. Ita hi Græcos eluserunt.
CLXIX. Cretenses, postquam eos ad belli societatem invitarunt Græci quibus id mandatum erat, hanc iniere rationem. Communi consilio Delphos missis legatis quæsiverunt ex deo, an ex usu ipsorum esset futurum, si opem ferrent Græciæ. (2) Quibus Pythia respondit: «Stulti conquerimini quantam vobis lacrimarum materiam propter auxilium Menelao latum immiserit Minos, iratus quod, quum Græci vobis ad ulciscendam ipsius in Camico patratam cædem operam suam non contulissent, vos illis ad vindicandam mulierem a barbaro viro e Sparta raptam socios vos adjunxistis!» Id responsum ubi ad se relatum Cretenses audivere, opem Græcis ferre supersederunt.
CLXX. Minoem quippe fama est, quum Dædalum quærens in Sicaniam venisset, quæ nunc Sicilia vocatur, violenta morte ibi occubuisse: interjecto autem tempore Cretenses hortante deo, universos præter Polichnitas et Præsios magna cum classe in Siciliam profectos, urbem Camicum, quam mea ætate Agrigentini incolebant, quinque annis continuis oppugnasse; ad extremum vero, quum nec capere urbem, nec diutius manere fame pressi possent, re infecta discessisse. (2) Eosdem deinde, narrant, circa Iapygiam navigantes, ingenti oborta tempestate ad terram fuisse adpulsos, fractisque navibus, quum nulla in Cretam redeundi ratio adpareret, ibi mansisse, et condita Hyria urbe, ex Cretensibus mutato nomine Iapyges Messapios, et ex insulanis incolas continentis esse factos: (3) tum deinde ex Hyria reliquas ab eisdem ductas conditasque esse colonias, quas longo interjecto tempore evertere conantes Tarentini ingentem cladem passi sunt, ut cædes hæc hominum Græci generis maxima fuerit omnium quas novimus, tam ipsorum Tarentinorum, quam Rheginorum. Ex Rheginis enim civibus, qui, a Micytho Chœri filio vi coacti, auxilio Tarentinis venerant, ea occasione perierunt tria millia; ipsorum vero Tarentinorum, qui obiere, non constabat numerus. (4) Micythus autem, qui minister fuit Anaxilai, Rhegii relictus erat ad administrandam urbem; idem qui deinde Rhegio pulsus, Tegeam Arcadiæ habitavit, et multas illas Olympiæ statuas dedicavit.
CLXXI. Sed hæc de Rheginis et Tarentinis in transcursu dicta sunto. In Cretam vero hominibus viduatam immigrasse, aiunt Præsii, alios homines, maximeque Græcos: tertia vero post Minois obitum generatione gestum esse bellum Trojanum, in quo non postremi ordinis adjutores Menelai Cretenses fuisse satis aiunt constare. (2) Pro ista vero opera Græcis navata, postquam a Troja rediissent Cretenses, famem pestemque et ipsis et gregibus ipsorum esse obortam; denique, desolata iterum Creta, tertios nunc Cretenses una cum his, qui e superioribus reliqui fuissent, eam habitare. Hæc igitur in memoriam illis revocans Pythia prohibuit auxilia Græcis mittere volentes.
CLXXII. Thessali primum necessitate coacti Medorum partes sequi cœperunt, postquam ostenderunt non sibi placere Aleuadarum artificia. Nam simulatque intellexerunt Persam esse in Europam trajecturum, nuncios in Isthmum miserunt, ubi convenerant legati a civitatibus meliora sentientibus delecti, qui pro salute Græciæ deliberarent. (2) Ad hos ubi venerant Thessalorum legati, hac oratione usi sunt: «Viri Græci, custodire oportet fauces Olympicas, quo Thessalia et universa Græcia a bello tuta præstetur. (3) Sumus quidem nos parati ad eas vobiscum custodiendas, sed et vos oportet validum mittere exercitum: etenim, nisi miseritis, scitote nos cum Persa fœdus esse inituros. Nec enim profecto æquum est, ut nos, qui ante reliquam Græciam adeo sumus expositi, soli pro vobis pereamus. (4) Quodsi vos opem ferre non vultis, nullam nobis necessitatem poteritis imponere; ultra vires enim cogi nemo potest: sed ipsi dabimus operam ut saluti nostræ aliqua ratione consulamus.» Hæc Thessalorum fuit oratio.
CLXXIII. Qua audita oratione decreverunt Græci pedestrem exercitum mari in Thessaliam mittere, qui fauces illas custodiret. Qui ubi collectus est exercitus, per Euripum navigavit; et postquam Alon Achaiæ Phthiolidis pervenit, in terram expositus, relictis ibi navibus, in Thessaliam ire perrexit: et in Tempe pervenit, ubi sunt fauces quæ ex inferiori Macedonia in Thessaliam ferunt secundum Peneum fluvium, qui inter Olympum montem et Ossam interfluit. (2) Ibi castra posuerunt collecta Græcorum circa decem millia gravis armaturæ: cum eisque Thessalorum erat equitatus. Imperator erat Lacedæmoniorum Euænetus, Careni filius, ex polemarchis electus, non quidem ex regia familia natus; Atheniensium vero, Themistocles Neoclis filius. (3) At nonnisi paucos dies hi ibi manserunt. Advenientes enim ab Alexandro Macedone, Amyntæ filio, legati suaserunt eis ut discederent, neu in his faucibus manentes conculcarentur ab invadente exercitu; quibus verbis illi multitudinem copiarum pedestrium nauticarumque significarunt. (4) His igitur ita suadentibus, quum salutare videretur consilium, satisque constaret bene adversus ipsos animatum esse Macedonem, paruerunt Græci. Mihi vero videtur metus fuisse, qui illis ut discederent suaserit, quum intellexissent aliam præter hanc esse viam qua in Thessaliam transire hostis posset, per superiorem Macedoniam et Perrhæborum fines juxta Gonnon urbem; qua etiam in Thessaliam transiit Xerxis exercitus. Græci igitur, naves suas repetentes, ad Isthmum retro sunt profecti.
CLXXIV. Hæc in Thessaliam expeditio suscepta est, quum rex in eo fuit ut in Europam ex Asia trajiceret, jamque Abydum pervenerat. Ita ergo Thessali, sociis destituti, studiose neque amplius dubitanter Medorum partes sunt amplexi, adeo et in ipsis rebus gerendis utilissimos sese regi præstiterint.
CLXXV. Græci postquam ad Isthmum pervenere, reputantes ea quæ ab Alexandro nunciata erant, deliberarunt qua ratione bellum administrarent, et quibus in locis sedes belli esset statuenda. (2) Vicit sententia, ut Thermopylarum fauces custodirentur: nam et angustiores has esse constabat quam illas per quas ex Macedonia in Thessaliam transitur, simulque propiores hæ erant ipsorum terræ; callem autem, per quem deinde factum est ut interciperentur Græci ad Thermopylas, ne esse quidem noverant, priusquam Thermopylas ingressi resciverunt a Trachiniis. (3) Decreverunt igitur, custoditis illis faucibus Barbarum introitu in Græciam prohibere, classem vero ad Artemisium terræ Histiæotidis mittere. Nam vicina inter se sunt ista loca, ut quid utrobique geratur facile cognosci possit; et locorum hæc ratio est.
CLXXVI. Artemisium ex aperto mari Thracico in angustum fretum coarctatur, quod est inter Sciathum insulam et continentem Magnesiæ: inde angustias illas excipit Artemisium littus Eubœæ, in quo est Artemidos (Dianæ) templum. (2) Fauces autem illæ, per quas ex Trachine in Græciam est introitus, ubi angustissimæ sunt, non ultra dimidiatum plethrum (quinquaginta pedes) patent. Nec vero ibi angustissimus locus universi hujus tractus est, sed ante et post Thermopylas: nam prope Alpenos, qui sunt post illas, nonnisi uni agendo vehiculo via patet; rursusque ante Thermopylas, ubi est Phœnix rivus, prope Anthelam oppidum, non nisi uni vehiculo patet iter. (3) Ab occidente vero Thermopylarum mons est præaltus, inaccessus præruptusque, ad Œtam tendens: ab oriente vero viæ, mare est et paludes. Sunt autem in his faucibus aquæ calidæ, quas Chytros (id est Lebetes) incolæ vocant; supra quas ara erecta est Herculi. (4) In hisce faucibus constructus erat murus, in quo olim porta fuerat. Murum illum Phocenses exstruxerant metu Thessalorum, qui ex Thesprotia venerant, terram Æolidem habitaturi, quam nunc possident. (5) Quum enim id agerent Thessali, ut vi subigerent Phocenses, muro isto exstructo hi sibi præcaverunt; atque etiam in viam, qua transitur, calidam aquam derivarunt, quo voraginosus fieret locus; quidlibet machinantes, ne in terram suam irrumperent Thessali. (6) Murus igitur ille antiquitus erat ædificatus, tunc vero majori ex parte corruerat vetustate: Græci autem restituere eum decreverunt, et ibi Barbarum introitu Græciæ prohibere. Abest autem proxime a via vicus, nomine Alpine: ex quo rei frumentariæ Græci prospicere statuerunt.
CLXXII. Hæc itaque loca haud dubie opportuna illis visa erant: atque adeo, provisis rebus omnibus, reputantes nec multitudine hominum ibi uti posse Barbaros, nec equitatu, excipere ibidem impetum invadentis Græciam hostis decreverunt. (2) Quumque cognovissent in Pieria esse Persam, ex Isthmo discesserunt et pedibus alii profecti sunt ad Thermopylas, alii mari ad Artemisium.
CLXXVIII. Dum ita Græci, bifariam divisi, occurrere hosti maturant; interim Delphenses, et sibi et Græciæ timentes, deum consuluerunt. Redditumque his est responsum, precibus votisque placarent ventos; hos enim magnos Græciæ fore adjutores. (2) Id acceptum responsum protinus Delphenses Græcis omnibus, qui libertatem tueri cupiebant, renunciarunt, eoque nuncio apud hos, quippe ad Barbari adventum vehementer trepidantes, immortalem inierunt gratiam. (3) Deinde iidem Delphenses ventis aram dedicarunt in Thyia, ubi locus sacer est Thyiæ, Cephissi filiæ, cujus de nomine locus iste nomen invenit, sacrificiisque illos placarunt. Atque etiam nunc ex oraculi jussu ventos placant Delphenses.
CLXXIX. Nauticus Xerxis exercitus, Therma urbe profectus, navibus decem optime navigantibus (quæ classem antecedebant) recta Sciathum trajecit; ubi in statione erant speculatoriæ tres naves Græcorum, Trœzenia, Æginensis, et Attica. Prospicientes autem hi naves barbarorum, fugæ sese mandant.
CLXXX. Et Trœzeniam quidem navem, cui præerat Praxinus, protinus capiunt insequentes barbari. Quo facto, ex classiariis eum qui forma cæteris præstabat, in proram navis deductum, mactant, faustum omen sibi ducentes pulcerrimum Græcorum, quem primum omnium cepissent. (2) Erat autem mactato huic nomen Leo; qui fortasse aliquatenus ex ipso etiam hoc nomine istum fructum percepit.
CLXXXI. Æginensis vero triremis, cui Asonides erat præfectus, trepidationem etiam quamdam injecit hostibus. Militabat enim in ea Pytheas, Ischenoi filius, qui fortissimum virum illo die se præstitit; et, postquam capta est navis, eo usque pugnans restitit, donec totus veluti in frusta esset concisus. (2) Quem Persæ, qui in illis navibus militabant, quum cadens non esset mortuus, sed spiraret adhuc, propter ipsius virtutem in vita servare maximi facientes, myrrhis vulnera viri curarunt, et fasciis ex byssina sindone obligarunt: (3) eumdemque, ut ad castra sua redirent, universo exercitui summa cum admiratione ostenderunt, benigneque cum eo egerunt: reliquos autem, quos in eadem navi ceperant, mancipiorum loco habuere.
CLXXXII. Ita igitur duæ ex illis navibus ab hostibus captæ sunt: tertia vero triremis, cui Phormus præerat Atheniensis, dum fuga se recepit, ad terram impacta est in Penei ostiis: et navi quidem potiti sunt barbari, viris autem non item. Hi enim, simulatque ad littus navem ejecerant, exsilire et per Thessaliam iter facientes redierunt Athenas. (2) Hæc Græci ad Artemisium castra habentes, per ignes ex Sciatho editos cognoverunt; et cognitis, territi ab Artemisio ad Chalcidem cum classe se receperunt, Euripum custodituri, relictis quidem speculatoribus in editis Eubœæ locis.
CLXXXIII. Ex decem, quas dixi, navibus hostium tres ad scopulum accesserunt inter Sciathum et Magnesiam interjectum, qui Myrmex (id est Formica) vocatur. (2) Super eo ubi barbari advectam lapideam columnam erexerunt, dein, ut jam nihil amplius navigationi obstabat, prætermissis ab regis ex Therma profectione undecim diebus, omnibus navibus Therma profecti, cursum versus Græciam continuarunt. (3) Scopulum autem illum, in medio fere freto situm, indicaverat eis Pammon Scyrius. Totum igitur diem navigantes barbari viam confecerunt usque ad Sepiadem terræ Magnesiæ et ad littus inter Casthanæam oppidum et Sepiadem oram interjectum.
CLXXXIV. Ad hunc usque locum, et usque Thermopylas, exsors malorum fuit Xerxis exercitus, et numerus quidem hominum, ut ego computando invenio, tunc adhuc hic fuit: quum naves ex Asia profectæ numero fuerint ducentæ et septem supra mille, veterem multitudinem ex singulis populis collectam reperio fuisse unum et ducenta quadraginta millia hominum cum quadringentis, ducenos in quaque navi viros supputando. (2) Erant autem in quaque illarum navium, præter indigenas classiarios, triceni viri Persæ, Medi, et Sacæ: quæ altera multitudo efficit homines tricies sexies mille, ducentos et decem. (3) Huic vero et superiori numero adjiciam etiam eos, qui in quinquaginta remorum navibus actuariis fuerunt; statuens in earum quaque, plus minus, fuisse octogenos. Collecta autem hujusmodi navigia fuerunt, ut jam ante demonstravi, ter mille: fuerint igitur in his ducenta quadraginta hominum millia. (4) Itaque navales hæ copiæ ex Asia transductæ numero fuere quingenta septemdecim hominum millia cum sexcentis et decem. (5) Jam peditatus fuit decies septies centenorum millium; equitatus vero millium octoginta. His adjiciam Arabes camelis vectos, et Afros agitantes currus; quorum summam statuo fuisse viginti millium. (6) Ita conficitur nauticarum et pedestrium copiarum numerus, in unam summam collatus, vicies ter centena et septemdecim hominum millia cum sexcentis et decem. (7) Hic est igitur copiarum numerus, quas ex Asia eductas diximus, non computato famulitio quod illas sequebatur, nec frumentariis navibus, et qui his vehebantur.
CLXXXV. Jam cum universo hoc, quem enumeravimus, exercitu simul computandus ille est, qui ex Europa est contractus: de cujus quidem numero non nisi ex mea opinione dicere possum. Ac naves quidem Græci Thraciam et vicinas Thraciæ insulas incolentes contulere centum et viginti: quibus ex navibus conficitur hominum numerus, viginti quattuor millia. (2) Pedestrium vero copiarum, quas contulere Thraces et Pæones et Eordi et Bottiæi et Chalcidicum genus et Brygi et Pieres et Macedones et Perrhæbi et Ænianes et Dolopes et Magnetes et Achæi Phthiotæ et quotquot Thraciæ oram maritimam habitant: copiarum, inquam, ex his populis contractarum numerum fuisse æstimo, trecenta hominum millia. (3) Quo numero cum illorum numero, qui ex Asia transducti sunt, in unam summam collato, conficitur universus numerus armatorum, sexies et vicies centena et unum et quadraginta millia, sexcenti et decem.
CLXXXVI. Tantus quum fuerit armatorum numerus, jam famulorum, qui hos sequebantur, eorumque qui in frumentariis erant navibus, et in reliquis utique navigiis exercitum comitantibus; horum, inquam, numerum non minorem, sed majorem etiam, puto fuisse quam numerum armatorum: (2) attamen parem hunc pono illi, et nihilo majorem, nec vero etiam minorem. Exæquato igitur horum numero cum numero illorum, prodit duplus numerus superioris. (3) Itaque quinquagies bis centena et octoginta tria millia ducentosque et viginti viros duxerat Xerxes Darii filius usque ad Sepiadem et ad Thermopylas.
CLXXXVII. Hi igitur universi exercitus Xerxis numerus fuit. Mulierum vero panificium curantium, et pellicum, et eunuchorum, nemo certum edere numerum possit, non magis quam equorum cæterorumque jumentorum impedimenta portantium, et canum Indicorum, quorum omnium immanis numerus castra secutus est. (2) Quare minime mirandum mihi videtur, fluminum nonnullorum aquam defecisse: sed illud potius miror, quo pacto cibaria suffecerint tot myriadibus. (3) Etenim inito calculo reperio, si unum tritici chœnicem unusquisque in diem, nec amplius, accepit, singulis diebus consumpta esse centena et dena millia medimnorum, insuperque medimnos trecentos et quadraginta: (4) quo in calculo non computavi id, quod mulieribus et eunuchis et jumentis et canibus tribui debuit. Tot autem quum fuerint virorum myriades, formæ præstantia et magnitudine corporis nemo ex omni hoc numero quam Xerxes ipse, dignior fuit qui tanto præesset imperio.
CLXXXVIII. Jam classis, postquam solutis navibus, ut supra dixi, secundo cursu ad littus terræ Magnesiæ pervenit, quod inter Casthanæam oppidum et oram Sepiadem interjectum est; priores quidem naves ad ipsam terram adpulerunt, reliquæ vero, quoniam non adeo late patebat littus, post illas in ancoris stationem ceperunt, mare spectantes, et octo deinceps ordinibus in quincuncem locatæ. (2) Ita quidem eam noctem transegere. Sub lucem vero, quum serenum ad id tempus cœlum tranquillusque fuisset aer, subito effervescente mari ingens coorta est tempestas vehemensque ventus subsolanus, quem Hellespontiam vocant hujus regionis incolæ. (3) Quotquot igitur ex his augescentem animadverterant ventum, et quibus per stationis rationem licuit, hi subductis in terram navibus a tempestate sibi caverunt, salvique et ipsi et eorum naves evaserunt. Quas vero naves nactus est ventus tenentes altum, harum alias ad Ipnos (id est Furnos) qui vocantur abripuit in Pelio monte, alias ad proximum littus adflixit: aliæ ad ipsam Sepiadem adlisæ sunt, aliæ ad Melibœam oppidum, aliæ ad Casthanæam ejectæ; eratque ineluctabilis vis tempestatis.
CLXXXIX. Fertur autem fama, Athenienses ex oraculi responso Boream invocasse, quum aliud illis adlatum fuisset responsum, jubens eos generum advocare auxilio. Boreas enim, ut Græci narrant, uxorem habuit Atticam, Orithyiam, Erechthei filiam. (2) Pro hac igitur adfinitate Athenienses, ut fama est, conjectantes Boream suum esse generum, quum Chalcide cum navibus insidiantes augescentem sensissent tempestatem, aut jam antea, sacrificiis placarunt invocaruntque Boream et Orithyiam, orantes ut auxilio sibi venirent, perderentque barbarorum naves, sicut antea ad Athon montem. (3) An igitur hanc ob caussam in barbaros stationem agentes ingruerit Boreas, non definiam: sed Athenienses quidem aiunt, et antea et tunc Boream ipsos juvisse, atque hæc effecisse: et, postquam domum sunt reversi, fanum statuerunt Boreæ ad Ilissum fluvium.
CXC. Hac calamitate, qui minimum numerum tradunt, naves periisse aiunt non minus quadringentas, homines autem innumerabiles, et rerum pretiosarum infinitam multitudinem; ita quidem, ut Aminocli Cretinæ filio, civi Magneti, qui circa Sepiadem prædia habuit, perquam utile fuerit hoc naufragium: is enim multa deinde aurea pocula, multaque argentea, in littus ejecta sustulit, arcasque etiam reperit cimeliis Persarum repletas, et infinita alia [aurea] pretiosa collegit. At idem vir, quamvis locuples repertis his rebus factus, felix tamen cæteroqui non fuit: quippe tristis etiam casus eum adflictabat, per filii necem.
CXCI. Onerariarum autem navium frumentum vehentium, reliquorumque minorum navigiorum, quæ interierunt, non constat numerus. Itaque duces classis, metuentes ne in se tanta calamitate adflictos Thessali impetum facerent, alto vallo ex naufragiis parato castra circumdedere. (2) Tres enim continuos dies tempestas duravit. Ad extremum vero Magi cæsis vento victimis, adhibitisque magicis incantationibus, ad hæc sacris Thetidi factis et Nereidibus, quarto die vim venti compescuerunt, sive is alioquin ipse sua sponte quievit. (3) Thetidi autem sacra fecerunt, quum ab Ionibus accepissent, ex hoc loco raptam illam fuisse a Peleo, et totam hanc oram Sepiadem eidem et reliquis Nereidibus sacram esse. Igitur ventus quidem quarto die quievit.
CXCII. Secundo vero die ab eo, quo primum coorta tempestas erat, speculatores ex Eubœæ promontoriis decurrentes Græcis de Persarum naufragio omnia significarunt. (2) Quibus rebus hi cognitis, Neptunum Servatorem precati, et votis libaminibusque factis, quanta celeritate poterant ad Artemisium redire maturarunt, sperantes nonnisi paucas naves sibi fore adversarias. (3) Hi igitur iterum ad Artemisium stationem ceperunt, hostem observantes: et Neptuni Servatoris cognomen ab illo tempore usque ad hunc diem apud Græcos in usu est.
CXCIII. Barbari, ut quievit ventus et compositi erant fluctus, deductis navibus, secundum continentem navigarunt: et Magnesiæ promontorium circumvecti, recta in sinum qui ad Pagasas fert tetenderunt. (2) Est in hoc sinu locus terræ Magnesiæ, ubi Herculem aiunt, postquam ex Argo navi aquatum missus fuisset, relictum esse ab Iasone ejusque sociis, quum Æam Colchicam ad auferendum aureum vellus navigarent. Illinc enim, aquati, soluturi erant in pelagus; qua de re nomen loco impositum est Aphetæ (id est locus unde solvitur). Hoc igitur in loco stationem cepit Xerxis classis.
CXCIV. Forte autem accidit, ut quindecim naves, quæ postremæ navigabant, longius in altum ejicerentur: quæ ut conspexerunt Græcorum naves ad Artemisium stantes, (2) suas esse naves rati barbari, cursu versus illas directo, medios in hostes inciderunt. Dux illarum navium fuit Sandôces Thamasii filius, Cymæ Æolicæ præfectus; quem superiore tempore rex Darius, quum judex fuisset regius, in culpa deprehensum, compertum nimirum quod accepta pecunia injustam sententiam pronunciasset, in crucem agi jusserat. (3) Et jam suspensus erat, quum Darius, rationem secum iniens rerum ab illo gestarum, reperit multo plura esse ejusdem merita in regiam domum, quam male facta: quod postquam Darius reperit, agnoscens properantius a se quam sapientius esse actum, solvi hominem jussit. (4) Ita ille supplicium a Dario sibi decretum effugit, superstesque fuit. At idem, nunc in Græcos delatus, non iterum erat elapsurus: ut enim adnavigantes hos Græci viderunt, cognito illorum errore, contra evecti, facile cunctos ceperunt.
CXCV. In una harum navium navigans Aridolis captus est, Alabandorum Cariæ tyrannus: in alia Paphiorum prætor Penthylus, Demonoi filius; qui quum duodecim naves ex Papho eduxisset, amissis illarum undecim tempestate ad Sepiadem ingruente, nunc una reliqua ad Artemisium navigans captus est. (2) Hos Græci, interrogatos quæ de Xerxis exercitu cognoscere cupiebant, vinctos in Corinthiorum Isthmum miserunt.
CXCVI. Ita igitur barbarorum classis, exceptis quindecim navibus, quibus præfuisse Sandocen dixi, ad Aphetas pervenit. (2) Xerxes autem cum pedestribus copiis, itinere per Thessaliam et Achaiam Phthiotidem facto, tertio etiam ante die in Maliensium fines erat ingressus. In Thessalia vero certamen instituerat inter suos equos et Thessalicum equitatum, cujus experiri virtutem voluit, quum rescivisset esse hunc præstantissimum totius Græciæ; et ex eo quidem certamine longe inferiores Græci equi discesserant. (3) Ex fluviis autem Thessaliæ unus Onochonus ad bibendum non satis aquæ præbuit exercitui: ex eis vero qui Achaiam perfluunt, etiam is qui illorum maximus est, Epidanus, non nisi ægre duravit.
CXCVII. Postquam Alum in Achaia Xerxes pervenerat, viæ duces omnia enarrare cupientes, indigenam famam ei retulerunt ad Jovis Laphystii fanum spectantem: Athamantem Æoli filium, consiliis cum Ino communicatis, Phrixo mortem esse machinatum, interjecto vero tempore Achæos ex oraculi responso posteris ejusdem hosce imposuisse labores: (2) quicumque hujus familiæ natu maximus est, ei introitu in prytaneum, quod leiton Achæi vocant, interdicunt; ipsique, ne ingrediatur, excubias agunt; qui si nihilo minus introivisset, nullo pacto exire ei prius licet quam ad aram ducatur ubi mactandus est. Ad hæc narrarunt, multos ex his, qui ita mactandi fuissent, sibi timentes, in aliam terram tamquam exsulatum abiisse: quorum si quis interjecto tempore rediisset, deprehendaturque prytaneum ingressus, eum mactari, coronis et infulis ornatum, et cum pompa eductum. (3) Teneri autem hac lege posteros Cytissori, Phrixi filii, ea caussa quoniam, quum Achæi ex oraculi responso lustrandæ terræ suæ caussa Athamantem Æoli filium mactaturi essent, adveniens ex Æa Colchidis hic Cytissorus illum liberaverit: hoc enim facto Cytissorum iram dei in posteros suos contraxisse. (4) His auditis Xerxes, ut ad lucum pervenit, et ipse eo abstinuit, et universo exercitui ut abstinerent edixit: et domum posterorum Athamantis pariter atque templum veneratus est.
CXCVIII. Hæc quidem in Thessalia et in Achaia gesta. Ex hisce dein regionibus Maliensium fines Xerxes ingressus est, ad sinum maris, in quo quotidie æstus maris accidit ei reciprocatio. (2) Juxta hunc sinum est locus campestris, partim latus, partim vero admodum angustus. Circa illum locum montes præalti et inaccessi, Trachiniæ petræ dicti, universam Maliacam terram includunt. (3) Primum ad hunc sinum oppidum, ex Achaia venienti, Anticyra est; juxta quam Spercheus fluvius, ex Ænianibus profluens, in mare influit. Ab hoc, interjectis viginti stadiis, alius fluvius est, cui nomen Dyras; quem fama est emersisse ad ferendam Herculi, quum cremaretur, opem. Ab hoc, rursus viginti stadiis interjectis, alius fluvius est, nomine Melas.
CXCIX. Ab hoc Melane fluvio quinque stadia Trachis urbs abest. Eodemque loco, ubi Trachis sita est, latissime patet hæc regio a montibus ad mare: est enim planities vicies bis mille plethrorum. (2) Est autem in monte, qui Trachinium agrum præcludit, divortium a meridie Trachinis, per quod divortium Asopus fluit juxta montis radicem.
CC. Est item alius fluvius a meridie Asopi, Phœnix, non magnus; qui postquam ex his montibus defluxit, Asopo miscetur. Prope hunc Phœnicem fluvium arctissimus est hujus tractus locus: quippe una sola via ibi munita est, qua nonnisi singulis plaustris transitus patet. A Phœnice vero fluvio quindecim sunt stadia ad Thermopylas: (2) tum in intervallo, quod est inter Phœnicem fluvium et Thermopylas, vicus est nomine Anthela, præter quem præterfluens Asopus in mare evolvitur: et circa eumdem vicum latius est spatium, in quo stat templum Cereris Amphictyonidis, et sedes sunt Amphictyonibus paratæ, et ipsius Amphictyonis templum.
CCI. Jam Xerxes in Trachinio campo terræ Maliacæ castra posuit: Græci vero in ipso transitu. Nominatur autem hic locus a plerisque quidem Græcis Thermopylæ, incolæ vero et finitimi nude Pylas dicunt. (2) Itaque utrique in his locis castra habebant: occupabat autem Xerxes totum spatium septemtrionem versus a Thermopylis usque Trachinem pertinens; Græci vero ea quæ in hac continente versus Notum et meridiem sita sunt.
CCII. Græci vero hoc in loco Persam exspectantes, hi fuere: Spartani trecenti graviter armati: tum Tegeatæ et Mantinenses mille, utrorumque quingenti: ex Orchomeno Arcadiæ centum et viginti, et ex reliqua Arcadia mille; (2) tot Arcades fuere: Corinthii vero quadringenti: ex Phliunte ducenti; ex Mycenis octoginta. Hi sunt qui ex Peloponneso adfuerunt. Ex Bœotis vero, Thespienses septingenti, et Thebani quadringenti.
CCIII. Præter hos vero evocati aderant Locri Opuntii omnibus copiis, et Phocenses mille. Ipsi enim Græci missis legatis hos advocaverant, dicentes, tamquam antecursores sese venisse ante alios, exspectari vero reliquos socios in proximum quemque diem, et maris tutelam sibi curæ esse, custodirique illud ab Atheniensibus et Æginetis reliquisque in classem designatis. Nihil autem illis esse gravius metuendum: (2) non enim deum esse, qui Græciam invadat, sed hominem: nullum autem nec esse nec futurum esse mortalem, cui, ex quo natus sit, malum nullum acciderit; immo maximis accidere maxima. Debere itaque etiam illum, qui Græciam invadat, mortalis quum sit, gloria sua excidere. His auditis, illi Trachinem auxilio Græcis venerunt.
CCIV. His igitur et alii quidem ex quaque civitate duces præerant; sed, quem maxime cuncti admirabantur, et penes quem summa erat totius imperii, Lacedæmonius fuit Leonidas, genus ab Hercule ducens hac majorum serie: pater Anaxandrides fuit, avus Leon: tum reliqui progenitores, Eurycratides, Anaxander, Eurycrates, Polydorus, Alcamenes, Telecles, Archelaus, Hegesilaus, Doryssus, Leobotes, Echestratus, Agis, Eurysthenes, Aristodemus; Aristomachus, Cleodæus, Hyllus, Hercules. Is Leonidas regnum Spartæ necopinans erat adeptus.
CCV. Quum enim duo illi fratres essent natu majores, Cleomenes et Dorieus, procul habuerat cogitationem regni adipiscendi. Sed Cleomene sine mascula prole defuncto, quum jam tum Dorieus etiam non amplius in vivis esset, quippe in Sicilia mortuus, ita ad Leonidam regnum pervenit, quoniam et major natu erat Cleombroto, Anaxandridæ filio natu minimo, et Cleomenis etiam filiam in matrimonio habebat. (2) Is igitur ad Thermopylas erat profectus cum delectis ab ipso trecentis illis, justæ ætatis viris, et quibus domi liberi erant. Adsumpserat autem, priusquam advenisset, Thebanos quoque illos quorum numerum supra declaravi, quibus Leontiades præerat, Eurymachi filius. (3) Quos solos ex Græcis adsumere ea caussa properaverat Leonidas, quod accusabantur Thebani vehementer cum Medis sentire. Invitaverat igitur eos ad armorum societatem, cognoscere cupiens, utrum missuri essent secum socios, an ex aperto repudiaturi Græcorum societatem: et illi, aliud licet sentientes, miserant.
CCVI. Et Leonidam quidem cum his, qui cum eo erant, primos omnium miserant Spartani hoc consilio, ut et reliqui socii, his conspectis, adversus hostes proficiscerentur, neque ipsi pariter Medorum sequerentur partes, si cunctari Spartanos intellexissent. Deinde vero, quum Carnea nunc obstarent, peractis festis diebus, custodia Spartæ relicta, cum omnibus copiis occurrere decreverant hosti. (2) Similiter vero etiam reliqui socii facere constituerant: qui, quum in idem ipsum tempus, quo hæc gerebantur, Olympias incideret, rati non tam cito ad Thermopylas armis decretum iri, antecursores interim miserunt. Tale igitur horum fuit consilium.
CCVII. Jam, qui ad Thermopylas fuere Græci, ubi haud procul ab introitu fuit Persa, timore perculsi de receptu consultare cœperunt. Et reliquis quidem Peloponnesiis placuit, abire in Peloponnesum, et Isthmum custodire. (2) Leonidas vero, sententiam istam vehementer indignatis Phocensibus et Locris, de communi horum consilio manere ibi decrevit, legatosque per civitates dimittere qui ab illis auxilia arcesserent, quandoquidem nimis exiguus ipsorum numerus esset ad prohibendum Medorum exercitum.
CCVIII. Dum hi ita consultant, interim Xerxes equitem misit speculatorem, qui et numerum eorum, et quid facerent, exploraret. Audierat enim, quum adhuc in Thessalia esset, collectum hoc loco stare exiguum exercitum, cujus duces sint Lacedæmonii et Leonidas, ab Hercule genus ducens. (2) Ut ad castra accessit eques, contemplatus est, spectavitque non totum quidem exercitum; nam, qui intra murum erant, quem a se instauratum Græci custodiebant, hos conspicere non potuit: exteriores vero observavit, qui ante murum stationem habebant. (3) Erant autem tunc forte extra murum locati Lacedæmonii. Horum igitur alios vidit gymnasticis exercitationibus vacantes, alios comam pectentes. Miratus eques spectaculum, cognito hominum numero, omnibusque rebus adcurate perceptis, rediit per otium, nemine persequente, sed omnibus eum prorsus contemptui habentibus. Reversus, Xerxi cuncta quæ viderat renunciavit.
CCIX. Quibus auditis, conjectare Xerxes non potuit id quod res erat, comparare sese hos homines ad pereundum postquam perdidissent ipsi quam plurimos potuissent: sed, quum ridicula facere ei viderentur, Demaratum ad se vocavit, Aristonis filium, qui in castris aderat. (2) Is ubi advenerat, de singulis eum interrogavit Xerxes, cognoscere cupiens quid esset quod facerent Lacedæmonii. Et ille, «Audisti me, inquit, jam ante, quum adversus Græciam proficisceremur, de his viris disserentem; at risui me habuisti quum audiebas dicentem tibi quemnam fore harum rerum exitum præviderem. Mihi enim, rex, summa contentio est, veritatem adversus te colere. (3) Audi igitur etiam nunc. Adsunt hi viri, de introitu nobiscum pugnaturi, et ad hoc se comparant. Hic enim apud illos mos obtinet: quando vitæ discrimen sunt adituri, tunc capita curant. (4) Scito vero: si hosce, et eos qui Spartæ manent, subegeris; nullus alius hominum populus est, qui adversus te, rex, manus tollere sustineat. Nunc enim cum regno inter Græcos præclarissimo tibi res est, et cum viris fortissimis.» (5) Quæ dicta, quum prorsus incredibilia Xerxi viderentur, iterum quæsivit, quo tandem pacto tam exigua hominum manus suo exercitui esset repugnatura. Et ille, «Rex, inquit, age mecum ut cum homine mendaci, nisi hæc ita eventura sunt ut ego dico.»
CCX. Hæc Demaratus dicens Xerxi non persuasit. Itaque quattuor rex intermisit dies, assidue illos sperans fuga se recepturos. Quinto vero die, quum illi non recessissent, sed per obstinatam, ut Xerxi videbantur, impudentiam temeritatemque manerent, iratus rex Medos et Cissios adversus illos misit, dato mandato ut vivos caperent et in conspectum suum adducerent. (2) Ut vero in Græcos cum impetu irruerunt Medi, multi ex eis cecidere: quibus successere alii, nec se recepere, quamvis magna clade accepta: ostenderuntque cuilibet, maxime vero regi ipsi, multos quidem homines esse, sed paucos viros. Præliati sunt autem per totum diem.
CCXI. Postquam ita male accepti sunt Medi, tum hi quidem in castra se recepere: et Persæ eis succedentes, quos Immortales rex adpellabat, quibus præerat Hydarnes, in hostem iverunt; quasi hi utique facile confecturi rem essent. (2) Ut vero hi quoque pugnam cum Græcis conseruere, nihilo amplius, quam Medi, promoverunt, sed eamdem habuere sortem; quippe in angusto transitu pugnantes, ubi explicari multitudo non poterat, et hastis utentes brevioribus quam Græci. (3) Lacedæmonii vero memorabilem ediderunt pugnam, quum aliis rebus ostendentes peritos sese cum imperitis congredi, tum quod subinde terga verterent, veluti fugam capessentes universi, deinde vero, quando fugientibus Persæ cum clamore strepituque instabant, ipsique jam in eo erant ut deprehenderentur, subito conversa acie hosti sese opponerent, atque ita innumerabilem Persarum prosternerent multitudinem. Ceciderunt autem ibi Spartanorum etiam nonnulli. (4) Postquam vero, quamvis magno conatu, et turmatim et quovis modo impetum facientes, nulla parte introitus potiri Persæ potuerunt, postremo hi quoque retrogressi sunt.
CCXII. Dum ita conflictabantur, fertur Xerxes, quum spectandi caussa haud procul abesset, ter de solio suo exsiliisse, metuens nempe suo exercitui. (2) Tunc igitur ita pugnatum est. Postridie vero ejus diei nihilo felicius barbari pugnaverunt. Quum enim exiguus esset Græcorum numerus, rati barbari confectos esse illos vulneribus, neque vires amplius ad resistendum habituros, denuo eos adgressi sunt. (3) At Græci, per ordines perque populos digesti, in vicem cuncti pugnarunt, Phocensibus exceptis: hi enim in monte erant locati, semitam custodituri. Ubi vero nihilo melius, quam pridie, Persæ rem sibi viderunt succedere, abscesserunt.
CCXIII. Ibi tunc regem, quidnam consilii caperet incertum, convenit Ephialtes, Eurydemi filius, Maliensis, ingens ab illo præmium se relaturum sperans, indicavitque ei semitam per montes ad Thermopylas ferentem; atque ita Græcos prodidit, stationem ibi habentes. (2) Idem postea, metu Lacedæmoniorum, in Thessaliam profugit: exsulantisque caput proposita pecunia proscriptum est a Pylagoris, quum Amphictyones ad agendum Pylæum conventum essent congregati. Interjecto vero tempore, quum Anticyram rediisset, ab Athenade Trachinio occisus est. (3) Et interfecit quidem Ephialten Athenades aliam ob caussam, quam in sequentibus historiis exponam: at nihilo minus tamen præmio honoratus est a Lacedæmoniis. Ita igitur Ephialtes postea periit.
CCXIV. Fertur autem etiam alia fama, Onetam Phanagoræ filium, Carystium, et Corydalum Anticyrensem cum rege sermones illos habuisse, et Persas circum montem illum circumduxisse; mihi neutiquam credibilis. (2) Nam falsam esse partim inde colligi oportet, quod Græcorum Pylagori, quos utique præ cæteris compertam habuisse rei veritatem consentaneum est, non Onetæ et Corydali caput proscripserunt, sed Ephialtæ Trachinii; tum, quod Ephialten novimus ob hanc culpam exsulasse. (3) Cæterum cognita quidem hæc semita Onetæ quoque, quamquam non Maliensi, esse potuit, si hanc regionem sæpius adierat: at enimvero Ephialtes est, qui hostes per semitam illam circa montem circumduxit: hunc hujus culpæ reum scribo.
CCXV. Xerxes, ea probans quæ se effecturum pollicitus Ephialtes erat, vehementer gavisus, sine mora Hydarnen et qui sub ejus ductu erant misit: et illi sub noctem, quo tempore accenduntur lucernæ, e castris profecti sunt. (2) Invenerant illam semitam indigenæ Malienses; eaque reperta Thessalis adversus Phocenses itineris duces fuerant, quo tempore Phocenses introitum in suam regionem opposito obstruxerant muro, atque ita tutos se a bello præstiterant: atque ex illo inde tempore adparuit illa usui nulli esse Maliensibus.
CCXVI. Est autem callis hujus per montem ferentis ratio hæc: incipit ab Asopo fluvio, ubi ille per montium divortium perfluit; est autem monti, per quem semita transit, semitæque ipsi idem nomen, Anopæa: fertque hæc Anopæa secundum dorsum montis, et desinit circa Alpenum, primum oppidorum Locrensium versus Malienses, eo loco ubi Melampygus qui dicitur lapis est, suntque Cercopum sedes: ubi etiam angustissimus callis est.
CCXVII. Hac igitur semita, quam descripsi, Persæ trajecto Asopo totam noctem iter fecerunt, a dextra habentes Œtæorum montes, a sinistra vero montes Trachiniorum: et illuxit aurora, quum ad summum montem pervenerunt. (2) Hoc igitur loco montem custodiebant, ut etiam ante demonstravi, Phocenses mille graviter armati, et suam regionem tutantes, et callem custodientes. (3) Inferior enim introitus ab eis, quos dixi, custodiebatur: semitam autem, quæ fert per montem, Phocenses custodiebant, qui Leonidæ ultro hanc operam receperant.
CCXVIII. Adscendentes quidem latuerant Persæ, quum quercubus totus obsitus mons esset: postquam vero adscenderant, hoc modo adventantes illos cognovere Phocenses, quum tranquillum esset cœlum, propter folia sub pedibus strata multus, ut res fert, ortus strepitus excitavit eos ut ad arma concurrerent: et protinus barbari adfuerunt. (2) Qui ubi armatos conspexere viros, mirati sunt, quod, quum neminem sibi putassent occursurum, in exercitum incidissent. Ibi tum Hydarnes, veritus ne, qui Phocenses erant, Lacedæmonii essent, quæsivit ex Ephialte, cujus populi is esset exercitus: et ubi quod res erat audivit, in aciem Persas instruxit. (3) At Phocenses, quum multis crebrisque telis ferirentur, rati non nisi adversus se hos esse profectos, arrepta fuga in summum montis verticem se receperunt, ad occumbendam mortem parati. (4) Hi igitur ita erant animati: at Persæ, qui cum Ephialte et Hydarne erant, nullam Phocensium rationem habentes, descendere de monte properarunt.
CCXIX. Qui ad Thermopylas erant Græci, his primum Megistias vates, inspectis victimis, prædixerat mortem primo mane eis instantem: deinde advenere etiam transfugæ, circuitum hostium nunciantes: (2) hi, quum adhuc tunc nox esset, significaverunt: tertio autem speculatores diurni, de summitatibus montium decurrentes, illucescente jam die, idem indicium fecere. Ibi tum Græci, quid sibi faciendum esset deliberantes, in diversas abiere sententias, aliis contendentibus non deserendam esse stationem, aliis contra nitentibus. (3) Hinc soluto consilio, discesserunt alii, et suam quisque in civitatem tendens dispersi sunt: alii vero parati erant cum Leonida manere.
CCXX. Dicunt autem, ipsum Leonidam illos dimisisse, ne perirent curantem; se autem et præsentes Spartanos non decere dicentem deserere stationem ad quam custodiendam principio missi essent. (2) Et ego quoque quam maxime in hac sum sententia, Leonidam, quum minime promptos esse socios vidisset, nec ad subeundum secum periculum ultro paratos, abire illos jussisse; sibi autem, ut abiret, inhonestum judicasse. (3) Contra, si maneret, ingens eum gloria manebat, et Spartæ felicitas non exstinguebatur. Etenim Spartanis, jam in primo hujus belli initio oraculum consulentibus, responderat Pythia, aut eversum iri Lacedæmonem a barbaris; aut regem ipsorum periturum. (4) Hoc eis illa responsum versibus hexametris comprehensum dederat, his verbis:
Vobis, o spatiosæ Spartæ incolæ,
aut ingens urbs gloriosa a viris Persis
evertitur; aut, si non hoc, ab Hercule oriundum
flebunt mortuum regem Lacedæmonis fines.
Nec enim sustinebit eum taurorum robur leonumque
contra stantium; Jovis enim ille robur habet; eumque dico
non iri repressum prius, quam horum alterutrum fuerit sortitus.
(5) Igitur Leonidam, hæc reputantem, cupientemque solis Spartanis sempiternam adquirere gloriam, dimisisse potius arbitror socios illos qui abiere, quam ipsos per se ab illo dissentientes, ita spreta omni militari disciplina abiisse.
CCXXI. Cujus rei mihi hoc etiam haud minimum documentum est, quod non modo reliqui dimissi sunt, sed quod satis constat, vati etiam exercitum sequenti, Megistiæ Acarnani, genus a Melampode derivanti, eidem qui e victimis eventura illis prædixerat, missionem dedisse Leonidam, veritum ne cum ipsis periret. At ille, quamquam missionem nactus, non tamen discessit; sed filium, militiæ hujus socium, qui unicus illi natus erat, dimisit.
CCXXII. Cæteri igitur socii dimissi abierunt, mandato Leonidæ obsequentes. Thespienses vero et Thebani soli apud Lacedæmonios manserunt. (2) Et Thebani quidem nolentes et inviti manserunt; retinuit eos autem Leonidas, obsidum loco habens: Thespienses vero summa sua voluntate; neutiquam enim Leonidam et qui cum illo erant se deserturos abscessurosque aiebant, sed apud illos mansuros mortemque cum eisdem occubituros. His præerat Demophilus, Diadromæ filius.
CCXXIII. Orto sole, Xerxes libamina fecit: deinde aliquamdiu moratus, quo tempore forum maxime frequentari hominibus solet impressionem in hostem facere instituit: ita enim significatum ei ab Ephialte erat. Nam descensus de monte brevior est, atque iter inde ad Thermopylas compendiosius, quam circuitus et adscensus montis. (2) Barbari igitur, qui cum Xerxe erant, in hostem perrexerunt: et Græci cum Leonida, utpote ad mortem ire parati, jam multo longius, quam ante, in spatiosiorem faucium partem progressi sunt. (3) Nam muri quidem munimentum custodiebatur; superioribus vero diebus in ipsas etiam fauces progressi pugnaverant. Nunc igitur, quum extra angustias consererent pugnam, ingens hostium cecidit multitudo. Etenim manipulorum duces, flagellis a tergo instantes, et unumquemque cædentes, ad ulterius progrediendum suos concitabant. (4) Itaque eorum multi in mare incidentes perierunt; multo vero plures, alii ab aliis, vivi conculcati sunt: nec ulla ratio habebatur pereuntium. Nam Lacedæmonii, quum imminere sibi mortem ab his qui montem circumiverant non ignorarent, quanta maxima poterant fortitudinis specimina adversus barbaros ediderunt, nullo modo parcentes sibi, ac furiosorum in morem pugnantes.
CCXXIV. Hastæ quidem jam tunc plerisque fractæ erant, et gladiis illi Persas conficiebant. (2) In eo labore, ab altera parte, Leonidas fotissime pugnans cecidit, cum eoque alii illustres Spartani; quorum ergo, ut dignorum virorum, nomina sciscitatus sum cognovique: rescivi vero etiam omnium nomina trecentorum. (3) Ab altera parte, ex Persis ibidem et alii multi illustres ceciderunt viri, et in his duo Darii filii, Abrocomes, et Hyperanthes, quos ex Phrataguna Artanis filia Darius susceperat. (4) Artanes autem frater fuerat Darii, Hystaspis filius, Arsamis nepos. Is Dario filiam suam elocans, simul totam suam domum ei donaverat, quum unica ipsius proles illa esset.
CCXXV. Igitur duo Xerxis fratres ibi ceciderunt pugnantes super Leonidæ cadavere, de quo acre fuit inter Persas et Lacedæmonios certamen: donec ad extremum sua virtute Græci illud subtraxerunt, quater in fugam versis adversariis. Ita pugnatum est, donec qui cum Ephialte erant advenere. (2) Quos ubi accedere intellexerunt Græci, tum vero mutatum certamen est. Tunc enim in angustias viæ se receperunt, et murum etiam prætergressi, ubi ad tumulum venerunt, qui in introitu angustiarum est, ubi nunc lapideus leo stat in Leonidæ memoriam, ibi confertim consederunt exceptis Thebanis cæteri omnes. (3) Eodemque loco gladiis sese defendentes, quibus gladii supererant, alii manibus dentibusque depugnantes, obruti sunt barbarorum telis, partim subruta muri munitione ex adverso ingruentium, partim ex circuitu undique circumstantium.
CCXXVI. Tales quum se præstiterint Lacedæmonii et Thespienses omnes, fortissimus tamen ex his fuisse dicitur Dieneces Spartanus: quem aiunt, priusquam cum Medis congrederentur, verbum illud dixisse, quum Trachinium quemdam audivisset dicentem, quando barbari tela emiserint, multitudine telorum solem iri obscuratum; tantam enim esse hostium multitudinem. (2) Hunc igitur, nihil perterritum, sed aspernantem Medorum multitudinem, respondisse aiunt, fausta omnia Græcis nunciare hospitem Trachinium; quandoquidem sole telis Medorum obscurato, in umbra sint pugnaturi, non in sole. Hæc et ejusdem generis alia dicta, aiunt, Dienecem Lacedæmonium fortis animi monumenta reliquisse.
CCXXVII. Post hunc fortissimos se præstitisse memorant Lacedæmonios duos fratres, Alpheum et Maronem, Orsiphanti filios. Ex Thespiensibus vero præcipuam laudem abstulit vir, cui Dithyrambus nomen fuit, Harmatidæ filius.
CCXXVIII. Sepulti sunt omnes eodem loco quod ceciderunt, et tam in horum honorem, quam in illorum qui ante ceciderant quam dimissi a Leonida socii abierunt, hæ inscriptiones positæ sunt:
Cum trecentis olim myriadibus hic pugnarunt
ex Peloponneso quattuor millia virorum.
(2) Hæc in honorem omnium posita inscriptio est; in Spartanorum vero memoriam privatim ista:
Hospes, nuncia Lacedæmoniis, hoc loco nos
jacere, dictis illorum obsequentes.
In Lacedæmonios igitur hoc; in vatem vero istud:
Monumentum hoc illustris Megistiæ, quem olim Medi
Spercheo fluvio occiderunt trajecto,
vatis, qui instans tunc fatum probe cognitum habens,
deserere tamen Spartæ duces non sustinuit.
(3) Inscriptionibus istis et columnis, excepto vatis epigrammate, Amphictyones illos honorarunt: vatis vero Megistiæ epigramma Simonides posuit, Leoprepis filius, pro hospitii familiaritate.
CCXXIX. Narrant, ex trecentis illis Spartanis duos viros, Eurytum et Aristodemum, quum, si commune voluissent consilium sequi, potuissent ambo aut simul salvi Spartam redire, ut qui a Leonida e castris dimissi decubuerant in Alpenis, vehementi oculorum dolore laborantes; aut, si redire ad commilitones voluissent, mortem potuissent obire cum reliquis: (2) hos igitur, narrant, quum alterutrum horum licuisset eligere, noluisse commune sequi consilium; sed, inter se dissentientes, Eurytum, cognito Persarum per montem circuitu, arma postulasse, captisque armis jussisse helotam suum ad pugnantes se ducere; et, postquam ad illos pervenit, helotam quidem fuga salutem petiisse, ipsum vero in hostium agmen irruentem occubuisse: Aristodemum autem, deficientem animo, remansisse. (3) Quodsi igitur unus Aristodemus oculorum morbo laborasset, eaque caussa Spartam rediisset, aut si ambo simul reversi essent, Spartani (ut mihi videtur) nullam in eos iram erant exercituri: nunc vero, quum alter periit, alter, qui in eadem caussa fuerat, mori recusavit, necessario vehementer irasci Aristodemo debuerunt.
CCXXX. Alii igitur, hoc modo hacque occasione Aristodemum, memorant, salvum Spartam evasisse: alii vero aiunt, ad deferendum nuncium quemdam missum eum fuisse e castris, et, quum pugnæ deinde interesse potuisset, noluisse, sed in via moratum, superstitem fuisse; socium autem, qui simul cum cum eo missus fuerat, ad pugnam rediisse, in eaque occubuisse.
CCXXXI. Quidquid est, Lacedæmonem reversus Aristodemus probro et ignominia notatus est, atque ita infamis habitus, ut nemo Spartanorum lumen ei accenderet, nec cum eo colloqueretur, utque per ignominiam trepidus Aristodemus nominaretur. Sed idem vir in pugna ad Platæas culpam, quæ eum premebat, dissolvit totam.
CCXXXII. Memorant etiam, alium ex trecentis, nomine Pantiten, quum ad deferendum nuncium in Thessaliam fuisset missus, superstitem fuisse; eumdem vero, quum Spartam reversus ignominia esset notatus, voluntario suspendio vitam finiisse.
CCXXXIII. Thebani vero, quibus dux præerat Leontiades, hactenus quidem a Græcorum partibus stantes, necessitate coacti, adversus regis exercitum dimicaverant. (2) Ut vero superiorem esse viderunt rem Persarum, quo tempore Græci qui cum Leonida fuerant ad tumulum se recipere properabant, his desertis, passis manibus ad barbaros accesserunt, dicentes id quod verissimum erat, cum Medis sese sentire; et inter primos terram et aquam regi tradidisse; necessitate autem coactos venisse ad Thermopylas, et a cladis culpa regi illatæ esse immunes. (3) His dictis, salvi evaserunt; habebant enim etiam Thessalos dictorum testes. Nec tamen prorsus feliciter eis res cessit. Nam, ut accedentes eos in potestate habuerunt barbari, nonnullos etiam, ut accedebant, interfecerunt; plurimis vero Xerxis jussu regia inusserunt stigmata, initio a duce Leontiade facto; cujus viri filium Eurymachum, interjecto tempore, Platæenses interfecerunt, quum quadringentorum dux fuisset Thebanorum, quorum ope Platæensium urbem occupaverat.
CCXXXIV. Hoc igitur modo ad Thermopylas Græci pugnaverant. Tum vero Xerxes vocatum ad se Demaratum interrogavit, hoc usus sermonis introitu: «Demarate, vir probus es: ex vero ita judico: quæcumque enim dixisti, ea ita evenerunt. (2) Nunc autem dic mihi, quotnam numero sint reliqui Lacedæmonii; et ex his quot sint horum similes in re bellica, an etiam tales sint omnes.» Et ille, «Rex, inquit, multitudo quidem omnium Lacedæmoniorum ingens est, et civitates sunt multæ: quod vero tu scire cupis, id dicam. (3) Est in Laconica Sparta, civitas virorum octies mille admodum: et hi quidem omnes similes sunt his qui hîc pugnarunt. Cæteri vero Lacedæmonii his utique non sunt similes, at fortes tamen viri sunt.» (4) Ad hæc Xerxes ait: «Quonam igitur pacto, Demarate, hos homines minimo labore subigemus? Age, hoc mihi prome! Tu enim vias consiliorum omnium, quibus illi utuntur, compertas habes, quippe qui rex eorum fuisti.»
CCXXXV. Respondit Demaratus: «Quandoquidem studiose tu me, o rex, consulis, æquum est ut tibi id, quod optimum fuerit, expromam: nempe, si trecentarum navium classem in Laconicam miseris terram. (2) Est autem prope illam sita insula, cui nomen Cythera; de qua Chilon, vir olim apud nos sapientissimus, dicere consueverat, ingens lucrum fore Spartanis, si ea insula mari mergeretur potius, quam emineret. Nempe ille, non utique tuam classem ex longo tempore prospiciens, sed quamlibet quorumcumque hominum timens classem, semper veritus erat ne ex illa insula tale quidpiam patriæ suæ immineret, quale tibi ego nunc propono. (3) Ex hac igitur insula impetum faciens tua classis terreat Lacedæmonios: et illi, proprio finitimoque bello pressi, nihil verendum est, ne reliquæ Græciæ, a pedestribus tuis copiis oppugnatæ, auxilio veniant. Domita autem reliqua Græcia, Laconicum genus per se relinquitur invalidum. (4) Istud autem ni feceris, hoc futurum exspecta. Est Peloponnesi isthmus angustus; quo loco a conjuratis adversus te omnibus Peloponnesibus scito certamina multo acriora tibi, quam quæ adhuc facta sunt, imminere. Istud vero si feceris, isthmus ille et civitates omnes sine pugna in tuam cedent potestatem.»
CCXXXVI. Post hæc Achæmenes, frater Xerxis, et classi præpositus, qui huic colloquio intererat, veritus ne ad faciendum quod Demaratus suaserat Xerxes induceretur, hunc sermonem est exorsus: «Rex, video te sermonem admittere viri, qui tuæ invidet felicitati, aut etiam prodere res tuas conatur. (2) Nam hoc uti more amant Græci: invident aliis ob felicitatem, oderuntque potentiores. (3) Quodsi tu in præsenti rerum statu, postquam quadringentæ nostrarum navium naufragium fecerunt, alias trecentas de classe dimiseris quæ Peloponnesum circumnavigent, erunt nobis hostes ad resistendum pares: sin conjuncta manet nostra classis, difficilis illis erit ad oppugnandum, omninoque resistere tibi neutiquam poterunt. Adhæc universæ navales copiæ terrestribus erunt præsidio, et terrestres copiæ navalibus, una iter facientes: quos si diremeris, nec tu illis utilis esse poteris, nec illæ tibi. (4) Quodsi tuæ rationes recte erunt initæ, sic induc animum, ut nihil cures res adversariorum, quo loco gesturi sint bellum, quidve agant, aut quanta sit illorum multitudo. Satis ipsi idonei sunt suas res curare, atque nos nostras. Lacedæmonii vero, si contra Persas in pugnam progredientur, ne unam quidem hanc præsentem cladem reparabunt.»
CCXXXVII. Cui Xerxes his verbis respondit: «Achæmenes, recte tu mihi dicere videris, atque ita faciam. Demaratus autem ea dicit, quæ meis rebus ipse utilissima judicat: ejus tamen sententia a tua superatur. (2) Nam istud quidem non admitto, non bene eum cupere meis rebus: documento quippe mihi sunt quum superiores ejus sermones, tum res ipsa. Etenim civis quidem invidet felicitati civis, et tacite ei infensus est; nec facile civis, a popularium aliquo consultus, ea illi quæ ipsi optima videntur suaserit, nisi probabiles in virtute progressus fecerit: cujusmodi rari sunt homines: (3) hospes vero hospiti felici benevolentissimus est, et consultanti lubens optima suaserit. Itaque maledicentia adversus Demaratum, qui meus hospes est, abstinere dehinc quemlibet jubeo.»
CCXXXVIII. Hæc Xerxes postquam dixit, per cæsorum cadavera transiit; et Leonidæ, ut audivit regem hunc et ducem Lacedæmoniorum fuisse, abscindi caput et e palo erigi jussit. (2) Ac mihi quidem quum aliis documentis, tum vero maxime hoc ipso, fit manifestum, Xerxem vivo Leonidæ omnium hominum maxime iratum fuisse: alioqui enim numquam in mortui corpus ita nefarie sæviturus erat, quandoquidem maxime omnium, quos novi, hominum Persæ honorare fortes viros consueverunt. Illi igitur, quibus id imperatum est, jussa exsecuti sunt.
CCXXXIX. Sed redeo ad eam narrationem, quam superius imperfectam reliqui. Parare regem expeditionem adversus Græciam primi resciverant Lacedæmonii, idque mira quadam ratione resciverant. Ideoque ad Delphicum miserunt oraculum, ubi illud eis editum est responsum, quod paulo ante commemoravi. (2) Demaratus enim, Aristonis filius, exsulans apud Medos, ut equidem existimo, et ratio mecum militat, non bene animatus fuit in Lacedæmonios. Conjectare igitur licet, utrum benevolo hoc fecerit animo an insultandi caussa. (3) Postquam decrevit Xerxes exercitum adversus Græciam ducere, Demaratus tunc Susis præsens, ubi id rescivit, Lacedæmoniis voluit significare. Qui quum aliam rationem qua id eis significaret, non haberet, quum periculum esset ne deprehenderetur, tali usus est commento: (4) sumpta duplicata tabella, ceram ex ea erasit, et ligno tabellæ consilium Xerxis inscripsit: quo facto, scriptum istud infusa cera denuo obduxit, ne nudam ferenti tabellam molestia exhiberetur a viarum custodibus. (5) Postquam vero Lacedæmonem perlata tabella est, conjectare Lacedæmonii, quid rei esset, prius non potuere, quam (ut equidem accepi) Cleomenis filia, Leonidæ uxor, Gorgo, eos docuisset. Hæc enim re secum perpensa, eradi ceram jussit, atque ita in ligno reperturos esse scripturam ait: (6) cui obsequentes illi scripta intus repererunt legeruntque, ac deinde reliquis Græcis legenda miserunt. Hæc igitur ita gesta esse memorant.
[TR1] "e" → "et"
[TR2] "sententiam." → "sententiam.»"
[TR3] "(III)" → "(III.)"
[TR4] "Mutas tu" → "«Mutas tu"
[TR5] "agite. »His" → "agite.» His"
[TR6] "Tu" → "«Tu"
[TR7] "Artabane" → "«Artabane"
[TR8] "Tu" → "«Tu"
[TR9] "frequen tatur" (2 lines) → "frequentatur".
[TR10] "nac" → "nec"
[TR11] "acinacas" → "acinaces"
[TR12] "ut pote" (2 lines) → "utpote"
[TR13] "fluxium" → "fluvium"
[TR14] "tenebantnr" → "tenebantur"
[TR15] "consedernatque" → "consederantque"
[TR16] "dixis sentque" (2 lines) → "dixissentque"
[TR17] "Quorsum" → "quorsum"
I. Græci populi in classem descripti, hi fuere: Athenienses naves præbuerant centum viginti septem; Platæenses vero, quum rei nauticæ essent expertes, sua virtute studioque incensi, simul cum Atheniensibus naves Atticas propugnatoribus compleverant. (2) Corinthii quadraginta præbuerant naves: Megarenses, viginti. Chalcidenses item viginti compleverant; sed naves illis suppeditarunt Athenienses. Æginetæ octodecim naves præbuerant: Sicyonii, duodecim: Lacedæmonii, decem: Epidaurii, octo: Eretrienses, septem: Trœzenii, quinque: Styrenses, duas: Cei, duas naves (triremes) et duas actuarias quinquaginta remorum: Locri denique Opuntii septem actuariis quinquaginta remorum auxilio venerant.
II. Hi igitur fuere, qui ad Artemisium militarunt: dixique etiam, quem navium numerum singuli populi contulerint. Fuit autem collectarum ad Artemisium navium universus numerus, actuariis quinquaginta remorum exceptis, ducentæ septuaginta et una. (2) Imperatorem autem, penes quem imperii summa erat, præbuerant Spartani, Eurybiadem, Euryclidæ filium. Dixerant enim socii, nisi Laco summum obtineret imperium, non se secuturos esse Athenienses duces; sed exercitum, qui futurus esset, dissoluturos.
III. Etenim jam initio, priusquam in Siciliam petendæ societatis caussa misissent, agitatus sermo erat, Atheniensibus permittendum esse classis imperium. Contradicentibus vero sociis cesserant Athenienses, quod magni facerent servari Græciam, pulcreque nossent, si de principatu inter sese contenderent, perituram esse Græciam: recte quidem illi sentientes. (2) Nam civilis dissensio tanto pejor res est bello communi consensu gesto, quanto pejor res est bellum quam pax. Hoc ipsum igitur intelligentes Athenienses non repugnarunt sociis, sed cesserunt, quamdiu illis magnopere indigebant. Quod satis ipsi ostenderunt: (3) nam, postquam pulso Persa jam de ipsius terra contendere cœperant, caussam præ se ferentes contumeliam Pausaniæ, Lacedæmoniis imperium eripuerunt. Sed hæc quidem insequente tempore gesta sunt.
IV. At tunc Græci qui ad Artemisium se contulerant, ut viderunt navium multitudinem, quæ ad Aphetas convenerant, omniaque plena conspexerunt militum, metu perculsi, quod præter opinionem exspectationemque suam res barbaris successisset, de capessenda fuga et de receptu ab Artemisio versus interiora Græcia deliberarunt. (2) Quod ab illis agitari consilium ubi cognovere Eubœenses, orarunt Eurybiadem, ut aliquantisper saltem maneret, donec ipsi liberos suos reliquamque familiam in tuto collocassent. (3) Id postquam Eurybiadi non persuaserunt, alio se convertentes, Atheniensium duci persuaserunt Themistocli, proposita talentorum triginta mercede, ea conditione ut ibi manerent et ante Eubœam pugna navali decernerent.
V. Et Themistocles, ut ibi manerent Græci, tali ratione effecit. Ex hac pecunia Eurybiadi quinque impertivit talenta, quasi nempe de suo illi daret. Hoc ita persuaso, quum e reliquis solus adhuc Adimantus obniteretur, Ocyti filius, Corinthiorum dux, dicens ab Artemisio se discessurum, nec diutius ibi moraturum: (2) hunc, interposito juramento, Themistocles his verbis adlocutus est: «Non tu quidem nos deseres: tibi enim ego majora munera dabo, quam missurus tibi rex Medorum esset, si desereres socios.» His dictis, in navem Adimanti tria misit talenta. (3) Itaque illi, muneribus perculsi, persuaderi sibi passi sunt, et Eubœensibus gratum factum est; ipse autem Themistocles lucratus est, reliqua sibi retinens: illi vero, quibus pecuniæ partem impertiverat, putabant ab Atheniensibus sibi ista conditione datam esse pecuniam.
VI. Itaque ad Eubœam manserunt Græci, et pugnam navalem commiserunt. Quæ res in hunc modum gesta est. Quum post meridiem ad Aphetas pervenissent barbari, jamque antea cognovissent, quod nunc etiam ipsi videbant, Græcorum paucas naves ad Artemisium in statione esse, incessit eos cupido illas adgrediendi, potiri eis posse sperantes. (2) Jam ex adverso quidem protinus contra eas navigare non placuit, hac caussa, ne, si ipsos Græci viderent contra se navigantes, arriperent fugam, noxque fugientes reciperet; atque erant nimirum fuga salutem consecuturi: debebat autem, ut Persæ quidem dictitabant, ne ignifer quidem in vita reliquus manere.
VII. Hac igitur de caussa tale ceperunt consilium. Selectas ex universa classe naves ducentas extra Sciathum, ne ab hostibus conspicerentur, circummiserunt; quæ, præter Caphareum et Geræstum Eubœam circumvectæ, in Euripum navigarent; quo nimirum medios illos includerent, hi, ubi in Euripum pervenissent, reditum in Græciam intercipientes; ipsi vero, ex adverso eos adgredientes. (2) Hoc consilio dimissis navibus ad id delectis, ipsi eo die adgredi Græcos non habuere in animo, non prius illos adgressuri quam edito a circumnavigantibus signo, de quo convenerat, certiores essent facti, ad locum constitutum illos pervenisse. Dum hi ita circumnavigant, interim illi apud Aphetas reliquarum navium ineunt numerum.
VIII. Per idem vero tempus, quo numerum hi inierunt navium, quum esset in hoc exercitu Scyllias Scionæus, omnium optimus illa ætate urinator, qui etiam in naufragio ad Pelium facto multas res pretiosas Persis servaverat, multasque item ipse adquisiverat sibi; Scyllias hic jam pridem consilium quidem agitaverat ad Græcos transfugiendi, necdum vero occasionem exsequendi consilii erat nactus qualem hoc tempore. (2) Is igitur quo pacto nunc ab Aphetis ad Græcos pervenerit, pro certo dicere non possum: miror vero si vera sunt quæ narrantur. Narrant enim, hunc hominem, postquam ex Aphetis mare subiisset, non prius emersisse quam ad Artemisium pervenisset, viam hanc octoginta admodum stadiorum per mare emensum. (3) Memorantur quidem de eodem homine et alia, fabularum speciem habentia; sed in his, vera nonnulla. Ut meam de hac re dicam sententiam, navigio ille ad Artemisium pervenerit. (4) Ut autem eo pervenit, protinus ducibus Græcorum et naufragium quo modo factum sit exposuit, et circummissas circa Eubœam naves indicavit.
IX. His rebus cognitis, deliberarunt Græci: multisque dictis sententiis, decreverunt eo die ibi manere stationemque servare, post mediam autem noctem discedere, navibusque Eubœam circumnavigantibus obviam ire. (2) Deinde vero, ut nemo contra eos enavigavit, sub solis occasum ipsi adversus barbaros excursionem fecerunt, periculum facturi generis pugnæ quo illi usuri essent, et perruptionis per hostiles naves.
X. Quos paucis navibus adversus sese tendentes conspicati milites ducesque Xerxis, prorsus existimantes male sanos eos esse, educunt et ipsi naves, facile se illos intercepturos sperantes: probabili utique spe, ut qui Græcorum naves adeo paucas viderent, suas vero et multis partibus numerosiores et melius navigantes. Hæc illi cogitantes, medios Græcos circumcluserunt. (2) Ibi tum, quicumque ex Ionibus bene cupiebant Græcis, et inviti militabant, hi in maxima calamitate ponebant quod illos undique cinctos viderent, nec eorum ullum evasurum existimarunt: ita desperatæ his visæ erant res Græcorum. (3) Quibus autem lubentibus ea res acciderat, hi acriter inter se contendebant, ut quisque primus, navi capta Attica, præmium a rege acciperet: nam Atheniensium potissima ratio apud utrumque hostium exercitum habebatur.
XI. Græci, quum adhuc fronte in longum directa proras navium omnium hosti adversas habuissent, ut editum est signum, primum puppes in medium contraxerunt: deinde, altero edito signo, adgressi sunt opus; et in exiguum licet spatium conclusi, jam a fronte impetum in hostes fecerunt. (2) Ibi tunc triginta ceperunt naves barbarorum, et Philaonem, Chersidis filium, Gorgi Salaminiorum regis fratrem, spectatum in exercitu virum. Primus ex Græcis navem hostium cepit civis Atheniensis Lycomedes, Æschræi filius, et virtutis præmium princeps hic retulit. (3) Cæterum ancipite Marte pugnam hanc navalem pugnantes ingruens nox diremit: et Græci quidem ad Artemesium sunt reversi; barbari vero Aphetas, multo graviore, quam exspectaverant, certamine defuncti. (4) In hac navali pugna ex Græcis qui cum rege militabant, unus Antidorus Lemnius ad Græcorum transivit partes: cui dein ob hoc factum Athenienses prædium in Salamine dono dederunt.
XII. Facta nocte, quum esset medium anni tempus æstivum, immensa vi aquarum tota nocte cecidit de cœlo, et dira tonitrua exstitere de Pelio: moxque cadavera et naufragia ejiciebantur versus Aphetas, et circa navium proras volvebantur, palmulasque impediebant remorum. (2) Hæc audientes qui ibi erant milites, terrore perculsi, prorsus se perituros existimabant, tot tantisque simul malis ingruentibus. Etenim priusquam e naufragio et tempestate ad Pelium coorta potuissent respirare, gravis incidit pugna navalis; post pugnam vero vehementissimus imber, et validi torrentes in mare decurrentes, et dira tonitrua. Hi igitur talem egerunt noctem.
XIII. Verum illis, quibus mandatum erat Eubœam circumnavigare, eadem nox multo fuit atrocior; tanto quidem magis, quod in medio pelago versantibus incidit. (2) Et tristis illis finis fuit. Nam postquam illis navigantibus, quum adversus Cœla (id est Cava) Eubœæ essent, tempestates atque imber incidit; vento abrepti, nescientes ipsi quo ferrentur, ad petras impingebantur. (3) Adeo omnia effecit deus, quibus Persarum copiæ æquales fierent copiis Græcorum, nec multo eis essent superiores. Hi igitur circa Cœla Eubœæ perierunt.
XIV. Qui ad Aphetas erant barbari, ut grata illis dies illuxit, tranquillas tenuere naves; bene secum agi existimantes, si, malis defuncti, quietem in præsenti agere possent. (2) At Græcis subsidio venere tres et quinquaginta Atticæ naves: quarum et adventus vires illorum animosque confirmavit, et adlatus simul nuncius, Barbaros Eubœam circumnavigantes coorta tempestate cunctos periisse. (3) Itaque eadem diei hora, qua pridie, navibus evecti, in Cilicienses naves impetum fecerunt: hisque corruptis, ingruente nocte, ad Artemisium reversi sunt.
XV. Tertio vero die ægerrime ferentes barbarorum duces, tam paucas naves adeo contumeliosa sibi damna inferre, veritique Xerxis iram, non amplius exspectarunt dum Græci pugnæ facerent initium; sed se invicem cohortati, circa medium diei navibus sunt evecti. (2) Accidit autem, ut eisdem diebus et navales hæ pugnæ, et pedestres ad Thermopylas, pugnarentur. Et erat certamen omne, mari, de Euripo; quemadmodum Leonidæ et his qui cum eo erant, de custodiendo transitu in Græciam. (3) Hi igitur sese cohortabantur, ne barbaros in Græciam transmitterent: illi vero, ut classem delerent Græcorum, et freto potirentur.
XVI. Jam, ubi instructa acie evecta est regia classis, quieti Græci ad Artemisium stetere. At postquam illi in lunæ speciem ordinare naves instituerunt, quo Græcos undique cinctos tenerent; tum vero hi quoque evecti sunt, præliumque commiserunt. (2) Et in hac quidem navali pugna pares fere utrimque fuere. Etenim Xerxis magna classis ob multitudinem navium ipsa se impediebat, quum et turbarentur naves, et aliæ in alias mutuo inciderent. At nihil tamen secius restiterunt, neque se receperunt; quippe indignissimam rem ducentes, a paucis navibus in fugam verti. (3) Igitur multæ quidem Græcorum naves perierunt, multi item homines; sed longe plures et naves barbarorum et homines. Hoc vero certamine defuncti, discesserunt utrimque.
XVII. In hac pugna ex Xerxis militibus præcipuam virtutis laudem Ægyptii retulere, quum aliis editis præclare factis, tum captis quinque Græcorum navibus simul cum vectoribus. (2) Inter Græcos virtus eminuit Atheniensium; et inter Athenienses, Cliniæ virtus, filii Alcibiadis; qui propria navi militabat, privato sumptu ducentis viris instructa.
XVIII. Dirempto prœlio, libenter utrique ad suam stationem properarunt. Et Græci, ut e pugna reversi sunt, cadaverum quidem et naufragiorum sunt potiti; sed, quum aspere fuissent accepti, et maxime Athenienses, quorum dimidia pars navium vulneratæ erant, ad interiora Græciæ se recipere decreverunt.
XIX. Themistocles vero, reputans secum, si Ionicum genus atque Caricum abstraheretur a Barbaro, reliquis copiis superiores evadere posse Græcos; quum Eubœenses per id tempus greges suos ad mare agerent, eo convocavit Græcorum duces, dixitque, videri sibi ansam habere, qua speraret fortissimos socios abstrahi ab rege posse. (2) Et hoc quidem nonnisi hactenus illis aperuit; ad res autem præsentes quod spectat, ita illis faciendum ait: de Eubœensium gregibus quotquot quisque vellet pecudes mactaret; satius enim esse, suos milites illas habere, quam hostes. Simul illos hortatus est, ut quisque præciperet suis ignes accendere. (3) De reditu vero, sibi, ait, curæ fore justum tempus quo salvi in Græciam essent perventuri.[TR1] Atque hæc illis facere placuit: protinusque accensis ignibus, ad pecudes sese converterunt.
XX. Nempe Eubœenses, insuper habito Bacidis oraculo, quasi nihil dicente, nihil neque ex insula exportaverant, nec in munita loca importaverant, quasi nullus adfuturus hostis esset; adeoque ipsi res suas in magnum discrimen adduxerant. (2) Est autem Bacidis de his oraculum hujusmodi:
Cogita, barbara-lingua-loquens quando juga imposuerit mari
byblina, ut procul Eubœa absint multum-mecantes capræ.
His verbis quum illi in malis tunc et præsentibus et imminentibus non essent usi, in promptu erat ut in maximas inciderent calamitates.
XXI. Dum hæc aguntur, adfuit e Trachine speculator. Nam et ad Artemisium speculator fuit, Polyas genere Anticyrensis, cui mandatum erat (et ad hoc remis bene instructum navigium in parato habebat), ut, si gravius conflictaretur classis, id illis qui ad Thermopylas erant significaret: et similiter apud Leonidam Habronichus, Lysiclis filius, Atheniensis, paratus fuit qui conscensa actuaria navi his ad Artemisium renunciaret, si pedestribus copiis novi quidpiam accidisset. (2) Hic igitur Habronichus advenit, significavitque quæ circa Leonidam ejusque exercitum gesta erant. Quibus illi rebus cognitis, jam non amplius differendum sibi discessum judicantes, receperunt se eodem ordine quo in statione erant locati; primi Corinthii, postremi Athenienses.
XXII. Tum vero Themistocles, selectis velocissimis Atheniensium navibus, ad aquas quasque circa ea loca potabiles se conferens, lapidibus incidit scripta, quæ Iones postridie ejus diei ad Artemisium adpellentes legerunt. (2) Erat autem scriptorum sententia hæc: «Viri Iones, inique agitis, qui contra parentes militatis, et Græciam in servitutem conamini redigere. (3) Immo vero, quod maxime a vobis postulamus, nostris a partibus state! Id si facere non licet vobis, at etiam nunc neutris vos partibus adjungite, et vos ipsi, et Caribus, ut idem faciant, persuadete. (4) Sin horum neutrum fieri potest, sed graviore necessitate, quam ut deficere ab hostibus possitis, estis adstricti; vos in ipso saltem opere, quando pugnam conseremus, consulto cessate, memores a nobis vos esse progenitos, atque etiam inimicitias has, quas cum Barbaro gerimus, primam a vobis originem traxisse.» (4) Hæc Themistocles scripsit, ut equidem arbitror, re in utramque partem deliberata; quo eisdem his scriptis, sive ea laterent Barbarum, Iones ad deficiendum a rege et ad Græcos transeundum permoverentur; sive ea renunciata essent Xerxi et in calumniam apud eum adducta, de fide suspecti redderentur Iones, eaque caussa a pugnis navalibus procul haberentur.
XXIII. Ut hæc inscripsit Themistocles, continuo post Græcorum discessum civis Histiæensis, navigio profectus, barbaris fugam illorum ab Artemisio nunciavit. (2) At illi, fidem nuncio non adhibentes, in custodia hominem tenuerunt; velocesque naves, quæ rem explorarent, præmiserunt. A quibus quum relatum esset id quod res erat, ita demum universa simul classis, ut primi spargebantur radii solis, ad Artemisium profecta est. (3) Ibi usque ad meridiem morati, Histiæam inde navigarunt. Quo ubi pervenere, Histiæorum urbe potiti, maritimos omnes vicos Ellopii agri, qui ditionis Histiæotidis est, incursarunt.
XXIV. Hi dum ibi morantur, interim Xerxes, postquam quæ ad occisorum cadavera spectant, præparaverat, nuncium misit ad classem. Præparaverat autem hæcce. Quotquot de ipsius exercitu ceciderant (erant autem ad vicies mille), ex his nonnisi mille admodum reliquit, cæteros depressis in id fossis sepelivit, superne stratis arborum foliis, ingestaque humo, ne a classiariis conspicerentur. (2) Ut Histiæam præco pervenit, convocata totius exercitus concione, hæc edixit: «Viri, armorum socii, rex Xerxes, unicuique e vobis, quisquis voluerit, potestatem dat suum ordinem relinquendi, spectatumque veniendi quo pacto ille cum male sanis his hominibus pugnet, qui se regis copias superaturos esse speraverant.»
XXV. Hæc postquam nuncius edixit, mox nihil rarius fuit quam navigia: ita multi cupidi erant spectandi. Et hi, ad Thermopylas transvecti, obierunt spectaruntque cadavera: et, quum Lacedæmoniis mixtos Helotas viderent, hos omnes, qui ceciderant, Lacedæmonios et Thespienses esse arbitrabantur. (2) Nec vero latuit transvectos quid de suis, qui ceciderant, Xerxes fecisset: namque manifeste ridiculum erat; quum Persarum nonnisi mille jacentia cadavera conspicerentur, Græcorum autem in unum locum congesta quattuor millia. (3) Hunc igitur diem spectando insumpsere: postridie vero classiarii, qui trajecerant, Histiæam ad naves sunt reversi; Xerxes autem cum suis ad ulterius progrediendum se accinxit.
XXVI. Per idem tempus venere ad Persas transfugæ ex Arcadia, homines numero pauci, victum quærentes, et operam sum illis præstare cupientes. Hos in conspectum regis adductos interrogarunt Persæ de Græcis, quidnam illi facerent: et unus quidam præ cæteris erat, qui hoc ex illis quæsivit. (2) Responderunt illi, Olympia Græcos agere, spectareque certamen gymnicum et curule. Tum rursus interrogati, quodnam esset propositum præmium, de quo contenderent; dixere, oleæ dari coronam. (3) Ibi tum Tritantæchmes, Artabani filius, nobilissimam dicens sententiam, timiditatis culpam apud regem incurrit. (4) Ut enim audivit, coronam esse certaminis præmium, non pecunias, silentium non tenuit; sed coram omnibus, «Papæ, inquit, Mardonie, quales contra viros tu nos pugnaturos duxisti, qui non de pecuniis, sed de virtute, certamina instituunt!» Hoc ejus dictum erat.
XXVII. Interea temporis, post infelicem rerum ad Thermopylas exitum, protinus Thessali præconem miserunt ad Phocenses; quippe quibus semper fuerant infensi, maxime vero a clade novissime ab illis accepta. (2) Etenim paucis annis ante hanc expeditionem a Barbaro susceptam Thessali eorumque socii, quum omnibus copiis invasissent Phocenses, victi ab illis erant aspereque accepti. (3) Quum enim apud Phocenses, ad Parnassum conclusos, vates esset Tellias Eliensis, callidum inventum hic Tellias illis commentus erat hujusmodi: (4) sexcentis viris Phocensium fortissimis, et ipsis et eorum armis, creta dealbatis, noctu de improviso impetum in Thessalos fecit, mandato dato suis, ut, quemcumque non albicantem cernerent, hunc interficerent. (5) Igitur primæ Thessalorum custodiæ, his conspectis, aliud existimantes esse prodigium, fugam capessiverunt, et post custodias ipse exercitus; ita ut quattuor millibus cæsorum et scutorum potirentur Phocenses, quorum scutorum dimidium apud Abas dedicarunt, reliquas Delphis; utque ex decima pecuniarum hoc prælio partarum factæ sint ingentes illæ statuæ, quæ ante templum Delphicum circa tripodem positæ sunt, et aliæ similes Abis dedicatæ.
XXVIII. Hoc modo Phocenses peditatum acceperant Thessalorum, a quibus fuerant oppugnati: equitatum vero eorumdem, terram ipsorum invadentem, insanabili clade adfecerant. (2) Nam in introitu, qui est ad Hyampolin, ducta ingenti fossa, in eaque vacuis depositis amphoris, et solo injecta humo rursus æquato, incurrentes exspectaverant Thessalos. (3) Et illi, tamquam facile eos oppressuri, magno impetu invecti, in amphoras inciderant, et equi fractis cruribus perierant.
XXIX. Cujus duplicis cladis caussa infensi Phocensibus Thessali, misso præcone, hæcce eis edixere: «Meliora edocti, Phocenses, intelligite tandem, pares vos nobis non esse. (2) Nam et antehac inter Græcos, quoad nobis res eorum placuere, superiores semper fere eramus vobis, et nunc apud Barbarum tantum valemus, ut penes nos sit et agro vos exui, et in servitutem abripi. (3) At, licet omnia possimus, tamen injuriarum non sumus memores: sed pro illis rependantur nobis quinquaginta argenti talenta; et recipimus vobis, aversuros nos mala terræ vestræ impendentia.»
XXX. Hæc Phocensibus Thessali edixere. Soli enim ex omnibus illarum regionum hominibus Phocenses Medorum partes non sequebantur, nulla quidem alia de caussa, ut ego collatis inter se rationibus reperio, nisi odio Thessalorum; qui si Græcorum partibus se adjunxissent, cum Medis facturi fuisse Phocenses mihi videntur. (2) Ista igitur quum Thessali edixissent; nec pecunias se daturos, responderunt Phocenses, et in promptu sibi esse, Medorum partes, similiter atque Thessali faciant, amplecti, si modo vellent; sed nolle se ultro proditores esse Græciæ.
XXXI. Quod ubi relatum est responsum, tum vero Thessali, irati Phocensibus, viæ duces fuere Barbaro. (2) Et primum quidem ex Trachinia Doridem sunt ingressi. Etenim Doricæ terræ angusta lacinia, triginta fere stadiorum latitudine, hac porrigitur, inter Maliacam et Phocidem terram interjecta; qui tractus olim Dryopis erat. (3) Est autem hæc regio metropolis Doriensium, eorum qui Peloponnesum incolunt. Hanc igitur Doridem terram ingressi barbari non vastarunt; etenim cum Medis sentiebant incolæ, nec placuerat Thessalis ut injuria his inferretur.
XXXII. Ut vero ex Doride in Phocidem sunt ingressi, ipsos quidem Phocenses non sunt nacti. Nam eorum alii in Parnassi fastigia conscenderant: est autem ad recipiendam multitudinem idoneus Parnassi vertex contra Neonem oppidum seorsum situs, cui Tithorea nomen; (2) in quem nimirum et res suas comportaverant, et ipsi adscenderant. Major vero pars eorumdem in Ozolas Locros sese atque res suas receperant, in Amphissam oppidum, supra Crisæum campum situm. (3) Barbari autem universam terram Phocidem incursarunt; ita enim exercitum duxerunt Thessali: et quocumque pervenerunt, cuncta cremarunt vastaruntque, ignem et in oppida et in templa injicientes.
XXXIII. Hac enim iter facientes secundum Cephissum fluvium, omnia depopulabantur; cremaruntque Drymon oppidum, et Charadram, et Erochum, et Tethronium, et Amphicæam, et Neonem, et Pedieas, et Triteas, et Elateam, et Hyampolin, et Parapotamios, et Abas, (2) ubi opulentum erat Apollinis templum thesauris donariisque multis instructum: eratque ibidem, atque etiam nunc est, oraculum: hoc quoque templum, exspoliatum, igne cremarunt. (3) Atque Phocensium nonnullos, ad montana insecuti, captivos fecerunt; et nonnullis etiam mulieribus, ob multitudinem vim facientium, necem attulerunt.
XXXIV. Parapotamios prætergressi barbari in Panopensium agrum venerunt. Inde jam discretæ illorum copiæ, bifariam divisæ sunt. Plurima quidem et validissima pars exercitus una cum ipso Xerxe, Athenas tendens, in Bœotiam intravit, in fines Orchomeniorum. (2) Bœotorum autem universa multitudo cum Medis sentiebat: et oppida illorum tutabantur viri Macedones, ab Alexandro ad hoc missi; tutabantur ea autem, hoc ipso declaraturi Xerxi, cum Medis sentire Bœotos. Hi igitur ex Barbaris hac via incedebant.
XXXV. At illorum alii, sumptis viarum ducibus, versus Delphicum templum intendebant iter, Parnassum a dextra relinquentes. Quascumque vero etiam hi Phocidis permearunt regiones, has cunctas evastarunt: nam et Panopensium oppidum incenderunt, et Dauliorum, et Æolidarum. (2) Viam autem istam hi, sejuncti ab reliquo exercitu, ingressi sunt hoc consilio, ut, spoliato Delphico templo, opes illius Xerxi regi repræsentarent. (3) Noverat autem, ut ego accepi, Xerxes omnia quæ in hoc templo erant melius quam quæ suis in ædibus reliquerat, quippe multis ea constanter memorantibus, ac præsertim Crœsi donaria, Alyattis filii.
XXXVI. Ejus rei nuncius gravissimum Delphensibus timorem injecit: quo terrore perculsi, oraculum de sacris pecuniis rebusque pretiosis consuluerunt, utrum in terram eas defoderent, an in aliam regionem exportarent. (2) At vetuit deus loco illas movere, dicens, se ipsum ad tutanda sua sufficere. Quo audito responso, jam sibi ipsis Delphenses consuluerunt: (3) et liberos quidem et uxores trans mare in Achaiam dimisere: ipsorum vero plerique in juga conscenderunt Parnassi, resque suas in Corycium antrum comportarunt; alii vero in Amphissam Locridem secesserunt. Itaque cuncti Delphenses reliquerunt urbem, exceptis sexaginta viris et propheta.
XXXVII. Ut vero adpropinquarunt invadentes barbari, jamque in conspectu habuere templum; ibi tunc propheta, cui nomen erat Aceratus, sacra arma vidit ante templum proposita, ex interiore penetrali prolata, quæ nulli hominum fas erat tangere. (2) Atque ille hoc prodigium Delphensibus, qui in urbe aderant, nunciatum ivit. Ut vero gradum accelerantes barbari prope ædem fuere Minervæ Pronææ, alia his oblata sunt prodigia, superiori etiam prodigio majora. (3) Nam et hoc sane mirabile est, arma Martia sua sponte extra templum proposita adparuisse: sed quæ mox deinde evenerunt, ea præ omnibus ostentis maxima admiratione digna sunt. (4) Ubi enim subeuntes barbari prope Pronææ Minervæ ædem fuere, ibi tum et de cœlo fulmina in eos deciderunt, et de Parnasso abrupta duo cacumina ingenti cum fragore in eosdem præcipitarunt, multosque oppresserunt, et ex Pronææ æde clamor et ululatus est exauditus.
XXXVIII. Quibus rebus simul incidentibus, terror barbaris est incussus: quos ubi fugam capessere Delphenses intellexerunt, descendentes de monte non exiguam illorum stragem edidere; reliqui vero recta in Bœotiam profugerunt. (2) Memorarunt autem, ut ego accepi, hi ex barbaris qui redierunt, præter ista se alia etiam ostenta divinitus missa vidisse: namque duos armatos, majores quam pro humana natura, continenter sibi institisse, persequentes cædemque facientes.
XXXIX. Istos duos, aiunt Delphenses, indigenas fuisse heroas, Phylacum et Autonoum, quorum fana sunt in templi vicinia; Phylaci quidem, secundum ipsam viam, supra Pronææ ædem; Autonoi vero, prope Castaliam sub Hyampeo cacumine. (2) Saxa autem, quæ de Parnasso deciderant, ad nostram usque ætatem superfuerunt, in agro Minervæ Pronææ sacro jacentia; in quem, postquam per barbaros devoluta sunt, incubuerunt. Isto igitur modo hi homines a Delphico templo discesserunt.
XL. Jam classis Græcorum, ab Artemisio profecta, rogatu Atheniensium ad Salaminem adpulit. Et hoc quidem consilio Athenienses a sociis, ut ad Salamina adpellerent, rogaverant, ut ipsi liberos et uxores ex Attica exportatos in tuto locarent, et porro quid sibi faciendum esset deliberarent. (2) Nam pro præsente rerum statu, quum opinione sua essent frustrati, consilium capturi erant. Etenim quum existimassent se Peloponnesios cum omnibus copiis reperturos esse in Bœotia subsidentes ibique Barbarum excepturos, nihil horum repererant: sed certiores erant facti, Isthmum illos muro intercipere, et Peloponnesus ut salva sit maxime curare, hancque custodire, cætera omittentes. Hæc quum intellexissent Athenienses, idcirco socios, ut ad Salamina sisterent classem, rogaverant.
XLI. Et reliqui quidem ad Salamina adpulerunt, Athenienses vero ad Atticam. Quo ubi pervenere, præconio edixerunt, quo loco quisque posset Atheniensium, eo liberos et familiam in tuto locaret. (2) Ibi tunc plerique Trœzena eos miserunt, alii vero in Æginam, alii Salamina. Properarunt autem suos suaque extra Atticam in tuto locare, partim oraculi mandato obtemperare cupientes, partim, nec minime, hac de caussa: (3) dicunt Athenienses, ingentem serpentem, arcis custodem, versari in templo, nec vero id perhibent solum, sed etiam tamquam re vera ibi versanti menstrua sacra faciunt adponuntque: est autem menstruum sacrificium, placenta melle condita. Hæc placenta, quum superioribus temporibus constanter consumpta fuisset, tunc intacta erat. (4) Quod ubi significavit antistita templi, tanto magis atque studiosius urbem reliquerunt Athenienses, quod etiam dea arcem deseruisset. Exportatis autem rebus omnibus, in tutoque locatis, ad castra navigarunt.
XLII. Postquam vero isti ab Artemisio ad Salamina constituerant classem, accepto ejus rei nuncio reliquæ etiam nauticæ Græcorum copiæ eodem confluxerunt, Trœzene profectæ. Edictum enim illis fuerat, ut ad Pogonem, Trœzeniorum portum, convenirent: et convenerant multo plures quam quæ ad Artemisium navali prælio erant defunctæ, et ex pluribus civitatibus. (2) Classi cum imperii summa præfectus erat idem qui ad Artemisium, Eurybiades, Euryclidæ filius, Spartanus, nec vero ex regio genere natus: sed plurimas naves, optimeque navigantes, præbuerant Athenienses.
XLIII. Qui autem hac in classe militabant, hi fuere: ex Peloponneso, Lacedæmonii, sedecim naves præbentes: tum Corinthii, totidem naves cum vectoribus præbentes quot ad Artemisium: Sicyonii vero quindecim præbuerunt naves; Epidaurii, decem; Trœzenii, quinque; Hermionenses, tres. Sunt autem isti, exceptis Hermionensibus, Dorica et Macedna natio, ex Erineo et Pindo et Dryopide novissime profecti. (2) Hermionenses vero Dryopes sunt, ab Hercule et Maliensibus ex regione quæ Doris nunc vocatur ejecti. Hæ copiæ Peloponnesiorum erant.
XLIV. Ex populis vero continentem extra Peloponnesum incolentibus adfuere, primum, Athenienses, qui præ reliquis omnibus centum et octoginta naves contulerunt: et hi quidem nunc soli erant; nam in pugna ad Salaminem Atheniensibus Platæenses præsto non fuere, hac de caussa: quo tempore Græci, relicto Artemisio, prope Chalcidem fuerant, Platæenses in oppositam Bœotiæ oram exscenderant, et ad familias suas in tuto locandas erant profecti: (2) ita, dum suos tutantur, in tempore non adfuerunt. Athenienses, quo tempore Pelasgi Græciam quæ nunc vocatur tenebant, Pelasgi fuerant, Cranai nominati; sub Cecrope vero rege, Cecropidæ sunt adpellati: tum regnante Erechtheo, mutato nomine, Athenienses adpellati: ab Ione vero, Xuthi filio, qui copiarum dux fuit Atheniensium, Iones sunt denominati.
XLV. Megarenses totidem naves cum vectoribus contulerant, quot ad Artemisium. Ampraciotæ cum septem navibus præsto erant: Leucadii cum tribus; Doricus hic quoque populus est, ex Corintho.
XLVI. Ex insulanis Æginetæ naves contulerant triginta: et instructas quidem etiam alias habebant, sed illis suam custodiebant terram, triginta vero optime navigantibus pugnarunt ad Salaminem. Sunt autem Æginetæ Dorienses, ex Epidauro: nomen vero insulæ prius Œnone fuerat. (2) Post Æginetas, Chalcidenses aderant cum viginti navibus quas easdem ad Artemisium habuerant; et Eretrienses cum eisdem septem navibus: Ionica hæc gens est. Deinde Cei, Ionicus populus Athenis oriundus, cum eisdem quibus ad Artemisium. (3) Naxii cum quattuor navibus aderant; ad Medos quidem missi a civibus, quemadmodum reliqui insulani: sed spreto mandato ad Græcos sese contulerant hortante Democrito, spectato inter suos viro, qui tunc trierarcha erat. Sunt autem Iones Naxii, Athenis oriundi. (4) Styrenses easdem, quas ad Artemisium, naves contulerunt; Cythnii vero triremem unam, et actuariam quinquaginta remorum: utrique hi Dryopes sunt. (5) Seriphii etiam, et Siphnii, et Melii cum Græcis militarunt: hi enim soli ex insulanis Barbaro terram et aquam non tradiderant.
XLVII. Quos adhuc memoravi pugnæ ad Salamina socios, hi omnes citra Thesprotiam et Acherontem fluvium habitant: Thesproti enim finitimi sunt Ampraciotis et Leucadiis, qui ex ultimis Græciæ regionibus adfuerunt. (2) Ex his vero qui ultra incolunt, soli Crotoniatæ fuere, qui periclitanti succurrerent Græciæ, et una quidem nave, cui præfuit vir ter Pythiorum certaminum victor, Phayllus: sunt autem Crotoniatæ origine Achæi.
XLVIII. Jam reliqui quidem, quos memoravi, triremes in bellum præbuerunt; Melii vero et Siphnii et Seriphii penteconteros (longas naves remis quinquaginta instructas) et Melii quidem, genus a Lacedæmone derivantes, duas præbuere; Siphnii vero et Seriphii, Iones ab Athenis originem ducentes, utrique unam. Fuit autem universus navium numerus, demptis penteconteris, trecentæ septuaginta et octo.
XLIX. Ut ad Salaminem convenit ex prædictis civitatibus classis, deliberarunt duces, rogante Eurybiade ut sententiam diceret quisquis vellet, quo loco oportunissimum videretur pugna navali decernere, ex eis nempe locis quæ in ipsorum essent potestate: jam enim Attica pro derelicta erat: itaque de reliquis locis rogavit. (2) Et pleræque eorum, qui verba fecerunt, in hoc congruebant sententiæ, ad Isthmum navigandum esse, et ante Peloponnesum navali pugna decernendum: cujus sententiæ hanc rationem reddebant, quod, si inferiores ex pugna discessissent, et Salamine essent, obsiderentur in insula, ubi nullum ipsis adparere subsidium posset; ad Isthmum vero, ad suos se possent salvi recipere.
L. Dum ita duces Peloponnesiorum disputant, advenit vir Atheniensis, nuncians in Atticam ingressum esse Barbarum, et totam regionem igne vastare. (2) Quippe exercitus una cum Xerxe, itinere per Bœotiam facto, incensa Thespiensium urbe, qui in Peloponnesum se receperant, itemque Platæensium urbe, Athenas profectus, omnia illius regionis loca evastabat. Incenderat autem Thespiam et Platæam, quod a Thebanis audisset, cum Medis illos non sentire.
LI. A transitu Hellesponti, unde iter facere cœperant barbari, postquam ibi unum mensem erant morati, quo in Europam transierunt, tribus proximis mensibus in Attica adfuerunt, prætore Atheniensibus Calliade. (2) Deprehenderunt autem vacuam urbem, et paucos quosdam Atheniensium in templo versantes, quæstores templi, et pauperes nonnullos homines; qui arce asseribus atque palis ligneis præsepta arcebant subeuntes. Hi et ob victus inopiam sese Salaminem non receperant, et quos se solos existimarent sententiam reperisse oraculi a Pythia editi, ligneum murum insuperabilem fore; nempe hoc ipsum esse certum illud refugium, quod oraculo significatum esset, non naves.
LII. Persæ vero, castris in tumulo positis ex adverso arcis sito, quem Areopagum (Martium tumulum) Athenienses vocant, hoc modo illam oppugnarunt: stupam sagittis circumdatam incendebant, atque ita sagittas adversus vallum jaculabantur. (2) Tunc oppugnati Athenienses, ad extremum licet malum redacti, fallente eos etiam vallo, tamen resistebant; nec conditiones de deditione admittebant, a Pisistratidis propositas. Resistebant autem, quum alia contrà machinantes, tum et, quoties ad portam succederent barbari, ingentibus in eos saxis devolutis; ut perdiu Xerxes inops fuerit consilii, quum illos expugnare non posset.
LIII. Ad extremum vero, post illas difficultates, introitus quidam in arcem barbaris adparuit: debuit enim, juxta oraculum, universa Atheniensium terra, quatenus in continente erat, in barbarorum venire potestatem. (2) Erat igitur ante arcem, sed in parte a porta et adscensu aversa, locus ubi nemo excubabat, et ubi nemo crediderat quemquam hominum umquam adscensurum: eo loco, quamvis prærupto, adscenderunt nonnulli prope Aglauri fanum, Cecropis filiæ. (3) Quos ut in arcem conscendisse viderunt Athenienses, alii de muro sese præcipitarunt perieruntque, alii in interiorem templi ædem confugerunt. (4) Persæ vero qui adscenderant, primum ad portam adcurrerunt, eaque aperta trucidarunt supplices; quibus omnibus occisis, spoliarunt templum, et universam acropolin incenderunt.
LIV. Tum Xerxes, Athenis penitus potitus, equitem Susa misit, qui Artabano rem ab ipsis feliciter gestam nunciaret. Postridie vero quam nuncium hunc dimisit, convocatis Atheniensium exsulibus, qui illius castra sequebantur, mandavit, ut in arcem adscenderent, suoque ritu ibi sacra facerent; sive quod viso nocturno monitus hoc illis imperavit, sive religio quædam eum incesserat quod templum cremasset. Et Atheniensium exsules mandata fecerunt.
LV. Cur autem hujus rei fecerim mentionem, dicam. Est in hac acropoli templum Erechthei illius, qui terra genitus dicitur, quo in templo olea inest et mare, quæ Athenienses narrant ab Neptuno et Minerva, quum de terræ hujus possessione inter se certarent, posita fuisse monumenta. (2) Hæc igitur olea simul cum reliquo templo a barbaris erat cremata: altero vero ab hoc incendio die, ut in id templum adscenderunt Athenienses sacra facere jussi a Xerxe, surculum viderunt e stipite enatum, cubiti fere longitudine. Hoc quidem illi memorarunt.
LVI. Græci vero ad Salaminem, ut nunciatum est eis quo statu esset Athenarum acropolis, tanto sunt terrore perculsi, ut e ducibus nonnulli ne manserint quidem donec super quæstione proposita fieret decretum, sed in naves sese conjicientes vela panderint tamquam abituri; et reliqui, re deliberata, fecerunt decretum, ad Isthmum esse pugnandum. Jamque nox aderat; et hi quoque, soluto consessu, naves sunt ingressi.
LVII. Ibi tunc Themistoclem, in navem reversum, interrogavit Mnesiphilus, civis Atheniensis, quidnam ab illis decretum foret. A quo ubi cognovit, decretum esse ut navibus ad Isthmum deductis ante Peloponnesum dimicarent: (2) «Quodsi igitur, inquit, hi Salamine solverint, tu pro nulla amplius patria pugnabis. Nam in suas quique civitates se recipient, et nec Eurybiades, nec quisquam hominum alius retinere eos poterit, quin dissolvatur exercitus: et per ducum imprudentiam peritura est Græcia. (3) At tu, si qua via aut ratio superest, perge, et, quæ decreta sunt, operam da ut rescindas; si forte persuadere Eurybiadi potueris, ut mutato consilio hic maneat.»
LVIII. Themistocli admodum placuit monitum: qui, nullo ad hæc responso dato, ad Eurybiadis navem perrexit. Quo ubi venit, de communibus rebus, ait, se aliquid cum illo communicaturum: et ille, si quid secum vellet, navem suam conscendere eum jussit. (2) Ibi tum Eurybiadi adsidens Themistocles, et omnia ista quæ ex Mnesiphilo audiverat, tamquam sua, exposuit, et multa alia adjecit, donec precibus eum expugnavit, ut nave egrederetur, et in concilium iterum convocaret duces.
LIX. Qui ubi convenerunt, priusquam rem, cujus caussa convocati duces erant, Eurybiades proponeret, multos Themistocles fecit sermones, enixe flagitans. (2) Quem loquentem interfatus, Corinthius dux Adimantus, Ocyti filius: «Themistocles, inquit, in certaminum solemnibus, qui ante tempus surgunt, flagris cæduntur.» Et ille, sui purgandi caussa, ait: «At, qui pone manent, non coronantur.»
LX. Ita tunc quidem placide respondit Corinthio. Ad Eurybiadem vero conversus, nihil jam eorum dixit quæ ante exposuerat, dispersum iri socios, si Salamine solvissent: (2) etenim, præsentibus sociis, nullo modo decorum erat ut eos accusaret: sed aliam dicendi rationem tenens, ita locutus est: (I.) «Penes te nunc est servare Græciam, si meum consilium secutus, hic manens pugnam navalem commiseris, neque his morem gesseris qui naves ad Isthmum promovendas esse contendunt. Accipe enim, et alteram alteri rationi oppone. (3) Ad Isthmum pugnam committens, in aperto mari pugnabis, ubi minime nobis conducit, graviores naves habentibus, et numero pauciores. Porro Salaminem perdes, et Megara, et Æginam, etiamsi cæteroquin feliciter nobis res esset cessura. (4) Nam classem illorum secuturus est pedestris exercitus, adeoque tu ipse eos in Peloponnesum duxeris, periculumque fuerit ut universam perdas Græciam. (II.) Sin quæ ego dico feceris, hæc in illis commoda reperies. Primum quidem, in angusto mari confligentes paucis navibus adversus multas, si rationi consentaneus exitus fuerit pugnæ, multo erimus superiores. Nam in angusto prælium navale facere, pro nobis est; in aperto vero, pro illis. (5) Deinde Salamis servatur, in qua nos liberos nostros et uxores deposuimus. Tum vero etiam illud in hac ratione continetur, quod inprimis vobis cordi est: nam, hic manens, pariter pro Peloponneso pugnabis, atque ad Isthmum; nec vero illos, si sapueris, in Peloponnesum duces. (III.) Sin quod ego spero evenerit, pugnaque navali vicerimus, tunc nec ad Isthmum vobis aderunt barbari, nec ultra Atticam progredientur, sed incondita fuga se recipient, lucrabimurque servata Megara, et Æginam, et Salaminem, ad quam nos hostibus superiores esse futuros oraculo etiam prædictum est. (6) Jam consilia rationi consentanea capientibus hominibus solent plerumque etiam consentanea evenire: sin contra rationem consulunt, ne deus quidem humanis sententiis accedere amat.»
LXI. Hæc ubi Themistocles dixit, iterum in eum invectus est Corinthius Adimantus, tacere jubens virum cui nulla sit patria, vetansque Eurybiadem suffragia rogare super sententia ab homine exsule proposita; quando enim patriam ostendere Themistocles potuerit, tunc demum ei licitum fore sententias cum aliis conferre. Hæc in eum dicta projecit, quod captæ Athenæ in hostium essent potestate. (2) Tum vero Themistocles et illum et Corinthios multis insectatus maledictis, ratione eis demonstravit, et urbem et terram Atheniensibus ampliorem, quam illis, esse, quamdiu ducentas habuerint naves instructas; nullum enim Græcum populum, quem adierint, ipsos esse repulsurum.
LXII. Hæc postquam significavit, ad Eurybiadem convertens sermonem, majore concitatione ait: «Tu si hic manes, hicque manens fortem te virum præstas, recte feceris; si non, Græciam evertes. Nam summa belli nobis in navibus vertitur. (2) Tu vero mihi morem gere. Id ni feceris; nos quidem e vestigio, receptis nostris, Sirin proficiscemur, Italiæ urbem, jam antiquitus nostram, quam a nobis instaurandam esse oracula etiam dicunt: vos vero, talibus sociis privati, eorum quæ dixi reminiscemini.»
LXIII. His a Themistocle dictis meliora edoctus Eurybiades est. Et maxime quidem eo mihi videtur sententiam mutasse, quod vereretur, ne, si ad Isthmum deduceret classem, Athenienses desererent socios: qui si illos deseruissent, reliqui non amplius pares hostibus erant futuri. Hanc igitur suscepit sententiam, ut ibi manerent, ibique navali pugna decernerent.
LXIV. Hoc modo quum hi ad Salaminem verbis inter se essent velitati, postquam ita placuit Eurybiadi, ad committendum ibidem navale prælium se compararunt. Et ut illuxit dies, simul cum oriente sole et terra et mare contremuit. Itaque diis vota facere placuit, et Æacidas socios invocare. (2) Utque placuit, ita fecerunt. Deos omnes precati, protinus ex Salamine Ajacem et Telamonem advocarunt: et ad advehendum Æacum reliquosque Æacidas navem in Æginam miserunt.
LXV. Fuit per id tempus Dicæus, Theocydis filius, civis Atheniensis, exsul et in existimatione apud Medos, qui narravit: quo tempore Attica, Atheniensibus nudata, vastabatur a pedestri Xerxis exercitu, fuisse tunc se forte cum Demarato Lacedæmonio in Thriasio campo, vidisseque ibi pulverem ab Eleusine orientem, tamquam a triginta admodum millibus hominum excitatum; quumque miratus esset quibusnam ab hominibus excitaretur ille pulvis, exaudisse mox vocem, quæ vox ei visa esset mysticus esse Iacchus. (2) Tum Demaratum, qui sacrorum Eleusiniorum esset ignarus, ex se quæsisse quid esset quod ita sonaret, seque ei respondisse: «Demarate, haud aberit quin magna clades exercitum regis adfligat. Quum enim deserta sit Attica, prorsus manifestum est, divinum esse hunc sonum, ab Eleusine auxilio venientem Atheniensibus eorumque sociis. (3) Quod quidem ostentum si Peloponnesum versus cadet, periculum ipsi regi et pedestribus illius copiis erit: sin ad classem convertetur quæ Salamine est, navalibus regis copiis exitium portenderit. (4) Agunt autem quinto quoque anno hoc festum Athenienses Cereri Matri et Proserpinæ: et, quisquis vult ipsorum et reliquorum Græcorum, his sacris initiatur; et hoc vocis sono, quem audis, in ejusdem festi solemnibus Iacchum celebrant.» (5) Ad hæc Demaratum dixisse: «Silentium tene, neu alii cuiquam hoc dicas. Quod si enim ad regem deferentur hæc tua verba, capite lues, nec aut ego aut quisquam hominum alius servare te poterit. Quare tu sile: quod autem ad exercitum hunc pertinet, id diis curæ erit.» (6) Hoc sibi Demaratum ait præcepisse: tum vero ex pulvere illo et sonitu ortam esse nubem, quæ in sublime levata, versus Salaminem ad castra Græcorum delata sit. Ita se intellexisse, classem Xerxis perditum iri. Hæc Dicæus, Theocydis filius, referebat, Demaratum aliosque testes citans.
LXVI. Nauticus Xerxis exercitus, postquam ex Trachine, conspecta Laconica strage, in Histiæam rursus trajecerat, tres dies ibi moratus per Euripum navigavit, et aliis tribus diebus Phalerum pervenit. (2) Videnturque mihi hostes, et terra et mari advenientes, non minore hominum numero Athenas invasisse, quam cum quo ad Sepiadem venerant et ad Thermopylas. (3) Eis enim qui tempestate perierunt, et qui ad Thermopylas ceciderunt et in navalibus pugnis ad Artemisium, hos oppono qui tunc nondum secuti regem erant, Malienses, et Dorienses, et Locros, et Bœotos; qui nunc omnibus copiis, exceptis Thespiensibus et Platæensibus, eum sequebantur; ad hæc utique Carystios, et Andrios, et Tenios, reliquosque insularum incolas omnes, præter quinque illas civitates, quarum nomina supra commemoravi. (4) Nam quo magis intro in Græciam progrediebatur Persa, tanto plures eum populi sequebantur.
LXVII. Postquam igitur hi omnes Athenas pervenerant, Pariis exceptis; nam Parii, pone manentes in Cythno, exitum belli exspectabant: reliqui vero ut in Phalerum pervenerunt, ibi tunc Xerxes ipse ad classem descendit, cum navium ducibus cupiens sermones conferre, sententiasque eorum explorare. (2) Eo igitur profectus quum concilio præsideret, aderant convocati populorum regi subjectorum tyranni, et ordinum in classe præfecti, sedentes prout cuique illorum honorem rex tribuerat: primus quidem, Sidonius rex; post hunc Tyrius; tum reliqui. (3) Qui ut ordine deinceps consederant, Mardonium Xerxes misit, qui tentaret singulos interrogaretque, an faciendum esse navale prælium censerent.
LXVIII. Quos ubi Mardonius, initio facto ab Sidonio, circumiens rogavit, communi consensu reliqui omnes pro sententia dixere, faciendum esse prælium navale; una Artemisia hæc verba fecit: (I.) «Dic tu regi, Mardonie, me hæc dicere. (2) Equidem, quæ in pugnis ad Eubœam factis nec ignavissima fui, nec minima facta edidi, domine, par est ut veram meam sententiam edam, dicamque quæ tuis rebus maxime conferre censeo. (3) Atqui hoc dico: parce navibus, neu prælium navale committe. Hi enim viri tuis viris mari tanto sunt superiores, quanto mulieribus viri. Quid autem omnino necesse est ut navalis pugnæ adeas discrimen? annon Athenas tenes, quarum caussa hanc suscepisti expeditionem? annon reliquam quoque Græciam tenes? (4) neque quisquam tibi resistit: nam, qui adhuc restiterunt, hi ita abs te accepti sunt ut commeruere. (II.) Quem vero exitum habituras esse putem res adversariorum, dicam. (5) Si tu non properaveris navalem facere pugnam, sed hic manens ad terram adplicueris naves, aut si in Peloponnesum etiam progredieris; facile tibi, Domine, succedent ea quorum caussa huc venisti. (6) Neque enim diu tibi resistere poterunt Græci, sed disperges eos, et in suas quique civitates profugient. Nec enim commeatus illis, ut ego audio, in hac insula paratus adest: nec verosimile est, si tu adversus Peloponnesum duxeris pedestrem exercitum, tranquillos hic mansuros hos qui ex illa regione venerunt; nec illis curæ erit pro Atheniensibus discrimen navalis prælii adire. (III.) Sin protinus prælium facere maturaveris, vereor ne navalis exercitus male acceptus, pedestri quoque calamitatem sit adlaturus. (7) Ad hæc, rex, hoc etiam cogites velim, bonis viris servos solere esse malos, malis vero bonos. (8) Atqui tibi, viro omnium optimo, mali servi sunt, hi qui in sociorum numero dicuntur esse, nempe Ægyptii, et Cyprii, et Cilices, et Pamphylii, inutiles prorsus homines.»
LXIX. Hæc ubi Artemisia Mardonio dixit, quicumque reginæ favebant, dolebant eam ista locutam, verentes ne malum quoddam ei a rege immineret, quod illum vetuisset navalem pugnam facere: qui vero invidebant ei maleque cupiebant, ut quæ præ reliquis omnibus sociis in honore esset apud regem, judicio illius delectabantur, quippe exitium ei adlaturo. (2) At ut ad Xerxem relatæ sunt sententiæ, admodum gavisus est illius sententiæ: et, quum jam antea eximiam esse mulierem judicasset, nunc etiam magis eam laudavit. Attamen hac in re pluribus, ait, esse parendum; ratus ad Eubœam sponte suos rem male gessisse, quoniam ipse abfuisset: nunc autem constituerat ipse spectare pugnantes.
LXX. Postquam enavigandi signum datum est, eduxerunt naves Salaminem versus, et per otium explicuerunt aciem. At tunc quidem non suffecit dies, ut committeretur prælium: nox enim supervenit; et illi in posterum diem sese comparabant. (2) Græcos vero metus incessit et trepidatio, præsertim vero Peloponnesios: angebantur quippe, quod ad Salaminem residentes pro Atheniensium terra essent dimicaturi; ubi si victi essent, in insula interclusi obsiderentur, sua terra sine præsidio relicta.
LXXI. Sub eamdem noctem pedestris barbarorum exercitus adversus Peloponnesum profectus est; quamquam quæcumque excogitari potuerunt effecta erant, ne a continente in Peloponnesum irrumpere barbari possent. (2) Simulatque enim cognoverant Peloponnesii obiisse Leonidam cum suis ad Thermopylas, concursu ex oppidis facto Isthmum occuparunt, et præerat eis ibi Cleombrotus, Anaxandridæ filius, frater Leonidæ. (3) Ad Isthmum igitur considentes, primum Scironidem viam obstruxerunt, deinde de communi consilio murum per Isthmum instituerunt ducere. Quumque multæ essent hominum myriades, quorum quisque manum operi admovit, perficiebatur opus. Nam et lapides et lateres et ligna et corbes sabulo repletæ congerebantur; et sociata opera opus facientes, nullo temporis momento, nec noctu, nec interdiu, cessabant.
LXXII. Qui vero ad muniendum Isthmum operam suam consociarunt Græci, hi fuere: Lacedæmonii et Arcades omnes, et Elei, et Corinthii, et Sicyonii, et Epidaurii, et Phliasii, et Trœzenii, et Hermionenses. (2) Hi sunt qui periclitanti Græciæ vehementer metuentes succurrerunt: reliquis Peloponnesiis nulli curæ ea res fuit. Olympiorum autem et Carneorum jam præterierant solemnia.
LXXIII. Peloponnesum septem incolunt populi. Horum[TR2] duo sunt indigenæ; eamdem nunc, quam antiquitus, regionem habitantes, Arcades, et Cynurii: unus populus, Achaicus, Peloponneso quidem non egressus est, sed suam regionem cum alia mutavit. (2) Reliqui quattuor ex illis septem populis, advenæ sunt: Dorienses, Ætoli, Dryopes, et Lemnii. (3) Et Doriensium quidem multæ sunt et illustres civitates: Ætolorum vero sola Elis: Dryopum, Hermione et Asine prope Cardamylen Laconicam: Lemniorum vero, Paroreatæ omnes. (4) Cynurii, indigenæ quum sint, soli feruntur Iones esse; sed in Dorienses mutati sunt, partim quod sub imperio fuerunt Argivorum, partim temporis progressu: sunt autem Orneatæ et horum finitimi. (5) Istorum septem populorum reliquæ civitates, præter eas quas nominavi, neutrarum erant partium: si autem libere loqui licet, dum neutrarum fuere partium, Medis favebant.
LXXIV. Igitur qui ad Isthmum erant, ex quo dixi labore conflictabantur, quippe de summa rerum jam periclitantes, nec sperantes mari præclare admodum gestum iri rem. Et illi ad Salaminem, quamquam quæ ad Isthmum agebantur cognoverunt, trepidabant, non tam sibi metuentes, quam Peloponneso. (2) Et aliquantisper quidem vir viro adstans tacite inter se sermones conferebant, imprudens mirans Eurybiadis consilium: ad extremum vero in publicum res erupit; (3) et coiit concilium, multaque verba eisdem de rebus jactabantur; dicentibus aliis, necessario ad Peloponnesum esse navigandum, et pro illa propugnandum, nec ad regionem ab hoste captam manendum, et pro illa dimicandum; Atheniensibus vero et Æginetis et Megarensibus contendentibus, eo loci manendum et cum hoste confligendum.
LXXV. Ibi tunc Themistocles, quum vinceret sententia Peloponnesiorum, clanculum concilio egressus, hominem navigio in castra misit Medorum, edoctum quod dicere oporteret. Nomen homini Sicinnus fuit: erat autem servus et filiorum pædagogus Themistoclis; (2) quem post has res gestas Themistocles, quo tempore Thespienses novos cooptarunt cives, Thespiensem fecit, et divitiis oneravit. Is ubi navigio illuc pervenit, apud duces barbarorum hæc verba fecit: (3) «Misit me dux Atheniensium clam reliquis Græcis; favet enim ille regis partibus, cupitque ut res vestræ rebus Græcorum sint superiores; misit me autem qui vobis nunciarem, fugam meditari Græcos, metu perculsos. Nunc igitur in promptu vobis est rem conficere longe præclarissimam, si non commiseritis ut illi fuga dilabantur. (4) Nam nec inter se sunt concordes, nec amplius vobis resistent; sed adversus se invicem pugnantes videbitis hos qui vobiscum sentiunt et eos qui contra.» Et hic quidem, his dictis, e vestigio discessit.
LXXVI. Illi vero, fidem nuncio adhibentes, primum in Psyttaleam, parvam insulam inter Salaminem et continentem sitam, magnum numerum Persarum exposuerunt: deinde, sub mediam noctem evecti sunt Salaminem versus ad intercludendum qui cornu occidentem spectans tenebant; simulque, qui ad Ceon et Cynosuram erant locati, evecti sunt, et universum fretum usque ad Munychiam occuparunt. (2) Evecti autem his navibus sunt eo consilio, quo fuga elabi non possent Græci, sed ad Salaminem circumventi pœnas darent præliorum ad Artemisium factorum. (3) In exiguam vero illam insulam, cui Psyttalea nomen, idoneum Persarum numerum exposuerunt hoc consilio, ut, quoniam prælio facto navali et homines et naufragia huc maxime delatum iri videbantur (sita enim insula erat in freto ubi pugna erat facienda), ibi suos servarent, hostes vero interficerent. (4) Silentio autem hæc omnia fecerunt, ne animadverterent adversarii: et per totam noctem, nulla quiete sumpta, in hoc adparatu fuere occupati.
LXXVII. In has res tales equidem intuens, negare non possum vera esse oracula huc spectantia; nec rejicere conabor manifeste loquentia.
At quum sacrum Dianæ littus aureo-ense-instructæ
navibus velut ponte straverint et mari-cinctam Cynosuram,
insana spe vastatis splendidis Athenis;
tum diva Vindicta exstinguet minacem Satietatem, Contumeliæ filiam,
dire furentem, omnia conantem ad se trahere,
Æs enim æri miscebitur, et sanguine Mavors
pontum rubefaciet. Tunc libertatis diem Græciæ
reddet late-cernens Saturnius et alma Victoria.
(2) Ad hæc talia, et adversus ita clare loquentem Bacidem, nec ego contradicendi oraculis caussa quidquam dicere audeo, nec ab aliis dictum admitto.
LXXVIII. Jam inter duces ad Salaminem gravis exsistebat sermonum contentio. Necdum vero illi noverant, undique inclusos se esse a barbaris; sed, ut illos interdiu locatos viderant, ita eodem in loco mansisse eos putabant.
LXXIX. Dum inter se altercantur duces; interim ex Ægina trajecerat Aristides, Lysimachi filius, civis quidem Atheniensis, sed ostracismo damnatus a populo, quem ego, ut ejus mores accepi, optimum Athenis virum justissimumque fuisse judico. (2) Hic vir, stans ad introitum concilii, evocari ad se jussit Themistoclem, qui non ei amicus, sed quam maxime inimicus erat; verum ob præsentium gravitatem malorum oblitus inimicitiarum, ad se vocari illum jussit, colloqui cum eo cupiens: (3) antea audiverat autem, id urgere Peloponnesios ut ad Isthmum abducatur classis. Postquam egressus est Themistocles, his verbis eum Aristides adloquitur: «Debemus nos et alias et nimirum nunc maxime de hoc inter nos contendere, uter nostrûm majora commoda patriæ sit adlaturus. (4) Dico vero tibi, perinde esse, multa an pauca verba facias ad Peloponnesios classem hinc abducere cupientes. Ego enim ocularis testis tibi aio, nullam nunc, ne si velint quidem, facultatem esse Corinthiis et ipsi Eurybiadi enavigandi; undique enim circumclusi sumus ab hostibus. At tu i intro, et hoc illis nuncia.»
LXXX. Sic ille, cui Themistocles respondit: «Et rectissime tu mones; et bonum utique adfers nuncium: nam, quod ego ut fieret cupiveram, id tu factum esse testis ocularis nuncias. Scito enim, a me monitos fecisse hos Medos: quandoquidem enim sponte noluerunt Græci prælio decernere, necesse fuit ut inviti cogerentur. (2) At tu, quoniam huc venisti bonum nuncium adferens, ipse illis nuncia. Nam si ego hæc dixero, videbor illis ficta loqui, neque eis persuadebo factum hoc esse a barbaris. Sed tu eos adi; et ipse illis, ut res habet, indica. Quod ubi ut indicaveris, si illi persuasi fuerint, tum quidem optime res habebit; sin dictis tuis non adhibuerint fidem, perinde nobis erit: etenim non amplius aufugient, si, ut tu ais, undique cincti sumus ab hostibus.»
LXXXI. Igitur in concilium ingressus Aristides rem nunciat, dicens, se ex Ægina venire, et per hostium naves in statione locatas ægre pervasisse latentem; nam universam Græcorum classem a Persarum navibus esse circumventam: quare se illis consulere, ut ad propulsandum hostem sese comparent. His dictis, ille discessit; inter hos vero rursus orta est sermonum disceptatio: plerique enim ex ducibus fidem nuncio non adhiberunt.
LXXXII. Dum hi ita increduli sunt, advenit triremis transfuga Teniorum, cui præerat civis Tenius Panætius, Sosimenis filius; quæ omnem veritatem attulit. Quod quidem ob factum Delphis in tripode nomen Teniorum inscriptum est in eorum populorum nominibus qui Barbarum debellarunt. (2) Hac igitur navi, quæ ad Salaminem ab hoste transfugit, simul cum Lemnia navi quæ antea ad Artemisium transfugerat, completus est numerus navium, quibus usi sunt Græci, ut trecentæ et octoginta confierent; ad quem explendum numerum duæ naves prius defuerant.
LXXXIII. Postquam Teniorum verba fidem fecere Græcis, tum demum ad navalem pugnam sese hi compararunt, et prima luce cœtum coegerunt propugnatorum. Ibi tunc præ cæteris ducibus Themistocles bene apud suos pro concione verba fecit; cujus in eo vertebatur oratio, ut meliora quæque pejoribus opponeret, (2) hortareturque, ut, quæcumque in hominis naturam et conditionem caderent, ex his eligerent optima. Postquam dicendi finem fecit, conscendere naves suos jussit. (3) Qui dum conscendunt, adfuit ex Ægina triremis quæ ad deducendos Æacidas missa erat: tum deinde navibus omnibus evecti sunt Græci.
LXXXIV. Quos in altum evectos tanto protinus impetu adgressi sunt barbari, ut cæteri Græci omnes in puppim remigarent, et terræ admoverent naves. Unus Aminias, Atheniensis civis, Pallenensis, longius evectus, navem hostilem rostro petiit. (2) Cujus navis, quum alteri implicita hæreret, nec inde divelli posset; ita demum cæteri, auxilio venientes Aminiæ, prælium commiserunt. Id quidem fuisse navalis pugnæ initium memorant Athenienses: Æginetæ vero, illam navem, aiunt, pugnæ initium fecisse, quæ Æginam ad advehendos Æacidas fuerat missa. (3) Narratur hoc etiam, adparuisse Græcis speciem mulieris, quæ illos, ita ut universus exaudiret exercitus, ad fortiter pugnandum hortata sit, increpatos prius his verbis, «Miseri! quousque in puppim remigabitis.»
LXXXV. Contra Athenienses locati Phœnices erant; hi enim cornu obtinebant Eleusinem et occidentem spectans: contra Lacedæmonios vero Iones, qui in altero cornu versus orientem et Piræeum erant. Et horum quidem pauci, ut monuerat eos Themistocles, de industria cessarunt; major pars vero strenue pugnabat. (2) Possem sane multorum nomina trierarchorum edere, qui Græcas naves ceperunt: nec vero eos memorabo, nisi Theomestorem Androdamantis filium, et Phylacum Histiæi, Samium utrumque. (3) Horum autem solorum ea caussa facio mentionem, quod Theomestor ob hanc rem gestam Sami tyrannus a Persis est constitutus; Phylacus vero eorum numero qui bene de rege meruerunt adscriptus est, et amplus terræ tractus eidem donatus. Orosangæ Persico sermone vocantur bene de rege meriti. Ac de his quidem ita res habet.
LXXXVI. Major vero numerus hostilium navium in hac ad Salaminem pugna periit; aliæ ab Atheniensibus corruptæ, aliæ ab Æginetis. Nam quum Græci ordine et justa acie pugnarent, barbari vero necdum satis ordinati fuissent, neque recto consilio quidquam gererent, debuit id fere ipsum evenire quod accidit: (2) quamquam eo die longe fortiores fuerunt seseque præstiterunt quam ad Eubœam, quum unusquisque formidine Xerxis studium omne adhiberet; quisque enim se spectatum iri a rege existimabat.
LXXXVII. Jam, quod ad alios attinet, quo pacto singuli nonnulli barbarorum aut Græcorum pugnaverint, non possum pro comperto referre: sed ad Artemisiam quod spectat, hæc gesta sunt, unde illa magis etiam regi adprobata est. (2) Postquam magno tumultu res regis misceri cœperant, per id tempus navem Artemisiæ persequebatur navis Attica. Et illa, quum effugere non posset, quoniam antea eam multæ aliæ sociæ naves erant, ipsius autem navis hostibus erat proxima, hoc consilium cepit, quod etiam eventu utilissimum ei fuit. Quum enim instaret illi Attica navis, ipsa capto impetu in sociam navem impegit, qua Calyndenses viri vehebantur cum rege Calyndensium Damasithymo. (3) Cum quo an ei antea, quum adhuc ad Hellespontum fuissent, altercatio quædam intercesserit, confirmare equidem non possum, nec utrum consulto id fecerit, an casu tunc maxime Calydensium illa navis ei fuerit objecta. Ut vero in illam impegit, eamque depressit, singulari felicitate usa, duplex inde commodum retulit. (4) Nam Atticæ navis trierarchus, ubi illam vidit in navem hominum barbarorum facere[TR3] impetum, ratus Artemisiæ navem aut esse Græcanicam, aut a barbaris ad Græcos transfugere et ipsis succurrere, omissa illa, alias barbarorum naves petiit.
LXXXVIII. Itaque hoc primum illa commodum consecuta est, ut salva evaserit: insuper vero eidem contigit, ut, quum damno adfecisset Xerxem, ob id ipsum factum maxime ab eodem laudaretur. (2) Aiunt enim, quum pugnam rex spectaret, animadvertisse eum hanc navem in alteram impingentem: quumque adstantium aliquis ei dixisset, «Vides, domine, quam fortiter Artemisia pugnet, quæ navem hostilem depressit!» (3) quæsisse illum, verene sit hoc Artemisiæ factum? Cui illos respondisse, plane se nosse navis insigne. Existimabant hi autem hostilem esse navem, quam illa depressisset. (4) Nam et alia, ut dictum est, feliciter ei cesserant, et hoc, quod ex Calyndica navi nemo unus salvus evaserit, qui accusare illam potuisset. (5) Itaque Xerxes ad ea, quæ ei ab his dicta erant, hoc verbum edidisse fertur: «Viri mihi facti sunt mulieres; mulieres vero, viri.» Hoc a Xerxe dictum memoratur.
LXXXIX. In hoc autem prælio occubuit dux Ariabignes, Darii filius, frater Xerxis: occubuere item alii multi illustres viri ex Persis Medisque et ex eorum sociis: ex Græcis vero pauci quidam. Hi enim quum essent natandi periti si quæ eorum navis periit, quotquot non in manuum conflictu ceciderunt, ad Salaminem enatarunt: (2) at barbarorum plerique, natandi imperiti, in mari periere. Et postquam primæ naves in fugam erant versæ, tum vero plurimæ corruptæ sunt: nam qui pone erant locati, hi quum navibus in anteriora progredi conarentur, quippe et ipsi præclarum aliquod facinus regi ostensuri, in suorum naves fugientium inciderunt.
XC. In eodem tumultu hoc etiam accidit. Phœnices quidam, quorum naves perierant, ad regem accedentes calumniati sunt Iones, tamquam per eorum proditionem periissent naves. (2) Forte fortuna autem ita cecidit res, ut Ionum duces nihil mali paterentur, et Phœnices calumniantes hancce mercedem ferrent. Dum illi adhuc ista dicunt, in unam ex Atheniensium navibus irruit navis Samothracica: (3) et dum mergitur Attica navis, adcurrens navis Æginensis deprimit Samothracicam. Tum vero Samothraces, ut erant solertes jaculatores, de navi quæ ipsorum navem depresserat conjectis telis deturbarunt propugnatores, navemque conscenderunt, eaque potiti sunt. (4) Id factum Iones servavit. Ut enim rem præclare ab his gestam Xerxes vidit, iram suam in Phœnices vertit, quippe valde æger animi et quoslibet accusans: illorumque capita jussit præcidi, ne, quum ignavi ipsi essent, fortiores viros calumniarentur. (5) Xerxes enim, e regione Salaminis sedens in montis radice, cui Ægaleos nomen, quoties aliquod facinus a suis editum cerneret, sciscitabatur quis esset qui id fecisset: et scribæ notabant trierarchi nomen cum patris et civitatis nomine. (6) Insuper vero etiam Ariaramnes Persa, qui tunc aderat, operam suam Ionibus, quorum erat amicus, ad hoc contulerat ut malum illud in Phœnicum capita verteretur.
XCI. Ubi vero in fugam versi barbari ad Phalerum navibus contenderunt, ibi tunc Æginetæ, in freto in subsidiis stantes memoratu digna facinora edidere. (2) Etenim Athenienses quidem in hoc tumultu naves et resistentes et fugientes perdebant, Æginetæ vero eas quæ prælio excedebant: et, ut quæque periculum ab Atheniensibus effugerant, hæ dum recipiebant se, in Æginetas incidebant.
XCII. Ibi forte mutuo sibi occurrerunt navis Themistoclis, aliam navem persequentis, et Polycriti navis, Crii filii, Æginetæ, qui in Sidoniam illam navem impetum fecerat, a qua prius ad Sciathum capta fuerat Æginensis navis speculatoria; qua navi vehebatur Pytheas, Ischenoi filius, quem Persæ misere concisum in navi habebant, virtutem ejus admirantes. Hunc igitur Pytheam simul cum Persis vehens navis Sidonia capta nunc est a Polycrito, atque ita servatus Pytheas, et Æginam dein adductus. (2) Jam ubi Atticam navem conspexit Polycritus, eamque ex insigni imperatorio agnovit, inclamans Themistocli, et conviciis eum insectatus, Ita, ait, Æginetæ Medis favent! Hæc Polycritus, postquam in navem istam impetum fecerat, in Themistoclem projecit.
XCIII. Barbari vero, quorum superfuere naves, fuga ad Phalerum sub pedestris exercitus tutamen pervenerunt. (2) In hac navali pugna e Græcis præcipuam laudem consecuti sunt Æginetæ; et post hos, Athenienses: ex singulis vero viris Polycritus Ægineta, et duo Athenienses, Eumenes Anagyrasius, et Aminias Pallenensis, qui Artemisiam quoque persecutus est. (3) Qui si scivisset navi illa Artemisiam vehi, non prius desiturus erat quam aut illam cepisset aut ipse captus fuisset: nam Atheniensium triremium præfectis hoc imperatum erat, prætereaque præmium erat propositum decem millia drachmarum, si quis eam vivam cepisset: magnopere quippe indignati erant mulierem contra Athenas militare. (4) At hæc quidem, ut supra dictum est, periculum effugit: sed et reliqui, quorum superfuere naves, in Phalerum se receperunt.
XCIV. Adimantum vero, Corinthiorum ducem, aiunt Athenienses, initio statim, ut concurrerunt naves, metu terroreque perculsum, sustulisse vela et in fugam sese proripuisse; reliquosque Corinthios, imperatoriam navem videntes aufugere, pariter abiisse. (2) Qui quum in fuga ex adverso templi Minervæ Sciradis, quod in Salamine est, versarentur, incidisse in eos memorant celocem divinitus missam; quam qui misisset, repertum esse neminem; accessisse eam autem ad Corinthios, omnium quæ apud exercitum gesta erant ignaros. (3) Fuisse autem divinam rem inde colligunt, quod qui in celoce erant, quum ad naves adpropinquassent, hæc dixissent: «Adimante, tu abductis navibus in fugam te proripuisti prodens Græcos: at illi tantam de hostibus victoriam reportant, quantam ipsi precati erant.» (4) Quibus hæc dicentibus quum fidem non adhiberet Adimantus, rursus eosdem dixisse, paratos ipsos esse obsides sese sistere, et ad supplicium duci, ni Græci comperti fuissent victoriam reportasse. Ita igitur et illum et reliquos retro convertisse naves, et re peracta in castra Græcorum venisse. (5) Hæc de Corinthiis Athenienses narrant: at negant factum Corinthii, seque inter primos navali huic pugnæ autumant interfuisse; eisque testimonium exhibet reliqua Græcia.
XCV. Aristides vero, Lysimachi filius, Atheniensis, cujus etiam paulo ante, ut optimi viri, feci mentionem, in illo ad Salaminem tumultu hanc navavit operam: adsumptis gravis armaturæ militibus multis eorum qui secundum littus terræ Salaminiæ erant locati, genere Atheniensibus, cum his in Psyttaleam insulam trajecit, et Persas omnes qui in insula hac erant interfecit.
XCVI. Dirempto navali prælio Græci, postquam naufragiorum quidquid forte adhuc ibi locorum erat in terram Salaminis pertraxerunt, ad novam pugnam sese compararunt, existimantes reliquis navibus denuo usurum regem. (2) Sed magnam naufragiorum partem abripiens ventus Zephyrus ad littus Atticæ, cui Colias nomen, devexit: itaque impleta sunt quum reliqua oracula omnia quæ de hac navali pugna Bacis et Musæus dixerant, tum vero etiam illud quod multis ante annis de naufragiis eo loci ejiciendis Lysistratus ediderat, fatidicus Atheniensis, quod Græcos omnes fefellerat:
Coliades mulieres remis frixuræ sunt.
Hoc autem post discessum regis erat futurum.
XCVII. Xerxes vero, ut acceptam vidit cladem, veritus ne quis Ionum consuleret Græcis aut etiam ipsi per se consilium caperent in Hellespontum navigandi pontesque solvendi, quo ipse in Europa interclusus de salute periclitaretur, fugam meditabatur. (2) Celare autem de hoc consilio cupiens et Græcos et suos, aggerem ducere in Salaminem instituit, gaulosque Phœnicios colligavit, qui pro ponte et muro essent; simulque et ad prælium se comparavit, tamquam aliam pugnam navalem commissurus. (3) Et reliqui quidem omnes, ubi eum hæc facere viderunt, prorsus existimabant serio illum et ex animi sententia paratum esse manere et redintegrare bellum: sed Mardonium nihil horum fefellit, quippe bene gnarum quid ille consilii agitaret. Hæc dum Xerxes agebat, simul nuncium in Persidem misit, qui recentem nunciaret calamitatem.
XCVIII. Hisce nunciis Persicis nihil est inter mortales quod citius eo quo tenditur perveniat: ita hoc a Persis excogitatum est. (2) Aiunt enim, quot dierum est universum iter, tot dispositos et equos et viros in quaque diurna statione paratos stare; quos nec nix, nec imber, nec æstus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime conficiat. (3) Nempe, qui primus currit, is secundo tradit mandata, secundus tertio; atque sic illa deinceps alii atque alii tradita, per singulos transeunt, quemadmodum apud Græcos lampas in lampadum festivitate, quæ in Vulcani honorem celebratur. Hunc equorum cursum Persæ angareion vocant.
XCIX. Jam superior nuncius ubi Susa pervenit, Athenas tenere Xerxem, tanta lætitia Persas, qui domi erant relicti, impleverat, ut vias omnes myrto straverint, et thura adoleverint, et ipsi festis atque epulis celebrandis dederint operam. (2) Posterior autem ubi emanavit nuncius, ita eos consternavit, ut tunicas cuncti discerperent, et in clamorem ejulatumque erumperent infinitum, Mardoniumque tamquam auctorem calamitatum accusarent. (3) Fecerunt autem hæc Persæ, non tam quod navibus dolerent perditis, quam quod de ipso Xerxe essent solliciti. Atque hæc apud Persas toto interjecto tempore duraverunt, donec illos Xerxes ipse adventu suo sedavit.
C. Jam Mardonius, Xerxem ex pugnæ navalis exitu videns gravissimo dolore adfectum, suspicatusque fugam illum ex Athenis meditari, et reputans secum ipse, pœnas se daturum quod regi persuasisset Græciæ bellum inferre, meliusque sibi esse tentata iterum belli fortuna aut prorsus debellare Græciam, aut ipsum honestam obire mortem, postquam magnarum rerum spe fuisset elatus; denique in hanc partem maxime inclinans, ut Græciam subigeret: (2) hæc, inquam, secum reputans, tali oratione regem est adlocutus: «Domine, ne mœrori indulgeas, neque nimium ex eo quod accidit capias dolorem! Non enim lignorum certamen ad belli exitum nobis maximum confert momentum, sed virorum equorumque. (3) Tibi vero nemo, neque ex his qui nunc omnia confecisse sibi videntur, exscensione e navibus facta resistere conabitur, neque ex hac continente quisquam: et, qui contra nos steterunt, hi pœnas dedere. (4) Si igitur tibi videtur protinus Peloponnesum adgrediamur: sin in præsentia omittere hoc placet, omittamus licet. Ne vero despondeas animum! nec enim ullo modo effugere Græci possunt, quin rationem nobis eorum, quæ et nunc et antea patrarunt, reddant, et servi fiant tui. (5) Igitur hoc quidem maxime agas. Quodsi vero hinc ipse abscedere et abducere exercitum decrevisti, aliud habeo post hæc quoque consilium. Tu, rex, ne committe ut Græcis ludibrio sint Persæ. In Persis enim tuis nihil detrimenti res tuæ acceperunt, neque tu dices quo loco a nobis res male gesta sit. (6) Sin Phœnices et Ægyptii et Cyprii et Cilices male pugnarunt, nihil ad Persas hæc clades pertinet. Nunc igitur, quum non sit quod Persas culpes, mihi morem gere. Si tibi constitutum est hic non manere, tu quidem tuas in sedes discede, majorem exercitus partem tecum abducens: at me oportet tibi Græciam in servitutem redactam tradere, postquam de exercitu trecenta hominum millia delegero.»
CI. Quibus auditis Xerxes, ut post mala, gavisus delectatusque est, Mardonioque ait, se ei, postquam deliberaverit, responsurum esse, utrum ex his, quæ ab illo proposita erant, facturus sit. (2) Ubi vero cum Persis in consilium adhiberi solitis consultabat, placuit ei Artemisiam quoque in consilium vocare, quippe quæ etiam antea comperta esset, sola quid faciendum perspexisse. (3) Quæ ubi advenit, submotis consiliariis Persis et satellitibus, hæc ad eam Xerxes verba fecit: «Hortatur me Mardonius, ut hic maneam, et Peloponnesum adgrediar; dicens, Persas et pedestrem exercitum nullius calamitatis, quæ nobis accidisset, culpam sustinere, et lubentes illos re ipsa hoc esse demonstraturos. (4) Me igitur ille aut hoc facere hortatur, aut ipse velle se, ait, cum selectis de exercitu trecentis millibus Græciam mihi tradere in servitutem redactam; me ipsum autem jubet cum reliquis copiis meas ad sedes discedere. (5) Tu igitur, quum etiam de pugna navali, quam suscepimus, bene mihi consulueris, negans illam esse suscipiendam, nunc quoque suade, utrum horum faciendo rectius feliciusque rebus meis consuluero.»
CII. Hæc consulenti Xerxi in hunc modum Artemisia respondit: «Difficile, rex, est ita me esse felicem ut tibi consultanti optima dicam: verumtamen in præsenti rerum statu optimum mihi videtur, ut tu domum revertaris; Mardonium vero, si ista efficere vult tibique recipit, hic cum eis quos postulat relinquas. (2) Nam, sive illa ea, quæ animo agit polliceturque, perfecerit, eique res ex sententia successerit, tuum, rex, hoc facinus erit; tui enim servi id fecerint: sive contra Mardonii sententiam res ceciderit, non ingens fuerit calamitas, salvo et te et domus tuæ statu. (2) Tu enim si salvus fueris domusque tua, multa frequentiaque pericula de salute sua adhibunt Græci. Mardonio vero si quid acciderit, non tanti fuerit momenti; neque Græci, etiamsi Mardonium vicerint, insignem reportaverint victoriam servo tuo interempto. Tu vero cujus rei caussa expeditionem hanc suscepisti, incensis Athenis discessum facies.»
CIII. Hoc consilio, ut consentaneum erat, delectatus est Xerxes: opportune enim Artemisia ea ipsa dixerat, quæ ille animo agitabat. Etenim, ut mihi quidem videtur, etiamsi omnes et viri et mulieres, ut ibi maneret, ei suasissent, non erat mansurus: adeo metu erat perculsus. (2) Igitur laudibus Artemisiam prosecutus est, eamque dimisit, filios ipsius Ephesum ducturam: filii enim nonnulli nothi eum erant secuti.
CIV. Cum istis pueris Xerxes custodem misit Hermotimum, genere Pedasensem, qui primum inter eunuchos locum apud regem tenebat. Habitant autem Pedasenses supra Halicarnassum. (2) In quo Pedasorum oppido hoc rei fertur accidere: quando finitimis quibuscumque, qui circa oppidum illud habitant, grave quidpiam intra certum tempus imminet, tunc antistitæ templi Minervæ, quod ibi est, grandis nascitur barba: atque id jam bis apud illos accidit.
CV. Ex his igitur Pedasensibus Hermotimus erat: cui contigit gravissimam omnium, quos novimus, ultionem obtinere in hominem a quo injuria fuerat adfectus. Etenim bello captum et venundatum emit Panionius, civis Chius, qui opere iniquissimo vitam sustentabat. (2) Quoties enim pueros nactus esset forma præstantes, hos castrabat, et Sardes aut Ephesum abductos ingenti pretio vendebat. Quippe apud barbaros eunuchi pretiosiores sunt his qui non sunt castrati, et major illis in omnibus rebus fides habetur. (3) Quum alios igitur multos castraverat hic Panionius, utpote hoc quæstu vitam alens, tum vero etiam hunc ipsum. Nec vero usquequaque infelix Hermotimus fuit: nam e Sardibus cum aliis muneribus ad regem pervenit, et succedente tempore præ omnibus eunuchis maximo in honore apud Xerxem fuit.
CVI. Quo tempore vero Persicum exercitum adversus Athenas ducens rex Sardibus versabatur, tunc Hermotimus, quum nescio cujus negotii caussa in Mysiam terram quæ Chiorum est, cui Atarneus nomen, esset profectus, ibi Panionium invenit. (2) Quem ubi agnovit, multis verbis benigne est adlocutus; memorans primum, quantam prosperitatem per illum esset consecutus; deinde promittens, se repetendæ gratiæ caussa ingentibus beneficiis illum cumulaturum, si cum sua familia Sardes habitatum venisset. Quibus verbis persuasus Panionius, lubens accipiens conditionem, cum liberis et uxore Sardes migravit. (3) Sed postquam eum cum tota domo in potestate Hermotimus habuit, tum vero his verbis eum adfatus est: «O jam tu omnium hominum nequissime, ex iniquissimo negotio quæstum faciens, quid tibi aut ego ipse mali feci, aut quam injuriam aliquis meorum aut tibi aut tuorum alicui intulit, cur me ex viro feceris ut nihil essem? (4) Et tu quidem tunc putabas fore ut deos lateant tua facinora: at illi, justa lege utentes, te qui iniqua ista patrasti, meas in manus tradidere: quare de pœna, quam a te repetam, non est quod conqueraris.» (5) His postquam conviciis eum accepit, filios ejus in conspectum jussit adduci, et Panionium coegit suis ipsius filiis, qui quattuor numero erant, virilia abscindere; quod ille necessitate coactus fecit: deinde vero, hoc perfecto, filii ejusdem coacti sunt ipsum evirare. Talis Panionium ultio ex Hermotimo assecuta est.
CVII. Xerxes postquam filios suos Artemisiæ commiserat Ephesum ducendos, vocatum ad se Mardonium jussit, quos vellet, de exercitu seligere, operamque dare ut promissis facta æquaret. (2) Et hæc quidem illo die gesta sunt. Insequente vero nocte jussu regis duces classis naves ex Phalero abduxerunt, quanta velocitate quisque posset, ad Hellespontum revertentes, pontes custodituri ut regi ad transeundum essent parati. (3) Sed barbari hi, ut prope Zosterem pervenere, ubi tenuia quædam promontoria in mare prominent, naves has esse putantes, procul aufugerunt. Interjecto vero tempore, postquam intellexere non naves esse, sed promontoria, rursus sese conjunxerunt, cursumque continuarunt.
CVIII. Ut illuxit, Græci, pedestrem exercitum eodem in loco manentem conspicientes, existimabant naves etiam ad Phalerum adhuc stare: et navalem pugnam redintegraturos illos putantes, ad repugnandum sese comparabant. Postquam vero abiisse naves cognovere, tunc ocyus persequi illas decreverunt. At classem Xerxis non conspexere, usque ad Andrum eam persecuti. Postquam vero Andrum pervenere, deliberarunt. (2) Et Themistocles quidem pro sententia dixit, per insulas navigando classemque etiamnunc persequendo, recta ad Hellespontum dirigendum esse cursum, pontesque rescindendos. At contrariam huic sententiam Eurybiades proposuit, dicens: si rescidissent pontes, hoc ipso longe maximam calamitatem Græcis inlaturos.[TR4] (3) Nam, si interclusus Persa cogeretur in Europa manere, operam illum esse daturum ut nunquam quietem agat; quoniam, si quietem ageret, nihil suarum rerum promoveret, neque reditus ei ullus ostenderetur, et fame periturus esset illius exercitus: molienti autem aliquid, et rebus gerendis sedulo operam danti, omnia Europæ oppida omnesque populos accessuros videri, sive bello subactos, sive deditione in tempore facta; et alimento hostibus futuros esse annuos Græcorum fructus. (4) E contrario, quum pugna navali victus Persa non videatur in Europa mansurus, permitti ei oportere ut fugiat, donec suam in terram fuga pervenerit; deinde vero de propria ipsius terra cum illo esse decertandum. Hanc ad sententiam accesserunt reliquorum etiam Peloponnesiorum duces.
CIX. Ibi tunc Themistocles, postquam intellexit se majori ducum numero persuadere non posse ut in Hellespontum navigarent, mutato consilio Athenienses adiens (quippe qui effugisse barbaros ægerrime ferebant, et ipsi etiam per se, si reliqui nollent, in Hellespontum cupiebant navigare), hæc apud eos verba fecit: (2) «Equidem multis sæpe hujusmodi rebus interfui, et multo plura talia accidisse audivi: nempe viros ad necessitatem redactos, postquam victi essent, instaurasse pugnam, et superiorem reparasse calamitatem. Nos vero, postquam ex insperato et nos ipsos et Græciam, repulsa tanta hominum nube, lucrifecimus, fugientes viros ne persequamur! (3) Nec enim nos hæc perfecimus, sed dii atque heroes; qui noluerunt unum virum simul Asiæ et Europæ imperare, impium illum et nefarium; qui sacra et profana pariter insuper habuit, et simulacra deorum evertit cremavitque, qui mare etiam flagellis cecidit, et compedes in illud dejecit. (4) At tunc, quum bene res nostræ habeant, maneamus in Græcia, et nostrûm ipsorum familiarumque nostrarum curam geramus; et ædes suas quisque reficiat, et sementi faciendæ sedulo det operam, postquam Barbarum prorsus ejecerimus: ineunte autem vere in Hellespontum et in Ioniam navigemus!» (5) Hæc ille locutus est hoc consilio, ut gratiam apud Persam in futurum tempus iniret; quo, si ab Atheniensibus adversi aliquid ei accidisset, perfugium haberet: quod quidem ei etiam usu venit.
CX. Hæc dicens Themistocles, decepit Athenienses: at illi morem ei gesserunt. Quoniam enim, quum jam antea sapiens esset habitus, nuper re ipsa sapiens et plenus consilii erat repertus, facile dictis ejus paruere. (2) Postquam hi igitur ab illo persuasi fuerunt, continuo deinde viros cum navigio dimisit, quos confisus erat, etiamsi omnibus tormentis cruciarentur, tacituros mandata ad regem deferenda, quorum in numero iterum famulus ipse Sicinnus erat. Hi ubi ad Atticam pervenere, reliquis in nave manentibus, Sicinnus exscendit, et hæc apud Xerxem verba fecit: (3) «Misit me Themistocles, Neoclis filius, prætor Atheniensium, sociorum omnium fortissimus et sapientissimus, qui tibi dicerem, Themistoclem Atheniensiem, rebus tuis cupientem inservire, cohibuisse Græcos, naves tuas persequi volentes et pontes in Hellesponto rescindere. Itaque nunc largum per otium revertaris licet.» His nunciatis, retro hi navigarunt.
CXI. Græci, postquam displicuit consilium classem barbarorum ulterius prosequendi aut in Hellespontum navigandi ad rescindendos pontes, Andrum circumsederunt, expugnare eam molientes. (2) Primi enim ex insulanis Andrii fuerunt a quibus pecuniam postulaverat Themistocles, quam illi dare recusarunt; sed Themistocli, quum his verbis eos adortus esset, ut diceret, venire Athenienses, duos magnos deos secum habentes, Persuasionem et Necessitatem, quare utique dare illos oportere pecunias; ad hæc illi responderunt, merito magnas et opulentas fuisse Athenas, et bonis usas esse diis; cæterum Andrios tenuem incolere terram et admodum esse egenos; duosque inutiles deos non relinquere ipsorum insulam, sed constanter eam habitare, Paupertatem et Impotentiam; et quum hosce deos Andrii possideant, non daturos ipsos pecuniam: numquam enim potentiam Atheniensium superiorem fore ipsorum impotentia. Hi igitur, quum hæc respondissent, nec dedissent pecuniam, oppugnabantur.
CXII. Themistocles vero, numquam cessans corradere pecunias, in reliquas insulas eosdem, quos ad Andrios, nuncios cum minacibus mandatis misit, pecunias ab illis postulans, dicensque, nisi postulatis satisfacerent incolæ, ducturum se adversus eos Græcorum exercitum, et obsessos perditurum. (2) Hæc dictitando, ingentes pecunias a Carystiis et a Pariis coegit. Hi enim, quum Andrum cognovissent oppugnari quod Medis favisset, scirentque in maxima præ cæteris ducibus existimatione Themistoclem esse, hæc metuentes, pecunias miserunt. (3) An vero et alii nonnulli ex insulanis pecunias dederint, adfirmare non possum: puto autem, et alios dedisse, nec hos solos. At Carystiis quidem ideo nihilo magis contigit evitare calamitatem: Parii vero, Themistocle pecuniis placato, incursionem exercitus effugerunt. (4) Ita igitur Themistocles, ab Andro impetum faciens, pecunias ab insulanis coegit clam reliquis ducibus.
CXIII. Xerxes autem cum suis, paucos post navalem pugnam dies moratus, eadem qua venerat via in Bœotiam movit. Nam Mardonio visum erat et comitari regem, et, quia opportunum non esset anni tempus ad bellum gerendum, satius esse in Thessalia hibernare, et deinde, redeunte[TR5] vere, Peloponnesum adgredi. (2) Ut vero in Thessaliam pervenere, ibi Mardonius primum Persas omnes, quos Immortales vocant, selegit, excepto duce eorum Hydarne; hic enim se negaverat relicturum regem. Deinde ex reliquis Persis loricatos selegit, et millenarium equitatum; tum vero Medos et Sacas et Bactrios et Indos, tam peditatum, quam equitatum. (3) Et ex his quidem populis omnes, qui aderant, sibi sumpsit: ex reliquis vero sociis non nisi paucos passim selegit, eos legens qui aut forma essent præstantes, aut a quibus clarum aliquod facinus editum noverat. (4) In horum autem numero plerique genere Persæ fuere, torques et armillas gestantes; et post hos Medi. Erant autem Medi numero non inferiores Persis, sed robore his cedebant. Ita factum est, ut universus exercitus a Mardonio selectus, simul cum equitibus, numerum trecentorum millium compleret.
CXIV. Per idem tempus, quo Mardonius delectum instituit militum, et Xerxes adhuc in Thessalia erat, oraculum ex Delphis adlatum est Lacedæmoniis, jubens illos satisfactionem a Xerxe repetere pro cæde Leonidæ; et, quidquid ille dedisset, accipere. (2) Itaque ocyus præconem miserunt Spartani: qui ut universum exercitum nactus est in Thessalia adhuc hærentem, in conspectum Xerxis prodiens, hæc dixit: «Rex Medorum, Lacedæmonii et Heraclidæ ex Sparta satisfactionem abs te postulant quod regem ipsorum interfecisti, qui Græciam erat servaturus.»[TR6] (3) Ad hæc ridens rex, et diu nihil respondens, postremo, quum forte adstaret ei Mardonius, hunc digito monstrans ait: «Itaque Mardonius hic satisfactionem illis dabit, qualis eis digna est.» Et præco, accipiens dictum, reversus est.
CXV. Inde Xerxes, Mardonio in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum maturavit abire: et quadragesimo quinto die ad locum, ubi trajecerat fretum, pervenit, nullam (ut ita dicam) exercitus partem in Asiam reducens. (2) Milites in itinere, ubicumque locorum erant et apud quoscumque homines, horum fructus rapientes comedebant: sicubi nihil fructuum invenissent, gramen e terra enatum, et decerptum arborum corticem, et ex arboribus tam cultis quam silvestribus destricta manducabant folia, nihilque reliquerant, fame ita cogente. (3) Ad hæc pestis et dysenteria invadens exercitum, multos in itinere interemit. Ægrotos vero etiam in itinere relinquebat rex, dato civitatibus, ut in quaque erant, mandato, ut curarent illos alerentque: ita alios in Thessalia, alios in Siri Pæoniæ, alios in Macedonia reliquerat. (4) Ibi etiam antea, quum in Græciam tenderet, sacrum currum Jovis reliquerat: quem nunc rediens non recepit. Nam Pæones, qui illum Thracibus tradiderant, repetenti Xerxi dixere, equas e pascuo raptas esse a superioribus Thracibus circa Strymonis fontes habitantibus.
CXVI. Ibidem rex Bisaltarum et terræ Crestonicæ, Thrax, immane patravit facinus. Dixerat ille, nec se ultro serviturum Xerxi, sed in superiora loca in montem Rhodopen se receperat, et filiis suis interdixerat ne adversus Græciam militarent. (2) At illi, spreto patris imperio, sive quod cupido illos incesserat belli spectandi, cum Persa militarunt. Postquam vero salvi omnes, sex numero, redierunt, oculos eis pater istam ob culpam effodit: et illi quidem hanc mercedem abstulerunt.
CXVII. Persæ vero ut peragrata Thracia ad trajectum pervenere, quanta maxima celeritate poterant Hellespontum navibus trajicientes Abydum petierunt: etenim pontes non amplius stratos invenerant, sed tempestate dissolutos. (2) Ibi morantes, quum copiosiora quam in itinere alimenta nacti supra modum sese implerent, et alias, quam adhuc, biberent aquas, multi de exercitu qui supererat periere. Reliqui vero una cum Xerxe Sardes pervenere.
CXVIII. Fertur quidem etiam alia fama, Xerxem, postquam Athenis profectus Eionem ad Strymonem fluvium pervenisset, inde non amplius terrestri usum esse itinere; sed exercitum quidem Hydarni tradidisse, qui eum ad Hellespontum deduceret, ipsum vero conscensa Phœnissa nave in Asiam trajecisse; (2) in trajectu vero a vehemente impetuosoque vento Strymonia fuisse exceptum. Ibi tunc, quum magis magisque fureret tempestas, et nimis onerata esset navis, quippe magno numero Persarum Xerxem comitantium in ponte navis stante, timore perculsum regem cum clamore quæsisse ex gubernatore, ecqua salutis spes esset; eique gubernatorem respondisse, «Domine, non alia spes est, nisi de numero multorum horum vectorum pars quædam amoveatur.» (3) Quæ audientem Xerxem, aiunt, dixisse: «Viri Persæ, nunc vestrûm quisque ostendat curæ vobis esse regem! nam in vobis mea salus posita videtur.» Quibus auditis illos adorasse regem, et in mare prosiliisse; et navem ita levatam, salvam in Asiam pervenisse. (4) Xerxem vero, simul atque in terram exscendisset, hæc fecisse: aurea corona donasse gubernatorem, quod regis vitam conservasset; deinde vero, quod magnum Persarum numerum perdidisset, caput ei jussisse præcidi.
CXIX. Sed hæc altera de Xerxis reditu temere fertur fama, mihique prorsus incredibilis est, tam quod ad cætera spectat, quam quod ad istam Persarum calamitatem. (2) Nam si ista Xerxi gubernator dixisset, et decem millibus hominum, quos rogarem sententiam, ne unum quidem esse existimo, quin mihi sit adsensurus, non ejusmodi quidpiam facturum fuisse regem, sed Persas Persarumque principes, qui in ponte fuerunt, jussurum fuisse in cavitatem navis descendere, remigum vero, qui Phœnices erant, parem numerum, quot Persæ fuerunt, in mare ejecturum. (3) At ille, ut modo dixi, simul cum reliquo exercitu terrestre iter faciens in Asiam rediit.
CXX. Cujus rei etiam locuples est testimonium hoc, quod satis constat, Xerxem in reditu Abdera venisse, et hospitium contraxisse cum Abderitis, eosque aureo acinace atque tiara auro intexta donasse. (2) Et, ut soli quidem Abderitæ narrant, (quod mihi parum fit probabile,) primum apud illos, ex quo Athenis profugit, cingulum solvit, utpote nunc in tuto se esse ratus. Sunt autem Abdera Hellesponto propiora, quam Strymoni et Eioni, ubi illum aiunt navem conscendisse.
CXXI. Græci, quum expugnare Andrum non potuissent, Carystum petierunt, et evastato Carystiorum agro, Salaminem redierunt. Ibi primum primitias prædæ exemerunt diis, quum alia, tum tres Phœnissas triremes; quarum una in Isthmo dedicaretur, quæ mea adhuc ætate superfuit; altera ad Sunium, tertia Ajaci in ipsa Salamine. (2) Deinde prædam inter se diviserunt, et Delphos miserunt primitias; e quibus facta est statua duodecim cubitorum magnitudine, rostrum navis manu tenens; quæ eodem loco posita est ubi aurea Alexandri Macedonis statua.
CXXII. Postquam Delphos primitias miserunt Græci, communi omnium nomine interrogarunt deum, an sufficientes et gratas accepisset primitias. Quibus ille respondit, a cæteris quidem; nec vero ab Æginetis: sed ab his repetiit præmium quod illis ob rem ad Salamina bene gestam tributum fuisset. (2) Quo audito, Æginetæ dedicarunt aureas stellas tres, quæ super æneo malo stant in angulo proxime Crœsi craterem.
CXXIII. Post prædæ distributionem in Isthmum navigarunt Græci, virtutis præmium tributuri ei e suorum numero, qui in hoc bello præ cæteris illud commeruisset. (2) Postquam vero eo pervenerunt duces, et calculos inter se ad Neptuni aram distribuerunt, primum et secundum suo judicio designaturi; ibi tunc eorum quisque sibi primum posuit calculum, se ipsum quisque fortissimum judicans: quod autem ad secundas partes pertinet, plerique calculi in Themistoclem consenserunt. (3) Itaque illi singula habuere suffragia: Themistocli autem longe pleraque suffragia secundas tribuerunt partes.
CXXIV. Id judicium duces quidem Græci, ob invidiam ratum habere noluerunt, sed re injudicata suam quisque in civitatem discessit: verumtamen Themistocles per universam Græciam ut Græcorum longe prudentissimus prædicatus celebratusque est. (2) Quoniam vero, licet victor, non tamen honore adfectus erat ab his qui pugnæ ad Salaminem fuerant socii; protinus post hæc Lacedæmonem se contulit, ibi se honoratum iri sperans. Et liberaliter eum receperunt Lacedæmonii, et eximio honore adfecerunt. (3) Nam Eurybiadi quidem primum decrevere præmium, oleagineam coronam: prudentiæ vero et dexteritatis præmium Themistocli tribuerunt, oleagineam huic pariter coronam. Præterea curru eum donarunt, pulcerrimo qui Spartæ erat: (4) et egregie collaudatum prosecuti sunt abeuntem delecti trecenti Spartanorum, hi qui Equites vocantur, usque ad Tegeatarum fines. Est autem Themistocles unus ex omnibus quos novimus hominibus, quem Spartani ita publice sint prosecuti.
CXXV. Ut autem Lacedæmone Athenas venit, ibi tunc Timodemus, Aphidnensis, qui de numero inimicorum ejus erat, cæterum non ex illustribus viris homo, invidia insaniens, obtrectavit Themistocli; exprobransque ei quod Lacedæmonem se contulisset, aiebat, Atheniensium gratia Lacedæmonios eum honore illo esse prosecutos, non ipsius gratia. (2) Quod ubi passim dictitare non desiit Timodemus, Themistocles ei ait: «ita tibi se res habet: nec ego, si Belbinita essem, ita honoratus fuissem a Lacedæmoniis; nec tu, homo, si esses genere Atheniensis.» Et hæc facta quidem hactenus.
CXXVI. Interim Artabazus, Pharnacis filius, jam ante spectatus vir inter Persas, et deinde ex Platæensi pugna magis etiam nobilitatus, cum sexaginta militum millibus de eo exercitu quem Mardonius sibi selegerat, regem usque ad fretum deduxit. (2) Postquam rex in Asia fuit, Artabazus vero retrogressus circa Pallenen versabatur; quum Mardonius in Thessalia et Macedonia hiemaret, nec opus esset ut ipse cum reliquo exercitu se conjungere properaret; rem sese indignam judicavit, quum in Potidæatas incidisset, qui a rege defecerant, si hos non in servitutem redigeret. (3) Etenim Potidæatæ, postquam rex fines eorum erat prætergressus, et classis Persarum a Salamine fuga se receperat, ex professo defecerant a barbaris, pariterque reliqui Pallenen incolentes.
CXXVII. Potidæam igitur tunc Artabazus oppugnavit. Suspicatus vero etiam Olynthios defectionem a rege moliri, Olynthum quoque simul oppugnavit. Tenebant eam tunc Bottiæi, qui e Thermæo sinu a Macedonibus fuerant ejecti. (2) Quos postquam vi expugnavit, ad lacum eductos jugulavit; urbem autem Chalcidicæ genti tradidit, eique Critobulum Toronæum præfecit. Atque ita Olynthum Chalcidenses habuere.
CXXVIII. Hac expugnata, curam omnem Artabazus in Potidæam intendit. Qui dum hoc curat, ultro cum eo de proditione egit Timoxenus, dux Scionæorum. Hic qua via initio usus sit, dicere non possum; nec enim memoratur: sed postremo res accidit hujusmodi: (2) quoties litteras mittere aut Timoxenus voluit ad Artabazum, aut Artabazus ad Timoxenum, epistolam circum sagittæ crenas circumvolveant, et adaptatis alis, sagittam in locum, de quo inter eos convenerat, emittebant. (3) Sed proditionis Potidææ compertus est Timoxenus. Etenim Artabazus, sagitta versus destinatum locum emissa, a scopo aberrans, humerum feriit civis Potidæatæ. Et adcurrens hominum turba, ut fieri in bello solet, vulneratum circumstat; qui sagittam prehendentes, ut epistolam animadverterunt, protinus ad duces deferunt: aderant vero etiam ex aliis Pallenensibus socii. (4) Ubi autem legerunt duces epistolam, auctoremque cognoverunt proditionis, visum est eis crimine proditionis non affligere Timoxenum, civitatis Scionæorum gratia, ne in posterum omne ævum proditores esse existimarentur Scionæi. Et ille quidem hoc modo compertus est.
CXXIX. Inde postquam tres menses Artabazus in oppugnanda Potidæa erat occupatus, accidit ingens maris recessus, et is quidem in longum admodum tempus: et barbari, locum videntes vadosum factum,[TR7], in Pallenem transire instituerunt. (2) Ut vero duas viæ emensi erant partes, et tres partes adhuc reliquæ erant, quas transire oportebat priusquam in Pallenen pervenirent, supervenit accessus maris tantus, quantus numquam antea, ut quidem indigenæ dicunt, fuerat, licet sæpe magnus accidat. (3) Itaque quicumque ex illis nandi erant imperiti, perierunt; qui vero natare poterant, hos Potidæatæ navigiis persecuti interemerunt. (4) Caussam autem hujus æstus et exundationis calamitatisque Persarum hanc fuisse aiunt Potidæatæ, quod hi iidem Persæ qui mari perierunt, in Neptuni templum et simulacrum, quod in suburbio est, impia facinora admiserant: quam caussam illi ex rei veritate adlegare mihi videntur. (5) Superstites Artabazus in Thessaliam ad Mardonium reduxit. Hæc igitur fortuna fuit eorum, qui regem deduxerunt.
CXXX. Classis quæ supererat Xerxis, postquam fuga ex Salamine in Asiam pervenit, regemque et exercitum e Chersoneso Abydum trajecit, Cumæ hiemavit. (2) Adpetente autem vere ad Samum maturavit convenire, ubi etiam pars navium hiemaverat. Propugnatorum in iis major pars Persæ erant et Medi: duces autem eis advenere Mardontes Bagæi filius, et Artayntes Artachæi: quibus etiam collega adfuit Ithamitres, fratris filius Artayntæ, ab ipso adscitus. (3) Hi vero, quoniam magnam cladem erant passi, ulterius occidentem versus non moverunt, neque eos quisquam ad ulterius progrediendum cogebat: sed ad Samum sedentes, observabant Ioniam, ne deficeret: habebant autem naves, una cum Ionicis, trecentas. (4) Nec vero Græcos existimarunt in Ioniam moturos, sed satis habituros suam custodire terram: quod ex eo colligebant, quod ipsos ex Salamine fugientes non essent persecuti, sed libenter discessissent. Igitur mari quidem fracti animis barbari erant: terra vero longe hostibus superiorem fore Mardonium existimabant. (5) Itaque ad Samum hærentes, partim quidem consultabant si quid mali adferre possent hostibus, partim vero adrectis auribus exspectabant quis futurus esset exitus rerum a Mardonio gerendarum.
CXXXI. Græcos vero et ver adpetens excitavit, et Mardonius in Thessalia agens. Et pedestris quidem Græcorum exercitus nondum erat coactus, classis vero Æginam se contulit, naves numero centum et decem. (2) Dux et imperator classis erat Leotychides, ex altera regum familia; cui pater fuit Menares, avus Hegesilaus; reliqui majores hoc ordine, Hippocratides, Leotychides, Anaxilaus, Archidamus, Anaxandrides, Theopompus, Nicander, Charillus, Eunomus, Polydectes, Prytanis, Euryphon, Procles, Aristodemus, Aristomachus, Cleodæus, Hyllus, Hercules: (3) qui omnes, exceptis duobus, quos proxime post Leotychidem commemoravi, reges fuerant Spartæ. Atheniensium vero dux erat Xanthippus, Ariphronis filius.
CXXXII. Ut naves omnes Æginæ adfuere, venerunt Græcorum in castra legati Ionum. Qui paulo ante Spartam quoque venerant, orantes Lacedæmonios ut Ioniam liberarent; quorum in numero etiam Herodotus fuit, Basilidæ filius. (2) Hi inter se conjuraverant, omnino septem numero, de interficiendo Strattide, Chii tyranno, postquam vero patefacta conspiratio est, uno ex conjuratis consilium illorum prodente, reliqui sex ex Chio se receperunt, et Spartam primum, tunc vero illo tempore etiam Æginam venerunt, orantes Græcos ut in Ioniam navigarent: (3) sed ægre ab his impetrarunt, ut Delum usque moverent. Nam ulteriora omnia metuebant Græci, quum et locorum essent imperiti, et hostilium copiarum omnia esse plena existimarent. Samus autem eis æque longe atque Herculis columnæ abesse videbatur. (4) Simul vero accidit, ut nec barbari, metu perculsi, ultra Samum versus occidentem navigare auderent; nec Græci, quamvis sollicitati a Chiis, ultra Delum versus orientem. Ita quæ in medio utrorumque erant, ob illorum metum in tuto fuerunt.
CXXXIII. Dum Græci in Delum navigant, Mardonius adhuc in Thessalia in hibernis fuit. Inde autem ad consulenda oracula misit virum genere Europensem, cui nomen erat Mys; dato homini mandato, ut quaquaversum iret, et quorumcumque oraculorum explorare effata posset, ea consuleret. (2) Quid igitur fuerit, quod ille cognoscere ex oraculis cupiens mandatum istud dederit, id adfirmare equidem non possum; nec enim memoratur: sed misisse eum puto, de rebus præsentibus, non de aliis, consulturum.
CXXXIV. Hunc Myn constat et Lebadeam venisse, ibique mercede corrupto viro indigena, ad Trophonium descendisse; et Abas item pervenisse, quæ in Phocide sunt, ad oraculum. (2) Idem quum prius Thebas venisset, non modo Ismenium Apollinem consuluit; ubi, sicut Olympiæ, ex victimis responsa dei petuntur; verum etiam, homine externo, non Thebano, pecunia corrupto, in Amphiarai templo pernoctavit. (3) Thebanorum enim nulli fas est oraculum illud consulere, hanc ob caussam: edito responso jusserat eos Amphiaraus, duorum utrum vellent eligere, ut aut pro vate uterentur ipso, aut pro armorum socio, altero autem abstinerent; et illi hoc elegerant, ut armorum ipsis esset socius. Hanc ob caussam nulli homini Thebano fas est in illius templo pernoctare.
CXXXV. Istud vero, quod narrant Thebani, maxime mihi mirum accidit: eumdem quippe Europensem Myn aiunt, postquam per omnia circumvagatus esset oracula, etiam ad Ptoi Apollinis fanum venisse. (2) Vocatur quidem id fanum Ptoum, est autem Thebanorum, situm supra Copaidem lacum ad montem, proxime Acræphiam oppidum. Ad hoc templum quum venit hic Mys (latine Mus) nominatus, comitatos eum esse aiunt tres viros publice ad hoc delectos, scripto consignaturos responsum quod redditurus esset deus: prophetam vero protinus barbara locutum esse lingua, (3) ut stuperent comites Thebani, barbarum sermonem loco Græci audientes, nescirentque quid in præsenti facerent: Europensem autem Myn, quam illi secum attulerant tabellam, eis eripuisse, in eaque hæc quæ propheta pronunciaverat, conscripsisse; dixisse autem, Cario sermone usum illum esse; deinde, his scripto consignatis, discessisse hunc, et in Thessaliam rediisse.
CXXXVI. Mardonius, perlectis oraculorum responsis, quæ qualia fuerint nescio, post hæc legatum Athenas misit Alexandrum, Amyntæ filium, Macedonem, partim quoniam adfinitate huic juncti erant Persæ; Alexandri enim sororem Gygæam, Amyntæ filiam, Bubares Persa habuit in matrimonio, ex qua natus est Asiaticus Amyntas, de avo materno nomen gerens, quem rex magna urbe Phrygiæ Alabandis donavit cum reditibus inde percipiendis: partim vero hac caussa Alexandrum Mardonius misit, quod audivisset, hospitem Atheniensium eum esse et bene de illis meritum. (2) Hac enim maxime ratione se sibi adjungere posse Athenienses existimavit, quos audiverat non minus numerosum, quam fortem esse populum; et quas mari clades passi Persæ erant, harum auctores Athenienses potissimum fuisse noverat. His autem sibi adjunctis, facile maris imperio se potiturum speravit; id quod etiam usu venturum fuerat; terra autem longe sibi videbatur esse superior: atque ita res suas rebus Græcorum superiores fore secum reputavit. (3) Fortasse vero etiam oracula hoc ei prædixerint, monuerintque eum ut Athenienses sibi socios conciliaret; hisque ille morem gerens Alexandrum miserit.
CXXXVII. Alexandri hujus septimus progenitor Perdiccas ille fuit, qui Macedonum regno potitus erat tali modo. Ex Temeni posteris tres fratres, Gauanes, Aeropus, et Perdiccas, Argis in Illyriorum fines profugerant: ex Illyriis vero in superiorem Macedoniam transgressi, Lebæam oppidum pervenerant. (2) Ibi apud regem mercede serviebant; unus equos pascens; alter boves; natu minimus, Perdiccas, minores pecudes. (3) Fuerunt autem olim etiam reges pecuniæ inopes, non solum populus: itaque regis uxor ipsa panem illis coquebat. Quoties vero coquebatur panis pueri mercenarii Perdiccæ, duplo major fiebat quam consentaneum erat. Ubi autem constanter hoc ita accidit, marito rem illa indicavit. (4) Quo audito, statim subiit illius animum, esse hoc prodigium, quod ad magnum quidpiam spectet. Itaque vocatos ad se hos mercenarios jussit finibus suis excedere. Cui illi responderunt, justum esse ut accepta mercede abeant. (5) Ibi tunc rex, mercedis mentionem audiens, quum forte per caminum solis lumen in conclave incideret, divinitus mente captus, ait: «mercedem vobis ego dignam hanc persolvo,» solem monstrans. (6) Et Gauanes quidem et Aeropus, natu majores, hoc ut audivere, attoniti steterunt: at puer, «Accipimus, ait, rex, quæ nobis das;» et cultro, quem forte habebat, solis lumen in pavimento conclavis circumscripsit, eoque facto ter deinceps radios solis in sinum suum hausit, atque ita cum fratribus abiit.
CXXXVIII. Qui postquam abierant, unus ex assessoribus monuit regem quid esset quod fecisset puer, quamque prudenter fratrum natu minimus accepisset quod rex illis dedisset. Et rex, his auditis, ira correptus, equites nonnullos misit, qui illos insequerentur et interficerent. (2) Est autem in hac regione fluvius, cui posteri horum Argivorum virorum sacra faciunt, tamquam Servatori. Hic fluvius, postquam eum trajecerant Temenidæ, ita auctus fluxit, ut transire equites non possent. (3) Illi vero in aliam Macedoniæ regionem secesserunt, habitaruntque prope hortos qui dicuntur Midæ, Gordiæ filii: quibus in hortis sponte nascuntur rosæ, quarum unaquæque sexaginta folia habet, et quæ odore præstant cæteris. (4) In eisdem hortis etiam Silenus captus erat, ut narrant Macedones. Supra istos hortos mons situs est, cui Bermius nomen, aditu difficilis ob aeris intemperiem. Inde impetu facto, postquam hac regione potiti sunt, reliquam etiam Macedoniam sub potestatem suam redegerunt.
CXXXIX. Ab hoc igitur Perdicca Alexander ortus est hisce progenitoribus: Amyntas, cujus filius Alexander fuit, patrem habuit Alcetam; Alcetæ pater fuit Aeropus; Aeropi pater, Philippus; Philippi, Argæus; Argæi pater, Perdiccas is qui regno potitus est. Hi fuere[TR8] Alexandri, Amyntæ filii, progenitores.
CXL. Postquam a Mardonio missus Alexander Athenas venit, tali usus est oratione: (I.) «Viri Athenienses, Mardonius hæc dicit. Nuncius mihi a rege venit in hæc verba: (2) Atheniensibus injuriam omnem mihi ab illis inlatam remitto; quare tu hoc fac, Mardonie: et terram eorum illis redde, et ipsi præter hanc eligant aliam, quamcumque voluerint, et sui juris sunto: et templa omnia, quæ ego cremavi, tu illis instaura, si modo societatem mecum voluerint jungere. (2) Hic quum mihi nuncius advenerit, necessario hæc exsequi me oportet, nisi vos ipsi obstiteritis. Hoc autem vobis dico. Quid nunc insanientes arma fertis contra regem? neque enim superare eum poteritis, neque in omne futurum tempus ei resistere. (4) Vidistis enim copiarum Xerxis multitudinem et res gestas; audivistis etiam quanta nunc vis sit mecum: ita quidem, ut etiamsi nos superaretis et vinceretis, (quod quidem, si bene sapitis, neutiquam speratis,) alius exercitus multis partibus numerosior adfuturus esset. (5) Nolite igitur, regi vos æquantes, terra privari vestra, et perpetuo in periculo de salute vestra versari: sed componite bellum. Potestis autem præclarissime illud componere, quum rex in hanc partem animo feratur. Estote liberi, armorum societate sine fraude et dolo nobiscum contracta. (II.) Hæc, Athenienses, Mardonius ut vobis dicerem mihi mandavit. Ego vero de mea in vos benevolentia nihil dicam: nec enim nunc primum, puto, experti illam fueritis. Oro autem vos et obsecro, ut morem geratis Mardonio. (6) Perspectum enim habeo fieri non posse, ut vos perpetuo bellum geratis cum Xerxe: namque hoc si fieri posse a vobis intelligerem, numquam ad vos hujusmodi cum sermone venissem. Est enim regis potentia plus quam humana, et manus supra quam dici potest longa. (7) Quare nisi propere fœdus cum eo inieritis, quando tanta vobis commoda, si pacisci cum eo volueritis, pollicetur; timeo vobis, qui præ reliquis omnibus sociis maxime in via expositi estis, semperque soli perdimini, quippe terram incolentes quæ præ cæteris veluti inter duas acies media interjecta est. (8) At morem gerite! etenim maximi vobis momenti res est, si rex magnus vobis solis ex omnibus Græcis peccata condonans, amicitiam vobiscum vult contrahere.» Hæc Alexandri fuit oratio.
CXLI. Lacedæmonii vero ut audivere Alexandrum Athenas venisse persuasurum Atheniensibus ut fœdus cum Barbaro faciant; memores oraculorum, quæ prædixerant in fatis esse ut ipsi cum cæteris Doriensibus a Medis et Atheniensibus Peloponneso ejiciantur, vehementer timuerunt ne cum Persa societatem Athenienses contraherent, et propere legatos Athenas mittere decreverunt. (2) Atque ita contigit, ut utrique simul in senatum introducerentur. Exspectaverant enim Athenienses et moras traxerant, bene gnari rescituros Lacedæmonios venisse a Barbaro nuncium ad pacem conciliandam, eaque re cognita protinus legatos missuros. Quare consulto tempus duxerant, quo sententiam suam Lacedæmoniis declararent.
CXLII. Ubi igitur dicendi finem Alexander fecit, sermonem excipientes Spartani legati, in hunc modum sunt locuti: «Miserunt nos Lacedæmonii petituros a vobis, ne quid novarum rerum in Græcia moveatis, neque conditiones admittatis a Barbaro vobis oblatas. (2) Nam et iniquissimum hoc foret; et aliis quidem etiam Græcis omnibus, sed vobis maxime omnium, indignum et indecorum; idque multis de caussis. Nam bellum hoc vos, invitis nobis, concitastis: et initio de vestra solum terra certamen fuit, nunc vero ad universam etiam pertinet Græciam. (3) Horum igitur omnium auctores Græcis, præter ea etiam servitutis fieri Athenienses, nullo modo foret tolerabile: quippe qui semper et jam a priscis temporibus palam libertatis auctores multis hominibus fuerunt. Quod autem vos præ cæteris hoc bello premimini, et duorum jam annorum fructibus estis privati, et tamdiu jam domus et fortunæ vestræ eversæ jacent, condolemus vobiscum: (4) et propterea profitentur vobis recipiuntque Lacedæmonii et reliqui socii, alituros se uxores vestras et quidquid vestris in familiis ad bellum est inutile, quoad bellum hoc duraturum est. (5) Ne vero Alexander Macedo lævigato Mardonii sermone vos commoveat! Huic enim hoc facere convenit; quippe, tyrannus quum sit, tyranno operam præstat. At vos non facietis, si quidem recte sapitis; bene gnari, in barbaris nec fidem nec veritatem esse.» Hæc Spartani legati dixere.
CXLIII. Athenienses vero Alexandro in hunc modum responderunt: «Ne nos quidem ignoramus, multis partibus majorem Medo, quam nobis, esse potentiam; ut non opus sit de illa nos multa cum ostentatione admonere. (2) Verumtamen, quum libertatis simus studiosi, resistemus ei quocumque modo poterimus. Itaque, ut societatem contrahamus cum Barbaro, desine conari ut nobis persuadeas; nec enim persuadebis. (3) Nunc vero renuncia Mardonio, dicere Athenienses, quousque sol eadem via incedet, qua nunc incedit, numquam nos societatem inituros cum Xerxe: sed adjutoribus confidentes diis et heroibus, quibus ille spretis ædes et simulacra eorum cremavit, fortiter pugnando ulcisci illum conabimur. (4) Et tu cave, ne posthac tales adferens sermones Athenis conspiciaris; neque per speciem commodis nostris inserviendi, ut nefaria faciamus, nos horteris: nolumus enim tibi ingrati quidpiam accidere ab Atheniensibus, quum sis publicus hospes noster et amicus.»
CXLVI. Hæc quum Alexandro Athenienses respondissent, ad Lacedæmonios sermonem converterunt his verbis: «Quod verentur Lacedæmonii ne cum Barbaro nos societatem contrahamus, id vero admodum humanum est. (2) At turpiter utique hoc videmini vereri; quum, quo pacto animati sint Athenienses, non ignoretis. Neque enim tanta auri copia usquam est, neque terra ulla pulcritudine et fertilitate ita præstans, ut ea accepta vellemus cum Medis facere, et Græciam redigere in servitutem. (3) Etenim multa et magna sunt, quæ nos, ne id faciamus, etiam si vellemus, prohibeant. Primum quidem, et maxime, deorum simulacra et templa cremata et solo æquata: quorum facinorum necessario, quibuscumque modis possumus, pœnam repetere potius debemus, quam societatem contrahere cum eo qui hæc patravit. Deinde, quum Græcum omne genus consanguinem sit, et linguam et deorum sedes et sacra communia habeamus, et mores consimiles; nefaria res foret, si horum proditores fierent Athenienses. (4) Denique scitote, si forte adhuc nescivistis, quoad vel unus supererit Atheniensium, numquam nos cum Xerxe societatem inituros. Vestram autem providam erga nos laudamus voluntatem; quod nobis, quorum fortunæ eversæ sunt, ita prospicitis, ut nutrire familias nostras velitis. (5) Atque ita vestrum quidem expletum est beneficium: at nos tamen in hoc quo sumus statu durabimus, nullam vobis molestiam exhibituri. Nunc vero, hæc quum ita sint, maturate ocyus exercitum mittere. (6) Nam, ut suspicamur, nulla interposita mora aderit Barbarus et terram nostram invadet, simulatque ei fuerit renunciatum, nihil nos eorum quæ a nobis petiit facturos. (7) Itaque necesse est, ut, priusquam ille in Atticam venerit, nos ei in Bœotiam occurramus.» Hoc ab Atheniensibus accepto responso, Spartam rediere legati.
[TR1] "peventuri" → "perventuri"
[TR2] "Æorum" → "Horum"
[TR3] "fecere" → "facere"
[TR4] "inlaturos" → "inlaturos."
[TR5] "redennte" → "redeunte"
[TR6] "servaturus." → "servaturus.»"
[TR7] "factun" → "factum"
[TR8] "fueri" → "fuere"
I. Mardonius, ut ei Alexander, Athenis reversus, responsa renunciavit Atheniensium, movit e Thessalia, et exercitum adversus Athenas ducere maturavit: quacumque autem iter faciebat, inde semper adsumptis militibus exercitum auxit. (2) Et Thessalos eorum, quæ adhuc acta erant, nihil pœnituit, multoque etiam studiosius hi Persam ad hanc expeditionem incitabant: et Thorax Larissæus, qui Xerxem fugientem comitatus erat, nunc palam Mardonium in Græciam transmisit.
II. Ubi vero progrediens exercitus in Bœotia fuit, ibi tunc Mardonium Thebani retinuerunt, consulueruntque ei, dicentes nullum esse locum magis idoneum ubi castra poneret: et ulterius progredi prohibuerunt, hortantes ut ibi manens operam daret quo sine pugna universam Græciam in potestatem redigeret. (2) Vi enim et armis subigere Græcos, si concordes sint, sicut adhuc fuerunt, cunctis etiam hominibus esse difficile: «At tu, aiebant, si quod nos suademus feceris, nullo negotio omnia illorum consilia in potestate tua habebis. (3) Mitte pecunias viris qui in quibusque civitatibus principatum tenent: his donis in partes divides Græciam; et eorum ope, qui tuas partes sequentur, hos qui tecum non facient, facile evertes.»
III. Hæc illis suadentibus Mardonius non paruit; sed vehemens illum cupido incesserat Athenas iterum capiendi, partim stolida quadam ferocia ductum, partim quod ignium ope per insulas accensorum cogitaret regi Sardibus versanti significare, tenere sese Athenas. (2) Ubi vero in Atticam pervenit, ne tunc quidem Athenienses in ea nactus est, sed plerosque in Salamine et in navibus esse audivit: itaque vacuam cepit urbem. Hæc quidem altera occupatio Mardonii evenit decimo post mense quam a Xerxe prior erat facta.
IV. Athenis quum esset Mardonius, in Salaminem legatum misit Murychiden, virum Hellespontium; qui easdem Atheniensibus conditiones proponeret, quas Alexander Macedo ad illos pertulerat. (2) Quamquam enim jam antea minime amicas Atheniensium acceperat sententias, iterum tamen nunc misit, sperans illos a stolida superbia remissuros, quum bello capta esset universa Attica, et in ipsius jam esset potestate. Hac caussa Murychiden in Salaminem misit.
V. Qui quum ad senatum venisset, exposuissetque Mardonii mandata, unus e senatoribus, Lycides, pro sententia dixit, recte factum sibi videri, si acciperent conditionem a Murychide ipsis propositam, de eaque ad populum referrent. (2) Hanc ille sententiam dixit, sive quod pecunias a Mardonio accepisset, sive quod ipsi per se ita visum fuisset. Sed indignati Athenienses, quum senatores, tum qui foris stabant, ut cognoverunt, protinus circumstantes Lyciden lapidibus obruerunt, Hellespontium vero Murychiden dimiserunt incolumem. (3) Orto autem in Salamine propter Lycidem tumultu, quum rescivissent Atheniensium mulieres, quid rei esset, cohortatæ invicem, et alia aliam prehendens, ultro ædes Lycidæ petierunt, et uxorem ejus et liberos lapidibus obruerunt.
VI. Athenienses vero hac ratione in Salaminem trajecerant. Quousque exspectabant exercitum ex Peloponneso sibi auxilio venturum, in Attica manserunt: quum vero magis magisque in longum rem ducerent Lacedæmonii, et Mardonius, contra ipsos movens, jam in Bœotia esse diceretur, tunc demum omnia sua exportarunt, ipsique in Salaminem transierunt. (2) Simul vero legatos Lacedæmonem miserunt, qui et de Lacedæmoniis, quod Barbarum invadere Atticam passi essent, nec secum in Bœotiam obviam ei occurrissent, conquererentur, et illos admonerent quantum esset, quod ipsis Persa, si ad illius partes transissent, pollicitus esset; denique prædicerent Lacedæmoniis, nisi auxilio venirent Atheniensibus, ipsos etiam per se levamen aliquod inventuros esse malorum.
VII. Nempe festos dies tunc maxime agebant Lacedæmonii, Hyacinthia celebrantes, maximique faciebant rem divinam curare: simul vero etiam murum in Isthmo muniebant, isque jam lorica erat instructus. (2) Ut vero Lacedæmonem legati Athenienses pervenerunt, secum etiam Megarensium et Platæensium ducentes legatos, introducti ad Ephoros, in hunc modum verba fecere: (I.) «Miserunt nos Athenienses, dicentes: Medorum rex non modo terram nostram nobis reddit, verum nos æqua conditione sibi socios vult adjungere, sine dolo et fraude: atque etiam, præter nostram, aliam nobis terram vult tradere, quamcumque ipsi elegerimus. (3) At nos Hellenium reverentes Jovem, remque indignam censentes prodere Græciam, non sumus ei adsensi, sed repudiavimus conditionem, quamquam injuria adfecti a Græcis proditique, et bene gnari longe nobis conducibilius esse societatem contrahere cum Persa, quam gerere bellum: nec vero umquam volentes cum eo paciscemur. (4) Ita quidquid a nobis proficisci potest, id sincero animo tribuimus Græciæ. (II.) At vos, qui nuper vehementissime metuebatis ne cum Persa pacisceremur, nunc, postquam constitutum nobis esse numquam prodere Græciam perspicue intellexistis, et quoniam murus vester, quem in Isthmo ducitis, prope absolutus est, ne ullam quidem rationem habetis Atheniensium; et, postquam vobis nobiscum convenit occursuros vos Persæ in Bœotiam, prodidistis nos, et Barbarum in Atticam invadentem non prohibuistis. (5) Habent igitur in præsentia Athenienses quod vobis succenseant: nec enim recte fecistis. At nunc vos hortantur, ut ocyus nobiscum emittatis exercitum, quo Barbarum excipiamus in Attica. Quoniam enim Bœotiam in tempore non occupavimus, est quidem nostra in terra opportunissimus ad prælium faciendum locus, Thriasius campus.»
VIII. His auditis, ephori responsum in posterum diem distulerunt, tunc postero die in sequentem, atque ita usque in decimum diem fecerunt, de die in diem moras facientes. Interea temporis Peloponnesii omnes ingenti studio Isthmum munire pergebant, et opus jam proxime finem erat. (2) Et, quod Lacedæmonii, quum Alexander Macedo Athenas venisset, tanto studio impedire conati sint quominus Medorum partes amplecterentur Athenienses, nunc vero id prorsus non curarint, nullam aliam edere caussam possum, nisi quod nunc munitum habuerunt Isthmum, nec se amplius indigere Atheniensibus existimarunt: quando vero in Atticam venit Alexander, nondum exstructus erat murus, sed opus etiam tunc faciebant, vehementer metuentes Persas.
IX. Ad extremum vero, ut et responsum legatis Lacedæmonii, et milites Atheniensibus auxilio mitterent, hac ratione effectum est. Pridie ejus diei quo ultimam apud ephoros audientiam habituri legati erant, Chilaus, civis Tegeates, qui in maxima præ aliis omnibus hospitibus auctoritate apud Lacedæmonios erat, ex ephoris sermonem omnem, quem habuerant Athenienses, audivit. (2) Quo audito, hæc illis Chilaus dixit: «Ita se res habet, Ephori: si amici nobis non fuerint Athenienses, sed cum Barbaro contraxerint societatem; valido licet muro per Isthmum ducto, magnæ tamen portæ apertæ sunt Persæ, quibus intrare in Peloponnesum possit. At morem Atheniensibus gerite, priusquam aliud illi consilium capiant, quod exitium ferat Græciæ.» Hoc ille Lacedæmoniis suasit.
X. Atque hi, re inter se deliberata, neque communicata cum legatis qui a civitatibus advenerant, e vestigio, noctu adhuc, quinque millia emiserunt Spartanorum [attributis cuique septem Helotis], mandato dato Pausaniæ, Cleombroti filio, ut illos educeret. (2) Erat quidem tunc rex Lacedæmoniorum Plistarchus, Leonidæ filius; sed hic adhuc puer erat, ille vero tutor hujus et frater patruelis. Neque enim in vivis adhuc fuit Cleombrotus, Pausaniæ pater, Anaxandridæ filius; sed postquam exercitum, qui murum exstruebat, ab Isthmo abduxerat, brevi interjecto tempore e vita discesserat. (3) Hac autem caussa exercitum ab Isthmo Cleombrotus abduxit, quod, dum sacra faciebat adversus Persam, sol obscuratus est in cœlo. (4) Collegam autem sibi Pausanias adscivit Euryanactem, Doriei filium, qui ex eadem fuit regia domo. Illi igitur cum Pausania Spartam sunt egressi.
XI. Legati vero, ubi dies illuxit, profectionis illorum prorsus ignari, adierunt ephoros, ipsi constitutum inter se habentes redire quisque suam in civitatem. (2) Hos, ubi advenerunt, ita sunt adlocuti: «Vos igitur, Lacedæmonii, hic domi manentes, Hyacinthia celebratis et ludicra agitis, prodentes socios: Athenienses vero, a vobis injuria adfecti, et sociis destituti, cum Persam pacem component quocumque modo poterunt. (3) Pace autem cum illo conciliata, manifestum est socios non regis fore: et cum Persis militabimus contra quamcumque terram nos illi ducturi sunt. Vos vero proinde experiemini quale sit, quod vobis ex ea re eventurum est.» (4) Hæc quum legati dixissent, responderunt ephori, interposito jurejurando, profectum esse exercitum, viderique jam ad Oresteum esse, proficiscentem adversus peregrinos: barbaros enim peregrinos (ξένους) vocabant. (5) Legati autem, hoc nescientes, interrogarunt quid esset quod dicerent; et, ubi rem totam cognoverunt, demirati factum, ipsi quoque abire maturarunt, illos insequentes: et cum ipsis profecti sunt etiam ex periœcis Lacedæmoniorum (circum Spartam habitantibus) selecta quinque militum millia gravis armaturæ.
XII. Hi dum ad Isthmum ire properant, Argivi, quum prius recepissent Mardonio cohibituros se esse Spartanos ne exirent, nunc simul atque resciverunt exercitum cum Pausania Sparta egressum esse, præconem in Atticam miserunt, optimum ex cursoribus (Græce hemerodromis) quem reperire potuerant. (2) Qui ubi Athenas pervenit, hæc dixit: «Mardonie, miserunt me Argivi, qui tibi dicerem, ex Lacedæmone egressam esse juventutem, nec Argivos cohibere illos ne exirent potuisse. Quare, ad hoc quod spectat, tu recte rebus tuis consule.» His dictis, ille reversus est.
XIII. Mardonius, hoc audito nuncio, non consultum duxit diutius in Attica morari. Priusquam enim hunc nuncium accepisset, continuerat se ibi, cognoscere cupiens quid facturi Athenienses essent: et Atticam nec evastaverat, nec ullo malo adfecerat, per omne hoc tempus sperans illos in conditiones propositas consensuros. (2) Postquam vero eis id non persuasit, remque omnem cognovit, tum vero, incensis Athenis, et sicubi de muris aut de privatis ædibus aut de sacris aliquid adhuc rectum stabat, corrutis his omnibus et solo æquatis, priusquam Pausanias cum suis usque ad Isthmum esset progressus, Attica excessit. (3) Excessit autem hac caussa, quod neque equitatui opportuna Attica erat; et, si ipse prælio victus foret, nonnisi per angusta loca se recipere posset, ubi eum pauci etiam homines possent transitu prohibere. Itaque Thebas redire constituit, et prope urbem sibi amicam acie decernere, in regione equitatui opportuna.
XIV. Ita igitur Mardonius Attica excessit: qui ut jam in itinere erat, advenit ei præcursor, nuncians alium exercitum Megara venisse, mille Lacedæmonios. Quo audito, hos primum capere cupiens, deliberabat quo pacto id efficeret. (2) Igitur conversum agmen versus Megara duxit: et præmissus equitatus jam Megaricam incursavit terram. Estque hæc Europæ regio longissime occidentem versus sita, in quam pervenerit Persicus hic exercitus.
XV. Post hæc vero nunciatur Mardonio, frequentem Græcorum exercitum in Isthmo esse. Itaque retroducens per Deceleam iter fecit: Bœotarchi enim finitimos arcessiverant Asopiorum, qui ei viam monstrarunt Sphendaleas ferentem, atque inde Tanagram: (2) ubi quum pernoctasset, postero die Scolon pergens, in finibus fuit Thebanorum. Ibi vero, licet partes ipsius sequerentur Thebani, nihilo minus agros eorum vastavit, non utique hostili in eos animo, sed ingente necessitate coactus: voluit enim munimentum exercitui exstruere, quod et sibi, si prælium committenti minus ex sententia res cecidisset, perfugium esset. (3) Pertinebant autem castra illius inde ab Erythris, præter Hysias, usque ad Platæensium fines, secundum Asopum fluvium locata. Nec tamen munitionem eadem magnitudine fecit, sed in decem fere stadia quodque ejus latus. (4) Dum in hoc opere occupati erant barbari, Attaginus Phrynonis filius, civis Thebanus, facto magnifico adparatu, et Mardonium ipsum, et quinquaginta Persarum spectatissimos, ad hospitale epulum vocavit. Et vocati accepere conditionem; celebratumque est epulum in ipsa urbe Thebana.
XVI. Jam quæ his adjiciam, ea ex Thersandro audivi, cive Orchomenio, spectato inter primos viro apud Orchomenios. (2) Dixit autem Thersander, se quoque ab Attagino ad hanc cœnam fuisse vocatum, vocatosque item fuisse quinquaginta cives Thebanos; nec vero seorsum utrisque sedes adsignasse hospitem, sed in quoque lectulo simul Persam et Thebanum collocasse. (3) Tum, finita cœna compotantibus convivis, Persam qui cum ipso in eodem lectulo cubabat, Græca lingua loquentem, quæsisse ex ipso unde esset, seque respondisse, esse se Orchomenium. (4) Dein Persam hæc dixisse: «Quoniam igitur et mensæ et libationis mihi socius es, volo tibi monumentum relinquere meæ sententiæ; quo etiam tu, re ante cognita, tuis prospicere commodis possis. (5) Vides hosce epulantes Persas, et exercitum, quem in castris juxta fluvium reliquimus! Horum omnium, brevi tempore interjecto, non nisi paucos quosdam videbis superesse.» (6) Hæc dicentem Persam largas profudisse lacrimas. Se vero, miratum illius sermonem, respondisse: «Igitur Mardonio hoc dicere oportet, et eis ex Persis qui post illum auctoritate pollent.» (7) Ad hæc illum reposuisse: «Hospes, quæ deus vult ut fiant, ea avertere in nullius hominis potestate est: nam fidelia consilia dantibus parere nemo solet. Ac novimus quidem hoc multi ex Persis: sequimur vero ducem, necessitate constricti. Est autem acerrimus, qui adficere hominem possit, dolor hic, bona multa consilia nosse, et tamen eorum nullum posse exsequi.» (8) Hæc equidem narrantem Orchomenium Thersandrum audivi, et præterea hoc adfirmantem, ipsum protinus hunc sermonem ad alios homines retulisse, priusquam ad Platæas commissum esset prælium.
XVII. Quo tempore Mardonius primum castra in Bœotia habuerat, reliqui omnes, quotquot ex Græcis has regiones incolentibus Medorum partes amplexi erant, exercitum illi præbuerant, cum illoque in Atticam erant ingressi. Soli Phocenses castra illius non erant secuti: nam et hi quidem utique Medorum partes erant amplexi, nec vero volentes, sed necessitate coacti. (2) Sed haud multis diebus postquam Thebas Mardonius venit, advenere ex illorum numero mille, duce Harmocyde, viro inter suos spectatissimo. Qui ubi Thebas venerunt, Mardonius missis equitibus jussit illos seorsum in campo residere. Quod ubi fecere, protinus totus adfuit equitatus: (3) Moxque per Græcanicum exercitum, qui cum Medis erat, ferebatur fama, perditum iri Phocenses equitum sagittis; eademque fama inter ipsos etiam Phocenses percrebuit. Ibi tunc eos dux Harmocydes his verbis est cohortatus: (4) «Phocenses, manifestum est, hosce homines certæ neci nos destinasse, accusatos, ut equidem suspicor, a Thessalis. Nunc igitur quemque vestrûm oportet fortem se virum præstare: melius est enim, ut agentes aliquid et fortiter pugnantes finiamus vitam, quam ut turpissima morte interimendos nos præbeamus. Sed intelligat illorum quisque, quale hoc sit, quod, barbari quum sint, Græcis hominibus mortem sint machinati.»
XVIII. Dum hic suos sic hortatur, cingunt illos equites, moxque adversus eos invehuntur tamquam perdituri, et jacula in illos torquent veluti jam emissuri, ac passim etiam nonnulli emittunt. At, quum illi densatis undique ordinibus et quam maxime poterant conglobati resisterent, conversis equis equites redierunt. (2) Nec equidem pro certo dicere possum, utrum revera illi ad interficiendos rogatu Thessalorum Phocenses venerint, et deinde, postquam eos ad sese defendendum paratos viderunt, ideo retro discesserint, quod vererentur ne et ipsi vulnera acciperent: (ita enim Mardonius præceperat:) an ad illos tentandos numquid eis fortitudinis inesset. (3) Postquam vero discesserunt equites, præconem Mardonius misit, hæc dicentem: «Confidite, Phocenses! namque fortes vos esse viros demonstravistis, non quales mihi narratum erat. Et nunc alacri animo gerite hoc bellum: nam beneficiis neque me neque regem vincetis.» Et hæc quidem, ad Phocenses quod attinet, ita gesta sunt.
XIX. Lacedæmonii, ut in Isthmum venerunt, castra ibi posuerant: quo cognito, reliqui Peloponnesii, quibus meliora placebant, nonnulli etiam quod Spartanos vidissent egredientes, æquum non censuerunt, ad bellum proficiscentibus Lacedæmoniis, domi manere. (2) Jam ex Isthmo, postquam læta nunciarunt victimæ, profecti omnes, Eleusina venerunt. Et, quum ibi quoque sacrificantibus læta fuissent exta, ulterius sunt progressi, cum eisque simul Athenienses; hi enim, postquam e Salamine trajecerant, Eleusine sese cum illis junxerunt. (3) Qui ubi Erythras, Bœotiæ oppidum, venerunt, resciveruntque barbaros ad Asopum habere castra, re deliberata, ex adverso illorum in Cithæronis montis radicibus consedere.
XX. Inde quum in planitiem Græci non descenderent, Mardonius contra eos universum equitatum misit, cui præerat Masistius, quem Macistium Græci vocant, illustris vir apud Persas, Nisæum habens equum, aureo freno et aliis ornamentis nitentem. (2) Ibi, ut Græcis adpropinquarunt equites, turmatim in eos impetum faciebant; in eoque conflictu magna illis incommoda adferebant, mulieresque eos vocabant.
XXI. Acciderat forte, ut eo loco, qui maxime omnium expositus hosti erat, Megarenses essent locati, et in eum locum maxime impetum facerent equites. (2) Quum igitur ab invadente equitatu premerentur Megarenses, præconem miserunt ad duces Græcorum; qui ubi ad illos venit, hæc verba fecit: (3) «Dicunt Megarenses: Nos, o socii, non possumus soli impetum sustinere equitatus Persarum, hic stantes ubi initio locati sumus. Sed adhuc quidem perseveramus, et fortiter resistimus, quamvis graviter pressi: nunc vero, nisi alios mittitis qui nostrum in locum succedant, scitote nos ordinem esse relicturos.» (4) Hæc quum ille ducibus nunciasset, Græcos tentavit Pausanias, ecqui alii ultro vellent istum in locum se conferre, et succedere Megarensibus. (5) Quumque nollent cæteri, acceperunt conditionem Athenienses, et horum quidem selecti trecenti, cui cohorti præerat Olympiodorus, Lamponis filius.
XXII. Hi fuerunt qui istam operam in se receperunt, et adsumptis secum sagittariis, ante alios omnes Græcos, qui ad Erythras aderant, stationem ceperunt. Qui quum per aliquod tempus pugnassent, ad extremum hujusmodi fuit pugnæ exitus. (2) Dum turmatim impetum faciunt equites, Masistii equus, præ aliis eminens, sagitta vulneratur in latere: et præ dolore in posteriores pedes erectus, excutit Masistium. (3) In collapsum protinus Athenienses impetum faciunt; et equum ejus capiunt, ipsumque repugnantem interficiunt. Et initio quidem interficere cum non potuerant, quum sub punicea tunica, qua erat indutus, intus aurea lorica squamata esset armatus. (4) In thoracem igitur ferientes, nihil efficiebant; donec aliquis, intelligens quid rei esset, in oculum ejus ferrum adegit: ita demum cecidit mortuusque est. Hæc forte sic gerebantur nescientibus reliquis equitibus: nec enim hi illum viderant ex equo cadentem, nec morientem; sed quum per id ipsum tempus converteretur turma et paululum retro veheretur, id quod agebatur non animadverterant. (5) Ubi vero restiterunt, continuo ducem desiderarunt, quum nemo esset qui illos ordinaret: et quid factum esset intelligentes, equos adegerunt cuncti, quo cadaver saltem auferrent.
XXIII. Tunc vero Athenienses, ubi viderunt jam non amplius turmatim, sed simul omnes adcurrere equites, reliquum exercitum auxilio advocarunt. Dum vero peditatus omnis auxilio venit, interim fit acris pugna circa mortui corpus. (2) Et quoad soli fuere illi trecenti, multo erant inferiores, nec auferre cadaver potuere: ut vero eis multitudo succurrit, jam rursus horum vim equites non sustinuere, neque eis contigit mortuum auferre, sed præter eum alios etiam de suis amisere. (3) Igitur ad duo fere stadia recesserunt: ubi, quum quid faciendum esset deliberassent, decreverunt, quoniam essent sine imperio, redire ad Mardonium.
XXIV. Qui postquam in castra venerunt, acerbissimo luctu et Mardonius et universus exercitus Masistium sunt prosecuti, se ipsos tondentes et equos et jumenta, lamentaque immensa tollentes, ut per totam Bœotiam echo resonaret; quippe mortuo viro apud Persas et apud regem post Mardonium spectatissimo. Atque ita quidem barbari suo more mortuum Masistium honorarunt.
XXV. Græci vero, postquam irruentem exceperant equitatum, exceptumque repulerant, tanto magis confirmati animis, primum quidem, currui impositum cadaver per singulos ordines deduxerunt; erat enim corpus spectatu dignum, cum ob proceritatem, tum ob formæ præstantiam: sed et hac caussa illud ita circumduxerunt, quoniam vulgo milites relictis ordinibus ad spectandum Masistium frequentes adcurrerant. (2) Deinde vero constituerunt ad Platæas descendere, quum intellexissent campum Platæensem et alias ob caussas et ob aquæ copiam multo ipsis ad castra ponenda opportuniorem esse quam Erythræus campus. (3) In hunc igitur campum et ad fontem Gargaphiam,[TR1] qui in illo erat, descendendum sibi, ibique rite dispositis castra locanda judicarunt. (4) Igitur, sumptis armis, per Cithæronis montis radices præter Hysias in Platæensium agrum contenderunt. Quo quum pervenissent, prope Gargaphiam fontem et Androcratis herois fanum, partim in tumulis haud ita editis, partim in planitie, per populos dispositi consederunt.
XXVI. Ibi tum, dum cuique populo suus adsignatur locus, acris verborum contentio orta est inter Tegeatas et Athenienses; contendentibus utrisque sibi hoc deberi ut alterum obtineant cornu, et tam nova quam antiqua facta in medium proferentibus. (2) Ab altera enim parte Tegeatæ hæc dixere: «Nobis semper hic locus, quem in acie obtineremus, ab omnibus sociis tributus est, in omnibus expeditionibus, quas junctis copiis Peloponnesii et olim et recentiori memoria susceperunt; et id quidem ab eo inde tempore, quo Heraclidæ post Eurysthei obitum, in Peloponnesum conati sunt redire. (3) Tunc igitur honorem hunc adquisivimus facto hujusmodi: quo tempore nos cum Achæis et cum Ionibus qui tunc Peloponnesum incolebant, in Isthmum egressi, castra opposita habuimus castris illorum qui redire conabantur, tunc Hyllus memoratur publice edixisse, non debere exercitum cum exercitu prælio commisso periclitari, sed deligendum unum esse ex castris Peloponnesiorum, quem illi suorum fortissimum judicassent, qui cum ipso certis conditionibus singulari pugna decertaret. (4) Placuitque Peloponnesiis ita fieri; et jusjurandum sibi mutuo utrique in hæc verba dederant: «Si Hyllus ducem vicisset Peloponnesiorum, Heraclidas in paternas possessiones esse restituendos; sin vinceretur, tum vero abituros Heraclidas exercitumque abducturos, et intra centum annos non conaturos in Peloponnesum redire.» (5) Delectus est autem ex omnibus sociis Echemus, Aeropi filius, Phegei nepos, dux et rex noster, qui ultro sese obtulerat; isque inita singulari pugna, Hyllum interfecit. (6) Illo igitur facto a Peloponnesiis qui tunc fuere et alia honorifica præmia, quæ adhuc tenemus, et hoc consecuti sumus, ut alterum semper cornu ducamus quoties communis suscipitur expeditio. (7) Cum vobis igitur, Lacedæmonii, non contendimus; sed optionem damus vobis utri cornu velitis præesse, illoque vobis cedimus; sed ad nos hoc pertinere contendimus, ut, quemadmodum superiori tempore, sic et nunc alteri cornu præsimus. (8) Præter istud vero quod commemoravimus factum, sunt etiam alia ob quæ digniores nos sumus qui hunc locum obtineamus, quam Athenienses: etenim multa præclara prælia adversus vos, Spartani, multaque item adversus alios fecimus. (9) Quare æquum est, ut nos potius, quam Athenienses, alterum cornu habeamus: nam ab illis nec nuper, nec olim, tales res gestæ sunt quales a nobis.» Hæc Tegeatæ dixere.
XXVII. Ad quæ Athenienses in hunc modum responderunt: «Novimus quidem, pugnandi caussa adversus Barbarum hic nos convenisse, non disputandi: at quoniam Tegeatarum dux et vetera et nova in medium protulit, quæ ab utrisque nostrûm ab omni inde memoria bene gesta sint, necesse est ut vobis exponamus, unde nobis, qui semper fortes fuimus, magis patrium sit, quam Arcadibus, ut primi simus. (2) Primum Heraclidas, quorum hi ducem in Isthmo a se interfectum aiunt, hos antea, quum servitutem fugerent a Mycenæis imminentem, repulsique fuissent a Græcis omnibus quos adierant, nos soli recepimus, et Eurysthei injuriis finem fecimus, reportata cum illis victoria de his qui tunc Peloponnesum tenebant. (3) Deinde, quum Argivi cum Polynice contra Thebas profecta, ibique vita functi, insepulti jacerent, a nobis bello Cadmeis illato ablatos esse gloriamur mortuos, et in nostra terra Eleusine sepultos. (4) Est etiam res a nobis præclare gesta contra Amazonidas, quæ olim a Thermodonte fluvio in terram Atticam incursionem fecerunt. Atque in Trojano etiam bello nullis fuimus secundi. (5) Sed enim nihil proficit, harum rerum fecisse mentionem: nam, qui tum fortes fuere, fieri potest ut iidem nunc sint deteriores; et qui tunc ignavi, iidem nunc fortiores. (6) Itaque, de rebus olim gestis, hæc sufficiant. Nos autem, si nullum aliud edidissemus factum, qui tamen multa, si qui alii ex Græcis, bene præclareque gessimus; at propter unam certe Marathoniam victoriam digni sumus hoc honore, atque aliis etiam insuper honoribus: qui ex omnibus Græcis soli cum Persa pugnavimus, tantamque rem adgressi superiores discessimus, et de sex et quadraginta populis victoriam reportavimus. (7) Nonne hac una re gesta commeruimus, ut hic nobis locus in acie tribuatur? At, quum in hoc temporis momento non deceat de loco quo quisque in acie locetur altercari, parati nos sumus vobis parere, Lacedæmonii, et ibi stare ubi et contra quos ut locemur opportunissimum vobis fuerit visum. Nam ubicumque fuerimus locati, operam dabimus ut fortes nos viros præstemus. Imperate igitur, et nos obsequemur.»
XXVIII.[TR2] Hoc quum illi respondissent, universus Lacedæmoniorum exercitus adclamavit Atheniensibus, digniores illos esse qui cornu præessent, quam Arcades. Atque ita Athenienses, victis Tegeatis, honorem illum sunt consecuti. (2) Post hæc, Græcorum acies, quum eorum[TR3] qui initio convenerant, tum qui paulatim supervenerant, in hunc modum ordinata est. Dextrum cornu Lacedæmonii tenuere, numero decies mille; quorum quinque millia Spartani fuere, quos custodiebant Helotæ quinquies et tricies mille, leviter armati septem Helotæ cuique viro attributi. (3) Proximum sibi locum Spartani Tegeatis tribuerunt, et honoris caussa, et virtutis: erantque hi mille et quingenti graviter armati. (4) Post hos locati erant Corinthiorum quinque millia: qui a Pausania impetrarunt, ut juxta ipsos starent Potidæatæ qui aderant ex Pallene, numero trecenti. (5) His proximi erant locati Arcades Orchomenii sexcenti; et his, Sicyonii ter mille; juxtaque hos stabant Epidaurii octingenti; (6) prope quos constituti erant Trœzenii mille; tum juxta Trœzenios Lepreatæ ducenti; prope hos Mycenæi et Tirynthii quadringenti; quibus proximi, Phliasii mille; (7) atque his propinqui erant Hermionenses trecenti. Proximi Hermionensibus locati erant Eretrienses et Styrenses sexcenti: post quos Chalcidenses quadringenti, et post hos, Ampraciatæ quingenti; (8) deinde Leucadii locati erant et Anactorii, numero octingenti: hisque proximi Palenses ex Cephallenia ducenti. Post hos Æginetæ stabant quingenti; et juxta illos Megarenses locati ter mille; (9) atque his proximi erant Platæenses sexcenti. Postremi vero et primi Athenienses stabant, lævum cornu tenentes, numero octies mille; quibus Aristides præerat, Lysimachi filius.
XXIX. Hi cuncti, exceptis septem illis cuique Spartanorum attributis, graviter fuere armati; numero, simul omnes, octies et tricies mille et septingenti. (2) Iste igitur fuit numerus graviter armatorum, qui ad pugnandum contra Barbarum convenerant. Leviter vero armatorum numerus hic fuit: in Spartanorum ordinibus quinquies et tricies mille viri, quippe septem circa quemque virum; eratque horum quisque ut solet ad bellum instructus. (3) Reliquorum vero Lacedæmoniorum et Græcorum leviter armati, unus fere circa quemque virum, fuere quater et tricies mille et quingenti. Itaque leviter armatorum numerus universus fuit sexaginta novem millium et quingentorum.
XXX. Itaque universus Græcarum copiarum, quæ ad pugnam aptæ essent, numerus ad Platæas, collectus, simul sumpta et gravi et levi armatura, fuit centum et decem millium, minus mille et octingentis. (2) Adjunctis vero Thespiensibus qui aderant, completus est numerus centum et decem millium. Adfuerunt enim etiam in castris quotquot supererant Thespiensium, ad mille octingentos numero: sed illi quidem nonnisi leviter armati. Græci igitur, ita ordinati, ad Asopum castra habuere.
XXXI. Barbari cum Mardonio, postquam finem fecerunt parentandi Masistio, quum cognovissent Græcos ad Platæas esse, ipsi quoque ad Asopum, qui illac fluit, se contulerunt. (2) Quo ubi venere, Græcis in hunc modum oppositi sunt a Mardonio. Contra Lacedæmonios locavit Persas; qui quidem, quum illos multitudine longe superarent, non solum plures in ordines locati, sed Tegeatis etiam oppositi stabant. (3) Ordinavit eos autem Mardonius ita, ut selectos suorum validissimos quosque opponeret Lacedæmoniis, infirmiores vero contra Tegeatas locaret: idque fecit indicantibus et monentibus Thebanis. (4) Persis proximos Medos locavit; qui ex adverso Corinthios habebant et Potidæatas et Orchomenios et Sicyonios. A latere Medorum Bactrios locavit, Epidauriis oppositos et Trœzeniis, item Lepreatis, Tirynthiis, Mycenæis et Phliasiis. Post Bactrios locavit Indos, quibus ex adverso Hermionenses stabant et Eretrienses et Styrenses et Chalcidenses. (5) Proxime Indis Sacas locavit, Ampraciatis oppositos et Anactoriis et Leucadiis et Palensibus et Æginetis. Proximos Sacis, ex adverso Atheniensium et Platæensium et Megarensium, Bœotos locavit et Locros et Malienses et Thessalos et mille illos, quos memoravi, Phocenses. (6) Nec enim omnes Phocenses a partibus Medorum stabant; sed eorum nonnulli etiam cum Græcis faciebant, circa Parnassum conglobati, indeque impetu facto exercitum Mardonii, et Græcos qui cum eo erant, vexabant prædamque ex illis agebant. Insuper vero etiam Macedonas, et populos Thessaliæ finitimos, Atheniensibus Mardonius opposuit.
XXXII. Quos adhuc nominavi populos a Mardonio in acie locatos, hi numerosiores erant cæteris majorisque momenti. (2) Mixti his autem fuere ex aliis quoque populis viri, Phryges, Thraces, Mysi, Pæones, aliique. Adfuere etiam ex Æthopibus selecti, et Ægyptiorum Hermotybies et Calasiries qui vocantur, gladiis armati; qui soli sunt Ægyptiorum milites. (3) Hos autem Mardonius, quum adhuc Phaleri esset, e navibus adsciverat quarum propugnatores erant: nec enim Ægyptii in peditatu fuerant, qui cum Xerxe Athenas venit. (4) Jam barbarorum quidem numerus qui cum Mardonio erant, ut jam supra dixi, trecenta millia fuere: Græcorum vero numerum, qui ei socii aderant, nemo novit, nec enim initus illorum numerus est; sed, si conjectura licet uti, ad quinquaginta millia coacta fuisse conjicio. Hic igitur peditatus fuit, in acie locatus: equitatus autem seorsum instructus stabat.
XXXIII. Cunctis ita per populos et per manipulos dispositis, dein postridie utrique sacra fecerunt. (2) Græcis Tisamenus, Antiochi filius, sacrificator erat: hic enim exercitum hunc ut vates sequebatur. Eleus is fuit, Clytiades (ex Clytii familia), de gente Iamidarum: quem Lacedæmonii civem adoptaverant. Scilicet quum Delphicum oraculum Tisamenus de prole consuluisset, responderat ei Pythia, quinque maximis certaminibus victoriam illum reportaturum. (3) Is igitur, aberrans ab sententia oraculi, gymnicis certaminibus dabat operam, tamquam in his victoriam reportaturus: et quinquertium exercens, Olympiæ certamine inito cum Hieronymo, genere Andrio, in eo erat ut victoria potiretur, sed uno luctæ certamine victus est. (4) Tunc Lacedæmonii, intelligentes ad bellica certamina, non ad gymnica, spectare responsum Tisameno editum, conati sunt Tisamenum proposita mercede sibi conciliare, eique persuadere ut una cum regibus de Heraclidarum genere dux ipsis esset bellorum. (5) At ille, ubi vidit multum interesse Spartanorum, amicum se illis et socium adjungi, auxit pretium, dixitque, si se in civium numerum vellent cooptare, omniumque jurium participem reddere, tunc se id facturum, alio autem pretio minime. (6) Quo audito, primum indignati Spartani: missam fecerunt illius artem divinandi: ad extremum vero, quum ingens eis metus impenderet a Persico hoc exercitu, consentientes in conditionem,[TR4] arcessiverunt virum. (7) At ille, ubi mutatam vidit eorum sententiam, ne sic quidem, ait, sufficere sibi hoc unum, sed oportere etiam fratrem suum Hagian eadem conditione, qua ipse, fieri Spartanum.
XXXIV. Hæc ille dicens, postulatis suis, ut credi par est, imitabatur Melampodem, qui regiam dignitatem cum jure civitatis petebat. Melampus enim, quum Argis mulieres furore essent correptæ, et Argivi illum proposita mercede Pylo vellent arcessere, ut eo morbo liberaret mulieres ipsorum, mercedem postulaverat dimidium regni. (2) Qua repudiata conditione postquam digressi sunt Argivi, quum multo etiam plures mulieres in insaniam incidissent, ita demum in conditionem a Melampode propositam consentientes, adierunt eum, id quod ille postulaverat daturi. (3) At tunc ille, mutatam videns horum sententiam, aucta cupiditate, ait, nisi fratri quoque ipsius Bianti tertiam regni partem traderent, non esse se illis morem gesturum. Et Argivi, in angustias adducti, in hanc etiam conditionem consenserunt.
XXXV. Pari modo etiam Spartani, quum Tisamenum sibi adjungere vehementer cuperent, omnibus ejus postulatis concesserunt. Quæ postquam ei Spartani indulserunt, ad quinque maximas reportandas victorias Tisamenus Eleus, nunc Spartanus factus, operam suam illis arte sua divinandi contulit. (2) Sunt autem isti duo ex omnibus hominibus soli, quos Spartani in civium numerum cooptarunt. Quinque vero certamina, in quibus ope Tisameni victoriam Spartani reportarunt, hæc sunt: primum hoc, ad Platæas; deinde illud ad Tegeam, contra Tegeatas et Argivos; tertium, in Dipæensibus adversus universos Arcadas, exceptis Mantinensibus; quartum, adversus Messenios ad Ithomam; quintum, ad Tanagram contra Athenienses et Argivos: hoc autem postremum peractum est certamen ex illis quinque.
XXXVI. Hic igitur Tisamenus, Spartanos comitatus, interpres sacrorum ad Platæas fuit Græcis. Et felicem rei exitum Græcis portendebant sacra, si sese defenderent; parum prosperum autem, si Asopum transirent et pugnæ facerent initium.
XXXVII. Mardonius vero, quum cuperet initium facere pugnandi, non opportuna habuit sacra; sed huic quoque, si sese defenderet, fausta omnia portendebantur. Usus est enim etiam ille Græcanicis sacris; eratque illi vates Hegesistratus, civis Eleus, et Telliadarum nobilissimus. Eumdem virum antea Spartani, a se captum, in vincula conjecerant, et supplicio destinaverant, quippe multa indigna ab eo perpessi. (2) Ille vero, hac calamitate circumventus, utpote cui non modo capitis imminebat pœna, sed ante mortem etiam multa tristia patienda, facinus commisit dictu incredibile. (3) Quum enim ligno illigatus esset ferro revincto, illatum forte ferreum instrumentum nactus, continuo facinus molitus est omnium quæ novimus fortissimum: postquam enim perpendit quo pacto reliquum pedem e compede educeret, anteriorem pedis partem sibi præcidit. (4) Quo facto, quum custodiretur a custodibus, perfosso pariete Tegeam profugit, noctu iter faciens, interdiu vero inter fruticeta latens et in statione manens: atque ita, Lacedæmoniis ubique eum quærentibus, tertia nocte Tegeæ fuit: et audacia hominis obstupefacti erant Lacedæmonii, quum abscissum dimidiatum pedem viderent humi jacentem, hominem autem non possent reperire. (5) Postquam igitur hoc modo tunc Lacedæmonios evasit, Tegeam profugit, quæ per id tempus non pacata erat Lacedæmoniis. Dein persanato vulnere, ligneum sibi pedem adscivit; et ab illo tempore ex professo hostis fuit Lacedæmoniorum. (6) Nec tamen usque ad finem ei profuit odium in Lacedæmonios conceptum: captus est enim ab illis quum vaticinaretur in Zacyntho, et interfectus. (7) Sed hic interitus Hegesistrati post pugnam accidit Platæensem: tunc vero ad Asopum fluvium, haud exiguo pretio a Mardonio conductus, sacra faciebat, et promptam operam navabat, tam ob odium Lacedæmoniorum, quam quæstus cupidine.
XXXVIII. Quum igitur et ipsi Persæ, et qui cum eis erant Græci (nam et hi seorsum suum aruspicem habebant, Hippomachum Leucadium), victimarum judicio prohiberentur committere prælium, continenter autem novæ sociorum copiæ in castra confluerent Græcorum, numerusque illorum in dies augeretur; tum vero Timagenides Herpyis filius, Thebanus, Mardonio suasit, ut exitum faucium Cithæronis occuparet; dicens, continenter Græcos quotidie adfluere, quorum ingentem numerum ibi esset intercepturus.
XXXIX. Et jam octo diebus castra castris opposita habuerant, quum ille hoc consilium Mardonio dedit. Atque intelligens Persa bonum esse consilium, noctu equitatum ad faucium Cithæronis exitum, versus Platæas ferentem, misit; quem locum Bœoti Tria capita vocant, Athenienses vero Quercus capita. (2) Nec frustra venerunt equites, eo loci missi: ceperunt enim ingredientia planitiem jumenta quingenta; quæ ex Peloponneso cibaria in castra vehebant, cum hominibus jumenta sequentibus. (3) Qua præda capta Persæ immanem cædem ediderunt, nec jumento parcentes nec homini cuiquam: donec cæde satiati, reliqua circumventa ad Mardonium in castra abegerunt.
XL. Post hoc factum, biduum adhuc morati sunt utrique, quum neutri vellent initium facere pugnæ. Et barbari quidem usque ad Asopum progrediebantur, lacessentes Græcos: sed neutri fluvium trajiciebant. (2) Attamen equitatus Mardonii continuo instabat Græcis, eosque infestabat. Thebani enim, magnopere Medis faventes, studiose gerebant bellum, et continuo illis usque ad pugnæ discrimen præibant; deinde vero in eorum locum succedentes Persæ et Medi, haud spernenda virtutis specimina edebant.
XLI. Usque ad decimum igitur diem nihil his amplius gestum est. Ut vero undecimus adfuit dies quo castra castris ad Platæas opposita habuere, numerusque Græcorum multum erat auctus, et moram ægerrime ferebat Mardonius; (2) tunc in colloquium convenere Mardonius Gobryæ filius, et Artabazus Pharnacis, vir in paucis Persarum Xerxi probatus. (3) Ibi consultantium duæ hæ erant sententiæ: altera Artabazi, censentis quam primum movenda esse castra, et cum toto exercitu ad murum Thebanorum eundum, ubi et frumentum multum convectum haberent, et pabulum jumentis; ibi tranquille sedentes conficere bellum posse, hac inita ratione: (4) multum se habere aurum, quum signatum, tum factum, multumque argentum et pocula; his ne parcerent, sed ad Græcos hæc dimitterent, et præsertim ad Græcarum civitatum præsides; ita hos haud cunctanter prodituros libertatem, neque iterum discrimen pugnæ adituros. (5) Hujus igitur eadem fuit sententia atque Thebanorum: melius enim hic quoque, quam Mardonius, quid futurum esset, prospexerat. At Mardonii fortior erat et pertinacior sententia, nec ullo modo cedens: existimare enim se, aiebat, suum exercitum Græcanico longe præstare; itaque quamprimum prælio esse decernendum, nec committendum ut plures etiam conveniant quam jam nunc convenissent: missa autem facienda Hegesistrati sacra, neque pertinaciter in illa incumbendum; sed Persarum institutum sequendo arma ferenda in hostem.
XLII. Hæc quum facienda Mardonius censuisset, nemo contra dixit; et vicit illius sententia. Illi enim summa imperii a Xerxe commissa erat, non Artabazo. Tum convocatis ordinum ductoribus, atque etiam Græcorum sociorum ducibus, quæsivit an oraculum aliquod cognitum haberent de Persis, tamquam in Græcia perituris. (2) Tacentibus autem cunctis qui advocati erant, quippe aliis ignorantibus oracula, aliis cognita quidem habentibus, sed non tutum sibi judicantibus ea proferre, ipse Mardonius ait: (3) «Quoniam[TR5] vos igitur aut nihil nostis, aut non audetis dicere, dicam ego, bene gnarus. Est oraculum, dicens in fatis esse ut Persæ, postquam in Græciam venerint, templum spolient Delphicum, eoque facto pereant omnes. (4) Itaque nos, quoniam hoc ipsum novimus, non adibimus id templum, nec spoliare adgrediemur: neque hanc ob culpam peribimus. Proinde quotquot vestrûm bene cupitis Persis, gaudeatis hoc nomine, confidatisque nos superaturos esse Græcos.» (5) His dictis, continuo imperavit ut omnia pararent recteque disponerent, quippe postridie prima luce prælio futuro.
XLIII. Jam istud quidem oraculum, quod in Persas valere Mardonius dixit, novi equidem in Illyrios editum esse et in Enchelensium exercitum, non in Persas. (2) Sed Bacidis exstat effatum hanc pugnam spectans, hujusmodi:
Gramineis ripis Asopi ac Thermodontis
barbaricæ Graiis acies clamore coibunt.
Hic multi occumbent defuncti munere vitæ,
quando sagittiferis aderit lux ultima Medis.
(3) Hoc igitur, et alia his similia Musæi, equidem novi in Persas valentia. Thermodon autem fluvius inter Tanagram fluit et Glisantem.
XLIV. Postquam ita Mardonius de oraculis interrogavit duces, eosque cohortatus est, ingruit nox, et excubiæ sunt dispositæ. Quum autem jam multum nox processisset, viderenturque omnia tranquilla esse in castris, maximeque homines somno sepulti; tunc Alexander Amyntæ filius, dux et rex Macedonum, equo ad Græcorum custodias advectus, se cum illorum ducibus velle colloqui dixit. (2) Et custodum quidem major pars in statione mansit, nonnulli vero ad duces cucurrerunt, nunciantes, venisse hominem equo vectum e castris Medorum, qui, nullum aliud verbum promens, duces nominatim designasset, cum quibus colloqui se velle dixisset.
XLV. His auditis, duces protinus ad custodias illos secuti sunt. Quo ubi venere, hæc illis Alexander dixit: «Viri Athenienses, verba hæc ego in vestram fidem depono, rogans ut arcana habeatis, nec ulli alii, nisi Pausaniæ, edicatis; ne mihi extremam adferatis perniciem. (2) Nec enim dicturus hæc eram, nisi de universa Græcia vehementer essem sollicitus. Sum enim et ego antiquitus Græcus genere,[TR6] et nolim Græciam ex libertate in servitutem redactam videre. Dico igitur vobis, non potuisse Mardonio ejusque exercitui sacra ex sententia fieri: alioqui jam pridem prælio decertassetis. (3) Nunc vero ei decretum est, valere jussis sacrificiis, prima luce prælium committere: timet enim Mardonius, ut ego suspicor, ne major vestrûm numerus conveniat. Ad hoc ergo vos comparate. Sin differt ille pugnam, et nunc vos non adgreditur; durate porro, et manete: etenim non nisi paucorum adhuc dierum cibaria exercitui supersunt. (4) Quodsi vero hujus belli exitus ex vestra evenerit sententia, etiam mei oportebit vos memores esse, et de me liberando cogitare, qui Græcorum caussa tam periculosum facinus pro meo in vos studio suscepi, cupiens consilium vobis aperire Mardonii, ne barbari ex improviso vos nondum exspectantes adoriantur. Sum autem Alexander Macedo.» His dictis ille retro egit equum, et in castra suamque ad stationem est reversus.
XLVI. Moxque Atheniensium duces ad dextrum cornu se contulerunt, et Pausaniæ, quæ ex Alexandro audiverant, renunciarunt. Quo nuncio ille territus, Persasque metuens, hæc ait: «Quoniam igitur primo mane prælium committetur, oportet ut vos Athenienses adversus Persas stetis, nos autem contra Bœotos et Græcos, qui adversus vos locati sunt; idque hac caussa: (2) vos nostis Medos et illorum pugnandi genus, qui ad Marathonem cum eis congressi estis: nos vero horum hominum nullam experientiam neque notitiam habemus; nemo enim Spartanorum cum Medis periculum fecit: sed Bœotos atque Thessalos usu cognitos habemus. Quare omnino necesse est, ut vos sumptis armis in hoc cornu transeatis, nos autem in sinistrum cornu.» (3) Ad hæc Athenienses responderunt: «Nos quoque ipsi pridem ab initio, ubi contra vos vidimus locatos Persas, in animo habebamus hæc dicere, quæ nunc vos nobis proponere occupastis; sed metuebamus, ne ingrata vobis esset ea oratio. Nunc quoniam vos ipsi hujus rationis fecistis mentionem, grata nobis hæc oratio est, et parati sumus morem vobis gerere.»
XLVII. Ut igitur utrisque hoc placuit, illucescente tunc aurora stationes inter se permutarunt. Quod ubi animadverterunt Bœoti, renunciarunt Mardonio: et ille, hoc audito, protinus ipse quoque aciei suæ rationem cœpit immutare, Persasque adversus Lacedæmonios ducere. (2) Quod ubi Pausanias intellexit, suumque consilium non latere vidit hostem, retro Spartanos duxit in dextrum cornu: perinde vero item Mardonius suos lævum in cornu reduxit.
XLVIII. Postquam utraque acies pristinum locum ceperat, præconem Mardonius ad Spartanos misit, hæc illis ipsius nomine dicentem: «Vos igitur, Lacedæmonii, ut fortissimi viri prædicamini ab hominibus has regiones incolentibus, qui magnopere vos admirantur, quod numquam ex bello fugiatis, numquam deseratis stationem, sed duretis donec aut adversarios perdideritis aut perieritis ipsi. (2) Atqui horum nihil verum erat. Nam, priusquam nos congrederemur et ad manus veniremus, palam fugientes vos vidimus et stationem deserentes, nempe in Atheniensibus primum periculum facturos, vos ipsos vero contra servos nostros locantes. (3) Hæc neutiquam sunt fortium virorum facta: sed nimirum plurimum de vobis nos fefellit opinio. Nam quum propter virtutis vestræ famam existimassemus vos nobis præconem, qui nos provocaret, missuros esse, et cum solis Persis velle dimicare; nos ad hoc ipsum parati, nihil tale vos vidimus facientes, sed metu terroreque refugientes. (4) Nunc igitur, quoniam vos non priores hanc nobis proposuistis conditionem, nos eam vobis ultro proponimus. Quidni pro Græcis vos, qui fortissimi esse existimamini, pro barbaris autem nos, pari utrimque numero jam pugnemus? Et si quidem placuerit ut cæteri etiam pugnent, illi deinde post nos pugnanto: sin hoc non placet, sed satis esse judicaritis ut nos soli pugnemus, decernamus igitur! et, utri nostrûm vicerint, hi pro universo exercitu vicisse censeantur.»
XLIX. His dictis præco aliquantisper substitit: ut vero nemo ei respondit, reversus est, et Mardonio quid acciderit renunciavit. Tum ille, vehementer gavisus, et frigida elatus victoria, equitatum adversus Græcos misit. (2) Et adcurrentes equites universum Græcorum exercitum incommodabant, et jacula in eos torquentes, et sagittas ex arcubus emittentes: quippe sagittarii erant equites, nec cum eis cominus congredi poterant Græci. Iidem etiam fontem Gargaphiam, unde aquabatur universus Græcorum exercitus, turbabant et obstruebant. (3) Et erant quidem prope illum fontem soli Lacedæmonii locati; reliqui vero Græci, prout singuli locati erant, longius aberant a fonte, Asopum autem in propinquum habebant. Sed quoniam ab Asopo arcebantur, ad eumdem fontem aquatum iverant; ex fluvio enim aquari prohibebantur ab equitum missilibus.
L. In hoc rerum statu, quum aqua careret exercitus, et ab equitatu hostium incommodaretur, Græcorum duces convocavit Pausanias, ut ad se in dextrum cornu convenirent, et de his ipsis rebus itemque de aliis deliberarent. (2) Nam præter hæc, aliis quoque incommodis magis etiam premebantur: cibaria enim illos defecerant; famulique eorum, ad subvehendum commeatum in Peloponnesum missi, interclusi erant ab equitatu, ut in castra pervenire non possent.
LI. Deliberantibus ducibus placuit, ut, si eum diem Persæ prætermisissent prælium non committentes, ipsi in insulam se conferrent. Abest hæc decem stadia a fonte Gargaphia, ad quem tunc castra habebant, estque ante urbem Platæensium. (2) Ita insula fuerit in continente: nempe fluvius a Cithærone monte in planitiem decurrit in duos alveos divisus, tria fere stadia a se invicem distantes, et deinde in unum confluit: nomen ei est Oeroe, filiamque hanc esse Asopi aiunt hujus regionis incolæ. (3) Hunc in locum transferre castra constituerunt, quo et aquæ haberent copiam,[TR7] nec ab equitibus, sicut dum ex adverso stabant, infestarentur. Movere autem placuit castra sub secundam noctis vigiliam, ne Persæ viderent abeuntes, nec equites sequerentur eos et incommodarent. (4) Deinde constituerant, quando in hunc locum pervenissent, quem Asopi filia Oeroe e Cithærone decurrens circumfluit, eadem nocte dimidiam copiarum partem ad Cithæronem mittere, ad recipiendos famulos, qui commeatum advecturi abierant: erant enim in Cithærone interclusi.
LII. Hæc quum ita decrevissent, toto illo die ab equitatu pressi, immensum sustinuerunt laborem. Ut vero dies defecit, destiteruntque equites, facta nocte et adpropinquante hora qua ut discederent erat constitutum, tum vero plerique collectis vasis discesserunt; non illi locum, de quo convenerat, petere in animo habentes; sed, simulac moveri cœperunt, læti effugisse equitatum, versus Platæensium urbem fugientes, ad Heræum (Junonis templum) pervenerunt, quod est ante Platæensium urbem, viginti stadia a Gargaphia fonte distans; ibique ante templum consederunt.
LIII. Hi igitur circa Heræum castra habuere. Pausanias vero, postquam illos vidit castris egredientes, ratus eum locum illos, de quo convenerat, petere, Lacedæmonios etiam arma jussit capere, et eadem via, qua cæteri præcessissent, progredi. (2) Ibi tunc, quum alii omnes ordinum ductores parati essent Pausaniæ obsequi, unus Amompharetus, Poliadæ filius, manipulum ducens Pitanetarum, ait se non fugiturum peregrinos, neque ultro ignominiam adspersurum Spartanis; miratusque est, ubi quid ageretur vidit: nec enim superiori colloquio interfuerat. (3) Pausaniæ vero et Euryanacti indigna res visa est, imperio non obtemperare illum, adhuc vero indignior, deserere manipulum Pitanatarum, quoniam ita dux illorum animatus esset; quippe veriti, ne, si illo relicto facerent quæ cum cæteris Græcis constituissent, desertus periret Amompharetus cum suis. (4) Id secum reputantes, gradum sistere jusserunt Laconicas copias, et persuadere homini conati sunt, non recte eum facere.
LIV. Dum illi Amompharetum adhortantur, unum ex omnibus Lacedæmoniis et Tegeatis pone manentem; interim Athenienses hæc fecerant: quieti steterant in vestigio ubi locati erant, bene gnari moris Lacedæmoniorum, alia sæpe cogitantium, alia dicentium. (2) Ut autem movere se cœpit exercitus, equitem de suis miserunt, qui spectaret utrum Lacedæmonii discedere adgrederentur, an omnino de profectione non cogitarent; tum qui ex Pausania quæreret, quid ipsis esset faciendum.
LV. Ubi ad Lacedæmonios pervenit præco, vidit illos suo loco instructos stantes, et primores illorum inter se altercantes. Quum enim Amompharetum hortati essent Euryanax et Pausanias, ne solus Lacedæmoniorum ibi manens se suosque in periculum adduceret, minime ei persuaserunt; et ad extremum eo ventum est, ut ad mutua convicia descenderent, quo tempore adveniens præco Atheniensis coram eis stetit. (2) Et maledictis illos incessens Amompharetus, ambabus manibus sublato saxo, eoque ante pedes posito Pausaniæ, Hoc calculo, ait, suffragium ego fero, non debere nos fugere peregrinos: nempe peregrinos barbaros dicens. (3) Quem furiosum et male sanum adpellans Pausanias, mox ad præconem Atheniensium conversus interrogantem quod ei mandatum erat, jussit hunc, illis quid hic ageretur nunciare, suoque nomine rogare Athenienses, ut ad se venirent, et de discessu facerent quod ipsos vidissent facere.
LVI. Et hic quidem ad Athenienses rediit. Illos vero ut inter se disceptantes aurora deprehendit, Pausanias, quum adhuc ibidem mansisset, existimans Amompharetum,[TR8] si reliqui Lacedæmonii discessissent, non ibi solum manusurum, (id quod etiam accidit,) dato imperio cæteros omnes abduxit per clivos; et Tegeatæ quoque sequebantur. (2) Athenienses vero, ordine instructi, contraria quam Lacedæmonii via incedebant: hi enim metu equitatus clivos sequebantur et radices Cithæronis; Athenienses vero infra per planitiem progrediebantur.
LVII. Amompharetus autem, prorsus persuasus nequaquam ausurum Pausaniam se suosque deserere, etiam nunc institit ut ibi manerent, nec desererent stationem: at, ubi jam longius progressum Pausaniam cum suis vidit, tunc ratus palam illos sese deseruisse, manipulum suum arma capere jussit, eumque militari gradu ad reliquum agmen adduxit. (2) At illi, postquam decem fere stadia progressi erant, exspectaverunt Amomphareti manipulum, circa fluvium Moloentem resistentes et circa locum cui Argiopio nomen, ubi templum situm est Cereris Eleusiniæ. Manserunt autem ibi hoc consilio, quo, si stationem qua locatus erat non relinqueret Amompharetus ejusque manipulus, sed ibi manerent, redirent ipsi eisque succurrerent. (3) Vixdum ad illos pervenerat Amompharetus, quum universus barbarorum equitatus eis instabat. Etenim equites pro suo more castris Græcorum adequitantes, quum vacuum vidissent locum, quo illi superioribus diebus steterant, ulterius continuo equos adegerunt: et simulatque Græcos adsecuti sunt, protinus eis institerunt.
LVIII. Mardonius, ut Græcos noctu discessisse cognovit, locumque vacuum vidit, Larissæum Thoracem vocavit ejusque fratres Eurypylum et Thrasydeium, eosque his verbis est adlocutus: «Nunc quid porro dicetis, filii Aleuæ, loca hæc vacua videntes? nam vos, horum hominum finitimi, dicebatis non fugere Lacedæmonios ex pugna, sed bellica virtute primarios esse viros: quos et paulo ante vidistis stationem deserere, et nunc cuncti videmus proxima nocte prorsus profugisse. (2) Nempe, ubi acie illis decernendum fuit cum eis qui revera fortissimi sunt hominum, ostenderunt, aperte se nihili esse homines inter Græcos, qui nec ipsi ullius sunt frugis. Ac vobis quibus Persarum virtus minus comperta est, facile ignovi, laudantibus hos homines, quorum res quædam bene gestæ vobis innotuerunt (3) sed tanto magis Artabazum miratus sum, Lacedæmonios pertimescentem, et timore perculsum ignavissimam dicentem sententiam, movenda nobis esse castra, et in Thebanorum urbem secedendum, nempe ibi obsidendis: quam sententiam etiam rex ex me cognoscet. (4) Sed de his quidem alias disserendi locus erit: nunc vero illis, ut nos effugiant, non est permittendum; sed persequi eos oportet, donec deprehensi pœnas nobis dederint omnium quæ adversus Persas patrarunt.»
LIX. Hæc locutus Mardonius Persas, Asopo superato, cursim duxit, vestigia secutus Græcorum, tamquam fugientium: duxit autem adversus solos Lacedæmonios et Tegeatas; nam Athenienses, per planitiem euntes, obstantibus clivis non conspexerat. (2) Et reliquarum barbaricarum duces copiarum, ut Persas viderunt ad persequendos Græcos egressos, protinus et ipsi omnes sublatis signis raptim secuti sunt, ut quique pedibus valebant, nullo ordine, non instructa acie. Ita igitur hi cum clamore et tumultu adcurrerunt, tamquam primo impetu Græcos oppressuri.
LX. Pausanias, quum instaret equitatus, equitem ad Athenienses misit, qui ipsius verbis hæc illis diceret: «Cives Athenienses, quum maximum nobis propositum sit certamen, quo id agitur, liberane maneat Græcia, an servitutem[TR9] sit servitura, proditi sumus tam nos Lacedæmonii, quam vos Athenienses, a sociis, qui proxima nocte fuga se proripuerunt. (2) Nunc igitur decretum est quid hinc sit nobis faciendum: nempe pugnare oportet quam fortissime possumus, et mutuo nobis succurrere. Igitur si in vos primos irruisset equitatus, oporteret nos et Tegeatas, qui nobiscum sunt neque Græciam prodiderunt, vobis succurrere: nunc vero quum in nos universus ingruit, æquum est vos ut laborantibus maxime partibus exercitus suppetias veniatis. (3) Sin vos ipsi occupati estis ut succurrere nobis non possitis, hoc saltem nobis gratificamini, ut sagittarios vestros ad nos dimittatis. Quum compertum sit nobis, quam singulare studium in hoc bello adhibeatis, non dubitamus vos gratum hoc nobis facturos.»
LXI. His auditis, Athenienses parati erant illis succurrere, et quantam maximam possent opem ferre. Jamque iter erant ingressi, quum subito in illos impetum fecerunt Græci a barbarorum partibus stantes, qui illis in acie fuerant oppositi: quo facto, jam succurrere istis non potuere, ipsi ab adgredientibus infestati. (2) Itaque soli relicti Lacedæmonii et Tegeatæ, simul cum levi armatura, quinquagies mille Lacedæmonii, et ter mille Tegeatæ (nam hi numquam ab illis discesserunt), sacra fecerunt, quippe cum Mardonio et exercitu qui cum eo erant conflicturi. Quumque nihil læti portenderent victimæ, multi interim eorum ceciderunt, et multo plures vulnerabantur. (3) Etenim Persæ, vallo e cratibus facto, adeo immensam in illos vim sagittarum emiserunt, ut Pausanias, quum perlitare non posset, et valde premerentur Lacedæmonii, Junonis templum respiciens, quod ad Platæas est, deam invocaret, orans ne spem ipsorum frustraretur.
LXII. Dum ille adhuc deam invocat, priores surgunt Tegeatæ, et in barbaros tendunt. Mox vero etiam Lacedæmoniis, post preces a Pausania peractas, lætæ fuerunt victimæ. (2) Qui ut tandem perlitarunt, ipsi quoque adversus Persas pergunt; et illis Persæ, relictis arcubus, obviam ire instituunt. Primum igitur fit prælium apud crates: quæ ubi corruerunt, atrox jam fit pugna apud ipsum Cereris templum, eaque diuturna, donec eo ventum est ut velut in turba vir virum premeret: nam hastas Græcorum prehendentes barbari frangebant. (3) Et studio quidem ac robore non inferiores erant Persæ: sed præterquam quod leviter erant armati, ignari etiam fuere pugnæ Græcorum, et solertia cedebant adversariis. Procurrentes singuli, aut deni, et modo plures, modo pauciores, globo facto irruebant in Spartanos; et ab his interficiebantur.
LXIII. Qua parte quidem ipse Mardonius erat, ex candido equo pugnans, secumque selectos habens mille fortissimos Persarum, ibi vehementer hi premebant adversarios. (2) Quoad igitur Mardonius vixit, etiam reliqui restiterunt, et fortiter pugnando multos straverunt Lacedæmonios: ut vero interfectus Mardonius est, et quod circa eum steterat robur virorum cecidit, tunc nimirum et reliqui terga verterunt, cessaruntque Lacedæmoniis. (3) Maxime enim illis nocebat vestitus, scuto et lorica carens: etenim cum gravi armatura leviter armati pugnabant.
LXIV. Ibi tunc pœnam cædis Leonidæ, secundum oraculi responsum, Spartanis Mardonius solvit: et nobilissimam omnium, quas novimus, victoriam Pausanias retulit, Cleombroti filius, Anaxandridæ nepos. Superiorum hujus viri progenitorum nomina recensui, ubi de Leonida agebatur: sunt enim prorsus iidem. (2) Interfectus est autem Mardonius ab Arimnesto, spectato inter Spartanos viro: qui insequente tempore, post hoc Medicum bellum, bello Messeniaco trecentos viros ducens, cum omnibus Messeniorum copiis ad Stenyclerum conflixit: et una cum trecentis suis occubuit.
LXV. Persæ apud Platæas a Lacedæmoniis fusi fugatique, nullo ordine ad castra sua confugerunt et in ligneum murum, quem in agro Thebano construxerant. (2) Miror vero equidem, qui factum sit, quum ad Cereris lucum pugnata sit hæc pugna, ut tamen nullus repertus fuerit Persarum, qui in locum deæ sacrum aut intrarit aut in eo ceciderit, sed omnes in profana terra circa templum occubuerint. (3) Opinor autem, si modo fas est de rebus divinis opinari aliquid, deam illos non recepisse, ut qui ipsius templum, quod Eleusine fuit, cremassent. Hic igitur Platæensis pugnæ exitus fuit.
LXVI. Artabazo, Pharnacis filio, initio statim non placuerat, Mardonium a rege in Græcia relinqui: idemque tunc, multum hortatus ne prælium ille committeret, nihil profecerat. Itaque, utpote improbans Mardonius inierat rerum gerendarum modum, hac ipse ratione egit: (2) quum suo sub imperio manum haberet haud exiguam, sed ad quadraginta hominum millia, his ordine compositis, quo tempore fiebat prælium, bene gnarus quis futurus esset exitus pugnæ, egressus est, dato imperio, ut, qua ipse præiret, sequerentur omnes eodem gradu quo ipsum vidissent præeuntem. (3) Hoc dato imperio, duxit illos, veluti in prælium duceret: sed quum ipse prægrederetur agmen, jamque fugientes conspexisset Persas; inde non amplius eodem ordine suos duxit, sed citato cursu fugam cum eis corripuit, non ligneum murum petens nec Thebanorum mœnia, sed in Phocidem tendens, cupiensque quam primum ad Hellespontum pervenire. Hi igitur hanc in partem iter intenderunt.
LXVII. Græcorum, qui cum rege erant, major pars de industria cessaverant: sed Bœoti perdiu cum Atheniensibus dimicarunt. Nam Thebanorum, qui cum Medis faciebant, singulare studium adhibuere, fortiter pugnantes, minimeque ultro cedentes; ita ut eorum trecenti, primarii viri fortissimique, ibi ab Atheniensibus sint interfecti. (2) Ut vero hi quoque terga vertere coacti sunt, Thebas se receperunt, non quidem ita ut Persæ (incondita fuga). Atque reliqua turba sociorum, nulla re gesta, ac ne pugna quidem cum ullo ex hostibus conserta, in fugam se proripuerunt.
LXVIII. Atque hinc adparet, barbarorum res universas ex Persis pependisse; quandoquidem et hi tunc, priusquam cum hoste essent congressi, simulatque Persas videre fugientes, et ipsi fugam capessiverunt. (2) Itaque omnes se fugæ mandarunt, præter equitatum, quum reliquum, tum Bœoticum. Atque fugientibus magno etiam usui equitatus fuit, semper proxime ab hostibus obequitans, et suos fugientes a Græcis sejungens.
LXIX. Dum ita victores Græci fugientes barbaros persequuntur occiduntque, interim reliquis Græcis, qui circa Junonis templum consederant, et prælio non interfuerant, nunciatur pugnam esse pugnatam, vicisseque Pausaniam cum suis. (2) Quo audito, nullo ordine Corinthii superiore via, quæ per montis radices et per clivos fert, recta versus Cereris templum contenderunt; Megarenses vero et Phliasii per planitiem molliori via. (3) Ubi vero prope hostem Megarenses et Phliasii fuere, e longinquo eos conspicati equites Thebani, videntesque nullo ordine properantes, equos in illos adegerunt, Asopodoro duce, Timandri filio. In quos invecti, sexcentos eorum straverunt; reliquosque persecuti, in Cithæronem præcipites compulerunt. Isti igitur ignobili morte perierunt.
LXX. Persæ autem et reliqua turba, postquam intra ligneum murum pervenerunt, adscendere in turres maturarunt, priusquam Lacedæmonii adessent: eisque conscensis, quam optime poterant ad defendendum murum sese compararunt: et, ubi advenerunt Lacedæmonii, valide admodum propugnarunt. (2) Nam priusquam Athenienses accessissent, repulerunt Lacedæmonios, et multo eis erant superiores, quippe oppugnandarum munitionum imperitis. Ut vero Athenienses advenere, tunc acris exstitit et diuturna circa murum pugna. (3) Sed ad extremum virtute et adsiduitate laboris conscenderunt murum Athenienses, eumque diruerunt: et ea parte Græci intra munitionem irruerunt. Primi qui ingressi sunt, Tegeatæ fuere: et hi sunt qui tentorium spoliarunt Mardonii, ex eoque quum alia asportarunt, tum præsepe equorum, quod totum æneum erat et spectatu dignum. (4) Ac præsepe hoc quidem Mardonii in templo Aleæ Minervæ dedicarunt Tegeatæ; reliquam vero prædam omnem in eumdem locum cum communi Græcorum præda contulerunt. (5) Barbari vero, ex quo murus corruit, nullum amplius globum, quem hosti opponerent, fecerunt, neque quisquam virtutis meminit; sed consternati erant, utpote multæ hominum myriades in exiguum locum fuga compulsæ et conclusæ. (6) Et Græcis ita facilis fuit cædes, ut ex triginta hominum myriadibus (demptis quattuor myriadibus, cum quibus Artabazus profugit) ne ter mille quidem reliqui essent. (7) Lacedæmoniorum vero, qui quidem ex ipsa Sparta fuere, nonnisi unus et nonaginta in prælio ceciderant; ex Tegeatis vero sedecim; ex Atheniensibus duo et quinquaginta.
LXXI. Virtutis nomine in Platæensi pugna eminuere, inter barbaros, peditatus quidem Persarum, equitatus vero Sacarum: inter singulos viros eminuisse dicitur Mardonii virtus. Inter Græcos, quamquam et Tegeatæ et Athenienses fortiter pugnarunt, præ cæteris eminuit Lacedæmoniorum virtus: (2) quod quidem nullo alio indicio confirmare possum (hi enim cuncti vicerunt eos qui ipsis oppositi steterant), nisi quod Lacedæmonii cum robustissima parte copiarum hostilium conflixerunt, hosque superarunt. Inter singulos viros, ut mihi quidem videtur, præ cæteris longe fortissime pugnavit Aristodemus, is qui, quum ex trecentis unus a Thermopylis rediisset, ignominia notatus erat. (3) Post hunc autem eminuere Posidonius et Philocyon, et Spartanus Amompharetus. Quamquam, quum sermo haberetur quis illorum fortissimus fuerit, præsentes Spartani statuerunt, Aristodemum manifeste mori voluisse propter culpam qua tenebatur, eaque caussa furiosum, et ordinem suum relinquentem, præclara facta edidisse; Posidonium vero, quum non decrevisset mori, fortissime pugnasse, tantoque esse præstantiorem illo. (4) At hoc fortasse illi ex invidia dixerint. Cæterum hi omnes, quos nominavi, qui in hac pugna ceciderunt, publico honore adfecti sunt, Aristodemo excepto: Aristodemus vero, eo quod ob prædictam culpam mori decrevisset, non est honoratus.
LXXII. Hi igitur ex Lacedæmoniis Platæensi pugna maxime nobilitati sunt. Nam Callicrates extra pugnam mortuus est, pulcerrimus Græcorum qui in exercitu fuerunt, non modo Lacedæmoniorum, sed reliquorum etiam Græcorum. Quo tempore sacra fecit Pausanias, sedens ille suo in ordine sagitta vulneratus est in latere. (2) Ac tum quidem cæteri capessiverunt pugnam: ipse vero ex acie elatus, ægerrime ferens mortem, dixit Arimnesto, civi Platæensi, non se pœnitere quod pro Græcia moriatur, sed quod manu non sit usus, neque ullum se dignum facinus edidisset, quum id ipsum unice cupivisset.
LXXIII. Inter Athenienses nobilitatus est Sophanes, Eutychidis filius, ex populo cui Decelea nomen. Cujus popularium Deceleensium olim factum exstitit, ut ipsi Athenienses narrant, in omne ævum eis utile. (2) Nam, quo tempore olim repetendæ Helenæ caussa Tyndaridæ cum numeroso exercitu terram Atticam invaserunt, et, quum nescirent quem in locum illa deportata esset, populos Atticæ sedibus suis expulerunt; tunc, ut vulgo aiunt, Deceleenses, sive, ut alii dicunt, ipse Decelus, indignatus iniquo Thesei facinore, simulque universæ metuens Atheniensium terræ, totam rem illis aperuit, viamque quæ fert Aphidnas monstravit: quas tum Titacus, Aphidnensis ipse, Tyndaridis prodidit. (3) Quod ob factum Deceleensibus Spartani immunitatem vectigalium et præcipuam in conventibus publicis et in festorum solennibus sedem indulserunt; quo privilegio illi etiam nunc fruuntur, ita quidem ut etiam in eo bello, quod multis post hoc bellum annis inter Peloponnesios et Athenienses gestum est, quum reliquam Atticam Lacedæmonii vastarent, Decelea abstinuerint.
LXXIV. Ex hoc igitur Atticæ pago Sophanes fuit, qui tunc virtutis præcipuam inter Athenienses laudem abstulit. Quo de viro duplex fama fertur: altera, gestasse eum ferream ancoram, e loricæ cingulo ænea catena religatam; eam illum ancoram, quoties propius hostes venisset, in terram defigere solitum esse, ne hostes, impetum in illum facientes, statione eum depellere possent; fuga autem facta hostium recipere consuesse ancoram, et ita persequi hostem. (2) Hæc de hoc viro fama fertur. Cui contradicentes alii aiunt, in ejusdem viri clypeo, quem semper ille in gyrum agere consuesset, nec umquam quietum sinere, pro insigni fuisse ancoram, nec gestasse illum ferream ancoram e lorica religatam.
LXXV. Exstat ejusdem Sophanis aliud præclare factum, scilicet quum Athenienses Æginam circumsederent, hic Eurybaten Argivum, virum quinquertio nobilem, a se ad singulare certamen provocatum interfecit. (2) Sed eidem Sophani insequente tempore accidit, ut, quum dux esset Atheniensium cum Leagro Glauconis filio, apud Daton oppidum, ubi pro auri metallis decertabatur, fortiter pugnans, ab Edonis interficeretur.
LXXVI. Postquam ita ad Platæas barbari prostrati sunt a Græcis, advenit ad hos mulier transfuga: quæ ut perditos vidit Persas, Græcosque victores, quum fuisset pellex Pharandatis Persæ, Teaspis filii, multo ornata auro et ipsa et ejus famulæ, et veste pretiosissima quæ ad manus erat, descendit de carpento et ad Lacedæmonios accessit in cædibus adhuc occupatos. (2) Quumque omnia ibi administrantem videret Pausaniam, cujus et nomen et patriam jam antea frequenti auditu noverat, agnovit Pausaniam, et genua ejus complectens, his verbis eum adlocuta est: (3) «Rex Spartæ, libera me supplicem captivitatis servitute! Nam et hactenus me juvisti, quod hos homines perdidisti, qui nec heroum nec deorum curam habent. Sum autem genere Coa, Hegetoridæ filia, Antagoræ filii: quam vi ex Co raptam habuit Persa.» (4) Cui ille respondit: «Confide, mulier, non modo ut supplex, sed et insuper si verum est quod ais, filiam te esse Hegetoridæ Coi, qui maxime omnium ista loca habitantium hospitii jure mecum conjunctus est.» (5) His dictis, tunc illam præsentibus ephoris tradidit, deinde vero Æginam misit, quo ipsa venire cupiverat.
LXXVII. Post hujus mulieris adventum mox adfuere Mantinenses, re confecta. Qui ubi cognovere sero se venire post peractam pugnam, vehementer indoluerunt, et mulctam se commeruisse ultro fatebantur. (2) Ut vero audivere fugam corripuisse Medos qui cum Artabazo erant, hos illi, dissuadentibus licet Lacedæmoniis, persecuti sunt usque in Thessaliam. Postquam vero domum sunt reversi, duces suarum copiarum exsilio multarunt. (2) Post Mantinenses Elei venerunt: et hi pariter atque Mantinenses gravissime dolentes redierunt, pariterque atque illi, postquam domum reversi sunt, duces suos in exsilium miserunt. Et hæc quidem de Mantinensibus et Eleis hactenus.
LXXVIII. Fuit autem in exercitu Æginetarum ad Platæas Ægineta Lampon, Pytheæ filius, primarius vir inter Æginetas: qui Pausaniam adiit, rem improbissimam ei suasurus. Ad quem quum accessisset, magno studio hæc verba fecit: «(2) Fili Cleombroti, exsecutus es facinus ita magnum et præclarum, ut hominis superare naturam videatur: tibique hoc dedit deus, ut liberata Græcia omnium quos novimus Græcorum longe maximam gloriam sis consecutus. At tu nunc etiam quod superest perfice; quo famam consequaris majorem etiam, et barbarorum quisque posthac caveat ne res nefarias adversus Græcos suscipiat. (3) Postquam Leonidas ad Thermopylas occubuit, Mardonius et Xerxes caput ejus præciderunt, et e palo erexerunt. Huic si tu paria reddideris, primum Spartani, tum vero etiam Græci omnes te collaudabunt. Quippe Mardonium si e palo erexeris, patruum tuum ultus fueris Leonidam.» Hæc ille dixit, putans se gratificaturum Pausaniæ.
LXXIX. Cui his verbis rex respondit: «Hospes Ægineta, tuam et benevolentiam et prospicientiam laudo: at a recto animi sensu plurimum abes. Nam postquam me et patriam factumque meum in cœlum usque extulisti, in nihilum me projecisti, dum hortaris ut mortuo insultem, et me ais, id si fecero, melius auditurum. (2) Barbaros hoc facere decet, non Græcos: atque illos hoc nomine odimus. Ego quidem, quod ad hoc attinet, nec Æginetis velim placere, nec quibuscumque talia placent: sufficitque mihi, Lacedæmoniis placere, sancte agentem, sancteque loquentem. (3) Leonidas vero, quem tu me jubes ulcisci, puto magnifice esse parentatum: nam innumerabilium horum cæde ultionem et ipse obtinuit et cæteri qui ad Thermopylas occubuerunt. Omnino vero, talia propositurus aut suasurus, noli porro meum in conspectum venire: et gratias habe, quod incolumis abeas!» His auditis, ille discessit.
LXXX. Jam Pausanis, proposito per præconem edicto, ne quis de præda quidquam tangeret, Helotas jussit pretiosa colligere. (2) Et illi, castra obeuntes, tentoria invenerunt auro argentoque repleta, lectosque auro et argento obductos, et crateres aureos, et phialas, aliaque pocula: (3) plaustrisque impositos invenerunt saccos, in quibus lebetes erant aurei et argentei: denique stratis cadaveribus armillas detraxerunt, et torques, et acinaces, qui item aurei erant: vestis enim variegatæ ne ratio quidem ulla habebatur. (4) Ibi tunc multa furto subtrahentes Helotæ vendiderunt Æginetis: multa vero etiam repræsentabant, quæcumque abscondere non potuerant. Atque hinc initium cepere ingentes Æginetarum divitiæ: quippe qui aurum quasi æs esset, ab Helotis emerunt.
LXXXI. Pecuniis reliquisque rebus pretiosis in unum collatis, decimam exemerunt Delphico deo; ex qua aureus ille tripus dedicatus est, qui tricipiti serpenti æneo insistit proxime aram; item Olympico deo decimam exemerunt, ex qua Jovis ænea statua decem cubitorum dedicata est; denique Isthmio deo, unde confecta est Neptuni ænea statua septem cubitorum. (2) Hæc postquam exemere, reliqua inter se distribuerunt, pellices Persarum, et aurum, et argentum, et alias res pretiosas, et jumenta: acceperuntque quique pro suo merito. Quænam vero præcipua data sint eis quorum præ cæteris virtus eminuit ad Platæas, a nemine memoratum reperio: puto autem equidem, his præcipua quædam data esse. Pausaniæ vero omnia dena selecta dataque sunt, mulieres, equi, talenta, cameli, pariterque alia etiam pretiosa.
LXXXII. Narrant etiam hoc accidisse: Xerxem, ex Græcia fugientem, supellectilem suam Mardonio reliquisse; Pausaniam igitur, quum Mardonii tentorium vidisset auro et argento et variegatis aulæis instructum, pistores et coquos jussisse cœnam parare prorsus qualem Mardonio soliti essent instruere. (2) Quod quum illi fecissent, tum Pausaniam, lectulos videntem aureos et argenteos pulcre stratos, et mensas aureas et argenteas, et magnificum ipsius cœnæ adparatum, propositas admiratum lautitias, joci caussa suos famulos Laconicam parare cœnam jussisse. (3) Quumque multum interesset inter utrumque epulum, ridentem Pausaniam vocasse Græcorum duces; eisque, ut convenerunt, utriusque cœnæ adparatum monstrantem, dixisse, (4) «Hoc consilio, Græci viri, vos convocavi, quo stultitiam vos ostenderem regis Medorum; qui, quum tali victus generi esset adsuetus, ad nos venit, miserum nostrum epulum nobis rapturus.» Hæc Pausanias ducibus Græcorum fertur dixisse.
LXXXIII. Sed et insequente tempore post has res gestas multi Platæenses arculas adhuc invenerunt auro et argento et aliis pretiosis rebus repletas. Et nonnullo rursus post hæc tempore interjecto, postquam mortuorum cadavera carnibus prorsus erant nudata, etiam hoc mirum adparuit: (2) quum ossa in unum locum Platæenses colligerent, repertum est cranium nullam prorsus suturam habens, sed uno osse constans. Reperta est etiam maxilla, quum inferior, tum superior, cujus dentes ita concreti erant, tam reliqui, quam molares, ut uno osse constarent omnes. Reperta etiam sunt ossa viri quinque cubitorum.
LXXXIV. Deinde vero Mardonii cadaver, postridie quam commissa pugna est, non est repertum. Quod quidem quonam ab homine fuerit subtractum, dicere pro certo non possum. Multos vero memoratos audivi, et diversis e civitatibus viros, qui perhibentur sepeliisse Mardonium; ac novi multos qui hoc nomine ingentia dona acceperunt ab Artonte Mardonii filio. (2) At quis sit ex his, qui Mardonii corpus subtraxerit et sepeliverit, pro certo comperire non potui. Fertur etiam fama quædam, Dionysophanem Ephesium sepeliisse Mardonium. Sed hæc Mardonii sepultura.
LXXXV. Græci vero, divisa præda, suos sepeliverunt, seorsum quique. Et Lacedæmonii quidem tria conditoria fecerunt: in uno tum adolescentes (sive potius ordinum duces: græce irenas) sepelierunt, quorum e numero Posidonius fuit, et Amompharetus, et Philocyon, et Callicrates. (2) Sic in uno conditorio erant irenes: in altero reliqui Spartani; in tertio Helotæ. Hac ratione Lacedæmonii usi sunt. Tegeatæ vero seorsum ab illis suos omnes uno in sepulcro condiderunt: atque ita etiam Athenienses suos uno in loco: pariterque Megarenses et Phliasii suos, qui ab equitibus occisi erant. (3) Horum itaque omnium plena erant sepulcra. Ad reliquorum vero populorum sepulcra quod attinet, quotquot apud Platæas ostenduntur, illorum quique, ut ego comperio, quum puderet eos non interfuisse pugnæ, inanes excitarunt tumulos, posterorum hominum gratia. Nam ibidem est etiam Æginetarum, quod vocant, sepulcrum; quod ego audio decimo post hæc anno, rogantibus Æginetis, a Cleade excitatum esse, Autodici filio, cive Platæensi, qui publicus Æginetarum hospes fuit.
LXXXVI. Sepultis ad Platæas mortuis, deliberantibus Græcis placuit protinus contra Thebas ferre arma, postulareque a Thebanis ut sibi hos traderent qui Medorum partes essent secuti, inprimisque Timageniden et Attaginum, qui præ cæteris principes hujus factionis fuissent, quos nisi illi tradidissent, non abscedere decreverunt ab urbe, quin eam expugnassent. (2) Utque hoc eis placuit, ita undecimo post pugnam die ad Thebas venerunt; urbemque obsidentes, postularunt ut prædicti viri sibi dederentur: et, negantibus Thebanis se id facturos, agrum illorum vastarunt, murumque oppugnarunt.
LXXXVII. Qui quum adsidue multa illis damna inferrent, vicesimo die Timagenides hæc apud Thebanos verba fecit: «Quonam Græcis decretum est, cives Thebani, non prius ab oppugnatione desistere abscedereque, quam aut expugnassent Thebas, aut nos illis a vobis dediti essemus; nunc nostra caussa ne plura porro patiatur Bœotia terra! sed, si illi, pecuniarum avidi, in speciem tantum nos deposcunt, demus eis pecunias ex publico; nam publice omnes Medorum partes secuti sumus, non nos soli: sin vere nos deditos cupiunt, eaque caussa urbem oppugnant, nos ipsi ad caussam apud eos dicendam nos sistemus.» (2) Et hic sane optime dicere visus est et opportune: protinusque caduceatorem Thebani miserunt ad Pausaniam, significantes se viros illos esse tradituros.
LXXXVIII. De quo ut inter utrosque convenit, interim Attaginus quidem ex urbe clam profugit: cujus filios Pausanias ad se adductos absolvit crimine, Medismi culpam, dicens, pueros nullam habere. (2) Reliqui vero viri quos Thebani dediderunt, putabant illi quidem ad dicendam caussam se iri admissum, prætereaque confidebant pecuniis amoliri a se posse periculum: at id ipsum suspicatus Pausanias, postquam illos accepit, universum sociorum exercitum dimisit, et illos Corinthum abductos interfecit. Atque hæ quidem res sunt, ad Platæas et ad Thebas gestæ.
LXXXIX. Artabazus vero, Pharnacis filius, qui Platæis profugerat, jam longe admodum erat progressus. Qui ubi in Thessaliam pervenit, Thessali eum ad hospitium vocarunt, sciscitatique sunt de reliquo exercitu: necdum enim quidquam de rebus ad Platæas gestis compererant. (2) At Artabazus, bene gnarus, si de præliis factis id quod res erat illis aperuisset, verendum sibi esse, ne ipse cum exercitu suo pereat: unumquemque enim se adgressurum existimavit, qui quæ gesta erant cognovisset: hæc igitur secum reputans, nec apud Phocenses vulgaverat quidquam, et apud Thessalos hæc dixit: (3) «Ego quidem, ut videtis, Thessali, in Thraciam maturo pervenire; et celeritate utor, quippe præmissus e castris cum hisce ad rem quamdam peragendam. Ipse vero Mardonius, e vestigio me cum suo exercitu sequens, mox vobis aderit. (4) Hunc vos hospitio excipite, omniaque ei officia præstate: nec enim, id fecisse, in posterum vos pœnitebit.» His dictis, raptim per Thessaliam et Macedoniam recta Thraciam versus duxit exercitum, vere festinans, et per mediam terram viam carpens. (5) Denique Byzantium pervenit, relictis quidem de suo exercitu multis, qui partim a Thracibus in itinere cæsi erant, partim fame et laboribus conflictati perierant. Tum ex Byzantio navigiis trajecit: atque ita hic in Asiam est reversus.
XC. Quo die autem ad Platæas cladem Persæ acceperunt illam, eodem die accidit ut alia calamitate ad Mycalen Ioniæ adfligerentur. Scilicet quum Deli sederent Græci, qui duce Leotychide Lacedæmonio cum classe advenerant, venerunt ad eos ex Samo legati, Lampon Thrasyclis filius, et Athenagoras Archestratidæ, et Hegesistratus Aristagoræ, a Samiis missi insciis Persis et inscio tyranno Theomestore, Androdamantis filio, quem Persæ tyrannum Sami constituerant. (2) Qui ubi Græcorum duces convenere, multa atque varia verba Hegesistratus fecit; dicens, si modo vidissent illos Iones, descituros esse a Persis, et ad illorum adventum discessuros barbaros; sive hi manserint, nullam aliam talem prædam Græcos umquam reperturos. (3) Denique communes deos invocans, hortatus illos est, ut homines Græcos servitute vellent liberare, et pellere Barbarum. Idque facile illis esse factu, ait: etenim et naves eorum male navigare, nec viros resistere illis posse. Quodsi quam suspicionem haberent per dolum se illos excitare, paratos se esse in illorum navibus obsidum loco abduci.
XCI. Quumque pluribus verbis orare non desisteret Samius hospes, tunc Leotychides, sive consulto capiendi ominis caussa, sive forte fortuna, deo ita volente, interrogavit eum: «Samie hospes, quodnam tibi nomen est?» Et ait ille, «Hegesistratus (latine Dux exercitus).» (2) Moxque Leotychides, intercipiens reliquum sermonem si quem adjecturus Hegesistratus esset, «Accipio, inquit, Samie hospes, omen ducem exercitus edens. Tu modo fac, et hi qui tecum sunt, ut, priusquam hinc abeatis, fidem nobis detis, revera Samios promptos nobis socios adfuturos.»
XCII. Hæc locutus, e vestigio rem exsequi adgressus est. Protinus enim Samii de societate cum Græcis fidem et jusjurandum dederunt: (2) eoque facto, duo ex legatis domum navigarunt; nam Hegesistratum secum navigare Leotychides jussit, nomen ejus pro omine accipiens. (3) Et illo quidem die se continuerunt Græci, postridie vero læta illis sacra fuere, interpretis sacrorum officio fungente Deiphono, Euenii filio, Apolloniata, ex illa Apollonia, quæ ad Ionium mare sita est.
XCIII. Deiphoni hujus pater Euenius fortuna usus erat hujusmodi. Sunt Apolloniæ oves Soli sacræ, quæ interdiu pascuntur juxta fluvium, qui ex Lacmone monte per agrum Apolloniaten prope Oricum portum in mare influit: noctu vero selecti viri, divitiis et genere spectatissimi inter cives, easdem oves custodiunt, quisque per anni spatium. (2) Nam oves has, ex oraculi responso quodam, maximi faciunt Apolloniatæ; stabulantur autem illæ in antro quodam procul ab urbe. Ibi eas tunc Euenius hic, ad id delectus, custodiebat: et nocte quadam, quum vigilandi tempus dormiendo transigeret, ingressi in antrum lupi oves fere sexaginta corripuerunt. (3) Quod ubi ille animadvertit, tacuit, nec cuiquam edixit, alias cogitans emere et in illarum locum substituere. At non latuit Apolloniatas factum: qui, ut id cognoverunt, in judicium adductum Euenium condemnarunt, ut, quoniam ovium custodiam dormiendo transegisset, oculorum usu privaretur. (4) Sed, postquam eum excæcarunt, continuo deinde nec oves illis pepererunt, nec terra fructum, ut ante, edere cœpit. Inde oracula consulebant et Dodonæ et Delphis, caussamque ex prophetis quærebant præsentium malorum. (5) Responderunt illi, eo ipsis hæc accidere, quod sacrarum ovium custodem Euenium luminibus orbassent: se enim (deos) immisisse illos lupos; neque prius desituros esse illum ulcisci, quam ei pœnam facinoris dedissent Apolloniatæ, quamcumque ipse postulasset: quæ quando soluta fuerit pœna, daturos Euenio esse deos tale donum, cujus caussa multi homines beatum illum sint prædicaturi.
XCIV. Hæc Apolloniatis data sunt responsa; quæ illi clam habentes, civium suorum nonnullis negotium cum Euenio conficiendum mandarunt. Et hi ad id conficiendum hac usi sunt ratione. (2) Conveniunt Euenium in sella sedentem, eique adsidentes primum aliis de rebus verba faciunt, deinde ad commiserandam hominis calamitatem progressi, atque ita eum fallentes, interrogant quasnam pœnas esset postulaturus, si voluissent Apolloniatæ pœnas sustinere eorum quæ in illum admisissent. (3) Et ille, qui de oraculi responso nihil audiverat, optans ait: Si quis ipsi daret agros istos (ibi nominabat cives quosdam, quos noverat duo pulcerrima Apolloniæ prædia possidere), et ædes insuper in urbe, quas noverat ille pulcerrimas esse; hæc, inquit, si nactus fuisset, in posterum se non iraturum esse civibus, sed hac mulcta fore contentum. (4) Quæ ubi illi dixit, adsidentes ei cives responderunt: «Euenie, hanc mulctam, ex oraculi responso, solvunt tibi Apolloniatæ pro eo quod te luminibus privarunt.» (5) Et ille quidem, postquam rem totam cognovit, ægerrime tulit se ita esse circumventum: Apolloniatæ vero ea, quæ ille optaverat, empta a dominis, ei dederunt. Protinus autem ab hoc tempore insitam divinandi vim et sacra interpretandi idem Euenius habuit, ita ut hoc nomine celebris evaserit.
XCV. Hujus igitur Euenii filius Deiphonus, adductus a Corinthiis, sacrorum interpres fuit apud hunc exercitum. Audivi vero etiam, eumdem Deiphonum, usurpato Euenii nomine, passim per Græciam operam suam locasse, quum non fuisset Euenii filius.
XCVI. Græci, ut perlitarunt, naves ex Delo ad Samum moverunt; et postquam ad Calamos venerunt, terræ Samiæ locum ita nominatum, ibi prope Junonis templum, quod eo loci est, adpulerunt et ad navalem pugnam se compararunt. At Persæ, ubi illos adnavigare resciverunt, ipsi quoque naves moverunt; et cæteras quidem admoverunt continenti, Phœnicum vero naves ut abirent permiserunt. (2) Deliberantibus quippe visum erat, pugna navali non esse decernendum; nec enim se Græcis pares esse existimabant. Ad continentem autem navigarunt, quo essent sub pedestris exercitus sui tutamine, qui in Mycale erat, nempe jussu Xerxis de reliquo exercitu ibi custodiendæ Ioniæ caussa relictus. Sexaginta hominum millia erant, quibus Tigranes præerat, vir et forma et statura inter Persas eminens. (3) Hujus igitur sub exercitus tutamen se recipere decreverunt duces classis, navesque in terram subducere, et vallo circumdare, quod simul munimentum navibus et sibi refugium esset.
XCVII. Hoc inito consilio moverunt Persæ; quumque præternavigato Potniarum (dominarum, dearum: nisi Potniensium) templo, quod in Mycale est, in Gæsonem et Scolopoentem venissent, ubi est Cereris Eleusiniæ templum, quod Philistus statuit, Pasiclis filius, Neleum Codri filium ad Miletum condendam secutus: (2) ibi subduxerunt naves; et, cæsis arboribus frugiferis, muro eas circumdederunt partim ligneo, partim lapideo, palosque præacutos circa murum defixerunt. Denique, in utramque partem re deliberata, et ad tolerandam obsidionem et ad superandum hostem sese comparabant.
XCVIII. Græci, ut ad continentem abiisse barbaros cognoverunt, ægre ferebant quod sibi e manibus essent elapsi: nec vero satis certi erant quid facerent ipsi, utrum domum redirent, an in Hellespontum navigarent. (2) Ad extremum decreverunt neutrum horum facere, sed ad continentem dirigere naves. Itaque præparatis scalis et aliis rebus quarum in navalia pugna usus est, versus Mycalen navigarunt. (3) Ubi vero prope castra fuerunt hostium, neque quisquam adparuit qui adversus illos egrederetur, naves autem viderunt intra murum subductas, et frequentem peditatum secundum littus in acie stantem; ibi tunc Leotychides, primum, præter littus quam proxime potuit navigans, præconis voce hæc verba Ionibus adclamavit: (4) «Viri Iones, quotquot estis qui me auditis, accipite quæ dico! omnino enim non intelligent Persæ quæ vobis mando. Quando ad manus venerimus cum hoste, tum quisque vestrûm ante omnia libertatis memento, deinde vero tesseræ Hebæ. Hæc etiam qui vocem meam non exaudierit cognoscat vestrûm ex his qui audiverint.» (5) Cujus sermonis idem consilium fuit quod Themistoclis ad Artemisium. Scilicet, si barbaros laterent dicta, persuasurum se speravit Ionibus ut deficiant; sive illa ad barbaros fuissent delata, facturum ut hi Græcis (Ionibus) diffiderent.
XCIX. Deinde, postquam ita Ionas hortatus Leotychides est, hæc fecerunt Græci: adpulsis ad littus navibus exscenderunt, aciemque instruxerunt. Persæ vero, quum Græcos cernerent ad pugnandum paratos, scirentque hortatos eos esse Ionas; nec Samiis nec Milesiis satis fidebant. Et Samiis quidem, quod eos suspicarentur cum Græcis sentire, arma adimunt. (2) Samii enim, quum in classe barbarorum[TR10] advenissent Athenienses captivi, quos in Attica relictos ceperat Xerxis exercitus, hos omnes pretio redemerant, et dato viatico Athenas remiserant: quo magis hos suspicio premebat, ut qui quingenta capita hostium Xerxis liberassent captivitate. (3) Milesios vero jusserunt exitus viarum custodire ad Mycalæ cacumina ferentium, ut qui regionem optime nossent: id autem hoc consilio fecerunt, ut illi extra castra essent. (4) Ab his igitur Ionibus, quos suspicabantur si potestatem nanciscerentur, res novas molituros, hoc modo sibi Persæ præcaverunt: ipso vero crates comportarunt, quæ sibi pro vallo essent.
C. Jam Græci, instructa acie, ibant in hostem, quum subito fama quædam pervolavit universum exercitum, et caduceus conspectus est in littore depositus. Currebat autem fama hujusmodi, Græcos in Bœotia exercitum Mardonii prælio superasse. (2) Nempe multis utique documentis declarantur res quæ divinitus contingunt; quandoquidem tunc quoque, quum idem congruit dies quo et ad Platæas cladem Persæ acceperunt et ad Mycalen accepturi erant, ad Græcos hic stantes fama pervenit; quo factum est, ut multo majorem fiduciam caperet exercitus, et ad subeundum periculum esset alacrior.
CI. Atque etiam hoc alterum contigit ut concurreret, quod utraque pugna prope Cereris Eleusiniæ templum pugnata sit. Nam prope Cereris templum et in Platæensi agro, ut supra dixi, pugnatum est, et nunc ad Mycalen pariter pugnaturi erant. (2) Victoriam autem jam tum reportasse Græcos cum Pausania, recte his fama nunciavit: nam Platæensis pugna matutino adhuc tempore hujus diei pugnata erat, hæc autem ad Mycalen sub vesperam. (3) Pugnatam autem esse utramque pugnam eodem ejusdem mensis die, haud multo post, ratione inita, liquido cognoverunt. Anxii autem fuerant, priusquam hæc fama advenit, non tam sui caussa, quam omnium Græcorum, metuentes ne Mardonio succumberet Græcia: (4) sed postquam illa exercitum pervolavit fama, eo confidentiores et celeriore gradu in hostem iverunt. Igitur et Græci et barbari pugnandi studio flagrabant, quippe quibus et insulæ et Hellespontus præmium victoriæ propositum erat.
CII. Athenienses, et qui proxime illos locati erant, dimidium fere totius exercitus, viam habebant secundum littus et per plana loca; Lacedæmonii vero, et qui post hos locati, per voraginem et montana. (2) Dumque hi circumibant, illi in altero cornu pugnam jam commiserant. Quamdiu igitur Persis rectæ stabant crates, repugnabant illi hostibus, neque eis erant inferiores. Sed quum Athenienses hisque proximi, quo ipsorum esset factum, non Lacedæmoniorum, invicem cohortati, acrius incumberent operi, tum quidem mutata est rei facies. (3) Perruptis enim cratibus ingenti impetu conferti in Persas irruebant: et illi exceperunt quidem impetum, et per sat longum tempus repugnarunt; ad extremum vero intra murum profugerunt. (4) Quos insecuti Athenienses cum Corinthiis et Sicyoniis et Trœzeniis (hi enim ita deinceps in acie locati erant), simul cum illis intra murum irruerunt. Ut igitur etiam castellum hoc expugnatum est, omissa pugna barbari fugam corripuere, exceptis Persis; qui, etiam ad exiguum licet numerum redacti, constanter tamen Græcis, adsidue irruentibus sese opposuerunt. (5) Et ex ducibus quidem Persicis duo fuga evasere, duo vero perierunt. Artayntes et Ithamitres, classiariorum præfecti, fuga salutem petierunt; pugnantes vero ceciderunt Mardontes et imperator pedestris exercitus Tigranes.
CIII. Dum adhuc pugnabant Persæ, advenerunt Lacedæmonii, quique cum his erant, et reliqua simul peregerunt. Ceciderunt autem ibi ex ipsis etiam Græcis haud pauci; quum alii, tum ex Sicyoniis multi, eorumque dux Perilaus. (2) Samii vero, qui in exercitu Medico militabant, quibus arma erant adempta, quum jam initio vidissent ancipitem esse pugnam, quidquid in eorum fuit potestate, fecerunt, quo Græcos juvarent. (3) Et reliqui Iones, videntes Samios initium facere defectionis, ipsi quoque a Persis deficientes, adorti sunt barbaros.
CIV. Jam Milesiis quidem mandatum erat, ut viarum exitus custodirent, salutis caussa Persarum; quo, si eis accidisset id quod etiam accidit, ducibus his uterentur, quorum ope in cacumina Mycalæ salvi evaderent. Hoc quidem consilio Milesios Persæ ibi locaverant ad illud efficiendum: simul vero, ne, si exercitui adessent, novi quidpiam molirentur. (2) At illi plane contrarium ejus, quod mandatum erat, fecerunt: fugientes quippe barbaros per contrarias duxerunt vias, quæ ad hostes ferebant; et ad extremum eos ipsi, ut infensissimi hostes, interfecerunt. Ita quidem iterum Ionia a Persis defecit.
CV. In hac ad Mycalen pugna inter Græcos virtutis præmium obtinuerunt Athenienses; et ex Atheniensibus Hermolycus Euthyni filius, pancratiastes. Idem vero Hermolycus post hæc, quum bellum gererent Athenienses cum Carystiis, Cyrni in agro Carystio cecidit in prælio, et prope Geræstum sepultus est. (2) Post Athenienses autem Corinthii et Trœzenii et Sicyonii præcipuam virtutis laudem commeruerunt.
CVI. Græci, plerisque barbarorum, partim in prælio, partim in fuga interfectis, naves cremarunt et totum munimentum, præda prius egesta et in littore deposita: repererantque arcas nonnullas rebus pretiosis repletas. (2) Munitione et navibus incensis, retro navigarunt. Deinde, postquam Samum pervenere, deliberarunt de Ionia in aliam terram transferenda, et qua parte Græciæ, quæ in potestate esset Græcorum, sedes Ionibus sint adsignandæ. Ionia enim videbatur barbaris esse relinquenda, (3) quandoquidem fieri non posset ut ipsi perpetuo Ioniæ præsiderent, eamque custodirent; Iones autem, nisi sub Græcorum præsidio essent, nequaquam sperare possent, salvos se fore nec pœnas Persis daturos. (4) Qua proposita deliberatione, qui ex Peloponnesiis aderant dignitate eminentes, emporia Græcorum qui cum Medis sensissent, ejectis incolis, cum agro ad quodque emporium pertinente, Ionibus tradi debere censebant incolenda. Contra Athenienses nullo pacto Ionas aliam in terram transferendos censebant, nec decere Peloponnesios de ipsorum coloniis quidquam statuere. (5) Quibus obnitentibus, haud inviti Peloponnesii concesserunt. Itaque Samios, et Chios, et Lesbios, reliquosque insulares, qui arma et naves cum Græcis sociaverant, in commune sociorum receperunt, fide et jurejurando adstrictos de societate constanter et cum fide servanda. (6) His jurejurando adstrictis, ad Hellespontum navigarunt, pontes soluturi, quos adhuc stratos se reperturos esse existimaverant.
CVII. Qui ex barbaris fuga evaserunt, numero haud multi, in Mycalæ cacumina compulsi erant, hi deinde Sardes salvi redierunt. (2) Qui dum eo revertuntur, in itinere Masistes, Darii filius, qui acceptæ cladi interfuerat, ducem exercitus Artaynten multis insectatus est maledictis, quum alia dicens, tum et esse illum muliere ignaviorem, quod isto modo bellum administrasset; et quavis pœna dignum esse, qui regis domum illa calamitate adfecisset. (3) Apud Persas autem muliere ignaviorem audire, maximum opprobrium est. Et ille his diu auditis indignatus, acinacen eduxit, interfecturus Masisten. (4) Sed irruentem in eum cernens Xenagoras, Praxilai filius, Halicarnassensis, a tergo stans ipsius Artayntæ, corripuit medium, sublatumque prostravit humum: atque interim adcurrentes satellites Masisten protexerunt. (5) Quo facto Xenagoras et apud Masisten, et apud Xerxem, servato fratre, gratiam iniit: ob idemque factum dein a Xerxe universæ Ciliciæ præfectus est. (6) In reliquo itinere nihil amplius memorabile accidit: itaque Sardes hi venere. Morabatur autem tunc Sardibus Xerxes ab eo inde tempore quo post cladem mari acceptam, Athenis fugiens, hanc in urbem venerat.
CVIII. Sardibus igitur dum Xerxes moratur, amore tunc captus est uxoris Masistæ, quæ et ipsa ibi erat. Quum vero missis qui eam sollicitarent nihil profecisset, nec vim ei vellet inferre, ratione habita fratris sui Masistæ; (quod ipsum etiam mulierem retinuit, bene gnaram sibi vim non iri illatum;) (2) tum ille, quum nulla ei alia via pateret, filio suo Dario hasce conciliat nuptias, nempe filiam hujus mulieris et Masistæ illi dat uxorem; ratus, si hoc fecisset, facilius se matre potiturum. Hoc conciliato matrimonio, et peractis nuptiarum solennibus, Susa abiit. (3) Quo ut pervenit, uxoremque Darii suas in ædes recepit; tum vero, omissa uxore Masistæ, mutatoque amore, uxorem Darii deperiit, Masistæ filiam, eaque potitus est. Nomen huic mulieri Artaynta fuit.
CIX. Sed succedente tempore comperta res est hac ratione. Amestris, uxor Xerxis, amiculum texuerat ingens, variegatum, et spectatu dignum, quod dono dedit Xerxi. (2) Quo ille delectatus, idem amiculum indutus convenit Artayntam. Jamque quum et hac delectatus esset, jussit eam, pro eo quod ipsi gratificaretur, petere quidquid illa sibi dari voluisset; omnia enim, quæ petitura esset, consecuturam. (3) Tum illa (nam in fatis erat, ut ingens calamitas universæ familiæ incumberet) Xerxi respondit: «Dabisne mihi quod abs te petam?» Et ille, quidvis potius aliud petituram illam ratus, interposito jurejurando promisit. Tum illa, postquam juravit rex, nihil verita, amiculum istud petiit. (4) At Xerxes, in omnes se partes vertens, dare recusavit, nulla quidem alia de caussa, nisi quod Amestrin metuebat, veritus ne ab illa, jampridem id quod agebatur suspicante, in hac culpa deprehenderetur; sed urbes se illi dono daturum ait, et auri immensam vim, et exercitum cui nemo alius nisi ipsa præfutura esset. Est autem hoc Persicum utique donum, exercitus. (5) At mulieri non persuasit; ideoque amiculum ei dedit. Quo munere illa supra modum gavisa, gestabat amiculum, eoque superbiebat: et eam illud habere cognovit Amestris.
CX. Quo comperto, regina non tam in mulierculam illam odium concepit, quam in ejus matrem, Masistæ uxorem; eique, ut quæ auctor hujus rei, ut illa putabat, et unice in culpa esset, exitium meditata est. (2) Itaque diem observavit, quo maritus ipsius Xerxes regiam cœnam erat propositurus: (paratur autem hæc regia cœna semel quotannis, natali regis die; et Persico sermone tycta dicitur, quod Græcorum lingua τέλειον, id est perfectum, significat; quo etiam die tantum rex sibi caput smegmate detergit, et munera dat Persis:) (3) hoc igitur observato die Amestris petiit a Xerxe, ut sibi traderetur uxor Masistæ. Ille vero rem atrocem et indignam judicavit, uxorem fratris illi tradere, eamque nullam hujus rei culpam habentem: intellexerat enim cur hanc illa sibi tradendam postularet.
CXI. Verumtamen, quum illa postulare non cessaret, ipse autem lege teneretur, quæ vetabat regem Persarum negare quidquid ab illo, quando regia cœna proposita est, postulatur, postremo admodum quidem invitus indulget. Tradita vero muliere, hoc fecit: (2) uxorem jussit, quæ vellet, facere: ipse vero fratrem ad se vocatum his verbis compellavit: «Masista, tu Darii filius es, meusque frater: ad hæc vir bonus et fortis es. Jam tu hanc mulierem, quam adhuc in matrimonio habuisti, noli porro habere: sed tibi ego, pro illa, meam filiam despondeo. Cum hac matrimonium contrahe; illa vero, quam nunc habes, non sit porro tua conjux; sic enim mihi placet.» (3) Cui Masistes, miratus dicta, respondit: «Proh domine! quænam est hæc importuna oratio, quod me jubes uxorem meam, ex qua mihi tres juvenes filii nati sunt, et filiæ, quarum tu unam tuo filio in matrimonium duxisti, denique quæ animo meo convenit, hanc me dimittere jubes, et tuam filiam ducere uxorem! (4) Ego vero, rex, magni quidem facio quod me conjugio filiæ tuæ digneris: at horum tamen equidem neutrum faciam: tu vero noli mihi vim adferre, talem rem postulans. Tuæ certe filiæ reperietur alius maritus me non inferior: me vero sine meam habere uxorem!»[TR11] (5) Quo responso iratus Xerxes, «Igitur hoc, inquit, profecisti: nempe nec ego tibi filiam meam dabo in matrimonium, nec tu istam porro habebis uxorem; quo discas oblata accipere.» (6) Et ille, nihil amplius nisi hoc verbum subjiciens, «Domine, nondum tamen prorsus me perdidisti,» foras exiit.
CXII. Per idem tempus quo Xerxes cum fratre disseruit, interim Amestris, accitis regis satellitibus, uxorem Masistæ misere dilacerat: præcisas mamillas canibus projicit, et nares et aures et labia, denique linguam ubi exciderat, domum dimittit ita indigne dilaniatam.
CXIII. Masistes, quum nihil etiam tunc horum audivisset, metuens tamen aliquam sibi calamitatem imminere, cursu domum suam properavit. Ubi conspecta uxore ita mutilata, consilio cum filiis inito, protinus cum filiis aliisque nonnullis Bactra proficiscitur, Bactrianam provinciam ad defectionem sollicitaturus, et quanta maxima posset mala illaturus regi. (2) Atque hoc ipsum etiam perfecisset, ut mihi videtur, si usque ad Bactros et Sacas pervenisset: hi enim illum diligebant, et erat ipse Bactrianæ præfectus. (3) At Xerxes, ubi eum hoc agere cognovit, misso contra eum exercitu, et ipsum et ejus filios et milites qui cum illo erant, in itinere interfecit. Et hæc quidem de amore Xerxis et de Masistæ obitu hactenus.
CXIV. Græci a Mycale versus Hellespontum profecti, primum ad Lectum naves adpulere, ventis retenti: deinde vero, ubi Abydum pervenere, pontes viderunt rescissos, quos adhuc stratos esse putaverant; qua de caussa etiam maxime ad Hellespontum navigaverant. (2) Quare Leotychidæ cæterisque Peloponnesiis placuit retro navigare in Græciam: Atheniensibus vero, eorumque duci Xanthippo, visum est his in locis manere, et Chersonesum tentare. Itaque Lacedæmonii domum navigarunt, Athenienses vero, postquam ex Abydo in Chersonesum trajecerant, Sestum oppugnarunt.
CXV. Est autem hæc Sestus munitissimus illius regionis locus: itaque, adlato nuncio de Græcorum in Hellespontum adventu, in illam se receperant et ex aliis finitimis oppidis frequentes, et ex Cardia Œobazus Persa, qui ibi armamenta pontium deposuerat. Tenebant urbem indigenæ Æolenses: cum his vero et Persæ erant, et aliorum sociorum haud exiguus numerus.
CXVI. Tyrannus universæ provinciæ Artayctes erat, Persa, sævus vir et nefarius: qui etiam, decepto rege quum contra Athenas proficisceretur, Protesilai thesauros, Iphicli filii, Elæunte spoliaverat. (2) Est enim Elæunte, Chersonesi oppido, Protesilai sepulcrum, eique circumdatum fanum, in quo erant pecuniæ multæ, et aureæ argenteæque phialæ, et æs, et vestis, et alia donaria; quæ Artayctes rapuit, dono sibi data a rege. (3) Deceperat autem Xerxem tali oratione: «Domine, inquit, est hic loci domus viri Græci, qui, quum adversus terram tuam arma ferret, pœnas dedit, occisusque est. Hujus tu domum mihi dono da; quo discat quisque, contra tuam terram non esse arma ferenda.» (4) Quibus dictis facile persuasurus erat regi, ut ei domum hujus viri largiretur; quippe qui nihil eorum, quæ ille sentiret, suspicatus erat. Quod autem ille Protesilaum adversus regis terram arma tulisse dixit, id hoc modo intellexerat: Persæ universam Asiam existimant suam esse et illius regis qui quoque tempore apud illos regnum obtinet. (5) Artayctes igitur dono sibi datas opes Elæunte Sestum transportavit, et in agro heroi consecrato partim sementem fecit, partim pecora sua pavit: et quoties ipse Elæuntem venit, in penetrali cum mulieribus concubuit. (6) Tunc vero obsidebatur ab Atheniensibus, quum nec ad tolerandam obsidionem paratus esset, nec omnino exspectasset Athenienses, qui prorsus de improviso illum invaserant.
CXVII. Postquam vero obsidioni autumnus supervenit, tum dolentes Athenienses, quod et domo abessent, et urbem non possent expugnare, orarunt duces, ut domum se reducerent. (2) At hi negarunt id se prius facturos, quam aut expugnassent urbem, aut a communi Atheniensium revocarentur. Ita illi quoque præsentem rerum statum patienter tulerunt.
CXVIII. Jam vero, qui in urbe erant, ad extrema redacti erant malorum; ita quidem ut lora etiam lectulorum elixarent comederentque. Quum autem ne hæc quidem amplius suppeterent, noctu profugerunt Persæ cum Artaycte et Œobazo, in postica urbis parte de muro descendentes, qua parte valde rari erant hostes. (2) Quod factum, ubi illuxit, Chersonesitæ Atheniensibus e turribus significarunt, portasque eis aperuerunt. Moxque major horum pars persecuti sunt profugos, cæteri vero urbem occuparunt.
CXIX. Et Œobazum quidem, quum in Thraciam fugisset, captum Thraces Absinthii Plistoro indigenæ deo mactarunt suo more; cæteros autem, qui cum eo erant, alio modo interfecerunt. (2) Artayctes vero cum suis, qui post illos demum fugam capessiverant, deprehensi quum paullo ultra Ægos Potamos essent progressi, satis diu restiterunt; donec, aliis interfectis, cæteri vivi capti sunt: (3) quos vinctos Sestum Athenienses duxerunt, in hisque ipsum etiam Artaycten et ejus filium.
CXX. Memorantque Chersonesitæ, uni ex eis, qui vinctos custodiebant, quum salsamenta super igne torreret, prodigium obtigisse hujusmodi: salsamenta igni imposita subsiliebant palpitabantque, veluti recens capti pisces. (2) Quod factum quum mirarentur reliqui adcurrentes, Artayctes, ut vidit prodigium, compellans hominem salsamenta torrentem, ait: «Hospes Atheniensis, non est quod tu hoc prodigio terrearis. Non enim tibi illud adparuit; sed mihi Portesilaus, qui Elæunte est, significat, se etiam mortuum et sale conditum, vim habere a diis tributam nocendi his qui injuria illum adfecerunt. (3) Nunc igitur ego hanc mihi ipse mulctam, qua redimam culpam, volo irrogare: pro thesauris quos ex illius templo abstuli, centum talenta deo solvam; pro me autem et pro filio meo ducenta talenta pendam Atheniensibus, si salvos nos dimittere voluerint.» (4) Hæc ille pollicitus, prætori Xanthippo non persuasit. Nam Elæuntii, ulciscendi Protesilai caussa, ut supplicio ille adficeretur, rogarunt; et ipsius etiam prætoris in hanc partem inclinaverat sententia. (5) Itaque illum in littus eductum, in quod pertinuerant pontes a Xerxe juncti, sive, ut alii memorant, in collem supra Madytum oppidum situm, clavis asseri adfixum suspenderunt; et filium ejus in patris Artayctæ conspectu lapidibus obruerunt.
CXXI. His rebus gestis, retro in Græciam navigarunt, pecunias aliaque pretiosa secum vehentes, atque etiam pontium armamenta, quæ in templis dedicare constituerunt. Atque hoc anno nihil præterea memorabile gestum est.
CXXII. Hujus Artayctæ e trabe suspensi progenitor Artembares fuit, is qui Persis auctor fuerat sermonis, quem illi arripientes Cyro proposuerunt, in hanc sententiam: (2) «Quoniam Juppiter, sublato Astyage, Persis imperium tradidit, et præ omnibus hominibus tibi, Cyre; age, quum terram possideamus exiguam, eamque asperam, hac relicta aliam habitemus meliorem! (3) Sunt autem multæ tales in propinquo, multæ etiam longinquiores: quarum si unam occupaverimus, pluribus hominibus admirationi erimus. Decet autem hoc facere viros principatum tenentes: et quando tandem id fieri commodius poterit quam nunc, ubi tot hominibus et universæ Asiæ imperamus?» (4) Quibus auditis Cyrus, minime probans propositum, Faciant hoc! ait; simul vero ita se comparent, ut qui imperium porro non habituri sint, sed passuri! Ita enim naturam ferre, ut mollibus in terris molles nascantur homines: nec enim ejusdem terræ esse, et eximios fructus ferre, et fortes bello viros. (5) Et intelligentes Persæ, longe sapientiorem Cyri sententiam quam suam, desistentes proposito abierunt; et imperare maluerunt, tenuem incolentes terram, quam campestrem fertilemque colentes aliis servire.
[TR1] "Garga phiam" (2 lines) → "Gargaphiam"
[TR2] "XXVII" → "XXVIII"
[TR3] "eorum eorum" → "eorum"
[TR4] "condit onem" → "conditionem"
[TR5] "Quoniam" → "«Quoniam"
[TR6] "ge nere" (2 lines) → "genere"
[TR7] "co piam" (2 lines) → "copiam"
[TR8] "Amomphare tum" (2 lines) → "Amompharetum"
[TR9] "servi tutem" (2 lines) → "servitutem"
[TR10] "barbaro rum" (2 lines) → "barbarorum"
[TR11] "uxorem!" → "uxorem!»"